장음표시 사용
431쪽
4oo JOANNIs BARC LAII fata. Hae non statim, & uno agmine cogitationes ob-niunt ', sed paulatim, tempore, contubernio, usu quasi aliam a caeteris rem publicam faciant, in sese coguntur:
octo deinde lasciviunt, quod quantum fortitudini adimit, tantum addit proterviae; mox si justis praemiis non putant se excoli, si continuo obsequiis non placantur; fervent animis, intumescunt, indignantur sua arma non timeri. Quid cum a suis ducibus,cima a factiosis solicitantur; ctrincupidis mentibus ingeruntur majora stipendia, praeda, tumultus, peccandi licentia ρ Dii hostibus tam enorme exitium t Nam non putem , quod dicebas, Eurymedes, ideo Regem iis esse charissimum, quia ab ejus aerario stipendia habent. Multo illis potiores Praefecti: tum quod
ab illis ad militiam delecti sunt; stanquam idebstipendium non Regis, scd eorum sit gratia:) tum quod illos de
suo corpore duces , & militaris potentiae vindices amant;
sed maximὶ quia plerunque de illis licentior militia quam sub Rege proponitur. Sed & omnibus copiis in media pace semper armatis, an praeficies vicarium unum, an
per partes jure aequali legatos miles accipiet Si plurium munus hoc facies, non sibi constabit disciplina; contendent inter se aemuli duces, & per jurgia ducum infestus
laborabit exercitus. Sin potestatem uni credes ; quis ille cui tantum jus in te concedes λ In ejus manu crit ut regnes, ut pereas. ille vim imperii, ille nervos potestatis cum tenere se cerner, an par stimulis erit solicitantibus integritatem suam, & quid possit superbe monentibus Utinam saltem huic tuo Eurymedi similes semper sint quibus Reges suas fortunas tradent. Quamquam nec illum velle existimem tantae invidiae potestatem subire. 'Scis quibus olim regibus haud absimilis consuetudo sceptrum
T Si plurium mώnM, .J Dilemma praefectis Palatii totum regimen ignavi nunc dilcussiim. Galliae Reges commisere, brevi sua et Scis erudis olim RVibuu haud absimi- non solum auctoritate , sed etiam di- ω confieιudosce ι- abstulerit.J Ex quo'gnitate destituti sunt, talis pciesectu fuit Diuitiaco by Corale
432쪽
ARGE N I s. LIB. IV. oi rerum abstulerit; qui dum Praefectis palatii castra comis
mittunt, sensim omni in cives & milites jure exuti sunt.' iis qui prudenter condere regna aut stabilire student, haec duo videntur praecipua ; primit m ne populus in Principem facile possit insurgere; deinde ne si obsequii vincula emolietur, habeat duces idoneos, qui vagam, & inconditam insaniam certiori auspicio, & militiae vinculis firment. Utramque cautionem intervertimus hoc statae perenni 1-que militiae consilio. Quantum enim distabunt a populo tot illae cohortes, tot omnis fortunae homines, quibus tela ultro concedimus Quicunque in populum cadere possunt motus, valebunt in illos ; sed ed pro livitis quod irati ni-: hil prius videbunt quam datura fiduciam arma. Jam vero praesentiorem inquietis studiis ducem nulla fortuna obtulerit , quam hunc ipsum cui jusseris imperium esse in ca- stris. Cui enim tot ad defectionem urgentibus rebus, ani- ; mus ad fidem supererit λ Mens potentiae conscia, & regii fastigii dulcedinem delibans, adulantium vota, cinctum fortibus viris latus, multa obtegendae culpae occasio ; dcs secus vota ceciderint, at excusabilis in multitudinis peccato audacia; nec ruina partium expectata, prope eκ sequo conditiones cum Rege adhuc de victoria dubitante. Fac tamen Praefectum hunc summum, seu natura seu virtute abominari motus, sortemque in vitia, nunquam a sui
statione recedere. Quid tot sub illo ducest Nullus ex iis tumidus, praeceps, vanus 3 nemo fortitudinis fama, dc audaciae ingenio militibus charus λ Mitte inanes spes. Nunquam illis cladibus deerit qui signum attollat. Sed haec scilicet quae praesagio incommoda , demum ti-l menda sunt, si in iisdem habitet castris omnis exercitus. Tu vero occurres tempestati, spargesque in varias sedes, vastum hoc corpus ; ut nec sub uno aspectu positi seipsos
433쪽
4o1 IO ANNIs B ARELA II mirentur, nec furoris contagione desaeviant. Qub igitor divisos dimittes Z Nempe in arces, aut oppida distribuenis
tur. Vide porro utrobique quam commode. Arces quidem ut justo praesidio obtineri consultum est , ita illae multitudinem armatorum saepe non capiunt; desinuntque
praeterea esse securae, postquam tot oculorum ratataeque frequentiae commercio sunt vulgatae. Num enim tanquam
in carcere tot illic milites conditos habebis p Num ad illos amici non ibunt quid conjuges quid necessitudines 3 quid lixae, & calones At in oppida potius tanquam ad perpetua hyberna copias tuas mittes Nescis quippe quam male militibus caeteroque populo conveniat. Quod est exermibus civibus, & ad sua opera intentis, in bello aegeris rimum , id in pace continuo fastidio ingeres, ut alienos, ut armatos suae domi aspiciant, ut militaribus moribus templa & fora strepant, ipsi denique lares placidos mores mutent λ Querentur omnes de onere, mentes a te dis.
