Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

A R G A N I s. LIB. IV. Venit io numen. Nimius quatit omnia Bacchas. Hic trepidi postes pulsataque tecta recedunt.' Bli hedera, hἱc picto saliunt' monstra ebrιa caelo,' Et quicqaid timidis Mineidas induti alis. Non magis ' Odrysias cum nox Trieretica matres Impulit, aut ' Driam simularunt orgia Dircem, Arva fremunt, istumat multo cratere Pocatum Numen, o imbelles ardent' concurrere thyrsi. Non tamen hic cades, 'fata aut Penthera Bacchus Attulit, erranti' truncum rei falce curgum;

Sed trepidos gressas, ' blandoque papavera somno.

Forsitan timidas ignota audacia meΗtes Implet, is expulsa mirantur cedere cura.

Ecce jacent nullo perfusa sanguine turba,

Victoremque suam perstant 1, Secura malorum

Fortunaque cohors. Ο estis numen amicum

Gentibus, ct tanto Delix insania lucro, Ni brepis, o primos expiratura sub ortus lGAP o T

r Hu herbera. In eadem fabicia te- l raptata, sed moram miseratione in Ias suas Mineides in hederas convelasilantem mutata. esse obstupescunt. 6 Concurrere rhyrs. Hastilia Gunt o a Monitia obria coelo. J Ebriis videri- ducta hederis ,*ribus Manies in orgiis tur omnia susque deque ruere, coelum,lutebantur, & obvium quemque serie- astra . domus , 3ce. bant. Tacit. Annalium I. M. Iasa C. 3 Et quidquid famiHi Minoiam in- Mespuim ,crine fluxo,Thyrsum quatiens,dmi alis. J Aerem intellige, queml uataque filius hedera vinctus. alis complectantur Μinei filiae, factae 7 Fata ain Pentheia Pacchus. trusi .lvespertiliones, ex quo saechi orgia 'Pentheus a matre Ac sororibusBacchan contempsere, ut assingit Ovidius librostibus laceratus est . quod Batelai nu-4. intainorph. l men contemneret. Ovid. Μctain ψ.4 Οὐ ias eum m=x Trieteν ea matres. t 8 nuneum, vel f teo Iscineum. J Is Bacchantes ex Thracia, quae tertio quo- l vites amputans erura sibi falce abscidit; que anno ferino ritu orgia , seu sacra hujus meminit Platarch. in opiastillo. bacchi celebrabant. Vide supra I. r. quod de utilitate Poetarum scripsit. 3 D iam sim,--ι Oetia Direm.JlPIaat. Capi scen. q. . Virg. 3. Dieid. Celebrarunt orgia eirea fontem di- 0 Biaisoque eam a simndi. l Haec stum a Dirce Lyci conjuge, equis olim'planta somnum conelliat. ini Τ

522쪽

CAPUT XIX.

ARGUMENTUM.

Ob natalem Regina omnibus in urb8 ct eastris comess2bundis . aiat tam , somnoque obrutis Radirobanes eum numerosa clasesupervenit,oppressisque custodibus eastris potitur. obnititur Gelanorus. Postera luce P tiarchus insidans equo Iste vineendi ordines ιmplet. Ubi signa canunt acerrime acies coeunt. RaHrobaues abrept s equo inter turmas hostι-les. inimica civitatis maenia intrat, mox abjectis fasitis immensum lacum trajecit, seisique anxiis redditur.

SEo nec remiges, militesque tota classe minor laeticia, ac deinde seoor iuvaserat; adeo ut segrὸ deinde Pr prio periculo, & pene vulneribus, ponerent somnum. Ipsa enim illa nocte adventans Radirobanes, ferociter amari in capacem fluvium egit navigia, strenueque oppressis qui pauci ad custodiam vigilabant, totum littus ripamque obtinuit. Praesidiarii relictis navibus ad castra

confugiunt, aut amentes terrore, ad portas ci vitatis tam

tunc sibi quam hostibus clausast Alii triremes in altum impul6re , qua hostem abesse silentium monstrabat. Radirobanes suorum plurimis confestim expolitis, imparem quoque dato terrori civitatem fore existimans, milites distribuit, qui in littore consisterent, quique scalis nitterentur per moenia. At non Gallis, Sc Afris, qui in terra consederant, formido eadem, aut fortuna, quae classiariis fuit. Gelanorus audito tumultu in littore, jubet passim excitari dormientes. Muliis somnus mentem reddiderat.

