Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ARGEN Is LIB. V. Drtur, & odia quae silentio fovemus, professa saepissime expirant. Quod si te & filium meum una domus non Capit, ille recedet. An times vitam tuam mihi committere λ imple Gallico praesidio regiam. Praeter tuos nefas erit arm

tum hic conspici. Nam si perstas, si miseram relinquis, ejiciam domo mecastor & filium. Cur te ad naves aut castra sedente, regiam occupet periculo tuo emptam i Ergo pugnam deposcitis Z & tu quidem non jam viribus corporis nixus , quae pro mea salute exhaustae sunt; sed odio, &forsitan jubentibus fatis ; quae si in alterum vestrum peccabunt , iequar ego morientem, & superstiti furias meae

mortis relinquam.

Adjecit deinde novos stetus, & familiariter paenulam quam ille discessurus gestabat, de collo diripuit; tum

cunctationem dubitantis pro assensu callide usurpans, gra. tias beneficii egit quod nondum acceperat. Vicit igitur Poliarchum tam vehemens Sc pertinax flentis oratio. Ego, inquit, o Regina , discessum quem tantopere abominaris, imputabam humanitati. Scis non semper in potestate inimicorum esse impetus quibus odia servent, quique potissimum mutuo aspectu concitantur. Cogitavi itaque

hanc arcem relinquere, ne aut ego aut filius tuus facer

mus quod dolere tibi posset. Si tamen ita censes, bidui moram hic patiar; ut deinde me potius negocia abduxisse

videanIur, quam inimicitiarum atrocitas : ea lege ne in .

terim ille me , aut hunc ego conspiciam. Cultum autem quem hactenus tibi habui, cave, Regina, putes his jurgiis esse libatum. Neque enim vel tu efficies ut eum amem, vel ille ut averser genium tuum. Atqui, refert Hyanis beldeos spero intra id biduum compositis animis, exituram malignitatem sortis, quaecunque vos in dissidia caecavit. Sub haec, Gallorum proximos ipsa ad vocat; subridensque, plus, inquit, mihi Rex vester curae, quam omnibus vobis Proceres) fuit. Affecta valetudine, necdum cicatrici

s Di iii oe by Cooste

602쪽

Ego autem evici ne sic perire velit. Ex templo mutata militibus imperia sunt; & urbem tam inquietis modo rum Oribus laborantem nova hilaritas composuit. Quippe omnia in majus fama tollente, jam plene reconciliatio rediisse Principibus, jam ira desiisse in certiora amoris pignora vulgabatur. Ita facile Gallis Mauri ue convεnit, qui inviti dissenseranti memorque promissi Hyanisbe, edixit, ne quis in aulam cum armis praeter Gallos intraret. In hunc modum prima acie mali elusa; Regina ad maturiora remedia se convertit. Sed ea reperire aut aptare

non poterat, quamdiu ignorabat quae illos causae inter se committerent. Dumque dubitat unde certius haec haberes, dedit se opportune occasio. Timonides Meleandri ad eam legatus, quo sui Regis dignitatem tueretur, Archombroto in urbem procedente haeserat apud naves; per se deinde non misto comitatu secundusve alteri, Reginam aditurus. Sed illi matu se de hoc tumultu relatum est.

Nam & quidam ex Siculis comitati Archombrotum, huic properaverant nunciare, Poliarchum, quem diu in Sicilia viderant, Gallorum Regem esse; hunc apud Hyanis maegrotare ex vulneribus; & ad conspectum Archombroti mutuo odio fuisse succensum. Adjecerunt Arsidam adesse Poliarcho. Mira haec omnia visa Timonidi. Erat Poliarcho in primis amicus; & olim ad eum a Meleandro legatus cum armilla quam Eristhenes veneno corruperat.