sentient: &. ctim volent deficere, quantillum sibi ad incommoda putabunt accessurum jam molestissima ferentibu A, tributum atque praesidium Sed nec ita revulse divisoque exercitu constabit utilitas quam monstrabat Eurymedes. Nam intra oppida nec servari poterit castrensis disciplina, nec tyrones eo in octo probari, & ad martem institui. Ipsi quoque veterani languore &desidia confecti in urbibus jacebunt, Sc praeter militare ossicium monlientur in curis & consuetudine familiae suae; Assueti deinde extra laborem ferre stipendium, multo aegritis ae suae quiere avellentur ad pericula, quam si recentes conscribas, & qui sciant de Regis aerario se nisi in opere & militia
Dum his Dunalbii argumentis respondisset Eurymmdes; & ille vicissim pro se pugnasset; Meleander fic commitas conciliavit, ea probando quae uterque in ad Uersa laudabat sententia; immodicos exercitus noxios esse. Ultra praesidia tamen quae in necessariis excubant arci-
434쪽
Λ R G E N I s. L I B. I U. 4G3bus, curandam esse classem; εc viginti triremibus obtinendam Siciliae oram ; quarum aliquae sint in mari, aliae in praecipius portubus expectent imperium. Ad haec plures deligi Praetorianos oportere; partim ex egregia juventute, partim ex illis qui diu sub signis fuerunt. Hos posse ad octo millia conscribi. Dimidiatae copiae semper Regem comitentur; ut miles sex mensibus domi, reliquum annum degat in castris. Ita enim, nec disjunctis ad validam seditionem vires fore; nec longa & supervacua in pena- tubus mora abituros a milite. ipsi qui aderunt Regi, non confusis castris habitent. Milleni seorsim vel castra, veΙ oppidi regiones sortiantur, in quo Rex erit. Nam civi bus illis qui commodis ab regia apud se familia & comitatu superduent, aegre esse non debere si veluti in contubernium Praetorianos excipient. Larga illis & nunquam dilata stipendia; rigidior quoque parendi lex. Proterviam, furta , lasciviam, graviter luant. Εr ne in octo deteriores sint, militari labore incitentur; Nunc coram ducibus ad praemium, hastam aut jaculum mittendo; Nunc cum armis iter ingredi jussi, ne expeditionem in hostes tanquam laboriosiora imperaturam formident. Nemo in illis Centurio, nemo Tribunus, nemo qui ordines ducat, nisi quem Rex ipse delegerit. Bis mille sint equites ; Caeteris jacula, pila, sarissae, dividantur ex militiae usu. Hac manu iv subitos motus opprimi posse dicebant; & si majores copias res desideraret, tyrones erudiri. Neque Eurymedes se plura censuisse asseruit; aut pauciora Dunalbius;
Nisi quod sub imminente a Sardinia bello, addi aliquid 'militum numero omnibus visum. Cch CAPUT
435쪽
Rex Generum Nepotesque cogitans,dum conjugem dest tfilia Arebombrotum,quem ut virtutibuου regiis,sic regiastirpe clarum esse novit alta tot incitata malis, vix sui compos aut consiliorum parentis patiens esse potere. 'uvat tamen bimestre intervallum postulare quo Poliarchum ex Gallia reducem fore confidit.
