Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Α R O E N I s. L I B. U. s6isgnum jam deerat. Nec poterat inhibere Hyanisbe festinationem hospitis adhuc cruda vulnera missuri in discrimen ; quae tam subita consilia essent, aut quid illi

contigisset turbulenta profectione dignum , nec apud se conjiciens, & verita nimis anxia &iisecenti cura exquirere. Is per aegritudinem animi excussa quiete, nunc A genidi timens, nunc in Archombrotum odio aestuans, ea nocte adhuc imbecillem valetudinem turbavit. Supprimere tamen morbum tentabat valentibus verbis, ne tuorum consensu vetaretur per immaturae navigationis pericula vitae suae illudere.

Caeterum vix biduum a Phorbantis discessu processerat, cum Gelanoro regium cubiculum for thegresso Arsidas occurrit, adhuc quidem ex morbo, sed multo plus indignatione & moesticia mutatus. Scilicet celerius quam eXpectaverant medici receptis viribus , postridie quam in eum Phorbas peccavit ausus est se in lecticam conjicere. Reliquis diebus non dubitavit equo vehi, amissarum literarum dolore, non se, non iter, laborem ve respiciens.

Quo praedonem persequeretur quibus verbis se excusaret Poliarcho aut qua fronte rediret ad dominam 3 Ita anxius regiam intravit; & qua Poliarchus habitabat deductus est. Gelanorus insperato conspectum laetissimo vultu excipiens, nolo, inquit, alius Regi nunci et te venisse. ibo,& illum hoc gaudio implebo. Sed Arsidas Gelanoro

tunam excusaturus; mane, ait, Gelanore. Est quod prius meae cladis acerbitatem intelligas. ille ratus de captivitate, praedonumque avaritia, qualem Phorbas narraverat, eum queri: Scimus haec omnia, inquit, &praeterea mox commodius dixeris Regi. Inter haec verba

Arsidae elapsus est, praecipitatione gaudii nihil moratus revocantem. Obstupuit Poliarchus, se horbantis diligentiam aestimans, qui tam strenue Arsidam exemisset praedonibus; jussumque accedere, & sibi tunc primum ut Regi loquuturum amplexu occupans, non est passus ven . Nn ' risu

592쪽

rabundum procumbere. Sed hic diu uterque erravit,dum Poliarchus quae Phorbas de latronibus finxerat, pergit loqui ; & ille de ipso Phorbantis facinore Poliarchum dicere putat λ miratus quae tam propera fama hanc jacturam literarum ad eui detulisset. Dii bene, o Arsida inquit Rex) qubd te post tempestates, post latrociniorum mala,

habemus incolumem. Tua clades, ex quo eam accepi,

mihi plus doluit quam forsitan tibi. Tum Arsidas ; de

hoc in ea maximὲ acerbum mihi, Rex, fuit, quod te scirem gravissime illam laturum. Sed ignosce tuo Arsidae. In Delicitate mea, non scelere laesus es. Nec subirem tuos vultus, aut auderem experiri quid de me tua ira decretura sit, nisi scirem quam sapienter intelligas non in cujusque potestate domesticorum mentes esse, aut fortunae injurias. Tum Poliarchus: Quae autem irarum haec in te causia, mi Arsida An quod maris pericula me propter

subiisti qubd te petratae , qudd tempestas diripuit Ubi

verb noster Phorbas p in quo ornando testari me decet quam sis mihi eximius. Illudi se a Poliarcho Arsidas credens: Utinam vero adesset ille Phorbas i innocentiam meam sua poena assererer. Sed unde tibi s5 Rex Phorbantis hoc nomen λ Quia, inquit Poliarchus, oblivisci

non possum hominis tanta fide tuas res measque accurantis. Utinam hunc vidisses, Arsida, nullas moras apud me ferentem, ne noxiae tibi essent. Dum respirat, dum aurum numeratur, dum mihi flagitanti tuos casius in compendium confert: inquietudine animi suspensus, jam viam ad re omni voto gestuque videbatur praecipere. Quonam autem evasere petratae 8 Credis si in eos naves dimittam,

posse eorum cursum intercipi Quos verb mihi petraras, subjicit Arsidas, aut quam Phorbantis fidem memoras Quem si ego; quem si tu. O Numina i ut libenter in diem non differrem quod debeo i Illum Phorbantem dico, inquit Rex, per quem nuperrime istas Dominae meae literas captivus misisti. Quid autem nunc videris fidissimum

