Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

virtutis ', quod is apud se tot dies modestiam tenuisset. Quid illius ingenio candidius, qui pene lenior inter mulieres fui sset, quam fortior inter viros t Jam beneficium memorabat quod Meleandro teste dignum erat magnitudine deorum, & Palladis manu. Jam etiam, sed illud verecunde , monstrabat, quantum ille amasset, periculosissimo dolo ausus & sexum dissimulare, & se suppliciis, quae

deprehenso certa erant, objicere. Fateor, o Rex sublevabam virginis pudorem , ea ipsa commendando, quae

intelligebam illi esse gratissima; & quia nondum te novo ram , nihil credebam praestabilius Poliarcho. Interim exegerat a captivo Cleobulus sceleris auctorem atque modum. Ille tormentis impar, cuncta de Ly- cogene confessus, viam aiebat se ad arcem invenisse , quamari alluitur; nescio qua harpagine in murum conjecta , quae ilicet saxis haesit, praeligatumque funiculum, per quem in altum scandi posset, librato pondere immota sustinuit. Hic largiter a Rege esse peccatum consultiores putant. Nam cum Lycogenem subi id opprimi oporteret; maluit ad illius villam mitti qui hominem tantum accerserent. Seu jam eum ad arma comparatum crediderat; ut nec capi facile posset; seu sperabat ad omnia audacem contempto indicii periculo venturum. At ille cum clientum Ditissimis, quos pridie in rei eventum plerumque ignaros coegerat, venationis specie longius profectus, Venit ad arcem quam in Leontino agro habebat eximiam. Hinc per literas Regi significat, nec se tuto inter tot inimicos ad judicium ire posse, nec debere inauditum damnari. Non denique oportere subornatos in suam perniciem sicarios .fidem habere. Interim factione de viribus adoleverat; ut quod nimiae lenitatis consilium fuerat R gi, tunc necessarium esset, dissimulare facinus, & tanquam ad innocentem rescribere; praecipue monente Cleobulo, ut si injuriam fortiter exequi nollet, saltem non tam ignoscere videretur,quam fidem accusationi non ha-

372쪽

i A R O E N I s. L I B. I I I. 34. Ibere. Ad hoc consilium fuit, ut captivus ille index, mor

te in carcere oblata, tamquam casu occideret. Neque tamen Lycogenes quid meritus ipse, aut Meleander quid ille ausus esset, , oblitus est. Alter ergo in alterius potestatem aut fidem redire cavebant; & suspicionibus odia fovebantur , bello quod deinde sequutum est propemodum

deteriora.

Interim Meleander damnata arcis fide quae sicariorum furori patuerat, novo consilio Syracusias Argen idem abis ducit; non tam iratus Lycogeni, quam Palladi gratus.' Adventabant quinque dierum solemnia , quibus ferias iulius deae nascentis solemus residere. His ergo expectatis, Rex ad templum progreditur, convocatoque ad concio

nem populo, in hunc sensum loquutus est; scire jam eos quicquid ipse de Palladis in se meritis dicere posset. reis

petere tamen deam in mercedem auxilii, ut quam saepissime amet de ea re loqui. Tunc in se atque Argent deminsidias commemorat ; sceleris tamen auctores premens; neque in Lycogenem contumeliosa vox excidit. Palladem autem mortali specie, &Theocrines nomine tedbim,

adfuisse periclitanti. Ipsam ipsam genio manuque divinam, abstulisse successum euntibus in se telis; & praedo

nes tanto numine oppressos periisse. Quid autem,o cives, erga deam pignus erit, nos praestiti auxilii memores esse, nisii quod preciosissimum mihi servavit, Argen idem, in. quam meam , ego ejus cultui manci poὶ 'Hanc igitur constiis omnibus diis , in publica Siculorum concione, tanquam Pontifex Sacerdotem capio; hanc sacris Palladis

2 Arientabant quinque dierum flemnia. J Panathenaea festa a Theseo instituta in honorem Μinervae, a Latinis quinquatria appellata. Hisce ludis Gymnicum certamen per praeco'nem tibicinem indicebatur. hie pueri saltabant in theatro Pyrrhicam ;erant autem duplicia : majora quinto quoque anno celebrari miebant. Μinora quotannis peragebantur. 2 H ine igitur constiis omnibust Dii , tanquam Pont eis Sacerdetem euhi. JPontificis erat, imperio patris solutat virgines pro nutu consecrare, plectexe

373쪽

34.2 IO ANNI S BARC LAII jubeo operari, templisque praeesse, ' donec Iunonis nu

mine abducetur ad nuptias.

