장음표시 사용
581쪽
A R G E N I s LIB. U. ys Ispitali Iovi sacrata simul prosecuissent. aestus erat; & in horti umbraculis deductus A rsidas super appositos thoros epulas expectabat; gratissimis Jubae sermonibus, debello, & Poli archi victoria, moram subinde fallentibus;
Cum tandem opulento convivio mensae convivas ad se convertunt. Et subitum luxum miratus Arsidas, nihil tamen altiori intentione spectabat, quam ' inter promulsi daria esse varii generis poma ita glacie circumvenienti inserta, ut aliorum pars emineret extra hoc frigus, alia prorsus condita tamen sub lucentis aquae crusta nativo colore cernerentur. Quid potissimum crederet ambigebat, n vitate illa concussus. Certe enim haec poma recentia erant;
rursusque sub illorum mensium syderibus aqua frigore non coibat. Tum ne ficta imagine luderetur, primum manum glaciei admovet; quae ut justo rigore digitos usiit; ut non posset dubitari quin aqua haec esset; & verissimo quidem gelu concreta; mox & poma dentibus tentat; &haec quoque nativo sapore mitia erant; nisi quod ad nimium algorem obstupescebat gustus. Delectatus admiratione hospitis J uba, invitabat ad cibos admiratione nimia cunctantem. Sed Arsidas cum risu quaesivit, 'qua ille ex Scythia cum Africae arboribus mista hanc gustationem prompsisset: Tum Juba; Ut magis mireris, inquit, cum in hortum intrasti, haec poma adhuc ex arboribus pendebant, & quae modo est glacies ex fontibus unda manabat. Geminato stupore Arsidas haesit, exquisiitque ab luba,
quo carmine, quove in antro , tam subith natura se mutaret. Et ille, Nova est, inquit, apud nos haec ratio revocandi arte hyemem sub medio sole; quam exequar postquam
De hospitali Iove, vide lib.,cap. . eonditum, quid ante mulsum ti coe- virgil. nam proponebaIur. Iuppiteν hospitibus, nam te dare juνa I 2 sua iste ex Sothia. J Mirum Arsi-quuntur. dae videbatur, quod tanta glacies , quae Iuter ρνοmulsidaria. J Vasa, qui-sin Seythia frigidissima regione eom. bus promulsis continetur : est autem munis est, reperiretur in Africa, quae
582쪽
ssα JOANNIs . BARC LAII quam mulsum gustaveris. 'Aderat puer AEgyptius cum mulso, quod in calice praeferebat & ipso ex glacie facto:
quo exhausto cum in terram a puero collideretur, doleretque Arsidas fragile quidem, sed in aestatem pretiosum vas perire; Noli indignari, sinquit Juba in singulas potiones usus ejusmodi scyphorum est. Iterato eundem inmensa conspici vile esset. Nihil amplius gustabat Arsidas, avidus cognoscendi qua arte ad naturae veritatem sic pe Veniretur ; Cum allata sunt variarum formarum eX aere prototypa. Orbium, poculorum, paropsidum, Omnis denique convivalis instrumenti species erant. Tum Juba; haec sunt claustra, quae aquis infusis glaciem concipiunt. Quippe unumquodque operculo suo sic tegitur, ut orae in vicem cohaereant, excepta foraminis angustia, per quam aqua liquitur in interiora; quo modo ex stanno vel plumbo fusilis supelli x constatur. Alveolo dein da ligneo illa deponimus, cujus fundum sale primum nigro illo, parumque contuso, & mox nive , contegitur; quae nobis semper ad manum est, fulta straminibus, & in umbra antrorum toto anno inviolata. Supra ipsa deinde prototypa, in alveolum sic demissa, pari modo nix quoque aliquoties cumulatur, sale toties 'interjedio. Ita haec aqua illo in aere ad glaciem praeparata, accipit undique cicumjectae nivis frigus; quam sal acri mistura vetat liquescere; in locis praecipue umbrosis, qualia vini aut olei apothecis effodimus. Trium circiter horarum spatio coit aqua , & si quae poma inseruimus, qualia nunc miraris, haerent septa in glacie. Astu deinde languentibus grata est haec vis nimii frigoris; quam dc ipsa novitas commendat. Nuper enim nescio cujus non inepta luxuries, hoc solatium invenit. Oblectatus narratione Arsidas, licentius marcenti stomacho ingerebat haec poma, quibus corrupta frigore aqua