aliisque periculum. Ipse dispositis per vallum custodiis,& Micipsie commendatis dux ille Maurorum militum erat,) cum parte suorum , hostem jam veluti victoria securum aggressus est. Radirobanes posteaquam intellexit adhuc esse qui sua defenderent, haud nescius locorum iniquitatem ignaris & advenis intempesta nocte timetadam; revocari suos jussit; satis egisse visusqubd aequore victor, statuere primo impetu posset in arenam tentoria. Facilem quoque in crastinum victoriam augurabatur, ignarus

523쪽

ARGENI S. LIB. IV. 493fus cum Poliarcho decernendum,& Gallicis turmis. Contentus etiam Gelanorus, a castris & urbe prohibui sie hostem , non perrupit ad eorum stationes; praelioque n et urno, praesertim absente dc inconsulio Rege, abstinuit. ἡ Ρrima deinde luce Poliarchus, qui apud te non erat mcladis nocturnae dedecore, suos, ac Mauros, ad concionem vocat. Ibi quastus militare flagitium esse ad vitam ab iis qui servaverant maria, adesse exermes jussit quota quot ex Gallis a classe aufugerant, eosque in fortuitam senem digestos ' decimi cujusque expiari supplicio. Eadem Reginae severitas in suos Mauros erat. Sed cum jam numerari ducerentur ad poenam ; illa pro Gallis, ipse pro Mauris, oravit. ita leviori infamia, Bi in delictis militum assueta nam inultum facinus non esse intererat) quibusdam aliquid sanguinis de lacerto missum est, fossam alii seminudi ducere iussi; alii pari cultu stare in foro , sui spectaculum civibus praebituri. Et quamquam id tempus egebat militibus, relicti sunt tamen eo die ad dedecus , ut

caeteros animadversionis timor acueret.

Jamque apte Poliarchus' coccinea insignis chlamyde eminebat in Numida equo. ' nudumque verticem huc illuc ostentas, sui reverentia & spe vincendi omnes ordines implebat. Relictis deinde qui regiam, qui moenia,

qui claustra portarum tuerentur, ad caestra cum caeteris

processit; militibus ex imperio Gelanori jam in ordines passim euntibus. Quippe & leviter armati justae pugnae initia utrimque libaverant, & Radirobanes totam aciem

524쪽

instruebat; longε animo vultuque commotior, ex quo hcaptivis audiverat illic unum ex Gallicis Regibus esie 3 de Poliarchum appellari. Nam eo nomine ille censeri volsbat quo apud exteros se celebraverat in tenuiori fortuna. Statim Radirobant occurrit, ita iuvenem vocari cmus amore capta Argenis sua foedera despexerat. Sed an is ipse esset haud immerito ambigebat; .quia & multis idem nomen poterat convenire, nec de eo delenissa ut de Rege meminerat. Ac ut maxime Reκ esset; unde tune ille in Africap quis deus hoc remulorum par composuisset ad ceris tamen aut quod rixarum ingenium,ut idem occupato A gonidis animo intervertisset suas spes in Sicilia , re nune veluti ex compacto adversaturus consiliis suis in Mauri t

Sed imminens proelium dilatam tot cogitatio in tariem vertit in iram. Planicies modica erat loco quem c stris Radirobanes insederat, ad vallum Poliarchi. Haee ad pugnam destinata, armis undique & signis fulgebis. V terque Rex ad dexterum cornu suorum tuebatur. Lae. vum Sardorum regebat Uirtiganes; vi honori Maurorum Poliarchus dederat,ut in laevo senex Micipsa, magni in illa gente nominis imperaret M Huic tamen additus Gelan rus; ut rigore aetatis sussiceret ad ea quae aetas in Micipsa detraxerat. Annotatum est ad victoriae ingentem fiduia clam , Gallorum Maurorumque ' paucissimos in proci ctu nuncupasse testamentum. Adeo non vincere modb, sed & frui victoria sperabant. Ubi signa cecitare, initium pugnae a sagittariis fuit. Sed fervidius quam ex imperatorum praeceptis campo decurso, totae acies ad pugnam Coierunt. Sic ademptum spacium sagittis fundi Lque est. Vix locus ad hastas phalangibus; vix satis vertebantur equi in turmis. Ita omnibus primo ardore cones

tatis,

x Pane fimus in p--ctu m- passe te tametrei genus msemctum vocabant, cum milites ituri in Maelium nulla legum solennitate,tribus aut quatuor adhibitis raptim apis commilitones testabamuI. Varro, dic. 1 Acti