Postquam Rex dicere cessavit, Argenis ex composito ad patrem processit. Circa, Augures erant. Et Rex candidam ' vestem tenens, omnibus historiis distinctam quae Palladis majestatem populo exhibent, procumbentis collo injecit. Quod si, inquit, deae esse non potes, ' nisi e patria potestate exiveris, ego te hactenus imperio meo solvo. ' Solae nuptiae a Palladis religione te eximent. Sacra omnibus nundinis peragentem nostri cives aspicient. Ad haec Meleandri verba lachrymas, plauius, vota , pOpsa ris superstitio estudit. Redeuntes deinde in Regiam tota civitas comitata, mox per singulas domos temulento pervigilio novitatem sacrorum sancivit. Accensus Radirobanes aemulatione saevissima, interfatur; Dic autem, Selenissa; eousque decipi patrem tulit Argenis λ non repugavit infulas injicientit non exoneravit Regis animum absurda pietate tulit denique se Palladis nomine initiari taliarcho Θ tunc anus; equidem indignabar eo processisse fortunae ludibrium. Sed non impunh studiis alumnae repugnassem ; quae professo apud me affectu Ρoliarcho jam favebat. lngratum praeterea sui Lset Meleandro, ab errore revocari. Quantum enim hoc erat, habuisse in auxilio deam Praeterea gnatam facem dotio destinabat, non pietatis tantum ossicio, sed ut populus virginem proximam sceptro, videre assilesceret, &mirari.

I Mnee Iunania Numine seretur eduxerat, ut Vuleayi nuptias repudia-αὶ nuptim. J Erat Iuno nuptiarum vit.&c. praeses , unde te Pronuba dicta. ut Nisi e patriaρορε ρε εμοM JSed alibi. vestales eximebantur potestate patris 2 V stem omnisvi b:storiis distinctam. J 5e testamenta facere non poterant. Ut cerebro Iovis educta est; ut Arach. 4 Solae nuptiis .i Pasi is νeligione tonem puellam Lydiam , quae Deam pro- eximeM.ὶ solutae sacerdotio nubete po- vocaverat, percussit radio, pereust,m- tetant, teste Heliod. in Carid. que in Maneam eommutavit; ut oleam 3 Tulit se Parudis nainine initiini Po-

edidit. Athenisque nomen imposuit, GHM.t Quein Palladem Rex caeteriquet rejecto Neptuno,qui bellatorem equum esse putaveIant.1 Nee Diuitiaco by Cooste

374쪽

mirari. Ita volebat favore frequentiae esse securam , quaeia Blitudine prope perierat. Nec sordida lacra aut indigna sceptra erant, quibus manus admoliebatur. Vestis auro fgnisque conspicua; caput ornatum ut potius deae quam an tistitis crederes. Natis erat, ' innoxio ictu libare victimas, priusquam caederentur. Thura inde Palladidare, moxque fluentem populum ad rami osculum quem ipsa tenebat, in aurata sede excipere. . Inter hos dies Poliarchus, ut promiserat, militari ad Aulam cultu venit. Unus ille cum ipso qui patruelem antea simulaverat. Tunc eum sorte & nomine mutato appellabat Gelanorum, habebatque pro liberto. Primum ad Eurymedem venit, statimque indole, & arcano inter praestantes viros genio, ei conciliatus est. Mox per illum admissus ad Regem, significavit a remotissima regione se Venire, inter suae faelicitatis titulos numeraturum si in ranti Principis aula liceret ad virtutem erudiri. Rex qui saepe Theocrinem non viderat, jam sermone & vestibus alium , adeo ignoravit, ut tanquam incogntro & tunc primum in Siciliam appulso loqueretur. Suspiciebat tamen vultus; Zζ omnia in hospite spectabilia, viam ad futurae familiaritatis magnitudinem faciebant.' Dies erat quo redeuntibus nundinis oportebat A rge-nidem ire ad templum , cum ambae scivimus Poliarchutnesse in regia. Trepidabamus ergo: illa quidem laetitiae immodico sensu ; ego autem horrore dubia , ne quid ipsa moribus suis, & monitis meis , indignum pararet. Sed

rem in melius utriusque amantis virtus explicuit. Igno

sce Rex si coram te Poliarchum breviter laudo. Certe

N enim

T N esia a saera aut indignasceptrae avi. J olim Reges sacerdotio initiatimos lait apud Persas, AEgyptios, &Rthiopes t Hermes dictus est ideo nis egistin quia sacerdos erat, Rex, &philosophus.

et Innaaia icta libare evictim.u. Isacer indos aurea elava libabat victimae ea r. virg. lib. D. - Et se rea serra

Saemma notant pecudum.