593쪽

Α R o E N I s. L I B. V. amicorum ignorare λ Arsidas iis literis visis, turbatissimo affectu, necdum ad laeticiam apto, expalluit , diuque hoc solum repetiit, Literas habes & a Phorbante habes Quae haec monstra, quaeve insomnia, b Rex Tum recepto spiritu ; proph, inquit, illi ignosco, qui in totum noluit me perire. Sed ubi is est Hominem non vidi, rotulit

Poliarchus, ex quo quatuor a me talenta praedonibus ferenda accepit, qui te tenebant. Tum Arsidas. imo ne

mo captivum me habuit. O solertissimum caput i 5 Autolyci parem l Ergo perfidiae laudem & praemia invenit'& post me expilatum, non te etiam frustra tentavit Z O di ne deinde cuncta recensuit; ut ipse apud Jubam aegrotasset, ut spoliatus a Phorbante veniret excusatum quod literae Argenidis periissent. Huic contra retulit Poliarchus non sine mutuo risu, tragoediae ordinem qualem

Phorbas intulerat: cui saltem, inquit , ignosco, quod hanc

epistolam tot talentis permutavit. Sed negotii moles, quod tunc maxime vertebatur, non

est passa sermonem utriusque in Phorbantis facinore diutius versari. Itaque semotum Arsidam cum de Argent dis valetudine Poliarchus rogasset: An tu existimas, inquit, adhuc vivere miserrimam virginem, & quam invitus mi

seram facio Quid auxilii, quid consilii habes quo latis

interitu Archombrotus peribit λ Solverem ab Africa vel hodie, Arsida. Sed hac nocte recruduerunt vulnera ', ut non possim maritimam jactationem ferre. Interim dum vires recipio, validissimam meorum militum partem tibiti Gelanoro tradam. Consuletis Dominat vestrae; si modo fortuna expectavit auxilium. Strenue ego adero; ocvel morte vel victoria quietem iuveniam. Referebat Arsidas

I iadulat et 'trem. J Hic filius Mercurii de Chiones Ducalionis filiae. Avus Sinonis qui Troiam prodidit; solebat non modo se , sed etiam

furta in 'varias formas tranimulare. De hoe Homer. Plaut. ovid. Metamorph. 2.

omnea st

i Alter fuit Partiam ineola, qui furto vi-l cinorum bona surripiebat. Strabonius l. 9. fuit ille eomes Iasonis. N di a x Ulti Diuitiam by Cooste

594쪽

JOANNIS BΛRCLA II sidas tam quae Argenis abeunti mandaverat; quam quae omnino a discessu Poliarchi contigerant: maxim h loquebatur de institutis a Radirobane ludis, quorum fraude ca ptivitas parabatur Argenidi. Neque parvam in his sermonibus partem habebat Selenissa ; ut peccasser, utque in se statuisset 'ultimas poenas; tum Archombroti gratia apud Regem, & in virgine ambienda blanditiae. Tertius colloquendo aderat Gelanorus. Nam hunc omnis arbitrum vitae nihil suarum rerum Poliarchus sinebat igno

rare.

CAPUT VIII.

ARGUMENTUM. Dum Poliarchus ct Ar m sua is Sicilia fata disponunt, Micipsa missus

ab Manishὰ, Poliarcho nuntiat Hyempsalem filium patris ultori applicuis: hune nil pravorsurum o io ad Poliarchum venienda. Sed ingressa thalamum Regina, filium manu tenens vetat ad monserum

repente cohorret.

DUM igitur illi sua. & Siciliae fata di sponunt, praeci

puumque omnium Archombroti exitium habent; Micipsa ab Hyanis be missus ad Poliarchum venit; nunciatque Reginae filium patrio tandem littori classem applicuisse. Huic, ubi in Regiam ascenderit, nihil praevorsurum ossicio ad Poliarchum veniendi. Simul exultantium tumultus coepere in regia audiri. Populus pars vestibulum implebat, pars ad portum ferebatur. Coibant Optimates ad Reginam, ambiebantque mitti ad Principem. Etenim Archombrotus lembo praemisso qui eum adventate significaret, mox strenue sequutus jam erat in littore. Naves eum comitatae hae ad portum , qui ostio fluminis dextererat, statutae sunt, hae per adversum flumen ventis ac remis agebantur; militibus qui se ad bellum venire crediderant, interdum querentibus quod nemo obstaret. Ipse Archombrotus, ut primum in arenam exiluit, deosia Patrios,