525쪽

tatis, nemo tamen aut vires Poli archi aut animum aequabat ; quamvis ic Radirobanes aemulatione terribilis me morabilem pugnam ederet, & multi tuis ducibus digni laudarentur vel sua vel hostium morte. Luebant pleri que insontes paucorum insaniam , & quod tristisiunum bellorum nefas est, non ex offensa, vel odio, sed partistione fortunae habebant quibus Vitam eriperent. lam sanguinis multum erat; cum fatis adhuc plurium necem properantibus vili sunt dii intercedere. Quippe ea nubium caligo condidit diem, ut veluti ad intempestivam noctem plerique horrescerent. Fulminum deinde strepitus, & decurrentium fulgurum minae, ad religio.

nem metumque furorem in alternis caedibus bacchantium

convertit. Sed adhuc implicitos, dubitantesque diis p rEre, ' acti in vesaniam Elephanti diviserunt; quos Hyanis ju sferat cum frontalibus, cristisque & turribus promoveri in aciem. Plerique eorum nuper in venatione C pti. & adhuc propemodum rudes, nondum libertatis de erociae erant obliti. Adhuc vero Europae incognita erat haec species. Immensum& informe animal; pene omniabus membris una mole confusis. Mer tum caput inter humeros , nec a globo multum dispar, nisi qua proboscis in terram descendit, foede promissa a naribus. &si colon absit i nitar longi & tumidi anguis, nervorum circulis ita

arti culatim nexa, ut contrahi, laxarique, flecti etiam possit. & esse pro manu. Patulae aures utrumque tempus t

gunt. Oculi exiguo orbe sub tumida fronte reconditi. Ebur, quo pretiolissimilist, longe ex ore eminet, pene instar lituorum . nisi qu5d debiliori parte inflectitur. Ad hanc formam non obstupuerant modo Sardi in quos bestiae agebantur; sed & Gulli siua illa auxilia haud intrepidi videbant. Poliquam ver b subitis tenebris coelum inhorruit, Elephanti tam pavere faciles quam traici,

526쪽

4 96 IOANNIs BARc LAII tumultuque insolito qui edebatur in nubibus attoniti, jam

coeperant dissiciliores esse regentibus; cum ingens. 6c pene in oculos fulgur impactuin aded eorum valentissimum turbavit, ut repente verteretur in rabiem, immemorque diiciplinae, te se in cursum qua impetus erat effunderet. Prorumpunt & caeteri disjectis rectoribus, eumque sequuntur. Mox acrilis concepta amentia, omissoque gubernatorum imperio, jam non alteri modo parti, sed omnibus hostes esse videbantur; decurrebantque per aciem inter arma & tumultum ferventes rabie;& quia exi tum per tot cuneos non videbant , tanquam maculis induti quaerebant libertatem. Plerique Gallorum ordines laxavere; Neque Sadis militia constantior fuit; utique postquam obvii furentium bestiarum oppressi vestigiis ja-cuεre; quidam etiam proboscidum nexu ligati, projectique sublimes in aerem. Moles illarum, & novitas, & homribile virium experimentum turbatis militibus mentem eripuit. Advenise deum iram, vel facta tunc primum ad dirimendam aciem monstra, audebant conjicere. Multis vidisse furentes belluas satis erat ad fugam. Longius remotos terror sociorum in vesaniam abstulit. Equi maxime consternati, nec ferentes odoris inuolentiam , d minos plerumque indignantes per loca praecipitiis intuta aut hostibus egerunt. Tantam aciem a tredecim belluis snam omnino toterant) fusam esse, fortunae ludibrium fuit; quo probatum est non plus corporum vires in praeliis valere, quam affectus animorum; nec multitudinem magis ferro quam tb more esse domabilem. Timebat Ρoliarchus insidias, suos. quo palantes, si qua ingruisset nova vis, tarde coituros videbat. Idem Sardi timuere. Ergo ducum, tribunorumque admonitu passim secerni coeperunt quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in adversa agminatam alth si ve sua, si ve equorum fuga provexerat, ut redeuntibus periculum esset, ne deprehensi caederentur ab

hostia

527쪽

ARGEN I s. L I B. IV. 697 hostibus. Sed ut plebejorum memoria fatorum perierit; in paucis Radirobanis fortuna memorabilis fuit. Equo ille

