장음표시 사용
381쪽
torum est, inquit eligere matrimonia ex amicitiae affectu, vel morum concordia. Nobis illa suavitas exuenda. Regum enim serruna est , ut nunc indignos & exosos per sanctissima foedera sibi conjungant, nunc omnium n xuum jura, omnisque sanguinis charitatem inhumana necessitas negligat. Charissimus esse solet, qui utilitate praecipue potentiam nostram alit; & assinitates pulche Timae censentur, quaecunque regnum stabiliunt. Si plures genuissem, polles credere non me hic tui habere ratio nem , sed mei. Scio enim a Regibus saepe 'filias aut sorores, spargi in eos quos fallere amicitiae specie volunt, vel
ad tempus placare; nihilque deinde sui sanguinis pignoribus, nihil nominum quae mutuo inierunt reverentia moros , pacem & bella ex temporum dc fortunae aestimare ingenio. At tu mihi sola es; in te unam affectum patris &Regis, natura & successio conjunxit. Aut ipsa tibi consule; aut me patiaris consulere. Hic Argenis; est, Domine, quod rationem virgo reddat, si quem sibi optat in sponsum, non scui dura esse instituit, sive ratio est, sive etiam pudor, cujus esset vel omnes aversari. Hunc autem Radirobanem forsitan possem non odisse, si me potius amaret quam crederet debitam sibi. Tam inconditam superbiam non fero. Tu ipse , optime pater, caetera cogita, quae in homine non probas. His quoque adducta sum, ne hoc assine, te,& Siciliam, & me denique perditam velim. Ita obstinatam Rex dimisit, certus ipsi ut solebat indul
Radirobanes, quanquam iratus Selenissae, quia promissa non processerant, eam tamen optabat audire. Nam
de solertem sciebat, &post secreta alumnae prodita suam esse. Caeterum uni ipse Uirtigant expugnatam illius conscientiam detexerat ; levabatque furorem liberrimis apud eum questibus, multisque in Meleandrum, interdumque Argen idem, minis. Timeo, mi virti ganes, inquit, suspicionem fraudis, si toties cum Selenissa ago. Tu in vi
382쪽
A R o R N I s. LIB. III. ces meas tuto successeris. Cum ibo ad Argenidem, facithae anum pervenies , & hunc feres codicillum , quo queror destitutam spem, quam habere me jusserar, in Argenis
recidisse ludibrium. Scribo praeterea ut omnia cibi credat. si quae in rem tam arduam forsitan habet. Te enim me
rum rerum arbitrum , te ut in caeteris rebus, sic in ista consilium praecipue mihi esse. Suscepto negotio , ut primum Radirobanes Argen idem invisit, Virti ganes clam Selen insae in manus literas dedit; quas nonnihil semota cum legisset, rediit ad Ligurem, haud ignara nisi procederent hae nuptiae, se utrimque perituram; &, nuncia, inquit, Regi, nihil eorum deesse quae promiseram. Sed lentum amatorem ista tempora non quaerunt. Rex est; armatus est; habet classem; & 'ex raptu dii quoque sibi uxores invenerunt. Violenta consilia amor excusat, & mariti sanctum somen delet injurias. Nec in alumnam crudelis sum. C pi optat Argenis Et hoc quidem ut fidem exolvat Polla cho, cui promisit nunquam sponte consentire in alium. servat igitur istam frontis verborumque constantiam, ne iratos deos habeat, quorum numinibus vocatis, Poliarcho se addixit. Sed me deinde jurgio premit. Nam cur, inquit, Radirobanem amare sic memoras λ aut si amar, quamdiu cessat accessit imperium Meleandri hanc austeritatem praescribentis. Nam ille cum Radirobane assinitatem don vult; & invidiam repulsae transfert in filiam. Ne er res. Tuo Regi non diu licebit esse Hrti. Clam enim milites accersuntur; &ubi Meleandro suae vires placebun , cum percilio istum negliget, cui nunc assinitatem timia