595쪽

patrios, telluremque, & auras quas nascens traXerat veneratus , circum deinde oculos tulit in populum, plausu

que & acclamatione ferventibus prolixh respondit vultu hilari, & facilitate oris nihil destruente majestatem. Ad praecipuos inde conversus, excipiebat oscula dextrae data, recognoscebatque antiquas necessitudines; & verba utique tempore & serie ambientium passim arctata, ut plurimum eadem dispensabat in varios. Diu in eodem vestigio haesit, numero salutantium urgente. Toto deinde itinere proximos, de Regina, de patriae rebus, & Radi-robanis injuriis rogabat. Strictim omnia referebantur. sed a variis, nec quid unum narrantibus. Hoc unum ingerebatur, defunctam periculo Africam ; Gallos fuisse praesidio; Radirobanem occubuisse. At verb Hyanisbe alios prius se filio frui impatiens,

quamquam & mater & Regina, omisit majestatem, excessuque cubiculo, & praetextu videndi quam alacer circumsilium populus esset , quamque ipse insignes sita enim referebatur) milites ducesque haberet, ad atrium processit, indeque qua se primae palatii fores demittebant in oppidum. Et hanc procul conspicatus Archombrotus descendit ex equo, majoribusque vestigiis, & alacritatis genio citatis, medium iter confecit. Ac ut primum pervenit ad matrem, stolamque extremam osculis strinxit, flens illa gaudio non distulit coram populo blanditias quae secreto debebantur. Tum illius dexteram renens, Laudo pietatem, o fili, quod tanto apparatu ad tuendam parentem venisti. Sed ne solus sis cui maternum affectum debeam, Rex Galliae effecit; cujus victoria sumus incolumes. ille a Mauritania tua exitium depulit; ille matrem tibi servavit, quae nunc in Sardinia serviret: ipse tyrannus male

tenta-I Excipieb.uassura dextνa a.JPlu- eulpat, qui spe lueelli servorum manustaresa. in Caesere Popilium Laenatem in-,ostulo premerenti hoc signo significat ducit petenti senatum Caesari ipso dieialicui se fidei credere alienoque domi- suae necis dextram osculantem. Et prae- BIO , qui mos hactenus invaluit etiam textatus apud Macrobium dominos in-iin absentes per litteras . ,

596쪽

ς66 IOANNIs BARCLA Itentatam Africam sanguine perfudit. Omitto illi Regi adhuc aliquid amplius nos debere; quod&ipse, & praeter me omnes ignorant. Veni, fili, neque ante diis patriis lustrari propera, quam illum salutaveris adhuc ex vulneribus jacentem, quae hoc sceptrum tibi asseruerunt. Aruchombrotus tot beneficiorum magnitudine perculsus, subit Gallici Regis charitate flagrabat ; saepe tamen eXcusans quod externis Principibus lentior fuisset in parentis

patriaeque discrimine. Jamque ad Poliarchum praemissi, nunciaverant si ipsi vacaret, Reginam cum filio adfuturam. Is, nisi morbo prohiberetur , se occupaturum ossicium respondet. Simul ex optimatum suorum praecipuis duos ad Reginam& filium legat. A vidisti me expectabat Principem videre, quem Maurorum vocibus, &ipsius Hyanisbes confessione, in rarissimis esse acceperat. Sed Hyempsalem appellabant ; vero scilicet nomine, passimque usitato. Clamenim Archombroti nomen assumpserat, dissimulando generi , cum secretus, cultuque privato in Siciliam iret. Circa Poliarchum Proceres Galli quam maximo cultu erant. Proximus Arsidas colloquebatur. Sed posteaquam

Regina intravit, Archombrotum manu tenens, subito vel uti monstro pereulia est. Nam ut primum Poliarchus Arischombrotum aspexit, vicissimque ab illo est cognitus sufatu mi in quae procella , quod ve fulmen, celerius destinatos cursus exequitur, quam tunc rabies, & indignatio,

de avidus sanguinis furor, mutatis utriusque animis vultus quoque corrupit Z ' Ceu Medusam aspexissent steterunt immoti ; mox trucibus oculis, necdu m tamen omnia

impetui indulgentibus, a fronte ad vestigia contemplationem deduxere. Stupebant fremebantque attoniti. Quae haec enim deorum ludibria ρ Ut se mutuo colerent coivi L. se acerbissimos hostes, nec ingratiis in alterno vulnere