Hunc ergo adesse, & purpura quidem insignem , laetiss-mus audivit. Sed unde Arsidas advenisset haud immerito mirabatur. Facilius de Archombroti di Idio rem conjecit: ab Argent dis amore esse hanc iram. Sensim enim in Sicilia tanti arcani fama eruperat: ut nec cuiquam jam dubium esset quid Radirobanes peccasset in Argen idem, aut cur Selanissa periisset. De seipso deinde solicitus, cogitabat utri parti praestaret accedere. Nam si specie ossicii sui in medio perseveraret, omnibus fore ingratum , nec inultae, quicunque illorum vicisset, solertiae, ad Poliarchum

603쪽

A R G E N I s. L I B. V. 373chum trahebat amicitia vetus; & Argenidis in eum antismus : revocabat ad Archombrotum Meleandri mem ria; & habita tibi fides quam nefas ducebat violare. Adhuc sui incertus praemisit qui Reginae nunciarent se venire. Saltem enim explorare confestim rem debebat, & exactam

Meleandro perscribere. Fluctuanti Reginae spes subito facta est, per hunc legatum posse causam resciri tam periculosi odii. Et propere illi loquuta, postquam de Meleandro quae decebat rogavit; deflere Poli archi 8c filii dissidium coepit; illudque potissimum, quod nesciret tanti odii initia, ideoque nec medendi rationem. Nihil causae

videbatur Timonidi, cur tegeret non secretam, aut pudendam discordiam. Paucis ergo monstravit, Poliarchum tenuioris fortunae specie diu in Sicilia fuisse; & amore captum Argent dis sperasse nuptias quae deinde paratae sunt Archombroto. Nihil itaque mirum si aemuli,& imminentes tanto utique voto, acerbe dc pro materia riXabantur.

Rediit Hyanis be animus ad haec verba; ut vix coram Timonide laeticiam teneret; cumque illi dubitaret an incolumi Archombroti gratia posset salutare Poliarchum, ipsa ulrro ut iret, admonuit. In se enim recipere id & gr tum filio suo fore. Postquam Timonides discessit, parumper Regina cogitavit , quo ordine rem maximam eXequeretur; certa ex se pendhre tantae litis fortunam & exitum. Magnifich intumuerat, audebatque fortunam despicere. In memoriam quoque redierat; Poliarchum ab ipsa invitatum ut in Sardos flarret Africae opem , vultu commoto rogavisse, an AN

genis Radirobant nupsisset. Hinc fleamare Poliarchum credebat,& vera Timonidem retulisse. Caeterum sic apud se constituit; si tractabiles juvenum animi essent, hos in Siciliam dilato morbi remedio mittendos; maximE qubdin Meleandri consensu pars sani talis esset. Sin haec odia sine clade durare non poterant, confestim certissima pace exarmandum tavientium furorem. Redit ergo ad filium

604쪽

s IOANNis BARC LAII jam paulo imperiosior, & quasi docente Poliarcho de inumicitiis comperisset. Non mihi placet, inquit , silentium

tuum, maXimh cum nec pudenda aut te indigna sint quaeretices; & haec eadem ab aemulo tuo rescire potuerim.

Αmatis Argenidem. Magnum vulnus juvenibus , & odii ambitiosa materies. Uirgo, ut audio, quam in diis non est qui aliqua dote non auxerit. Sicilia est in hereditate; di quod acribus animis praecipuum est, neuter a certamine excidere sustinet. Ignosco nobilibus stimulis ; Diisque simul gratias habeo quod non est supra medicinam iste morbus. Ego quod creditis neminem deorum posse essicere , utrique hoc negocium sic peragam; ut simul odia ponatis , ametisque Argen idem , di sit ipsa utrique propitia. Scis, mi fili, sustinuisse me Argent dis nuptias, quibus instabas, donec ad me rediisses Obsequutus es imperio. Intelliges non me frustra haec jussisse. Sed sunt quaedam de - quibus te percuncter, si sperare modo possum ex amatore& aemulo vera audire. Quid morae est votis tuis Poliarchus p Siquidem nunciabas, modo annuerem , omnia ad baec nuptiarum foedera tibi procedere. Dic, gnate mi; nam & tua interest, .ut hoc intelligam. Pgrplexus Archombrotus quaestionem hanc audivit; quia pudebar confiteri, Poliarchum placere Argent di. Nihil igitur ossicere nuptiis suis Poliarchum respondit. Sed se irasci aemulationi illius, qui quoad poterat simplicem Argent dis animum molestis & inutilibus fabulis impleret. Tum subdole Regina; quid si autem his artibus mentem virginis avertet; an ne sic quidem obstabit hymenaeo 8 At concitatior juvenis 3 Cogeretur me hercule puella a parente, cui non minus quam mihi probantur hae nuptiae. Exilium dein do

T VPver m in Diumn si i aliqua dote non auxerit.J Ad Pandoram alludit, quam auctore Hesiodo a Vuleano Iovis imperio fabile tam singuli Dii singulis donis auxerunt, Pallas a. pientia , forma Venus, A pollo musea, Mercurius dicendi lepore. Inde Pa dora dicta, quasi omnium donum, vesomnibus dotibus aucta.

