Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ARGENI s. LIB. V. 3Ique, & tua industria aperiet. Huic si obsequρris, scis quanto apud Regem tibi honori futurum sit. Hic Gobryas; amplector tuam fidem, solertiamque, mi Arsida. Sed cur nobis in patriam te comitem non praebes λ Posses

utcunque meum adventum conciliare Meleandro ; & hercule me ad Argen idem duceres. imo, inquit Arsidas, si tibi videbitur, mihi triremem relinques. Hac ego pererrabo Africae littora, ut ii qua Rex vester tempestate ejectus est. literae mihi commissae non pereant; & ipse praeterea me referente intelligat quo loco in Sicilia res ejus reliquerim. Postquam ita convenit, Arsidas accepta triremi, quae

velox, & maris oras legentibus commoda erat, destin tam navigationem exorsus est. Gobryas autem cum navigiis quindecim, in quibus praeter nautas, classiarii bis mille & ducenti merebant, in Siciliam cursum instituit. Nec distulerunt operam venti, non quidem a puppe pr pitii, sed ita dispensati ab Occidente, ut & ab Africa Sic, liam, & ab Sicilia Africam petentium obliqua vela impellerent. Quippe eodem tempore Α rchombrotum fata vehere properabant in Africam, cum egregia hominum manu, navibusque omni ad bellum commeatu quantum sivit festinatio, instructis. Is enim literas matris per servum mature acceperat, quibus illa monebat in exitium Africae Radirobanem armari, nuptiasque jure materno disserebat, donec in Africam transmisisset, consociassetque cum ipse consilia. Quamquam gemino motu penemens Archombroto submota est, indignatione in Sardos,& dilatarum nuptiarum dolore; tamen tota Africa amori cedebat, ardentiusque agitabat cur matri placeret tamdiu se torqueri, quam quibus auxiliis hostem a patria arceret. Quid Meleander deinde cogitaret, quid ve Argenis qu ties ingrata mora res perdidit, & indignata est non statim admitti Delicitas 3 Sic turgens, duramque saepius matrem tacitis intra se questibus accusans, breve mitigando animo Ll x tem

562쪽

JOANNIS BΛRCLA Irtempus sumpsit. Inde prima dolendi furendique nube conium pia, conatus in Radirobanem vertere quidquid ira suggesserat, ad Meleandrum ivit; illique his verbis locutus est. Utinam meum genus sRex) professus ante essem, cum me Siciliae gravem & incommodum esse aliena injuria non cogebat. Nunc simul & indicium generis mei facio, & afferendae dignitati essiagito vestra auxilia. Hya-nisbe Mauritaniae Regina mater mea est. Ea literis significavit imminere formidolosum sibi & Mauritaniae hostem. Quamquam in regni discrimine moveri debeo plus

tamen abominor ipsum matris periculum. Iram praeterea

geminat mali auctor. ille scilicet Rodirobanes, ille latro, quem in tuum & Argenidis caput grassantem hinc fata depulerunt, rursus muliebrem praedam petit. Nec ab eo timerem Mauritaniae meae, nisi qudd imparatam aggreditur. Ibo igitur ; &, si in generum placeo, succinctus tuis viribus ; addamque Radirobanem Lycogenis fatis. Et Sardinia Mauritaniae serviet, Mauritania vero Siciliae. Nam cur ante hoc bellum nuptias faciamus, in quibus instantia arma, & incerti e ventus, syncera gaudia esse non siverint Si vincemus, pulcher erit hy menaeus pompa triumphi: sin aliter fata statuunt, nolo paucorum di rum maritum Argent di esse. His auditis, non pauciora quam quae Archombrotum agitaverant moverunt Meleandrum t simul audire quod Archombrotus erat Hyanisbes filius; simul in Radirobanem peti auxilium; simul nuptiis filiae quas tantopere urgebat, injici moram. Tot cogitationum velut agmine

plenus, in gaudium moeroremque anceps erat. Archominhrotum tamen imprimis amplexus est, audito Mauritaniae nomine chariorem. Dives regio, &olim hospita M Ieandro, commendabat tantarum opum juvenem. jam antea indolis virtute charissimum. Deinde in insignem pietatem referebat, quod ille asserendae parenti nuptias