multum miratus Virtiganes tantae audaciae Verba, ad dominum . qui de more iratior a virgine abibat, rem deliri. Et ille novitatem consilii haud parum miratus, faciamus
383쪽
3να IOANNIs B ARCERI Iciamus igitur, inquit, ut nulla sua culpa Argenis ejuret Po-liarchum; & ei liceat nos amare. Ego per Jovem, quacunque haec fide Selenissa tibi mandaverit , omnia diligentissima ratione curabo; nec a Meleandro sperni me patiar. Sed ne anus nos deserat, accusetque conatus ad quos ipsa
jam impellit; nesciat hanc mihi rationem placere ; ipse
quoque si nostrarum esse partium, se cum Argenide ex im- proviso capi laetabitur. Non audebat Virtigaues dissita-dere; quamquam pericula ' videbat, & hospitii violati infamiam. lta fraude discelere Selenissae, vis funesta Argent di, & quod miserius erat, tanquam optanti apparabatur. Conducebat huic fraudi, habere facilem, nec su-sbieiosum Meleandrum. Rursus ergo cohibere Radiroba-xes animum coepit; illum sine satellitio ambivit, sine armis iniit apud illum convivia; ut neque is dubitaret se Hug fidei deinde concredere. Exercitum quoque in Sardiniam remisit, ne suspectus nimiis viribus estet. Familia tamen, Se Procerum quos habebat comitatus, Corporisque custodia, plusquam sexcentorum hominum erant; praeter triremium quinque stot enim sibi servaverat) remiges atque nautas, quos ex omni classe delegerat. Satis hoc virium ad fraudem raptumque existimans, diu secum exegit, quo securitis modo praedam hanc ageret. Multa volventi talis potissimum dolus sedit. Praetorium ejus navigium, cum in Εpeirctes portum succederet, pertinax gubernator obnoxis in ignoto saxo alli se
vit. Ira quassatum est latus, & quicquid sub prora , sco
pulo ictum dedit. Fluctibus tamen ereptum est , contis, atque remigio, funibusque ab antecedentibus staphis, de proximo littoris aggere, perniciter actis. Ereptum periculo
384쪽
A R G E M 1 s. L I A. III. culo, in ipso terrae confinio fundatur anchoris, & deinde
ingentium trabium velut ponte, in cur Nam craticulam imitante subnixum est. Sic utrimque effultum , in prilli num robur componebant artifices. Neque modo placebat sublapsa restitui; sed quae plurimarum sedium urbiumque fortuna est, praestantius volebant ex ruina resurgere. Namque Corinthii, apud quos primae triremes sunt conditae , rei nauticae eximium usum ad colonos perlulerant. Et hinc Corcyra statim, hinc validae maritimis copiis Syracula. Pulcherrimum erat Meleandro navigium ad eam artem exactum; ex quo exemplum capere tuos artifices Radirobanes jussit, & triremem reparare propemodum a carina. Nec Radirobanes tantum , sed tk saepe Meleander, opus νisebat. Hunc ergo insidiis ordinem ille constituit. Absolutam triremem dicavit Argent di, illitis sta tua ad proram defixa, & in puppis ambitu per varios or natus repetita imagine. Opportune ' instabat natalis Ar genidis, quem & velle se praedicabat renascenti navigio esse natalem ; in eam igitur diem invitavit ad littus cum gnata Meleandrum; quippe locato in arena rentorio prandium utrique daturus 3 quo in multum diei protracto, trioremis deinde nomini Argent dis sacra , inter tubas atque symphoniam, aequori permitteretur. moXque tenebris excipientibus lucem, Τ medicati ex sulphure ignes, & sub undis victuri nova tunc erat voluptas, atque rara) ex e dem littore emicarent. Inter illud vero spe culum, Siculis
I vam o Corinthii , νεἰ nautica exia miηm aestim ad eolonos pertulerant, oe e. lcorinthii coloniam in Siciliam dedu- erunt condiderumque Syracusas, bc illue artem sitam nauticam provexe
lib. i. satyta Σ.- Natales alio Me dierum Festos albatus celebret.