605쪽

A R N I s. LIB. V. 37ς Poliarchi a Sicilia memorat, bellumque in Lycogenem ,

& victoriam suam. Sed quamquam toto narrationis contextu sibi favebat, non latuit Hyanisbem illum quidem Meleandro, sed Poliarchum Argenidi esse praecia

Multd igitur quam anth hilarior, cum filio coenavit. Satis enim in eam noctem quaesitum videbatur. Postero die ad Poliarchum redit, non instructa verbis modo, sed dc consilii serie, quam nox & mora suggesserant. Postquam blandius compellavit, jussitque extra sermonum suorum arbitrium qui astabant consistere ', mirabar , Ohospes, quid tu ac filius meus essetis irati; sed audio id amoris utique magni & excusabilis ingenium esse. unamque Argen idem facere vestram litem. Si ita est, ego me vobis salutarem profiteor. Sola sum, cui ad utriusque

morbum medela lassiciat. Quid in re placida, tot questibus, tot iurgiis opus λ Adhuc res in integro est ; foedera imperfecta, innupta Argenis. Ego te laetum , & sine pugnae discrimine victorem; ego te filio pacatum quid horres, abnuisque ) efiiciam. Nec mirere qui procedere possit pollicitatio tam immanis. ' Praedem hanc manum accipe, nihil me praeter id quod futurum est dixisse. Confusus tot ambagibus Poliarchus, & prope se deludi existimans, omittere R.eginam aut orationem obscuram, aut

hos omnino de Argent de sermones rogavit; at illa; adhuc majori monstro te suspendam, suavissime hospes; volo enim mihi Argenidem debeas, neque hanc tamen filio meo eripiam. Sed ita fatum est, ut subito apertoque remedio curari non possitis. Simul vobis in Siciliam eundum est; & liturae quas vobis committam reddendae Me

leandro. Illico finientur dissidia, & uterque de amore desinetr Pradem hane manum Mejo. J Dex-i& si quid firmum Persae illibatum vol tram porrigimus, si quid data fide fu-ibant, illud dextra fideique pignore san. turum pollicemur, in ipsa enim fi- ciebam. Ovid. l. vΜetam. Philem rudem sacratam Numa PompiIiua voluit, in pioufidei dem -- parsim

606쪽

desinet queri. lnsanire Hyanisbem Poliarchus credebat; cum suos illa Penates , arulamque deinde afferri imperavit; quae postquam mensae imposita prunis concrepuit;

nebulaque sum tuum obtexit breves deos, his diris Regina se obstrinxit. Audi te praesentes genii, Praestitum vigiles formae; qui apud nos nati, hanc domum & patriam servatis; si quicquam Regi Poliarchomentita sum, aut nisi ei consilio meo incolumitatem, quietem, gaudium fero; destituite hanc domum praesidio, vel ea integra mihi & filio malum & perniciem date. Poliarchus ad religionem obstupuit, Reginaeque respondit, se diis iisdem quos i pisappellaverat,innocentiae testibus uti posse. Nam priusquam Archombrotus pedem in Siciliam penetraret, sibi Argenidis assinitatem fuisse promissam. Res illum bene compositas intempestivis desideriis turbasse ; & quia virgo mutari fastidiebat, solicitasse ad tyrannidem Meleandrum; ut liberam & Principem virginem durus p

ter mittere vellet in coacti matrimonii servitutem. His de similibus verbis paulatim repetentem animos, qui qualicunque pace decesserant, continuit Regina: neque enim se venisse ut irae tumorem subj iceret; sed ut reconciliatione, quam certam afferebat, cum ipsis frueretur. Quantulum autem est quod peto, amicissime hospes nimirumne ante ad capitalem rixam descendas, quem videris perfunctum Meleandrum lectione epistolae , quam ego perscribam. Pollicere mihi modo hanc a jurgio armisque continentiam, o Rex. Ego tantundem de filii mei patientia&fide recipio, &assero tibi. Vobis deinde per me licet , armis & Odiis cuncta miscere.

His auditis, illum diem ad deliberandum Poliarchus poposcit: moxque Regina iisdem pollicitationibus filium adorta est ; cui & ipsi ea esse deliramenta videbantur. Sed

petere,

T oklamque deiade amni. J Ad fir- l formas, unde erant illis canes eustodes strandum iuramentum coram Penati- l familiae. Tacit. Annal. D. Complexibus, quos appellat Praestitum vigiles i dextras ante aras Deum pepigere.