posthaberet; ignarus hanc in fervido juvene, &adacto

matris

563쪽

ARGENI S. L I B. V. 33 matris imperiis, non spontaneam esse virtutem. Radiro- hane in vero acerrimum sibi hostem sciebat; & in lucro ducebat cum eo potius apud Mauros quam in Sicilia sua decernere. Regni quoque periculum quod ad Archombrotum spectabat, & ipsus Archombroti gratia ejusmodi beneficio occupanda, facile impulerunt animum ad armorum consilia. Ergo in bellum societate promita, jam illum , ut Reginae falium magnificentius cultum , nihil amplius disii inulabat se generum optare. Gratulatus quoque filiae est, qudd nuptura clarissimo Principi esser. Quae omnia sic Argenis accipiebat, ut fati sibi exitium maturantis praesagia ; uno tamen hoc laeta quod inducias ei dabat expeditio Archombroti in Africam. O turbida mortalium consilial Jam occulte Radirobant Argenis favebat: is illi placebat hoc in Africam bello; hujus impetum commendabat Numinibus non tam ut vinceret, quam aut ne vinceretur, aut in mutua clade occumberet.

Ubi vero vulgatum est, Argenidis cum Archombroto nuptias solo bello disterri quod in Mauritania instabat, haud mora omnium ordinum primos ad ejus limina ambitio adegit. Arma certatim,equos, navigia ornabant. Nemo

erat in patricia juventute qui non offerret operam, sumptuque ad bellum,&maturandae profectionis acri hortatu, novo Principi se probaret. Ea Argenidi tristissima erant,ad quam multi praeterea veniebant gratulatum qubd Mauritaniam suo sceptro conjungeret; etiam laudibus efferentes Archombrotum,eiq; propitios deos,& brevem in Siciliam reditum incommodissima humanitate optantes. Nec Ρ - rar defuerunt tam publico argumento , quorum unus opera Timoclere, jam olim sibi familiaris, ad Argen idem pervenit,& muneris sui ignarus porrexit hos versus indignanti. Ingit omen, totisque parat connubιa potis ,

Instat

'men nuptiarum Deus, qui inmi- Οmρn a Smenaee, H men, H mens pilis invocabatur,inquit CatulI. in Epi. t 'menaee.

564쪽

3 34. JOANNis BARCLA II Instat Hymen : Sed tu cupidum succeηdere castas Nunc prohibes Gradive faces. o dure , ' tuisque Savior Odrysis, sc nostra in gaudia pugnas, Et sancto gemitum ferus internectis amori 'Quid queror invidiam Superum ' Sunt ista farentis

in Signa dea, Paphias fumant cui rhura per aras. Illa coronatis genialem auetura triumphis Latitiam, differt avidas paulum improba flammas, Extimulatque mora I ceu parva astergine lympha Grandior exurgit , Iasusque irascitur ignis. Nunc age Threicios molire per ardua currus, Armipotens , Libycaque petens discrimina pugna 3 Hunc Regem , ceu tu Superos fortissmus inter,

s quoque Sicania thalamos'dum mater in aula Apparat , ct smiles miratur Cypria vultus in Ite ieres pueri ; bellum vocat ; ite per auras , Et vos arma decent , nec frustra tenditis arcum; Ite Cupidinei caetus. Sed parcite telis,

Inque feres' vester potius flet vitricus hostes.

Victores Libyca postquam remeabitis ora, Gratior hic vestras vacuabit pugna pharetras. Et Archombrotum quidem ab amandi dolendique anxiis curis nonnihil revocabat haec praesens armorum intentio. Nunc ille laudare , nunc acuere suorum studia; videre in armis praeludentes vero discrimini ε instituere qui commeatibus, qui telis, qui navigiis providerent. Auxilii enim non vis modΛ, sed gratia, celeritate constabat; ut sentiis

1 Nune prohibes Gradiseram. J N ptias enim bellum prohibebat, pro quibus sumuntur hie faces. Μ tonymice. a Turique saevi ον λυ siis. t Equis Thraciis i alludit ad saevitiem equorum Diomedis . Odrysia Thraciae urbs exi- Mia. Synecdoeh.