385쪽
culis improvisis, & ut extra periculum plerumque me mibus, statuerat vi correptam cum patre Argenidem in proximas naves deferre. Ac ut longa hilaritate, mentes omnium a cura & suspicione averteret; noctem quoque, quae Argenidis natalem praecedebat, regio' tripudio, &propemodum mimo celebrare instituit; undecim exprimis suorum Juvenum electis, qui secum larvati saltarent. Hacebat ' ea scena referre trium deorum fabulam , pulso patre Saturno, naturae hereditatem serte ducentium ; cum sydera Iovi cesserunt; horruere maria sub Neptuno , & trillitia ferox Pluto ad populosiora regna demis
Hos splendoris regii ludos, a Radirobane parari Meleander laetus accepit; illum utique diem honore praecispuo culturus. Nam & quae Sy racusiorum , caeterarumque
urbium legati pauid an se petierant, inter hanc pompam ,
tanquam in honorem Argenidis, donare decreverat: ea verb maxime erant; ne redemptoribus portoriorum , aut vectigalium, liceret ab iis quicquam exigere, quos non vitio suo egenos, & colendae terrae utiles esse, magistratus censuisset; praeterea, ' ne quis ex proletariis, aut capite cen sis, imitari divitum ocium posset, cessando, fastidiendo artificia, & unum ferrum sic ad latus gestando, tanquam in pace militaret . sed quos de suo non vivere possie constaret, vel sponte quod profiterentur eligerent,
vel ad publica opera distribuerentur; quippe illos ignava
tristique superbia in pace marcentes, privata scelera exequi; aut quo suam egestatem publicis malis pascant, operam ultrd ad seditionem motusque civiles commodare.
3 Ne quis ex proletarsis aut evite rem
sit. J Hi erant plebeii, qui arte suavi
ctum quaerebant: capite censi, qui nihil omnino habebant, quod reses-rent ad censurn, praeter capita, seu personas, quotquot erant in familia. 1,1 njudis , o propemodum mimo.J saltatione Pyrrhica.2 Eoena referre trium Deorumfal Lon. Juti expulso Saturno,Iovi Coelum, Neptuno maria , Plutoni inferi, quos vocat popul ora regna, in sortem ceciderint Diuitig Coosli
386쪽
Α n o E N I s. L I B. I I I. 3ssillud quoque petiere. ' Ne imi quaestores exigendis a populo tributis prete ent ; & nec ipsi privatorum limina cira
cum irent, nec missis lictoribus pignora caperent, divex rentque oppidanos. ipsoru in concivium esset hoc munus; qui ex suo corpore eligerent per quos ea pecunia cogeretur humanius; hanc singula oppida ad Praetorem suum ferrent λ inde vel Praefecto Provinciae numeraretur svel, si Regi placeret, Syracusis inferretur aerario. Si quis enim privatus detrectet, aut moretur; per suos hunc ci ves, per assuetos magistratus, notosque lictores, praestare ad solutionem adigi, quam inhumano fastu quaestorum , qui cum exactoribus suis, brevem moram egenis interdum crudeliter vendunt; meliusque praedati nunquam eunt, quam cum in vexatis laribus, & in quibus vix tan
tum est quod tributo sufficiat, sibi quoque spolia illato ter
rore inveniunt, Misertus suorum Rex, Cleobulo curam dedit ut leges conciperet, quae haec a populo incommoda arcerent. Difficilius fuit, quod iidem legati petierant, malis occurrere quibus litium frequentia, ludicum morae,& advocatorum iniquitas agros urbesque populaveranr.
ARGUMENTUM.auanta in regnum incommoda ex stritienti Iuditum, Patronorum Rabularum numero, o longa litium prolatione resultent: quibus remediis tanto morbo succurratur. IMurranes tot malorum impatiens subtili sermone Meleandrum docet.
IBBURRANEs & suapte magnitudine, & commendatione Argent dis Regi charus, conversari frequentius solebat in Regia. Hunc adierant Syracusii, recipique ambierant in tantae gratiae clientelam. Ferret ipse ad Regem
et Ne ἱ-i quast res.J Duo proscribit,.eos, quibus vix esse potest , quod tri- nempe multitudinem Quaestorum &ibuto suffeiat. Remedium erit, si in Lictorum , Mi tribiara exigunt i & in- aerarium Regis pecunia immediate humanitatem eorumdem , qui nun- transferatur,atque ipsi divites summam quam melius praedantur, quam aptate luam.
