장음표시 사용
411쪽
res, hanc praedam statui occupare. Ne tibi ampli lis tantum placeas Argent de tua. Nescit regius Sardiniae sanguis ullum thalami probrum pati. Quo oculo cernerem super limina castissimae domus attolli, non caesto, ' non illa simplici vitta dignam, non caeteris virginitatis insignibus ; denique nescio cujus Poli archi contubernio assuetam Z quid te inexpectata vox ferit; & in pudendae rei nuntio amittis spiritum p ita est, Meleander. Nimis cautus in amicos , disce nunc quos timere debueris. illa, quam Palladem putasti, Theocrine, tuae domus conraminatri X
fuit; ac ut simplicius dicam, sub eo nomine Poliarchus tibi illusit. Argent de fraudem juvante, in Gynemum pro virgine, mox in templis pro Pallade est admissus. An
integram ex illimes, quae correpta amore adolescentis, celavit temeratorem arcis quam mulieribus sacraveras pquae cum amatore diutius fuit Z quae denique patrem decepit 8 omitte igitur suspicionem, mea sorte & animo indignam, quali, his a me deprehensis, illius nuptias expetierim , in qua nihil syncerum est. Mihi quidem cum ad vos appuli, adhuc ex hac lasci via ignotam placuisse confiteor. Sed dii Sardiniam juverunt: quod, clim posses hanc petenti pulchre conciliare, neglexeris. Ubi autem de secreta turpitudine rescivi, adhuc fastidium meum simulatione amandi sic texi, ut contentus mihi CaVere, meren
tem non laederem. Habe tibi filiam tuam. Habe & re-ignum meo auxilio restitutum. Sed ne ingratitudini usquequaque sit praemium, aut facilitatem meam traducas: nolo Sardiniae aerarium poenas vestrorum furorum luere.
x Nin casta J Caestus, Eona est vir- Vittas autem ae supparum solae virgines pinea , quam maritus prima nocte dis- deserebant, erantque pudoris Ac vere luebat, a variis punctis sie dicta. Κεν-icundiae insignia, licet duo genera vit- nis pungere est. tarum inveniamus, virginalem unam, et Nbnista simplici ostia. J Quae Pal- alteram nuptialem. Ovid. Σ. Μeta- . Iadis Virgines vestales at e redimibat. l morph. Id moris in quibusdam virginibus no- M.ttae reuerat negoctos iuba cap αα serr aetatis inolevit. Lucan. I. r. l De Arte Amandi P .s Hem , ehorum due: diuatasacentis. t Esse procul evittae temws insigne pacti ras.
412쪽
Iam hoc nimis, quod sanguinem multorum ex meis conis sumpsisti. Nam si leo meos labores , quos utique non Uen do. At sumptuum partem reddet, quibus totis te fungi oportebat. Eos enim ut viveres, regnaresque, feci iaesasse, militumque stipendiis. Trecentis talentis rem p tiar aestimari. Quanto plura pro te impenderim, ex publicis meorum Quaestorum rationibus facile stias. Sed tantillum hoc repone, ni si mavis extorqueri. Hospiti uim renunciare esset superfluum, cum prior idipsum illatione injuriae feceris. Ex his tamen quae detuli,cognosces fidem meam. Te enim nisi coactus miserum est e non volui; dcquam diutissime passus sum ut Argen idem amares. Haec ut scripsit, cogitati sceleris industria superbus . vocat suorum fidi s limos, ostenditque epistolam in alienae aegri rudinis spe propemodum suae oblitus. Horruere scialicet ad sceleris novitatem ; sed crudelissimo servitutis genere, quod intra se abominabantur palam laudabant. Quaerebatur deinde quis litteras ad Meleandrum ferret. Nam intuta videbatur, & capitalis audacia. Sed Radi-robanes in suos quoque saevus ; nesciat praeco, inquit, periculum suum. ibit intrepidus, & meo auspicio iecurus. Quod si illum Meleander mulctabit; at mihi tanti erit hanc novam querendi jurgandique materiam vili sanguine comparavisse. igitur clim aliquandiu inter te contulissent, quidam miles, diu ante Virtigant invisus, ad hoc destinatur ossicium ; ipso Virrigane hominem commendante. Et ille maligno inimici suffragio beatus, ut