MELEANDεR hac parte curarum in Eurymedem
transsata, ad alia animum alicit. Supra omnia de Argenide solicitus erat .Haec insons,& in qua, praeter invidiosas dotes, nihil nimium esset, tamen causam tot fluctubus dederat. Ut uxorem illam haberet, ausus Lycogenes omnem perfidiam, non statim, neque incruento bello perierat. Radirobanes successerat furoribus, adhuc incerto exi- tu. Nec deinde defuturos putabat, quos virgo eximia, &dotale sceptrum accenderet ,nisi in unum collata foeticitas
componeret Coeterorum cupiditatem. Neque parum e.
tincta Selenissa, & Theocrine tamdiu latens, occupabant anxiam mentem. Tandem penitus sedit animo, filiam in matrimonium collocare. Pacandis tot motibus id restare remedium. Iamque non generum moclo, sed de nepotes cogitans, ipsa oblectatione incitabatur ad dulailsimum votum. Sed quem illi fortunae deligeret Nemo in vicinis gentibus regii gradus erat, cujus aetas nuptiis conveniret. An autem opus est, inquit, invenire ad haec foedera solium Oc purpuram Z Tanquam regna, non homines copulentur hymenaeis, aut filiae meae sceptrum aliud quaeram , non virum Imo nostri majores sapientissime lege caverunt, ne qui,quaeve Siciliae imperabit, sibi nuptiis regnum adjungat quod Siculo sceptro sit fortius atque splendidius, ne relicta a Regibus patria in illius potentioris provinciam mutetur. Satis est sibi Sicilia, ut Principes suos alat; de filiae meae consuluero, si illam in ejusmodi matrimonium dem, in quo ei conjux suus Delicitatem debeat. Thracum est uxores emere. Nobilitas, in diis
436쪽
ΑRGENI s. L I B. I V. ψος indoles, virtus, sponso in sint ; satis opum in mel Argent-
Haec pronius sibi persuadebat, diu jam in hoc consilium imminente assectu , ut charissimum Archombrotum eo matrimonio sibi heredem aspiceret. Nec credebat obstituram Argenidem; sed si tamen fastidiret, patrio jure ad obsequium redigeretur. Reliquum erat de illius stirpere scire ; Nam utcunque insigni virtutibus , tamen novo homini filiam non erat daturus. Satis omnibus agitatis, conclave Argenidis petit, mediusque inter Patrem & Regem, quo facilius quae volebat impetraret; Scio, gnata, non minus de nostrorum consiliorum mora Siciliam, quam nos de illius motibus queri. Aviditas enim regnandi, & tuarum nuptiarum spes, Lycogenem di Radirob nem ad has quas sensimus furias adegit, quae omnia praevertere potuimus tibi mature virum legendo. Quid ces famus tot malorum fontem obstruere λ Mihi quidem decretum est, tibi salutem, & meae senectuti columen par
re. Nec dubito quod jure meo possum,quin & tua volum tale facturus sim. Nonne parenti tuo permittis tibi sponsum eligere, Argenis λ Privato, & publico jure mihi hoe
licet: nec repugnare modestiae tuae esset. Cum anxia virgo se deliberaturam referret; Deliberabis autem, inquit Rex, an factura sis officium tuum λ Satis morarum fuit. Iterum quaero, gnata, an in potestate futura sis. Ita pro imperio loquentem Argenis reverita, se verb futuram ficto ore professa est. Laudavit pietatem Meleander, &osculo dato , scis, ait te mihi charissimam. Vitam colere amplius non amo, quam ut consulam tibi. Bene facis,quae& patri credis & seni. Postero die, ut forte in horto spatiabatur, sevocat Arisehombrotum , 8c, 5 juvenis, ait, si te hostis, aut ignotus, rogarem quo sanguine ortus sis, curiosam quaestionem habere posses suspectam. Sed amicus cum tulerim diu tuum genus ignorare, bc scire nunc expetam , quidni me putes
437쪽
id non mea magis causa quam tua praestare ρ Magna stans,&, opinor, non tibi injucunda, de quibus tecum agerem, nisi exquirenda haec prius natalium ratio esset. Tibi externo quantam fidem habuerim intelligis. Secrera imperii penes te fuerunt. Nec aetas, nec peregrinitas obstitit,