583쪽
calicibus bibebat, summo frigore sitim, ut tolet, acuente. quamquam interdum Iuba monebar , periculo lam intemperiem esse, nisi parce utentibus. Sed cum de prandio turrexissent, & Arsidas calidae usum multo joco traducereti paulatim omnes nervos receptae hyemis malignitate ita laxari sensit, ut egestas hinc Inde epulas pene anima sequeretur. Iuba non misericordia tantum motus; sed α metu, ne huic sponte mortem crederetur propinasse,
nulli sedulitati parcebat : Solari Arsidam, meuicosque
urgere; & nunc suos, nunc illius ministros verbis conve nientibus affari . Ut vero in deterius fama attollitur, A
sidam fato propinquum haud tarde vulgatum est. Dum trepidant comites, servulique; qu d.ιm illius mercenarius' ex Euboeorum colonia, qui in Olcis Neapolim condiderant; tempus locumque furto nactus, haud modicam praedam egit. Sacculus erat ex carbaso quem sub veste reconditum idonea cuia Arsidas servabat. illic pretiolum aliquid inesse Graeculus diu ante conjecerat. Dumque vestes laxantur aegrotanti, di sui ignaro, ipse familiaris ossi cii simulatione accessit, detraxitque non sentienti sarcinam, & caeteris pietate & metu occupatia, sese domo proripuit. CAPUTx cu .J In hoe usu Romanae fuere quondam deliciae , unde Tiberius Cl. Nero, dictus est per iocum, Biberius Caldius Mero. In Thesmoph riis & hane libabant aquam. Iuvenal.
VMando vocatas ades gelida calidaque minister. Et Martiat. lib. I q. Frigida non dee it, non deeris ealda pe
ubi repete decoctam illam, Neronis delicias. Huie ait Sueton. in Nerone
manu baxsit, o haec est , inquit, Nero nis decocta. 2 Ex Ε .eorum esseni a. J Cumani conditores Neapolis, quae quondain pati henope dicta est: hanc eum demoliti essent, ut remetirentur in patriam, peste ingravescente ad eam instaurandam urbem compulsi sunt, quae ex illa Neapolis, hoc ea urbs nova appellatur. Μ m 3 E PMν- Duiliaso by Go le
584쪽
ARGUMENTUM. IV, sentit Arsiam subreptiamsibi eharissimum piguua , interminatin d
mesticis,strato exilit. Phorbas pavore perculsus, recondita in saecula Argenidis litteras Poliarebo reddit, Arsidaque discrimen pratexens
UBi autem primo impetu mali sedato, Arsidas loqui potuit, a Medicis quaesivir, quid de periculo suo, quid de itinere sentirent. Medici prospera esse signa ad
valetudinem respondent : Sed ventriculum & caeteros
nervos, qui intemperie frigoris afflicti, febrim toti sanguini asperserant , aliqua quiete recomponendos esse. Optimh actum iri, si non ultra quatriduum morbus profectionem differret. 1lle cum diis questus tali in tempore moram offerri, ad J ubam convertitur. Εr literas, inquiti quas ad Regem Poliarchum habeo , nefas esset hic sisti meo casu. Si dabis qui viae duces sint, has statim per unum ex meis transmittam ad Regiam. Hic deinde acquiescam patientius, donec ire per morbum licebit. Lau
davit Iuba consilium ; addiditque; praesto esse qui quem-