Nempe die nono , unde deductum v cabulum, ut si pra.

375쪽

enim nec Argen idem oporteret a te amari, si impari aut degeneri amori patuisset; nec deberes mihi mulitim , ni si te praeferrem illi viro quem praeter te vincere nemo potest. Tunc quidem, hoc accepto muncio, solemnium oblita Argenidis, non sacerdotii regium cultum quo cingebatur

videbat, non salutantium coetum, non matronas virgineique assuetas obsequio. Occupata in Poliarcho, nec commode loqui poterat, nec audire; donec ego in morbum despiciens, familiariter rogavi, ut se colligeret: de illa

non antea merita sic moneri, verecunde erubuit. Proce Lsmus ergo ad templum t Iamque hostiae tangebantur , cum in Argen idem intenta, rursus video eam diriguisse. Nec dubia fasci num esse,quo invicem mi seri amatores Pereunt, circumspexi unde hoc telum veniret. Haud procul Poliarchum aspicio. Sed vir erat, majorque videbatur, nec facile Theocrinem agnovi; ut non mirum si M

leander falli potuerit. Aded quicquid muliebre, quicquid

timidum videram, cum veste posuerat. Supercilium gravius fuit, vultus erecti, lumenque modesta, sed virili licentia vagum. Frontem quoque & tempora negligenti decore comis asperserat. Inter haec Theocrinem animo repetebam. An illa est inquiebam. ea est. dii deaeque. Tot lepbres, tam habilis ad omnia animus: dc hae manus pensia trahebant 8 Ignovi itaque ad hoc spectaculum raptae Argent di: quam tamen revocatura ad praesentis sacri

ossicium, diam proph stupebat) simulavi fluere praeter

modum virginis pallam, eamque dum colligere videor; memineris, domina, inquam , nec Poliarchum probaturum, ut tibi hic desis. Evigilasse diceres ad hanc vocem. Concepit ergo preces quas praeibat Pontifex, & Poliarcho, qui deae nomine colebatur, libentissime habuit hos

honores. At ille so quanto plus est suo quemque quam. d. alieno I c -- preces e utipra bat Pontifim J l preces fundendas coram Diis edocens Conceptisquibusdam precibus praeibat, i ut supra past . Diuitirm by Coos e

376쪽

ARGE N is. L a B. III. 3 ς illeno iudicio esse foeticem ρὶ quaerebat supplicare facientibus , sacra, inquieto animo in me subinde atque A rgenidem respiciens. m. Redimus ad regiam. Ne quaere quid tunc ego, &ANgenis, colloquutae. V nicus erat de soliarcho sermo. Ad extremum; quid, o mater, peccabimus, ait Argenis, si meum, patriique ser vatorem, sanctius chariusque habebimus, quam qui illum ignorant λ O si1 saltem colloqui huic liceret; unaque sacerdotii mei vanitatem ridere 3 faciam, inquam Domina) ut liceat. Mea opera si si et hunc tibi. Et hoc quidem spondebam prolixius, ne illa nam sinitatis vix spes erat morbum suum periculosia modestia a sensu meo eriperet, neve, si nihil indulsissem , aliis artibus plura pararet. Cum ab Argenide exirem, video investibulo Poliarchum cum meo filio spatiantem. Quippe ad me adirum suspieione carentem quaerebat. Ego tanquam ad filium irem, etiam hospitem salutavi; strictimque admonui ut in eundem locum subi noctem se referret. Quid moror Secreto ad Argen idem adductus, ea gratia & modes la fuit, ut hunc crederem rupsus esse Theocrinem. Nihil illis colloqui coam saepiuscule redibat)cui

non interessem. Nullum crimen, nulla in juvene & amante temeritas ; nisi quod semel in hanc sententiam ausus est loqui; se Regibus ortum, neque in statu privato futurum diutius qua uus in Argenidem amor jussisset; ab ea recipi in sponsi charitatem & foedera optare. Ut prius in