Veliebatur, caetera quidem ad bellum aptissimo , sed indocili ad conceptos pavores , quos ut raros ita habebat furori simillimos. Tunc vero cum Elephanti debellatas timore copias fuderunt, totius agminis equis uno metu frementibus, exarsit in amentiae i peciem ; nec qua jubebat dominus, sed tenax, lupatisque quibus regebatur fraenis potentior, sese alte penetravit in hostium turmas. Interim recedebant versus urbem alae equitum admonente Poliarcho, ut illuc potissimum iter intenderent. Elapsi inter tumultum a Radirobane erant, quotquot ex suis circa ipsum pugnaveranti,credebantque in ea mentium caligine eum una rediisse. Solus igitur & longe a Sardis divisus, ferociam animi consternatione acerrima mutavit. An H. gere incassum conaretur tot telis circumseptus an potius captivitate redimeret vitamet aut quia capto luitionis spes

vix erat, spiritum temeraria & impari pugna projicerei Respiciebat ad suorum vexilla ; procul illa recesserant. Retro viam paulatim capesseret at obstabant a tergo con ferti. Dum dubitat, dum furiosis votis fortunae malediciti interim periculum creverat, jamque ad portas civitatis erat agmen in quo latebat, & solum restabat ad salutem, ut se unum simularet de Poli archi militibus esse. Multum ad fraudem juvit, quod initio praelii ut impunius ducem & militem agere posset, omiserat regia insignia, purpureum sagulum, cassidemque vittatam, & ea cuidam Megalostheni tradiderat. Ita cum trecentisPoliarchi equitibus intravit inimicae civitatis munimenta, hactenus quidem fraude idonea : Sed qud deinde succederet Militibus omnibus hospitia aut tentoria sua erant. Si alicui manipulo se adderet, non lateret in paucis, qui plures, &armis occultus , fefellerat. Sin omnium consortia fugiebat, quid erat aliud quam solitudine suspiciosa se prodere Quamdiu igitur paucae hae turmae circa suorum stete-i i runt

528쪽

runt silluc enim convenerant, accepturae ducum imp

ria) haud aegre multitudinis beneficio tutus fuit. Sed non multo post a Poliarcho nuncius venit qui juberet illa equi-vum agmina quae urbem intraverant, ad hospitia sua divertere, & Reginae intra urbem ea nocte praesidio esse. Hanc vocem Radirobanes pene exanimis accepit. Spa sim enim equites turmas laxabant. quisque occupabat notas domos. Hospites, calonesque, expediebant ossicia. Ipse, tanquam domum quaereret, unus circuibat Omnes

vicos, nescius quos potissimum fugeret, nisi quod obvii quique formidolosissimi erant. Omnibus invisus,& si caperetur solo redemptionis suae pretio forte servandus, magis magisque auctam cum ira formidinem vix tenebat.aliquoties impetu sumpto ut hostem confessus , dc aut moriturus strenue , aut salutem in praemium audaciae laturus, prorumperet per portae custodiam. Una quippe tantum erat in illo tumultu, quae curribus & equis pateret, magnis quoque copiis observata. Nemo in via accedebat

propius fraenum, aut intuebatur in euntem, quem non tanquam in se intentum noUo horrore refugeret. Cum pererrata urbe non modicum tempus consum

psisset in illo timendi supplicio, nec differri amplius pos

sit aliquod consilium; occurrerunt agasones cum equis dominorum, quos ad aquam ducebant. Eos Radirobanes

sequi instituit, si qua eorum ductu posset ad flumen pervenire. Urbis autem situs hic erat. Altero a munimentis stadio fluebat amnis, ea parte qua itur ad mare; qua & h stes eastra locaverant. At quo latere urbs erat Sardis m, Nimh aversa, ad ipsa moenia pertingebat lacus ingens, sex ut minimum stadia latus, duodecim in longum protensus. Nec erat praeter hunc lacum quo equi lavarentur aut biberent. Illic autem nullum ab hoste periculum ; civitato per tot aquas, nisi navigiis non pervia. Exiguam ergo portam,quae ad crepidinem lacus patebat liquot militum statione firmaverant, aperiebantque bis de die, animalibus