credebat, ' infulisque praeconis ornatus , primo mane ad portum exigua lintre devectus est. Statim relatum est Meleandro, nuncium a Radirobane adesse. ille animo
aeger, & de hospitis dissidio sollicitus, tunc sorte suorum
charissimos acciverat. Praeter mansuetudinem in illo pene ad
Infialis reaeonis ciales in- l tegebam eaput more sacerdotum;eratq,
413쪽
ne ad vitium prolixam, beneficium a Radirobane acceptum effecerat, ut illi paulo magis quam sibi faveret. In certum est inquit) utrum nocere voluerit; certum autem nos ab illo tanquam insidiatore refugisse. Conciliandus utcunque est; & si caetera abessent, timenda certe fama. Nunquam videbitur juste expulsus, quem necessariis temporibus tanquam deorum munus susceperamus. Post haec verba altum silentium fuit. Nam plerisque injucunda haec erat Meleandri solicitudo. inter caeteros Archombrotus, atque Eurymedes perstringi se rati, quia Regi auctores fuerant, ut a Radirobane caveret, haud obscvrhaudebant indignari. Adeo ut impetus juvenilis in haec verba Archombrotum abstulerit; sentio, 5 Rex, me simul & Radirobanem non posse excusari. Si te ad injustas inimicitias compuli, quid cunctaris noxae me dedere ξ At si mea & Eurymedis sedulitate hodie es liber, noli incertitudine animi turbare stolicissimum diem, & adhuc dubitare an malis Radirobanem esse offensum, an captivam
Argen idem apud illum teneri. Haec libertas Archombroti gratissima omnibus fuit, praesertimque Argent di, quae in lucro numerabat, sive jure si ve injuria. a Radirobane dissidere Siciliam. Ipse Rex suos metus excusavit Archombroto; se tantum de populi voce esse solicitum: curandum ne imponere Radirobanes possit externis ignarisque negotii. Mittam ad illum, qui me dolere significent, quod ad classem potius quam ad me secesserit; orare ut in portum redeat, ne Siciliae tam vicinus, incertos fluctus malit. Simul largos commeatus jubebo ad illum lembis pluribus promoveri, distribuamque munera in amicos. Nemini deinde credar ingratus in hospitem, quem per ossicia
414쪽
Mileander acceptis litteris 3nil quietum sussicariu , ad proximum cubiculum pergit. Sequitur filia patrem , qui ad eam epistola partem defendit, ubι Argemdu atque Poliarchisama proscribitur. Tunc urgere ρ trem filia ut per ministrum anus accersatur , seu ista verbis solertissimo fuco adornatιs ex utriusque octilis se eripiens, in thalamum se reclis.
MINUs displicuerat illa sententia. Iamque Timoniisdem illuc legatum Rex dixerat, cum Radirobanis
praeco adventare nunciatus, varia expectatione omnium
animos sus endit. Rex intromitti eum jussit; cumque ille literas traderet, ecquid hospes Radirobanes valeret aut faceret, blande, ut solebat , quaesivit: praeco, veluti erat jussus, omnia intellecturum Meleandrum ex codicillis quos attulerat, refert; simulque aliquantulum in latus secedit. Meleander nihil quietum suspicatus, ad proximum cubiculum pergit, ne praeco legentis oculis motibusque curiose immineret. Sequitur patrem Argenis: & purpuratorum praecipui. At ille postquam ceram explicuit, in omnibus verbis haerens, & contumeliis excitatus, tandem ad eam partem descendit, ubi Argentilis 6c Poli archi fama proscribebatur. Arsere illico vultus; iterumque pallore mutati uno cum incertis manibus horrore tremuerunt. Refectis mox viribus, ira terribili, in quos tamen adhuc incertus, erigitur. Argen idem. Radirobanem, Poliarchum, offerebat nova rabies, & sub primum impetum nulla prudentia consiliove tractabilis. Nemo audebat interrogare tam acriter aestuantem. Sed ipse quantum licuit femotis pertubationis indiciis, ad proximum conclave se proripit, unaque venire juber A r-genidem; cui non aliud loquutus,quam ut has literas legeret. consedit in lectulo; & illius vultibus intentus, suspiranti, frementique medius haesit. Argenis lectione conterrita , non quidem tanquam ad justam accusationem ex