eunque Arsidas destinasset , ad Regiam comitarentur. Tum A rsidas fasciculum quaerere, cui erant literae A rge- nidis commissae. Prorsus is erat qui domestica mercenarii fraude perierat; quem ut a veste divulsum obstupuit, &vidisse omnes negarunt, statim vires furiosa indignatio suffecit. Prohibentibus medicis exiliit de lecto, interminatusque est domesticis suis mortem, ni propere redderetur charissimum pignus. Urgebat insanus quaestionem, deosque appellabat & homines; nec sine suspicione circumspiciebat in Mauros , qui primum aegrotanti adfuerant. Spoliatam deinde intuens vestem, nunc ora dilanians , quaerebat quis familiarium propitis aegrotantem accessisset. Sed omnes adfuerant, & tali in statu in pi tate posuerant tangere collabentem. Tum demum ca-
585쪽
A R G A N I s. L I B. V. dem doloris acerbitas, quae languentis robur intenderat. consumptis viribus, prius in validum dejecit. aegre su D stu, & violentis odoribus reddita vox est: qua ut primum uti licui , Si me, inquit, fortuna destituit, morbo, &furum audacia violatum: at non ego me deseram, non Principes meos. Date ceram & stylum. Hodie ad Regem scribam: intra biduum, etiam vitae periculo, utcunque lectica viam exordiar. Protinus Phorbantem vocate:
Hunc volo cum meis hodie literis proficisci. O fortunas Is ipse Phorbas erat, qui cum furto aufugerat. Ergo ocin navi, ic per urbem milli qui quaererent, tandem renunciant, frustra operam a se consumptam. Statim Arsidae suspicio sceleris incidit: quam tamen dissimulans, ad forum, ad portum , redire praecepit, qui non profutura diligentia absentem vestigarent. Nec segnius advocat Iubam ; submotisque caeteris 3 Fallor, inquit, aut perfidia mercenarii mei hanc aegritudinem mihi facit. Cur enim lateret, praesertim me agro, & vitae ambiguo; nisi praedam scelere nactus, non me tantum, sed & Africam fuge retῖ Si amatis Poliarchum, vindicate injuriam quam latro huic intulit. Dimitte ad proximos porrus, qui nun Cient ne ullus temere peregrinus in navibus recipiatur.
Sed quam occultissime potest procuranda haec quaestio; ne si resciscat exploratores in littore esse, alia fraude noe, stram solertiam eludat. Ego apud meos hodie dissimulabo me quicquam durius de eo suspicari; ut Allamus flagi, iii consortes, si quos forte apud nos reliquit. Juba rem curae sibi fore asseruit; statimque per homines fidos vici.
norum portuum magistratibus quae videbantur scripsit. Sed haec Phorbas ante conjecerat, meriti sui conscie tisi acuente metuendi solertiam. is perpetrato scelere adhuc ignarus quid esset in furto; latebras ad recognoscen
dam praedam, quae si vit; scilicet si nihil inveniret perfidi
586쪽
33 IOANNO BARC II& periculo dignum, omnia ad Arsidam relaturus, quasi
haec aegro, nec sentienti, ad tutiorem detraxisset cust diam. Ecce autem exsolutus fasciculus catenulam primum dedit ex gemmis, quae nexili auro ligatae, per sequa lia spatia tumebant; Tres deinde annulos cum grandibus gemmis, modico lino divisos, ne attritu venustas artificii periret. Pauci in fundo resederant nummi ex auro λ quae omnia Arsidas, ad incerta fortunae, corpori suo applicitaser Vabat. Praeter haec , tabellae inerant, longe Arsidae pretiosiores reliquo censu, illae quae itineri dederant causam , ab Argent de ad Poliarchum. Phorbas omnibus diligenter inspectis, suae quidem audaciae gratulabatur gemmas & aurum. Sed hae eum litterae turbabant. Ad P liarchum videbat osse missas. Unde tamen, aut a quo, non noverat; dc verebatur, ne plus illae turbarum, plus in
eum exploratorum cierent , quam aurum aut gemmae.