immo x S u MMU m sospexi. J Ad aspectum eapitis Medusae omnes in saxum ii

tuisse. habetur supra, ε Sanctio Di ii ipso by Coos

597쪽

immorituros, Repeteretne Poliarchus ab Archombroto Argen idem suam, quam vel nuptam vel extinctam credebat Quicquid sanguinis pro Hyanisbe pugnans non

fuderat, an tunc in illius calamitatem misceret sanguini Archombroti, & indignam utroque orbaret solatio Sed multo acrius fortunae diisque omnibus irascebatur Archombrotus, indignatus illi hosti se patriam atque matrem debere. Erubescebat ad pietatis de odii coeuntes affectus. Nam nec poterat nisi hominum ingratissimus, umgere fatale cum Poliarcho dissidium, nec illo foetice vivere. Sensim in utroque exuperabat insania; nec aliud praeter reverentiam Hyanisbes obstabat quin polluerent ' sancti talem hospitii. & vel nudis manibus nimis lenta arma praeverterent. Nec minlis A rsidas viso Archombroto vires amiserat; trepidansque; perimus, Gelanore; nisi se medium aliquis genius immittat, sine scelere& sanguine non abibit hic dies. Is ergo Hyanis bes filius erat nemo scivit λ nemo nefastos occursus orae vertity o Delix Sicilia, quae furores, quos fecit, saltem non aspiciet

Hyanisbe inexpectato filii hospitisque horrore perterrita, & ignara qui d potissimum suspicaretur; priusquam

intractabili vesania furor erumperet, dividere mathcoactum par instituit; de morbo deinde atque remediis quaestura. Ergo primum Poliarcho; ignosce , charissime hospes, qubd te intempestivE de quiete exegimus. Cura valetudinem, sine qua nec olim salvi esse potui mus, di

modo non volumus. imus ad deos oratum, ut hic dies

tibi nobisque Delix illuxerit. Conversia deinde ad filium adhuc in tali archi vultu cunctantem, voce submisia , de cubiculo exire secum praecepito Sequebatur ille imperium ; nec aliud Poliarchus adjecit, quam se deos quos adibat

et Sanctit.i .m h lpitii. J Hospitii foede- dem poena affecti sunt, qua plectebantea eredidere bancha, quae ante aras Iovis hospites litos. vide se pra. Ηosipitalis-Penatum firmaverant,un- l x Nudis manibis. J Non ferro, sed de violatores Busiris & Diomedes ea-l lucta magis pugnantes.

598쪽

adibat Regina ei propitios optare. At non ad templa Ity nisbe processit. Major tumultus animum agebat quam qui durare posset in votorum solemnibus. Caeter Mn haec Principum inexpectata aversio , ingenti consternatione regiam primum , mox & urbem , & milites implevit. Pavidi quae haec odia essent quaerebant, aut fingebant. Optimates qui Poliarchoastiterant, sequuti violentiam Regis offensi. quamquam ignari cur Archombrotus hostis esse meruisset, jam arma inter se, pugnamque, & caedes loquebantur. Ubique in oppido factionibus laborabant paulo ante conjunetissimae mentes, Galli, Maurique, & qui Siculi cum Archombroto advenerant. in tanto tumultu dis sidere facilius plurimis erant, quam deliberare cui se parti addicerent. Etenim praeter Gallos, qui omnes pro suo Rege steterunt, vix aliquis fuit qui non diu ambigeret. Nam Mauris in Poliarchum stare, quem salutis suae auctorem paulb ante cecinerant , videbatur inhumanum. Siculorum quoque multi eundem eximie amabant. Tamen in tanto favore, juxta seditionem ubique motus in

creverat.

Regina in tot curas una distracta, nunc tumultum eXarmare,nunc filium . nunc Poliarchum mulcere est adorta. Et filio quidem primum, ubi soli fuerunt, ita loquuta est: Mi Hyempsal; expectabam reditu tuo tanquam inter duos filios triumphare. Sed utrumque intempesti-Vus furor in meam perniciem , &, ni cavemus, in Galliae& Mauritaniae stragem concitat. Qui hi motus fuere pqui oculi quibus aspexisti PoliarchumῖMe miserami quam pene nefas vidi λ Sed non quaero odii causas; non uter aequius inimicitiis arseri t. Te nunc tantlim per patrios deos,& si tibi viles sunt, quia hos nobis Poliarchus servavit,

per Siculos illos, quos cum abires ab insula veneratus es; Perque Argenidem tuam oro ; des spatium iracundiae tuae, donec matrem audiveris. Non peto nunc odia poni, sed

distetri, mi fili: Ego de reconciliandis animis vestris vi

599쪽

A R G R N I s. L I B. U. y69dero. Tu , si hoc abnues , at consule saltem, qua ratione possis fama incolumi obruere beneficiorum memoriam quae huic debemus.