415쪽
384 JOANNIS BARC LAII pavit; sed injuriae impatiens flagrantibus oculis totaque
oris specie, proclamavit ad vindictam. Urgebat tamen attonitam maximus dolor, suam cum Poliarcho familiari tatem innotuisse : & qudd tamdiu eam amicitiam occultam habuisset, verebatur ne accusationi esset justior species, & patre dissiciliori uteretur. Statimque perpendentiquomodo fides tam religioso tecreto periisset , occurrit delenissae cum Sardiniae Rege commercium. Sed diu deliberare aut racere, non licebat. Itaque provoluta ad genua patris, interclusamque anhelitu vocem non sine artificio laxans; ne expectes, Domine, ut crimen objectunt anxie diluam. Non enim dabo contumeliosissimo hosti hoc gaudium, ut credam pudicitiae meae aliam rationem
esse reddendam, quam quod hactenus tibi optimo & solertissimo parenti placui. Unum habeo excusandum, quod Poliarcho per salutem quam tibi mihique attulerat orantine scires quantum pro tua incolumitate praestitisset, fortasse fidelior quam voluisses fui. Nunc quoniam alieno
indicio factum est ut hominem possim laudare; ille est,
Domine, quem Theocrinem vocabamus. Mei videndi cupidis, hanc simulationem sexus iniit, quo in arcem
reciperetur. Sed tantae licentiae consilium emendavit modestia. Nam sic potius mihi quam Radirobant credas, ut
virum esse nescivimus, priusquam te atque me a nocturnis praedonibus vindicaret, ea fortitudine quae apud te divinitatis fidem invenit. Tunc vero ex arce abiturus, mihi atque Selenissae quis esset ea lege aperuit, ut illius aud clam & virtutem apud te taceremus. Regressus deinde ad regiam , quantum caeteris praestiterit, tuu in illum ch ritate probatum est. Quod si reprehendis silentium meum; cogita non potuisse mercedem breviorem concedi, quam ut paterer eum justis apud te honoribus carere. Sin a
tem subvereris altiora; quia virgo illius consilia tegere sustinui; provoco ad inimicissimum mihi caput. Seleni sam intelligo; quae sola tanti arcani conscia, rem Omnem Radiis
416쪽
ARGEN Is LIB. IV. 38s Radirobant palam fecit. Nisi scelestissima e siet, fureretque perfidiae insania, & odio mei, non polluisset silentii
fidem; nec quod te i psum celabat, detulisset ad exteros: testem hanc tamen non verebitur appellare innocentia mea. Si merui odium tuum, & propitiam famam arcana turpitudine fefelli, ego te & pudicitiam manu mea vindicabo , reddamque sanguinem indignum qui a te proven
Inter haec patris genua ampleXa, nunc dexteram osculabatur . nunc ea arte in senem respiciebat, ut jam facillimi patris judicio innocens esset. illum tamen plurima turbabant: necessariae in Radirobanem inimicitiae, de accusata Argenide vulgi suspicio; & quod incunque casta esset, tamen credibile erat Poliarchum fecisse, ne ipsi Radi-robanes placeret. Urgente deinde filia ut Selenissa accerseretur, ipse per ministrumqui fores servabat, imperavit anum vocari nemo Procerum sciebat quae res tam secreta ageretur: nisi qubd maximum esse credebant, quo filiam unam Rex communicaret. Uaria itaque conjiciebant
expectabantque soliciti. Selenissa nihil minus quam quod aderat animo fingens. intrat Regis cubiculum; in quo ipsa solitudo, vultus quoque Meleandri, & vis genti m
la plerunque instantia occulto horrore insinuantis, nec cogitantem turbavit. Statimque ad illam, insolita acie Argenis accensa, seu permittente patre, seu moram non ferente iracundia ; per ego te Radirobanem, Mater, oro:
nam quid tibi magis dulce aut verendum objiciam l) ut
hic coram tuo meoque Rege dicas, quid commercii virgine indigni, mihi cum Poliarcho extiterit. Nec vices tuas
cura, qubd hactenus quicquid est tacuisti: ego salutem tuam pacta sum, modo jam libere indicium profitearis.