607쪽

A R G E N I s. LI B. v. . ς petere, & promittere perseverantem, durissimum erat pertinaci iracundia repellere. Er visum utrique est, nihil eam nimium flagitare. Morae siquidem pretium erat, si illius ad Meleandrum litteris, sine armis & sanguine exitum inveniret contentio. Sin in vanum promissa reciderent 3 adeo ejus venia pugnare licebat, ut nec jure ei po D set irasci qui per alterius caedem vicisset. itaque assentientibus illis in hunc modum foedera perscripsit, ut neuter Praeteritas exequeretur injurias; neuter suos concitaret ad pugnam, donec simul vidissent Meleandrum. Irent in Siciliam, quam primum vulnera Poli archi navigandi potestatem facerent, neuterque dolo malo in induciarum

leges peccaret. His ita compositis, deinde Hyanis bardifficillimum fuit, a juvenibus impetrare ut sibi colloqui sustinerent; quod , inquit, potissimum urgeo; ut civium . militumque jurgia tollantur, quae fortasse vel vobis invitis

paulatim exardescent, nisi publico pignore temporariam hanc pacem firmetis. Quid deinde gravamini vos videre, quibus adeo certa sum intercessurum fidissimae chari ratis sacramentum, ut si eo me oto fata fraudaverint, non rein Pugnem vel hoc odio quod nunc inter vos est vindicari meorum promissorum vanitatem p Nec contenta audioritate & gratia sua Poliarchum filiumque tentare ; Gelanorum & Arsidam, quos apud Poliarchum potentissimos esse videbat, precibus & donis aggressa est: item eorum praecipuos, quibus familiarius utebatur Archombrotus. lmpetrato inter eos colloquio; quid ambo loquerentur, qui Due inciperet, vana & anxia pensitatione libratum est. decoram Hyanisbe nam Poliarcho filium adduxit j se intra praescriptas formulas tenuerunt. . Nec saepius coire orebant; Quamquam amicitiae genius qui eos in Timocleae domo primum afflavarac jam hostilibus animis se rursus quaerebat insinuare; fatisque mutuo ipsi irascebantur, quae hanc odiorum necessitatem fecissent. Sed in mitiora lapsos consilia, revocabat identidem imago assidua Arge-O o . nidis,

608쪽

nidis, pudorque ne priores viderentur reconciliationem' optavisse. CAPUT X.

ARGuΜENTu Μ. Iam in procinctu sunt cum unum ex vulneribus Poliareia adeo magnis d loribuου meensum est, ut membris adhue imbecilli febram res Aeret. Inter fama vulgante Sardiniam incendio civili grare,aa stam subigendam Hyempsal aecingitur. Subacta mox insula audit cladem hane ob Golaiamsanctissimi Religionem templi aeriause. Mot- reverentiaeiam loci, tum Hstarum, aliquos in Africam secum ducit.

ΡEst eosdem forte dies incommodum accidit, qudd

unum ex vulneribus Poliarchi inter majora & peric losiora neglectum , aded magnis doloribus incensum est, ut adhuc imbecillibus membris febrim refunderet. Nec ipsi quam Archombroto aegrius erat, navigationem differri. Nam in induciis erat ne altero absente alius in Siciliam iter praeciperet. Ergo impatientes morae, di saltem scribere caetentes; ne literae insidiis occuparentur, ex fidissimis aliquos eo legare constituunt. Et Archombrotus

quidem Meleandro atque Argeiridi scripsit, nulla in Po-liarchum contumelia ; sed tantum excusans quod tardius rediret, tum ex matris imperio, tum ne foedo timore in valetudinem aemuli Regis videretur in occasionem habuisse rei gerendae. Ferendis epistolis quidam Bocchus notae in Archol ibrotum fidei delectus est. At verb P liarchus diu secum exegit, an & scriberet Meleandro. Sed obsequutus est suadenti Arsidae, scripsitque ne saltem Argent dis patrem videretur negligere. Magis quaesitum est an Arsidas cum iis literis in Siciliam rediret. Uere. batosuspiciones Regis; de in tanto favore Archombroti

caeca & ex transverso pericula. Sed si redibat, hactenus tempestas excusabat hunc cum poliarcho congressum: sin Cum eo perseverabat, poterat deprehendi furtiva legatio.