quin omnia tibi concrederem Et haec quidem merito tuo. Nam ut caetera omittam ; meum caput aquis ereptum,
quas pro me propemodum subiisti, Broccitum Lycogenem non possum oblivisci. Post mutua beneficia, quid gravaris me ad tui generis notitiam admitteret quod etiam , ira me amet diespiter, tui honoris & utilitatis causa, nunc quaero. Perculere juvenis mentem hae preces Meleandri. Quae causa, ut enixe postularet id scire, quod tamdiu celari haud aegre habuerat λ aut quod beneficii genus quod sibi ignoto conferri minus posset Argent dis nuptiae , quia ea cogitatione plenus erat, statim mentis oculis oberraverunt, egregiae Delicitatis imagine. Rursus illam spem, tanquam vanam dc improbam, conatus ex cu - rere, verbisque plusquam animo compositus; Hactenus, inquit, geminasti beneficia tua, Rex , passus ab eo te colicujus genus nescires; Nec jam scio quid conferat tuis reqbus me impium fieri, id est, a parentis imperio recedere , quo mihi super stirpe silentium indictum est. Ne me tamen pervicacis animi accuses, qua fas erit, cuncta suppressis regionis parentumque nominibus, evolvam. Regium mihi genus est, resque pacatae. Neque vi aut ingratiis isthuc veni, sed ex parentis jussu, tuos mores, tuasique virtutes jubentis inspicere. Ita loquentem Rex novo gaudio commotus amplectitur i Et quid tibi hactenus, inquit, visa Sicilia Z quid regia mea λ aut ut animum , qualis tuus est, vςrius tangam ;quid tibi senectus mea placuit, aut filiae mores Θ Ciam ille, jam propiori spe, haec omnia se diceret adorare ; Atqui
x Ita me amet dies'iten J Iupiter diei Pater. Iuramentum ex Plauto passim. I Macta Diuitigoo by Corale
438쪽
inquit Rex) non leviori pretio te mihi emptum volo. Omitto occisum Lycogenem, meque servatum. Adhuc aliquid validius fuit quo animum meum caperes; Faminores ad virtutem, consuetudo lenissima, & potissimum quod me amasti. Non patior a re unquam sejungi. bi ut memoras, & auguror, Regum sanguis es; tibi Argent-dem tanto multorum ambitu quaesitam ultro despondeo. Qu)ntumcunque magnis parentibus natus sis, non pudenda nurus erit. Superest, ut tuas mihi fortuna, familiarius jam prodas, spondeasque te nunquam meos canos destituturum. Tremebat nimio ictus gaudio Archombrotus, & qua'. toto sanguine quaesiisset sponte oblata suspiciens, incertum an Deos an Regem veneraretur, ad Meleandri pedes se abjecit, tenuitque reluctantis vestigium. Cumque gratiis finem non faceret, hilarior Meleander, di illius quoque laeticiam gaudens, in subjecti collum incubuit. .Mirum omnibus erat qui in conspectu stabant, quae haec mutua esset gratulantium charitas. Archombroto autem praecepit Rex , ne eo die rem vulgaret; rediensque ad comites, & lolito diffusior vario colloquio tempus modicum absumpsit. lnde egressus in regiam, Archombroto jam sibi propius harenti ; Quam diu. inquit, te isnes ignorari, dc gaudia disseres nostra ξ De hac ipsa re, subjicit ille, te Domine, cogitabam . compellare. Duorum mensium spatium peto , intra quos stadicitatis meae nuncius parenti esse possim, illincque digno cultu, di professo genere, huc reverti. Meleandrum nomen ipsum disce si sis offenderat: Et, non patiar, inquit, te a nobis avelli, Archombrote; nisi forte foedera nostra despicis, aut viles simus tibi, quia priores amavimus. Si conditiones placent, scribe in patriam. Nam te ipsum non nunc mari fatisque crediderim. Archombrotus tanta benev lentia senis admonitus quid facere deberet, & quantum amare , regiam manum osculo stringens quicquid ille juberet , nihil se a praescripto recessurum asseruit.