4 Hominum primum. J Archombro- um, iuxta Elymon. 3 Dum mateν Oma. J Venus , quam mox Cypriam vocat. 6 μυυν flet istγieαι. J Μars, Cupi. dinis vitricus; vel pater, ut aliis plaeet ; fuit enim Mars procus veneri . Ovid. Metam. a Lita a Diuiti oste

565쪽

A R G E N I s. L I B. U. yyy sentiret Hyanisbe, & intelligeret Argenis, quam strenuus esset. Intra paucissimos dies, parata in anchoris stetit classis triginta triremium. Minora navigia viginti, ad armamenta , & varios usus, comitabantur.

CAPUT III.

ARGUMENTUM.

Delectum Timonidem inleander monet; eum qui legationem obit, disertaem prudentem, experium , Regnι metu guam sui amantem esse oporxere.

MELEANDER fidum hominem, &negociorum usu exercitum, addere Archombroto haud imperith cogitavit, tanquam ad Hyanisbem legatum. Ita enim rescire se posse, quicquid non hostis modo, sed ipsia cum filio Hyanisbe moliretur. Vices rerum, & experientia r gnandi , multam solertiam capaci animo Impresserant. Nullam tamen suorum negociorum partem cautius exigebat quam delectum eorum quibus ad exteros Reges aut populos legationem concrederet; reputans illos venarum

instar esse, quae pro suo habitu, occultam salutis aut morbi vim ex diverse tractu terrarum inspirarent in patriam. Erat expertus , cum illi se prius, quam dominum fidemque respiciunt, rem patriae, dignitatem, consilia, aut λlendo, aut annuendo pandi. Cum autem turbulenti impetu animi, aut imperitia superba laborant; hinc quidem asperius obloquendo, illinc vero renunciando deteriora, saepe turbas concitare quae superfluae initth, ex mutua cor tentione, & subinde crescentibus causis, in necessarios motus exaestuent. Pone denique flebat) eos esse aequabiles; at nisi ingenii vigor accedit, & conscius Baudum quae in illos parabuntur; non modi, non consilia gentium deprehendent ad quas legati sunt; sed simulatione ει quodam obsequio capti, dominos quoque suos, nihil verum aut exactum reserentes, pessima simplicitate decipiendi Praeter haec, curabat Meleander ut genio Regis aut populi

566쪽

quem adiri oportebat, commodissimus esset orator, haud ignarus consortia morum ad familiaritaris suavitatem plurimum procedere, &aegre mortales cavere ab iis quos amant. inter has artes magis anxi h pensabat, quos sic dia mitteret ad Reges exploratum, quam quibus praecipuas imperii vires in sua Sicilia traderet. Nec aut amicitias, aut familiarium commendationem sequutus , etiam sol bat irasti, si quis auderet sic dubio pendentique necessarios suos aut assines objicere. Tunc vero impensus deliberabat, ecquem sibi quam Archombroto futuro Principi fideliorem eligeret. Biduum tacita consultatio extraxit; & denique tedit rem mandare Timonidi; cui ad sie vocato ita loquutus est: Si esses edocendus quam curam , quamque fidem legati nomen velit, non ego te impari onere opprimerem. Volore in Africam cum Archombroto profici sci, &meo nomini salutare Hyanisbem : apud eam deinde haerere , d

nec a me successorem accipies. Quae illi Reginae de bello, de filio, de assinitate nuncies, te hodie Cleobulus doc bit. Unum ipse admoneo, nec usquam gratiam meae anteferas. Quid illic agatur; quid velint, aut possint. ne peperceris referre. Nec time ne haec fides tibi periculosa st, si quid scribas quod hi nolint quos laedere nolles Diu est enim qubd silere perdidici. Timonides non laetior fuit accepta dignitate, quam de scopulis qui in eo cursu lat bant solicitus; sciebat nam Ars dae& Nicopompo erat familiarissimus Archombrotum Argent di non placere. An hanc autem obiret provinciam gratus utrique Quod si alterutri in odium veniret, credebat mansuram offensae memoriam multb altius in laese, quam gratiae in illo quem

juvisset. Sic igitur Regi; nee dubito de silentii tui fide,

Rex ; nec arbitror commissuram Hyanisbem , aut Mauros, ut quidquam nunciem quod tegi oporteat. Sed fortuna varia est, sed tempus, sed homines ; denique ellis Reges. Si quid tale occurret, . non tantum in tua, sed de