Cohorruit anus; tenebrisque lucem miscentibus, tamen ut solertissima erat, animum subito revocavit: ut hic motus potius videretur innocentiae esse suspiciones abominantis, quam deprehensi sceleris notae. Et quem prius al-
417쪽
aut quae haec tam confusa accusatio est 3 nec Radirobanis mecum foedera scio; nec Poli archi tecum, o Domina. Quod autem sacrilegium, ut putes ulla suspicione posse virtutem tuam pulsari imb, refert Argenis, omitte hanc frontem. En Radirobanis ad Regem codicillos, quibus te arguit de Poliarcho in Theocrinem Pallademque mutato, omnia est isse. Et ne nescias; nihil est horum quod non patri confessa sim. Sed & probris innocentiam meam aggressus est. Nescio an te auctore. Ad hoc unum vocata es. Dic libere, ita te dii ament; dic priusquam per tormenta verum quaeratur, an maculavi familiae meae decuspNon indeledditus Meleander hac ferocitate Argenidis, quae utique in se dicturam non extimulasset nisi innocentiae fisia; nolo, ait, turbate haec exigi. Sed nec feram,
Selenissa, nisi majori fide quae de Poliarcho nosti exponas, quam antea siluisti. Victa anus consci aliae labe, a ciden ue ad pedes Meleandri; summa, inquit, eorum est quae dicere possem, Rex, nihil mea alumna sanctius de integrius esse, nihilque perfidiosus Rege Sardiniae. Si pareris me ad cubiculum redire, facile te absolvam certis. simis signis, & quibusdam maxime litteris, quarum fides efficiet ne amplius tuam mentem ejusmodi suspiciones solicitent. Nec deinde miraberis cur ante te Radirobanes illa resciverit. Brevis est morat dum hic inutiliter jumgamur , redire iam potui. Tanta pollicitatione suspensus
Rex, properὶ ergo imperat ire; nec se in eo negocio ludificari: omnia tamen sic agere, ne hae lites ad ullum Pr Cerum emanent. Neque prohibebat Argenis, verita nemoram injicere videretur, aliqua in se certius praelaturae. Sed anus ubi primum ex utriusque oculis evasit, inas suetae celeritatis vestigiis ad conclave se recepit ; adductoque ostiolo; nunc iterum mei juris sum , inquit, nunc 4n me decernere ipsa possum , nec ab aliis expectare quod merui. O in Delicissima mulieri Ergo tamdiu vixi, ne im
418쪽
nocens morerer 3 Quod putem mihi fatum mentem eripuit, ut non cogitarem proditionis mercedem nunquam
esse securam 8 ut amoribus meis abirem ut levissimo juveni fiderem, & per plurima vitia mihi suspecto p Hujus
'promissis, hujus donis, ego tot annis, tot rebus exercita, manus dedi, fidemque, & charissimae alumnae benevolentiam Z Sero haec reputas, Selenissa. Virtus fuisset animum a scelere cohibere; nunc quia sceliciter non peccasti, I tronum est paenitentia ista qua ejulas. Ergo me perdere Radirobanes invidiosissima delatione sustinuit: qui in me quo offenderetur non habuit: nisi qubd ut caeterarum rerum, ita nimiae benevolentiae fastidium esti Proh nefastquem audebo contueri λ ad quem confugere 3 aut quis me denique feret de proditione querentem, cujus eXemplum feci λ nec propero me a lucis conspectu liberare nec saltem primis virtutibus dignum exitum quaerens, medium scelus excuso Z Quid expectem ulterius ξ odit me Argenis; perfidiam excusare non possum ; forsitan & Rex praetextu alio explebit animum, merito meo, dc filiae questibus acrem. Necdum, ut intelligere potui, palam est quod maxime deliqui, Radirobanes meis consiliis ad raptum incitatus. Hoc ubi emanaverit quid jam enim existimem fore secret λ) quae mora, quive dii, ex dominorum
meorum mentibus exturbent tantae culpae memoriami Ut
hos mitissimos faciam, at jubebunt abire a conspectu. Re cedam invisa omnibus;iratam Principem timens;nec sola, nec publich tuta. Vigilabo in atrox supplicium,ex meo scelere singulorum cogitationes de me testimans. Adhuc pejori infamia digna es Selenissa, nisi illam morte antevenis. Bb 1 CA PUT
419쪽
Seleniissa neci quam sibi ipsa molitur, iam proxima .stilo arcam exerit illia bati alumna sua pudoris obsidem. Dei e satis sortem suam questa mu-erone sesibi eripit.Meleander tot curis obrutud, Crquidpraeone faciundum incertud,tandem adRadirobanem referre subet furioso responderi non posse.