387쪽
3s6 IOANNis BARC II gena justissima vota, precesque Siculorum, eumque jam sponte mitigatum, prolixius tuo pondore ad populi com
moda inclinaret. Praeter caeteras virtutes, summa erat In
Ibburrane facilitas , si quis opem , aut justam sustragii
commendationem petebat, ut eum diceres beneficium accipere quoties dabat. Is igitur & saepe Syraculanos commendaverat Regi; & tunc maxime super his fori & 3udiciorum malis , de quibus populus querebatur , ita locutus est. ne putes levia haec esse, Rex, quibus levari Sicilia exoptat: nescio an turbae civiles quas modo tedavisti, furiolius saevierint; aut ne dubites quam ampla factioneminentur haec mala; non plures cum Lycogene coierans. Isti, inquam , Advocati, Patroni, Scriptores, Lictoresques nam Iudices, quia eos constituis , vereor nominare. adeo numerum superant, ut pauciores sint agricolae, pauciores qui in mercatura vertuntur, regnumve custodiunt. Unde verb tanta illa gens vivit, nisi ex injuria populi, ex clade & sanguine miserorum quidem majori rei publicae detrimento; quod si inter pauciores, sedi pectaticandoris, advocationum munus esset, tot illa ingenia quae noxia calliditate se corrumpunt, melioribus studiis ornarent patriam; disciplinas, & artes , aut proderent novas, aut inventas excolerent. Ira haec pestis non modo malorum est rea quae infert, sed bonorum praeterea, quae ad imit. At excusabis multitudinem comitialium hominum permitte sic vocari hos jurgiorum praeceptores eX litigantium numero; quibus omnia fora segre fusticiunt. Perpauciores enim agi tot causas, tot explicari negotia non posse. linhver5 ex Iudicum & Patronorum numero, crescunt lites, aut subsident. Adde nova tribunalia, non deerunt ovibus placeat recens equuleus; quod fi de vete- 4 ribus
merus ingens , scriptorumque ali et lictorum iniquitas exhaurit populares; siquidem consuetudine sidendi miseros& faciendi, exuunt omnem humanitatis sensum. ut ait ibidem Barciatuso I Su Diuitiaco by Cooste
388쪽
A R G E N I s. L I B. li I. 3s 7ribus adimes, ita cadet pars litium , ac de morbo decedat si de hodierna medicina subtraxeris. Forensis hujus gestus causa est; quia Judices ne infrequentia causarum, lucello sublato, etiam despectam dignitatem faciat in summo jure semper inveniunt quos submittant fascibus suis: nec rabulae desunt, & his quoque deterius genus, ' homines quidam scientes formularum, omnisque ad Iitigandum articuli; qui vel alios inter se committant, vel ipsi reperta litigandi materia hujus ludi ignaros exerceant. Τ Ex tuis provinciis una fuit expers corum qui se in litibus
doctos jactitant. Quietem oppida agebant quicquid dissi
cordiae inter cives exarserat, rudis, sed beata aquilas, compescebat per arbitros. ignari salutis; passi deinde lunt ex illis hominibus apud se unum vivere. Illico ortae causae; contentiones validara,& dissidia aetatem tulerunt. Adeo isti in foro exerciti saepius lites excudunt, quam invcniunt aut placant. Sed utcunque numeros, & aliqua contagione vicina
omnia turbantes; saltem si brevi supplicio contenti mulctatos dimitterent. Nunc aeterna sunt jurgia ; ut si cum sumptibus sit molestiarum ratio, gravius putes sic vincere , quam confestim damnari. Illud est potissimum quod
exigit tuam curam. Amputa has ambages constitue spa-
cium ultra quod nullis litibus fas sit senescere. Nam &
testati. Metonym. 2 Homines scientes formularum. 4 Sunt tabulae seu litium artifices. Sosiiciteurs de proces. 3 Et tuis provinciis una fuit expers eorum pG se in litibus docios jactitant. JQuaenam illa provincia est litium olim expers; Fateor Germanorum aut Helvetiorum ejusmodi extitisse. Malim tamen ad Augtonias Galliae Transpadanos populos referri, qui eum litium olim expertes fuissent, sorte Tabellione quodam irrepente sic se litigiis dederunt,
ut non humanas modo, sed ipsas etiam divinas leges oppugnarint, eosnue imprimis , qui certissimarum ad salutem legum observatores. Quae res meritissiliae liorum Rabularum stragi nuper ansam praebuit. Cum enim ipsi Augustissimae Eucharistiae solemnibus tartareo oestro perciti in templa Dei non lapidea modo, sed etiam viva cum strage irrupissent, omniaque sacra insontium, quos suo surori perperam immolabant . cruore polluissent, hi vieissim vindice gladio meritas poenas deo persolverula . δ 3 I Pra- Duiligeo by Cooste