Ire ad portus non placebat, vix dubius hos in se obsideri. Interiora Africae, nec fidem in hominibus promittebant, nec exitum, quod quaerebat, habebant in Europam. Tamdem sceleris & necessitatis ingenium, ad novi facinoris pericula incertum coegit. Iret ultrb ad regiam λ Poliarcho eas literas daret, & in ipso scelere, praemia summae fidei ambiret. Postquam igitur fallendi rationem, omnemque mendacii contextum polivit, in proximum oppidum Pr fectus, illicque percunctatus quae via ad regiam ducerer, celerrima sibi & illi quem viae ducem assumpserat jumenta
conquisit. Tertio die , urbem ex montis cacumine inspexit: Tum equo, & ductore dimit , ipse solus pervenit ad custodes, vultuque pallenti quippe quem Cacomposito exterminaverat cursu) se ad Regem Poliarchum festinare, ambitiose iteravit. Illi eo deductus ad arcem est. Et tunc quidem minus vacabat Poliarcho, post longam forte insomniam acquiescenti. Sed Phorbas ad G lanorum deductus , cum supercilio monstrabat, se m gna, & quorum procuratio celeritate constabat, nunciaturum
587쪽
Α R G R N I s. L I B. V. yyyturum advenisse. Quis esset dicere jussus ; Regi, inqui;
melitis dixero. Α Sicilia ad eum advenio. Litteras fero;& heu vereor ne hac ipsa mora quam facitis, corrumpatur negocium, cui delectus, pene in cursu spiritum amisi. Siciliae nomen audisse; illinc quoque asserri literas, &nuncium aliquid ingens trepidatione praeferre, visae sunt Gelanoro causae idoneae dormientem Poliarchum compellandi. Sedatior tamen accessit ad stragula, ne terrorem a somno excitatis, & adhuc sui incertis, periculosum,'
primae Regis vigiliae infunderet. Tum igitur, ic modiis eo vestigiorum strepitu pullatum, ita affatus est. Adsunt, Rex, a Sicilia literae ;&nuncius nescio quid festinat. Nihil cunctatus Poliarchus resedit in lectulo, & nuncium adduci praecepit. Intrat ergo immani fiducia cubiculum Phorbas quod secundum deos potissimum timere debuerat ; ornatamque fabulam , non plus verbis quam gestu &fronte, in hunc modum morsus est. Ego, inquit, ex Α sidae amicis sum . 5 Rex. Is ad te Sicilia proficiscens, inde secum me abvexit. Cum te diu quaesiisser, tandem ad victoriae tuae famam cursum huc tenuit. Nec jam procul eramus littoribus, clim nostrum navigium petratae tribus lembis circumsillunt. Arma pauci habebamus; placui que compluribus ante pugnam deditio. Ita proditus Arsidas cum familia & iarcinis in eorum potestatem concessit. Sed cum direptis omnibus, novae praedae studiost garent, princeps eorum strictam in Arsidae ora sicam intentans ; video, inquit, ex cultu & supellectili te hominem magnarum opum esse. Itaque nisi praeter haec quae cepimus tria talenta praesentia numeras, ego ex his catenis snam illi catenas jam dederant) jugulo soluto in mare te provolvam. Et Arsidas; Unde mihi praesentia haec talenta, cui nec libertatem reliquistis λ Imb, subjicit praedo, cum de tua navigatione percunctarer, re ad Mauri
tantae Regiam ire professus es. Cerin non te oportet illic esse ignotum. Quemcunque tuorum volueris , ea lege
588쪽
138 IOANNIs BARCLA IIvinculis eximam , ut nisi intra hoc triduum sit in isto litatore cum pensione quam poscimus, certissimὶ pereas. Nec fraudem mediteris ; aut in nos vindices provoca. in statione sumus unde liber prospectu, est. Non mari, non
terra, insidias locus capit. Si is quem miseris praeter se ullum adduxerit, capite lues. quin si interim naves in nos fortuna propulerit, fortunae poenas dabis. Cum sic impia& barbara voce dixisset, dejectus Arsidas semel atque iterum nos Omnes intuitus, tandem me propius jussit accedere ; Et vide, inquit, mi Phorba, quantum fidei tuae credam. Ex diligentia tua nunc pendeo. Vade ad Regem Poliarchum : quo loco sint meae fortunae significa. Non ille talentis fribus parcet in re mea capitalI. Et ne ambigere possit, quin vera pericula nuncies, has literas accipe. ssimulque de intimo sinu extraxit.) Scriptae ad illum sunt. Quis scripserit tua scire non interest. Ferendas tibi trado, non tantum ut pignus sint fidei tuae ; sed magnis ne pereant, si me isti petratae immerentem conficient. Ita dimissus, ad te, Rex, altero ad meridiem die Pervenio: tantundem ad reditum superest, si vis Arsidam
inter haec dicta, literas Argenidis Poliarcho tradiderat, quasi missas ab Arsida; quas integro lino sinceras ut tentavit; simulque solitum Argent dis ad se sigmimcon. spexit in cera, laeto horrore infremuit. Simul tamen in periculo Arsidae commotus, dum solvit epistolam, O quucunque mortalis es, inquit, cui Arsidae fata commissa sunt,
si strenuus eris, di eum mihi reddes, crede non te talen.