Ergo eum placuit proficisci: & huic quoque I linonides amicitia & factione junetissimus, literas suas ad Regem &

609쪽

A R G E N t s. L I B. U. Cleobulum credidit ' sic publicae rei memor ut & suam prudentissime curaret. interim ex Sardinia afferebatur, flagrare omnia civili incendio, Harsicora, & ornio. RadirObanis nepotibus

regnum quod ambiebant atroci bello perdentibus. Statim Archombroto spes facta est, gentem factionibus divisam , & adhuc arma Africae hortentem , si celerem hostem haberet, opprimi posse. Ne ergo collectae ex Sicilia vires perirent, secundusiue Poli archi triumphis apud suos Mauros esset quandoquidem tunc vacabat; morbusque Poli archi differebat Siciliam J exercitum quem in Africam vexerat. adjunctis Maurorum auxiliis, illuc egit. Matri tamen & Poliarcho pollicitus, sive vinceret, sive adversis uteretur numinibus, non uno plus mense abfuturum sponte ab Africa Dimissum his legibus excepit praesentissimus desim favor, penὸ supra quam voluisset. Adeb enim fuit victoria in proclivi, ut praeter audendi invadendique consilia, & unius pugnae laborem , vix fortitudinis experimentum fortuna reliquerit. Primlim vaeuos portus nactus. praesidio illic relicto explieuit milites. mox & insedit verticem montis unde illa insalubris, sed

segetibus foecunda Sardinia prospici posset , probavitque

nomina quae veteres a soleae aut vestigii forma indideran r. Sandaliotin aut ichnusam appellantes. J am duobus praemliis Sardi inter se super regno vires contulerant; & cruenta certamina absumpserant fortissimos Optimatum, ac militum. Sic miseri patriam exhaurientes Archombroto pugnavere; cujus copiis in monte conspectis, miserunt qui de hostium genere ac numero referrent. Nais nec longe in subjecta planicie, bina illa patruelium castra constiterant. Cumque audisset Mauros adesse ac Siculos,ma

re quoque classe eximia possessum, omisere consilium quod ad salutem unum supererat, civilia odia ponendi.

610쪽

conjunctisque viribus eundi in hostem externum, & ad

huc ignarum regionis. Alter quoque eorum Harsicora, jam proxima fractus acie, desperansque victoriam, ut regnum aemulo saltem eriperet, deditionem suorum fecit Archombroto. Adeo penatum N patriae charitas civilibus odiis concedit; ut patriam everti, sibique alienum jugum accedere saepe homines malint, quam alicui populari concedero. tanquam parendi vilitas augescat, si te notis submiseris; & sublevetur peregrinitate dominorum. At Cornius nobiliori impetu virtutum ultimam collegit; suosque eduxit ad praelium & provectus in aemulum qui ad Archombrotum defecerat, illi vitam quidem eripuit; sed nec ipse supervixit numero Maurorum obrutus ; qui patruelium sanguinem funesto ambitionis exitu miscuere. Praecipua quoque hoc praelio Archombroti fortitudo Sardos perterruit; quibus tandem aut oppressis, aut fuga dulapsis, ipse usus fortunae impetu, ad praecipuas arces ad movit exercitum. Vix aliquot velitationibus intercessere victi. Praecipuus labor fuit ad Calarim, effuso incondith populo ad certamen : Sed intra moenia compulsi, muratis postero die animis de deditione legatos miserunt. Virtiis

ganem mors opportuna subduxerat, ne tot mala intueretur. Pauci externos dominos non ferentes , se ad Cunicularias insulas recepere, angusto in freto quod a Sa dinia Corsicam dirimit. Inde transmiserunt in Corsicam ;qua etiam sequente victoriam , adversae Liguriae montibus latuerunt. Caeterum haud obscura inter Sardos fama erat, contigisse ira deum hanc Regibus, & patriae cladem ἱ ob vi latam a Radirobane religionem templi, quod sanctissimum habebant, decem a Calari millibus, ' lovi coelesti

nunqupatum. Multa fuerant ex auro argentoque ad aram

dona 2 Cωnicular. 3-Parvae sent i a Ioυό eret I Ad differentiam Insulta inter Cot tam de Sardiniam , t Iovis inferni. se dictiae , cuniculis , quibus abundat. l

SEARCH

MENU NAVIGATION