389쪽
modum & numerum praegressae sunt artes ac nomina, quibus miserrimos clientes Patroni & Judices frustrantur, Articulatim & lente hos discerpunt qui semel perire potuerant. Saeph itur ad Judices, causa narratur, aliquotanni abeunt, necdum contestatio litis, ut vocant, audita est. Judicibus hic non vacat, hic omisso quod litem facit negocio, haerent Patroni in causis minoribus, quae nunc sponte, nunc eorum studio nascuntur e prima. Haec praeludia adornant, his proclamant inauditis iter ad verum Judicibus esse non posse. Sic dubia ex dubiis seruntur. Sic immani dilatione pereunt litigantes, magna,
o Rex, in insontes inopesque injuria. Nam qui in divitem
animicum pauper inciderit, tam longo & sumptuoso itinere conficitur: procumbitque denique lassus, nec recuperato jure inultus, aemulo miniis suo quam huic prolixae aequitati irascitur. Ne quaere cur tamdiu Judicibus placeat, & patronos ad se delatos cruciari. Nempe ex mor & tempore, sua opera aestimatur. Sic Patronis, inquam,
crescit, sic judicisus merces. Multa scripsisse, multa audisse quamquam ea praestabat compendio fieri) acerrimis vendunt ; eo pejores quod quae peccant, ipsi iustitiae imputant. Praeterea consuetudine videndi miseros , ic deinde faciendi, exuunt humanitatis sensum aut potius miserum esse non credunt, litigare. l la duri ad questus, parum supplicibus moventur ; &ab iis tantum culti, saltem amant longiora in ipso exercere imperia. Caetera quae quotidie peccant taceo. Nam haec omnia questos esse oportuit qui emendandi fori tibi mentem cle- derunt. ' Praestat de remediis in eam cladem videre: quae
fortasse ab ejusmodi sanctione non incommode incipies; ut sistantur Judicibus illi ipsi qui inter se dissentiunt, ne ab sola advocatorum fide res pendeat. Ex eorum simplicitates
aestat de remodi . t Doeet li-l dere, 'ec ultra semestre differri oporrtes non ι sola Patronorum fide pen-l tere. Dissiliam by Cooste
390쪽
citate, vel astu, sepe integrius ad ingenium causae disceptatores pervenient, quam callidae eloquentiae fuco. Ubi causam adhuc nudam inspexerint, duorum aut trium judicum arbitrium erit, an ad sententiam sat liqueat. Neque juris teneantur apicibus. AEqui bonique judicium esto. Aliter exordiri nefas sit, sive in minoribus judiciis, sive ad quae provocatur. Sin impeditius jurgium venit, testesque, & inspectionem, & leges desiderat; tum ad
quos patronos deferetur . ii Numini repetant sacramentum quo semel devincti sunt, nullam se causam, quoad sciant, iniquam oraturos. Quos si hanc fidem fefellisse
constiterit. aut clientem praevaricatione laesisse, praeter
infamiam genus supplicii excipiat, cujus timor apud paria ausuros plusquam omnes dii possint. illud praeterea utilissima lege cavendum est, ne quid a clientibus Patroni accipianr, priusquam lis finem sortita sit. Qui vincetur, aut nihil, aut non multo amplius, quod & lege definies , patrono debebit; & jam inde ab litis principio accedet tantillae solutionis fidejussor, ne operae merces alia lite quaerenda sit. Is vero cui successerit, advocationis diligentiam rependat tanto auro, quantum Judices ipsi in laboris mercedem accipiunt. Sed sanctum sit, ne quis dum adhuc litigatur, intempestivis muneribus peccet in legem, Causa, si si quis cliens dederit, cadat: accipienti patrono imperetur a foro exilium. Delatori ea sint praemia quae vel domesticorum fidem solicitent. Faxo patroni moras oderint; & contentiores ad metam, dum sibi sic stud bunt, aliis prosint. Parum est, nisi praeterea edices sed hoc graviter, nec ut solemus, terroris mox evanescentis imagine) ne ulla lis ultra sex menses apud Judices haereat; nis si testes extra
provinciam arcessendi sunt: tunc enim vel tempus geminari non abnuam. Non ferent hanc vocem assueti lentissima propinare remedia, & indignatione plenissimi negabunt tot causarum acervos semestri jurisdictione degeri