ta praedonibus tria, sed tibi ipsi ingentes divitias portare. Aded memorem beneficii me dices. Tu Gelanore, pr pera huic aurum quantum satis est dare. Jam promptum esse oportuir. Vade, ne dissiciliores ex morti praedones sint. Sed ὁ, in incolumi Arsida in hos posse iri existiman& nefarios de suis lembis ad cruces deferri λ Abominatus
Phorbas meritum crucis omen, manum utramque Vehe
589쪽
A R G E N I s. L B. V. menter intendit, strictisque oculis, Cave, inquit, caved Rex, in hac mentem te dederis. Lembi praedonibus
veloces sunt. insederunt plagam apertam. Truncum me
hercule Arsidam vobis dispergerent, fugaque inulta deinspicerent in Alces insidias. lam Poliarchus solutas tabellas legebat. Uera erat A genidis manus. Sed omnino lamenta tulis oratio. Facinus . vindictamque videbat Seleuissae ; simulque Radir banis impiam mentem, qui nefas non habuerat pudicissimae virgini probra ingerere. Sed hunc quoque jam non vivere; & quidem a se victum, solatio erat. At quid in Archombrotum remedii, urgente hymenaeum Melean dro, & bimestri salute vix donata Argenidi Cum deinde in ultimam ceram oculos flexit , ubi solet dies exaratae epistolae ascribi; jam rempus quo aut ipsum redire, aut
mori Argenidem oportuerat, essi uxisse intellexit. Nunc igitur se damnare; nunc irasci tempe sitati, nunc Africam devovere, in qua servanda putabat se perisse. Sed omnia in Archombrotum vota , omnia odia recidebant. Ego me, inquit, ego ad tuam perniciem me servabo, atroci ias me aemulorum. Sequar fatum Argenidis, sed perfunctus tuae mortis solatio. Defuncti quoque pugnabimus. Pacem nec experiar nec concedam. Dum ejusmodi aesta pectus concutitur, caepit invitus dubitare, an Argenidi fides ad promissae mortis constantiam durasset. Quam enim naturale, ut vitam amemus quam grata vis quae sicam in nostra viscera euntem moratur λ Denique Polia
che cogitabat) finge oblatas nuptias, finge durum illi patiem & destinatam illuxisse miseriis tuis diem; an velles hanc perisse λTanto turbine multo aegritis quam vulneribus amictus, acciri Phorbantem jubet; cui aurum interim numerabatur ; increparque navigationem lentissimam, quod secundum
590쪽
16o IOANNIS B Λ R C L a I Idum post mensem, demum A rsidas adesset. At illeerr res cum fide memoravit; ut ' Cumis necessaria mora fui C. set, ut in Gobryam incidissent, ut ab Italia venti impegissent classem in Africam. Laetus, qua esse tunc licebar,
Poliarchus de Gobrya audivit; & quid illo factum esset percunctatus est: nescio, inquit Phorb s ; nisi quod se audiebam illum in Siciliam navigare. Aliquid spei miserrimo amatori subjecerunt haec verba. Sed Phorbas ; Pe dimus Arsidam , 5 Rex, tam lenta cunctatione. Patiaris grassatoribus hunc eripi, multo tibi certiora quam quae possim memoraturum. Pleratem mercenarii collaudavit Poliarchus; quartumque addi talentum praecepit; Forsitan quippe fore ex usu, absolutis latronibus non inanem Arsidam esse. Equum praeterea notissimae celeritatis attribuit; in quem Phorbas inscendens Mauritaniam praete gredi festinavit, dc se remotis littoribus cum praeda su
rix interjecto siduo Arsida in regiam accedenta Poliarchus totum Phor hamis mimum non sine mutuo stupore exponit.
AT vero Poliarchus, quamquam ex vulneribus vi dum ingredi valens , non differendum in Siciliam iter esse constituit. Acquiestere enim in navi se posse; &necessaria ad curationem accipere. Id quidem Gelanoro non placebat; sed nec frustra repugnare sustinuit. Erat tamen Arsidas e X pectandus, quem in tertium diem Phorbas promiserat. Ergo praecipiti domino, & parari discensum jubenti, diligenter parebat Gelanorus. Rectores triremium , classiarios atque nautas ad ossicia vocabant. comis meatus portabantur. solumque profectioni satis instructae signum
a Cumis necessaria. I Cumae civitas la Cumaeis Asiae populis & Chaleiden- est Campaniae ad mare iuxta Puteolos, i sibus rettudia.