567쪽

A R G E N I s. LI B. V. y3ICleobuli manu , fata utique mea erunt; ad quem sutpote Praefectum secretorum) legatos destinare lueras luas jubes. Et de tanti hominis fide anxius non sum : sed quid si alteri hanc literarum praefecturam mandabisZ quid si vicariis suis ipse Ut non haec fiant; at hoc ipsum nimis supplicii mihi erit, posse contingere. Tum Rex. Non injusti sinquit in hi metus: verum si qua ejusmodi erunt, scriptis mihi ipsi literis omnia secure commiseris. At Timonides. Scilicet insolentiam ad te scribendi omnes suspectam non habebunt λ Aut non invidiosum mihi apud Cleobulum , si tamquam damnata ejus fide, suo muneri, & integritati scdetraho Perplexus ad haec verba Meleander coepit solus spati

ri. ratus quae Timonides tanquam pro se attulerat, ad Regum ipsorum salutem pertinere. Tunc vero potestatem Praeneti secretorum animo volvens, non sine horrore cogitabat quantum ille acceptis legatorum literis posset. Tanquam arbitrum rerum , nihil hunc magis quam quod placet Principi referre. In hac vero libertate, quas cum exteris amicitias si velit, non obruat; aut injurias atque fraudes praecorruptus non mulceat Quod si perfidiam quae argui possit, prudenti scelere vitabit ; at ipse

negotia narrando torquere, verbisque premere, aut ele Vare omnia poterit; tanquam hoc quoque orator mandavisset. Ita simul & eadem & diversissima erunt, quae illi Praefecto legatus, εc Regi ille tradet. Parvo momento deflecti aut intendi negocia possunt: &ex supercilio aut

remissione dicentis, subitam efformamus, di maxime essicacem , in mentibus imaginem rerum quas primum audimus. Tantae quoque potentiae viros clam vicini Principes solent vel muneribus aggredi, vel, quod valentissimum ambiendi genus est, arcana familiaritate, pene tanquam aequales sic colere, ut vix intelligant se solicitari ad turpissimam ser si tutem. Si igitur his machinis aut. omnino concesserint, aut debilitatam saltem fidem, non oppo-

568쪽

s38 IO AN NO BAR LAI Inent illius Principis consiliis quem illicito foedere sic amabunt ; idque apud exteros legatus persentiscet; quae Regis commonendi sit ratio λ Huic scilicet quem accusat literas mittet hunc jubebit sua crimina ferre ad Regem p hune

seipsum acerrima accusatione proscribere λ Nempe hoe infrequens; dices, nec deesse alios Optimates, per quos scilicet tunc legatus ferat ad Regem proditionis indicium. Imb vero ardua erit tantae accusationis provincia sin qua scilicet aut actorem aut reum perire necesse est; in si illam hominibus credideris, qui ut sint secretissimi ac pene ut taceant, adhuc nimis loquuntur, ac non potius codicillis insontibus, mutis, sui expertibus , quos Rex unus & legat di premat : quid si praeterea tectiora aut minora scelera erunt, aut de quibus ipse legatus addubitet λ An invidio .sssima delatione violanda tunc fama Praefecti secret

rum, delectis hominibus qui hunc apud Regem insimulent 8 Nulla pax rebus, nulla dignitati securitas. Et taphlegatus tantis inimicitiis posthabebit ossicium. Sed ut ejusmodi Praefecto fides & probitas insit; at saltem . quod saepe fit, si in gerendis rebus dissentiet legatus ab illius sententia, & quid ipse censeat referre Regi voler; qui hoc fiat, si per hunc solum sensus suos Regi ostendit Non enim in se pugnabit iste Praefectus: non se deseret, non fovebit adversa, legatum odisse pronior, quam sensius illius Principi commendare. Meleander clim haec omnia ejus animo nec cogitans

subjecisset Timonides , agitare simul coepit de remediis in illa discrimina Erat quidem tanta virtus Cleobuli, ut in eo non haereret suspicio; sed ordinare non tantum in praesens, ver lim ipsis nepotibus rem publicam Reges debent; & ineptissimi in unius hominis virtutem cultos&admirationis est, publicum munus si quo ille fungitur multiplici liberaque potestate attollere, quas fatale sit ut

ea semper dignitas cadat in probos; cum potius armaturast viribus tuis temeritatem eorum qui ambitu vel errore

in eam

569쪽

Α R G E N I s LIB. V. N9 in eam succedent. Secum ergo constituit anxih legatis praecipere , ut quoties isti Praefecto scribent, ad Regem etiam destinent codicillos; non prolixos illos quidem.