Orcum recipiatur sinquit Radirobanes.) O vesanam semi. viri temeritatem s Non credebam, ait anus, superfuturum virgini ad illa sermonem , & tanquam debitas mihi partem pro alumna parabam sussieere; cum ipsa, ne, ut in re improvisa , cunctata quidem multum, auia sic loqui; testes dii, quos omnes Poliarche propitios tibi credo, si te fratrem habuissem , nullas in taedas consensuram me fuisse, ne quis esset quem supra te amandum Jura mihi ostenderent. Virtus tua, di libotras quam depulsis prae-

Υ ue donibus

377쪽

3 6 IOANNIs BARCLΛIIdonibus dedisti, faciunt ne eertiora fidei pignora possim

exigere. Sint ergo conscii dii, & tu quoque Selenissa, me hactenus ad haec pacta descendere, ut spondeam, nullime, nisi Poliarcho, nupturam. Nec parentis in me imp rio in totum detraho. illo jubente nulli nubam; at alteri, nunquam. Expalluit Radirobanes; & fascinum profecto valuisse in virginem; veneficum Poliarchum fuisse: addebat & alia, quae recens indignatio inscelicem aemulum inveniebat. At Selenissa; ego, ait tunc confusa, ne i men nihil profuturo iurgio me illis committerem , Dii, in

quam, aspirent cogitationibus magnis. Audax tamen consilium, & celere initis. Et, si quid rogare vos possum ;quid interest, Poliarche, haec potius agi secrero, quam professo ad Meleandrum voto Si, ut ais, & arbitror, privatae sortis non es; cum jam beneficium dederis: cum ab Argenide ameris; nihil causae cur assinitas Regi non placeat. Tum ille; si ignoscis, Matrona; quod juvenilis impetus me avidum videndi Argen idem a patria abstulit,

sine comitatu, aut caeteris meae fortunae indiciis; caetera facile excusebo. Ignotus, & propemodum solus, vereor ut meam causam , & opes, Regi probem. Sussicere autem vita non posset inter amoris mala, si in incerto votorum juberet a patria accire meae sortis & dignitatis insignia. Itaque me, o virgo. ab interitu revocasti, quem deliinatum habebam, si te duram praebuisses. Tu verh, matrona, desine haec foedera habere suspecta; nam quae modestia fuit amanti, durabit adhuc sponso. Satis est me amari, satis est spem esse securam. In hoc mihi votorum nunc summa est. Nec furtivae nuptiae mihi placent. Iam Patientior omnis morae, tempestivis consiliis ambiam Regem, donec in oculis Siciliae mihi tua alumna ipso jubente nubat.

Ita tunc ille; & modestiam quam sermone praetulerat, moribus aequavis; summo pudore quem hospes attulerar,

etiam sest secretae fidei pignora illibato. vivebat in Aula.

378쪽

servos aliquot emit. Equi, quos amabat domitare, itabula impleverant : ut esse opulentum constaret. genio praeteres studiisque, & quoties licebat, experimento fortitudinis , plurimorum animos tenebat; per has artes nihil minus Regi charus quam nunc vides Archombrotum. Usus tamen omnium conscius Gelanorus : caeteri famialiares, utique ex Siculis collecti, dominum ignorabant. Saepe ergo ad Argenidis familiam nihil suspiciosa humanitate divertebat; saepe incautis omnibus; nunquam tamen niti me duce, cum Argent de erat. Dixisses sororem cum germano sub me matre lusitare. Praecipua mihi ejus imago eli venientis ad sacra,quae in suarum virtutum prae Uium immerita Pallas ferebat; cum Antistita Argenis palladem diceret, & Poliarchum cogitaret; & a numi- ais signo in eum tanquam temere obversa, deflecteret preces; ille autem fabulae non ignarus aut fingeret majestatem, aut aliquo nutu ornanti annueret. Haec lapilli inhiater nos conscium ritum ciebant, neque satis castigabam improbitatem per hos jocos errantium. Non tenuit Radirobanes iram a sed , si . inquit, justa Pallas fuisset, hanc mimicam deam, hanc divinos honores usurpantem, mulio pluribus laqueis suspendisset, quam seipsam Arachne

verberata.

CAPUT XV.

ARGUMENTUM. tmin Selenissa verbis Agentiu nuntiat si videretur, ad eam se Sardinia

Regem perducturam. D in porticum ubi perveniisse tumens quam fec rat anm, Dum amorem commendat virgini, qua prater opinionem rigida ille expallet. Aueritur destitutam suam spem. At Selenissa cogi vella Arganidem Ex illa Radiroianas ad raptum mentem appetiit, o

reamque adornat.