RAPiae ad haec verba tabellas, in quibus non satis constantibus litteris haec exarat. Meleandro dc Argent-di Optimis Principibus. Si esset aliquid ultra mortem, id mihi in supplicium poposcissem. Nunc accipite sanguinem, non adeo suo crimine maculatum, ut non possit diis libari: neque ex supplicii atrocitate, quod in me constituo, facinus meum potius quam poenitentiam aestimate. Hanc illo majorem credetis vos ipsi quos laesi. Sive enim urgentibus fatis, sive veneficio aliquo attonitam, temeravisse me fateor secretum hoc ingens, de fraude & virtute Poliarchi. In tuam autem famam scharissima alumna si addidi quidquam , aut addere potui, ' Opto ego deos manes mihi tam saevos quam infida vobis fui. Credite morienti ; de vitae diutissimh probatae unam hanc noxiam; aut si nimis est, huic ferro quod vos ulciscitur date. Praeliν- tam deinde epistolam uni servorum tradens; vade, Inquit, & Attiensi intimas Regis fores servanti meo nomine impera ut hos statim codicillos ferat ad dominum. JuLst Rex , eos ad se properanter transmitterem. Dimisso nuncio, jam furiositis morti intenta, simul properabat, & haerebat; nunc insanos fremitus ausia, nunc mollioribus suspiriis Iacessens constantiam suam. Excipiebat forte omnia verba quaedam ancilla, E proxima cella cui ab eo cubiculo aditus erat. Hanc neque viderat Se
N ο- ρὐyis Diis libaνi. J Alleg. a sa-1 ictis, in quibus, libato seuestuso super aram victimae sanguine libasse
credebant. 2 opta Deor Manes. ere. J Deos inferos, Plutouem , Proserpinam , dc
420쪽
Α R G Ε N I s. LIB. IV. 389 lenissa; & verecundia qubd secretis dominae intervenis
set, non sinebat vel loqui vel abire. Nam neque credebat desperationis plenissimas voces furiosum exitum habituras ; expectabatque donec domina exeunte & ipsa se secreto proriperet. At Selenita haud dubia omnem destinatae mortis laudem in praecipitatione esse, & astore statim a Rege qui conantem tenerent, aperit cistulam in qua
brevis gladius jacebat, quem olim filio primum pueritiam ingresso dederat pater; & ipsa deinde servaverat, die filii nuptiali Iunoni Lucinae cum crepundiis sacrandum.
Ita tulerat fatum, ut paucos ante dies , detergendae rubigini esset in acumen renovatus. Nec aliud ferrum in muliebri cubiculo erat pectori aperiendo commodius. Illum verbut sustulit, simul conjugis quem amiserat, filiique
quem ignarum destituebat memor , tot res tamque diversas uno mentis obtutu aspiciens, funebri capulo osculum dedit, illique loquuta aliquandiu opperientem mortem frustrata est donec ancilla quae timere coeperat ne haec vera tragoedia esset, extorquendo ferro erupit, simulque exsonuere accurrentium ex Regis praecepto vestigia. Tunc anus prohibentium fervore incitata, & manibus adhuc liberis usa, mucronem tam alth visceribus impressit, ut labantes subito vires solverent dextram, &pectore in humum porrecto ipse capulus non multum emineret ex vulnere. Exclamavit ancilla, & amplexa morientem saevissimo ululatu perterruit jam sponte confusos. Quippe deiectis foribus intraverant Archombrotus, & Eurymedes, multique eos sequuti; urgente Meleandro, ubi primum ferales literas accepit, ut properarent ad
miseram, cogerentque non perire. Eurymedes utcunque dimota ancilla amplexus jam rigentibus luminibus
I Se .riverat, die filii nuptiali Iunonitarina eum erepundiis. J Nuptiarum die Iunoni Lucinae , quae venientibus in lucem favebat, puerilia crepundia consecrari solita. Testis est vatio. Perc