439쪽
gem deliinaret. Cum ergo discessisset Archombrutus, eam ad se accivit, repetitisque quae de necessitate matrimonii prius edixerat, addidit, se generum elegisse, quo non posset praestantior optari; Regio ortu, paribusque virtutibus , deinde eum esse Archombrotum, cui in omen tantorum foederum, servati Regis laudem curru in fluctibus errante, &de Lycogenis capite victoriam fata tribuerant. Haec non sine supercilio Meleander; propius que Vim , & imperium, quam consilium oratio erat. Comparaverat se ad simulationem Argenis, di quamquam indignata, se ignoto, se ingratiis promitti, tamen veluti consilio patris accederet; Nihil, inquie, verendum hic
magis, quam ne subitae nuptiae, neminique tuorum prae-Visae aut creditae, in maledicentiam pateant; dicaturque Radirobanes perinjuriam depulsus, quo faveres Archom broto. Tempore aliquo est opus, quo tanta novitas mitigetur, priusque Archombrotus audiatur procus esse, quam sponsus. Non temnenda Meleandro videbatur haec ratio; Veritus tamen ne turbando nuptiarum con silio istas moras virgo injiceret, ita in experimentum loquutus est.
Neque nihil spatii concedendum est famae: neque fortunae nimis. Ex tui animi sententia, Argenis, quid temporis arbitraris convenire Recu bat illa loqui, non hoc suum , sed Regis arbitrium esse causata; Cumque pater saepilis instaret; tandem aegrius, & quasi spacium suae Vitae definiens ; ut rem video esse, ait, duo forsitam menses suffecerint. Tum Rex pene non dubius quin filia omne id tempus sibi potius quam famae postularet, tamen ne per omnia esset durus; Atqui promittis, inquit, sublapso hoc tempore nihil te nuptiarum omini repugnaturam Facio, refert illa; Neque si dii adjuvant, te quicquam in verbis aut mea vita offenderit. Et id prolixilis pollicebatur; quia interim ad futurum Poliarchum sperae vitam assereret; Qubd si ille non venirer,
440쪽
A R G E NI s. LIB. IV. 4o9snito vivendi consilio respiciebat ad mortis libertatem.
At laetiora Rex cogitans, illius verba acceperat,veluti subpaterno imperio domantis affectus, qui antea solutam mentem incesserant. Blande itaque compellatam, tanquam vietor, & securus dimisit.
ARGUMENTUM.Arrenis per Arsidam fluum in paucis Poliarcho seribit, nisi intra bra
te vi redierat, ultro se vita defiacturam. Ergo dum Archombrotinis magnam θem assurgit, Arsum obicem positurus ejus consitus ad
SKo illa tot malis incitata, nunquam se in sceliciorem
cogitabat quam in publica foeticitate. Nam Lycogene victo Radirobanem nuptias suas, id est, mortem optavisse; vix decessisse eam curam, flere spirante Sicilia sibi)am
praesentiores instare ab Archombroto metus; qui adeo foetici ad nocendum successu provectus sit, ut vel Radi-robanis desiderium faciat. Ergo, inquit, semper meam, aut patriae vicem dolebo 3 Ergo non molliori conditi ne cum Siciliae miseriis transigunt fata ἰ quam ut omnium cladem meo capite redimam; Haec pompa, hi cultus, haechontis decora, mactationes erunt, quibus patriae diris voveor ' An Macaria Herculis, an Agamemnonis Iphigenia ero ; & tranquillitas innocenti sanguine emenda est
i RAELimnes erunt , qαibua patria cibis is visi . J Vitam se sibi erepturam i asserit, ubi nota pro patria non paveos olim se devovisse Μant.bus . testis ille Curtius , qui se inhiatum terrae praeeipitavit, Decius ure que, patet de filius bello Latino de He- rusto, tercenti Fabii, M. adi Titum
lis filia septo ineolumitate publica de ovit Μanibus ad expiandum scelus populi. Pausanias eum Euripidi asserit reportatam de Lacedaemonibur victoriam ex oraeulo Atheniensibus facto , sibi iugulum aperuisse, unde &divinis honoribus dignata est. 3 An amemnonis Iph genia. J Agamemnonis & Clystemnestrae filia, oc- ei se a Rege in Aulide cervo, indigna.
ta Diana adversos ventos eum dedisset, eonsulto oraeulo deam Agamemnonis sanguine placandam esse responsum est. unde Ulysses eam abduxit praetextu nuptiarum cum Achille contrahendarum.
vide Dyctin Cretensem, Be Darem Phrygium. In Andromeda, ac Hrsione exemplum non absimile, videre est. Cc 3 I Decin Dissiliaco by Corale