nec graves negociis; nisi occurrant quae non interposita alterius fide nunciare praestiterit. Hac arte, nec laboraturum Regem brevium literarum, & plerumque non seriarum , lectione; ignarumque Praesemim quid illic scriptum sit, bona utique fide quae ipsi legatus mandaverit quaeque senserat, relaturum. Sed & hunc quoque praeter legati invidiam accusari improvidum posse , non tu specta illius ad Regem literarum frequentia. Ea autem sic demum processura, si Rex tanquam salutis asti quod pignus.

acceptas epistolas continuo leget, & caeterorum omnium oculis sancte subducat. Ita enim & legatis in securo futuram libertatem; & neminem resciturum seria an quoti

diana perscripserint; quo Regi magis in integro, difIimulandi consulendique potestas sit. Sed instituenda haec sensi in , di propemodum non senistiente Cleobulo : & auspicandi pulcherrimam rationem offerri hoc dii cessu Archombroti; quasi daret suo in eum amori, ut de ipsius valetudine juberet Timonidem delfinatis ad se literis nunciare. Clam igitur Timonidi impe .rat , ut si quae essent soli Regi perferenda, uni sibi concrederet ; & ne suspiciolae literae essent, si rarius & veluti exintra ordinem mitterentur, scriberet non Cleobulo quam sibi frequentius. His praeceptis ornatum dimisit; cum. que paulo pbst adesset Cleobulus , rursus juveni imperavit, quam saepissime scribere, nec Cleobulo modo, sed sibi, de valetudine successuque Archombroti; paria fictu rus ut quisque ab eo legatus mitteretur ad exteros; donec mos ipso legatorum ambitu convaluisset, amantium hoc per literas majoris dignitatis cum Rege consortium. C A P UT

570쪽

CAPUT IU.

ARGUMENTUM.

Dum Arebombrotus sistim Asrieam applieiturin, appulsus in Siriliam Gobryaε, Argenidem occulte adit, pretiosamque purpuram in , putiquasi mercedem rependit. Non recusat virgo munus , hoc ipso au commoditatem colioquii usa. Certiorem facit Argeiadem Gobrym eum Maoi eum delecto milite affuturum.

OMNisus ad navigationem maturis, clim Archombrotus salutaret Argen idem , discessumque excus ret 8 illud quoque miserrimam virginem torsit, quod is necdum sentiret se despici; & ipsa lui amoris opinione inimicum auxisset tot opibus, tot studiis Siculorum. Fastidiose ergo respondit, probare se qubd ad matrem rediret. Nemini enim melius quam domi suae esse. Tetigit Archombrotum non perplexa verborum acerbitas ; quam dicentis species & austeritas augebat. Sed nec questus, Nec jurgia, tempus aut locus ferebant. Potius veluti non

sensisset se ad exilium invitari , respondit, sanctiorem patriam, & cui plus deberet, illam videri . quae dominae, quam quae sibi primam lucem infuderat. Dum haec loqui-

rur, intervenit Meleander, quo conspectoremisit Argenis de rigore verborum , refecitque invita Archombr tum ; qui postquam ' litavit in arena, cum omni exercitu subiit mare: satis loquutus Proceribus qui in eadem triremi vehebantur; secessit tanquam acquieturus, & animum lacessentibus curis aperuit. Nam Argent dis sermo turbulentissime in mentem redierat. Quid vero excitasset hanc in virgine crudelitatem Pene ridicule admonuisse quietis domesticae , an erat improperantis quδd omnino a ibat, an simpliciter sua foedera aspernantis p Sub haec reputans

SEARCH

MENU NAVIGATION