CAPUT IX.

ARGUMENTUM. I

Foliarehm in hostili domo diutius versaturum negat. Attamen Regina la- Ignu vincitur. Hae mutui ocι eaput euocta utrumque amnium componit, litervive suo promittit. Meleandro deferendas.

Haec confuso cum majestate metu simul imperans &trepida loquebatur; cum illi relatum est, taliam chum parare discessum ab Regia. is enim postquam aemuli conj pectu saucius coepit odisse illam domum, ne suspicione quidem vacavit, noxae fores in hollis potestate perseveraret, si ipsi, si illius matri se crederet. Αccendebant jam sponte turbatum Procerum voce S, uringentium metus, & sedulitate monendi fingentium pi tatem. Protinus ergo jubet Tribunis militum edici; ue ad regiae fores militum partem sistant, sibi discedenti praesidium confestim alii ex urbe educantur; &castris locum eligant non longe a navibus : in iis se inter suos perno staturum. Ne tamen aut nimia praecipitatione peccare aut Reginam laederet adhuc immeritam, cubiculi Praefectum cum ejusmodi mandatis ad eam destinat; habere se hospitii gratias, charitatisque in suorum vulnerum discrimine perspectae. Recentibus filii amplexibus occupatam nolle ad salutationem provocare. Necessariis rebus sis isse ab Regia quidem discedere r sed priusquam solvat alitiore, beneficiorum gratiam praesenti habiturum , si illa patietur. Hyanisbe his auditis gravissime concussa est, Exibat a laribus sitis optime meritus hospes, sibique praeterea virtutum commendatione charissimus; di exibat

quidem, 5 facinus i aut hostis, aut tanquarn ab hostibus. Quid faciat λ quem prius alloquatur utrum, si necesse sit, aemulorum possit prius non amare t Sed tamen filius pote- Nn s Iat

600쪽

s o IOANNIs BARE LAI Irar credi seu viribus seu pudore sibi facilior. Ad eum igitur versa; spondes, inquit, o fili, dum mox redeo, quietem hic agere λ Sponde, per jura materna te obtestor; quae si respuis, nec hereditatem meam debebis agnoscere. Cum

ille promisisset; ipsa propere ad Poliarchum ivit jam limen cubiculi egressum, & equi quo veheretur fraenum

capientem in manum. Quamquam enim invalidus , t men vehi lectica noluerat, ne Archombroto speciem daret simulatione valetudinis certamen detrectantis. Hunc

vultu Hyanisbe aspiciens qualem habere solet calamitosa

innocentia, paenulam quoque discedentis corripuit; &per, inquit, tua in nos beneficia rogo, ut priusquam fidem meam discessu tuo damnes, in secretum admittas tibi pauca prolocuturam. Puduit Poliarchum tantae supplici id negare; rediitque in arcanam cubiculi partem; quae postquam arbitris vacavit, Regina lachrymas praemi tens, Dii sunt testes, ait, me nec fraude, nec consilio malo objecisse oculis tuis illum propter quem me miseram aversaris. Utinam eum adhuc ignorares, utinam

abesset, mihi forte plus mali suo adventu allaturus, quam Radirobanes unquam molitus est. Si in mea potestate illius animus esset ι frangerem eum tibi. Rex. tam altὶ quam tibi subjectam me aspicis. inter haec verba, ima eis inor majestatis, se demiserat ad repugnantis pedes, Crebroque suspirio natans verba perdiderat. Poliarchus haud secius quam matrem veneratus illam sustulit ab humo;

questus non minorem sibi injuriam fieri a Regina supplicatione tam abjecta, quam ea erat, qua ejus filius ipsi illuserat. Tum Regina; quae ergo contumelia est qua te ille lacessivit; aut quibus in terris in haec malorum semina vos antea fata junxerunt λ Possem hoc a te audire, hospes Is enim dicere negat. An tu quoque obstinato silentio me perdes; & nesciam quo me fulmine Iupiter subvertit λ Ne

siste, ne, obtestor, meis penatibus, donec constiterit illud malum carere remediis. Pleraque tempore mulcen tu'

SEARCH

MENU NAVIGATION