529쪽

ARGENI s. LIB. IV. - Dbus adaquandis, & ad caeteros civium usus. Ad illam tunc calones processere ; Quibus Radirobanes mistus postquam

spatia undarum vidit tam ingenti campo porrecta, vi K spem enatandi esse ratus, tamen veluti ultimo horrore vires collegit , & sic per vota sui deinde suis narravit) Neptunum astatus est. O potentissime illorum deorum qui eadem cum hominibus elementa incolunt, cujus dona sunt fluvi, fontes, lacusque, has undas, quas salutis incertus nunc ineo, mitiga, o bone. Ferant me; & in destinatas ripas placide agant. Isti praeterea equo nam di illi generi praees, ' equumque excussisti a verberata humo) illi inquam qui mihi deltituto pro cymba & vectore est, suffice vires, ut quem impetu suo hostibus tradidit, eodem eripiat. Tum ego de Afrorum manubiis expressam in aere tui beneficii, meique periculi memoriam, Τ in Calatitano

littore constituam qua tibi fanum Be nemus mei Patres sacraverunt. His votis tacith obligatus, primum libavit aquas, in vadi commoditatem leniter desidentes Equum deinde potu refectum paulo egit ulterius, se ultra admo nentibus qui cum eo erant in lacu, vastam in proximo autitudinem latere. ille autem contemplatus ad quam brevissime ripam sinus undarum ferrent, utrimque calcaribus impulit equum, qui juba ferociter concutia dedit se

protinus in undas, soloque eminens vertice incumbentem dominum ferre coepit qua jussus est. Exclamant ex crepidine , 6e primis undis Mauri, errorem aut casum arbitrati , & monent qua commodius parte habenas reflectar.

Sed paulatim procede t in altum, omnibus qui id vid bane , ut in miro & subito casu, diversia de eojactantibus. nec dubitantibus quin periret. Jamque illum non vivere,

T CHin do a sum fg ii , fontesJ Sa-ibellatorem humo eduxit. plente teste, ad locum, unde exeunt Caiaritans litrare tibi sanum. Immina reverrutitur ut iterum fluant. Hie antiquumiuisseNeptuni delubrum, et Equum exeusisti J In lite Neptu- Plinius alictor est. Dicitur a Calarini eum Pallader hae oleam, ille equum principe urbe, quae Iittori proxima est. Ii a a -- qitirco by Cooste

530쪽

soo Io ANNI s BARC LAII sed cadaver deferri fluctibus credebant; utique postquam

longe recesserat, & tantum ex colore adhuc aliquid supra aquam eminere noscitabatur. At Radirobant, ut timorem late circumflans periculum , ita spem dabat validissimus equus, quem voce, motisque interdum habenis revocabat ad virium memoriam. Praestabant & facilem curtum aquae in neutram partem obnoxiae; Nam nec aliquo fluebant, & tunc solito placidiores erant, cessantibus ventis. Coepit tamen aegrius equus emoliri aquas spiritu, videbaturque deficere; cum in mediis fluctibus arena sublimis, neque cedens vestigio, natandi necessitatem opportune intermisit. Stetit ergo di L fandis fessiis aquis, totoque pectore altior, tanquam laborem miraretur, se anhelitu levabat. Sed Rex veritus ne exerciti nimio motu nervi post quietem rigerent, breves inducias ad respirandum fecit; adhucque calidas suffragines motis calcaribus egit in lacum. Suffecit animoso equo concitum corpus , undisque & intentione natandi differentibus mortem, ad supremam ripam vexit. Tunc liquente spiritu vix moratus dum dominus sine lapsu descenderet, se in arena explicuit. At Radirobanes ad ex

hausti magnitudinem periculi horrens; quod in civitatem hostium intrasset, quod per immensum inde lacum, di pene graviora ipsa morte pericula; effugisset captivitatem;

novo metu excitabatur ; timebatque aut terra aut lacu venturos, qui vincula , vel si recusaret, mortem darenti

Longε enim ab ea lacus ripa, suorum castra erunt. Sed solatio fuit quod prima nox ingruebat, semper ad lat

bras fugamque securior. . t ; .

SEARCH

MENU NAVIGATION