SIc loquentes turbavit ab Argent de servus, qui dominae verbis nunciavit Selenissae ut redirer, secumque si

379쪽

videretur Radirobanem duceret. Vade, retulit illa, &dominae nuncia, nos confestim adfuturos. Cum servus ab

iisset; expectaris ab Argenide, inquit, o Rex Nescio

quid ejus consilium intervertit huc ad nos veniendi. Dum autem imus ad illam, patere breviter quae supersunt edinseri. Strictim ergo exposuit, dum Ρoliarchus in ea foelicitate esset, ortum in Sicilia bellum, Lycogene, post quam satisfactione invaluit, acriter in Meleandrum provecto; strenuum consilio manuque Poliarchum , non minus ipso Rege exosum hostibus fuisse ; quos etiam primo certamine ita ultus est, ut victoriam Regi tribuerit. Addidit calamitatem illius, violatis Lycogenis legatis, qui de pace acturi veniebant. Et tunc quidem pulsum esse Sicilia ; sed in dies ab Argenide expectari. ille est, o Rex, ne immeri id Archombrotum insimules) qui virginem hactenus dissicilem tibi fecit. Tum Radirobanes; putas vero, Matrona, illo incolumi me fore securum 3 quid si mutabitur Argenis quid si repetet prioris amicitiae iacr mentum Z Ipsum , quod jam ut ais) me amat, deserto Poliarcho, documento est me quoque, nisi aliquod mihi consilium praeoccupo,deseri posse. Ne dubita refert anus ubi semel matrem familias Argenidem habueris, nihil

eam a fide connubii deducet. Censeo itaque maturandost hymenaeos. Si vero Poliarchum inter haec redire contigerit, ego incautum, & omnia mihi credentem qua jubebis in insidias deducam. Tollendus enim erit. Nec arduum facinus, inermem solumque opprimere. Radirobanes obstupuit ad mulieris scelus: probato tamen consilio, in Argent dis porticum pervenit, in qua ipsa demisso Poliarcho ambulabat vultu severo; utique recenti dolore incitata. Obviam tamen Radirobant perrexit; iussitque considere; ipsa in sella alia acquievit. Is

vero, spe quam anus fecerat tumens, sua vota, suum am

rem virgini commendavit; omniaque addidit quae verusessictusque amandi impetus eadem habet. Argenis prae

380쪽

ΑRGENI s. L IB. III. 34 riter expectationem rigida; nihil ad ejus mentem respondit. idque ille eo acerbius tulit, quo propius spem Venerate1pugnatum virginis animum esse. Expalluit etiam Selenissa; cum suo promi fraudatus Rex inspiceret in illam; Verita quoque ne amor deceptus in apertae indignationis verba mitteret insanientem.

Postquam ille porticu excessit, ausa est anus incusare Argenidem. Quid enim ejus animum in contraria rursus

egisset λ aut cur fefellisset spem quam pridie ipsa fecerat ZCur non fallem ageret curam patriae , cujus intererat Radirobanem non irasci λ Sed puella, indignationis vix potens ; desine, inquit, in pejus ominari. Diis curae Sicilia erit; quorum numine perduelles , ut vidisti, nuper extincti sunt. Dubiis verbis , nec sat certum an in se directis, anus verberata contremuit. Hae primae flagitii furiae erant sidentes meritum pectus. Sed noverat solis sceleribus sua scelera posse defendi. Trepida ergo rerum suarum, anxie agitabat, quibus modis Radirobanem ad vim incenderet, traderetque ipsa Argen idem. Cui ne suspecta interim esset, paulatim simulavit a Radirobanis patrocinio abire: & interdum imitatione doloris querebatur abesse Poliarchum. At non dubia Argenis simulationem hanc esse, peius frontem ab animo dissidentem exosa est. At Radirobanes vitia utcunque hactenus pressa eb effrenatius solvere coepit, quo diutius vires dissimulatione collegerant. Nullum praemium par esse auxilio quo Meleandrum juverat arbitratus, ita agebat, tanquato hospi-ialibus armis, plus justo Stelliam & Algenidem emisset. liaque immodestios Regem super gnatae foederibus adibat; gravisque inceperat omnibus Siculis esse Potentiorum praecipue offensam immodesta umbitione contrOXerat. At Meleandrum .perplexae cogitationes subiere, verentem ne is amor in jurgia desineret ; fessusque& imparatus senex nova ad bella revocaretur. Filiam ergo vocat,

petitque quid tantum in Radirobane ei displiceat. Priva

SEARCH

MENU NAVIGATION