Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

ARGEN rg. LIB. U. 3 8 1 donaria: ' & ipsius numinis breve signum solido auro pri

sci Reges sacraverant. Quae omnia Radirobanes in Asei-cam trajecturus, inani mutui nomine in sumptum belli di. ripiens, ipsos quoque sacerdotes contumeliose repulerat; jam tum quidem multorum tristi praesagio, quod mox omni in Sardos calamitate assertum est. Nihil enim illo templo ducebant divinius, & Sacerdotes inclytae famae,' pro praesentibus pene numinibus populo erant. Is rumor de sacrilegio Radirobanis, & templi sanctitate. ut a multis jactabatur, ad Archombrotum pervenit; qui seu tactus cura numinum, seu Sardorum animos prona in suos deos veneratione captaturus, templum invisit. Ipse situs,& locorum sacer horror, suavissimi terroris pietatem se jecit incogitanti. Asperae erant rupes in radicibus collis, quas angustus limes secabat. His superatis, brevia late virgulta placebant, alto silentio. & inculta simplicitate. Mox ingens porticus visebatur, ita lumen superne accipiens , ut nec tota caligo abscederet. Subeunti porticum Hrchombroto, obvii hi versus fuerunt, quos ligneae tabulae impositos sic intrantibus sacerdotes objecerant, ut vix omitti possent.

Non isthic aurata domus, luxuque suentes Sunt epula; 'stondave sopor pretiosus eburna,

Aut in carbaseo Tyrius velamine murex. Non gemma vibrante nitor, non persona cantu

Limina, non prono famulantum examina collo, Atque

et D ipsis Numisio Dotio Mnum. IQuamquam ad ultimam expugnati nem templi sandionisiani referri haee possint , rectius tamen ad imaginem crucifixi auream , quam thper altarevempli ex munificentia Ludovici VII. Sugerius Abbas colloeavit, inde vero avullit pro iumptibus sterae factionis unus e principibus, qui alligatam huic signo vindictam anathematis celeri morte paulo post expertus est. Mitto deeora alia, de quibus hie mentio fiti avulsa exara atque gazophylacio, quod i in tota Europa pretiosissimum est. Ibi

enim asservantur Regum donaria. l a Pra praes Mib- poena numinibu/.JQuali sua praesentia lites dirime ent,l solarentur moestos , Ece. t Sm με sopor prati suo ebaerna , Aut in e laseeo T rivi velamine umrex. INempe istorum in Astica, ex qua Ortus Λ rehombrotus , frequens erat usuri

612쪽

18α I o A N N x s BA RCLA II Atque aridas quicquid trahit in certamina gentes; Sed nemora, ct nuda rupes, neglectaque squalem Constaga: sum epula viles, jussaque quietutiora brevis: duro velantur corpora texto:

Et labor in pretio, o vitam mors longa fatigat. At neque crudeles Dira, vigilique flagello rarit cura ferox, falso non abditus ore Ipse sua insanus furit in precordιa livor. Aisa quies, parvisque habitat Concordia tectis, Et semper niveo veri de pectore risus.

Ipsa sua meminit stirpis, seseque deisque

' Mens stultur Delix, ct novit in astra reverti. His perlectis A rchombrotus porticum intravit, ad cuius latera pauperes duae arae habebant lignea signa ; 'illud quidem Prudentiae, quae serpentes gestabat eauda redu- .dia vitantes magici carminis imperium; ' aliud Fortitudinis, manu utraque praegrandem gestantis columnam. Jam ex templi mystis duo . admoniti Archombrotum ad-Venrare, ad eum decurrerant; ex quibus percunctatus de his aris, audivit Fortitudinis quidem atque Prudentiae simulachra posita esse , ut qui in eorum familiam volunt adscisci, intelligant inconsultos impetus non placere numinibus ; sed animos sic ad robustam prudentiam exactos, ut sententiam non temere capessant aut ponant. Signa autem esse ex ligno, ut egestatem squa spontanea amant perfrui) humilitas non preciosorum deorum portendat. Archombrotus in eos intuitus, quia vilis corporum cultus non degenerabat a tam grandi Philosophia; notavit ma-x Istud quidom Pria/ntia. J Huius Symboum est serpens , tum quia magicum carmen sit declinare aute ad humum applicata , instar aspidis suidae 8 obturatis aures suas , tum quia . ut servet caput, in quo anima tota est, reliquum corpus exponit. Pierias in Hieroglyph.

2 Aliad Forsitudinis. J sic depingl-tur Fortitudo . mox laudato Pierio. Getarum hoc virtutum par monasticam vitam petenti significat esse necessariuin i prudentiam , qua nil ineo stulto agatur; fortitudinem, qua vi. riliter divino cultui se quisque mancis

613쪽

i A R I E N I S. L et B. V. cie quoque confectos vultus esse ; εc tanquam assuetos coelestibus motibus oculos non bene durare in pompae regiae conspectu. Hos ergo religiosius veneratus, postquam

porticum emensi sunt, rogavit, quis ipsis deorum aut hominum praescripsisset hanc vitam ; unusque subridens , Delicitatis, inquit, cupiditas , quam vos quoque, sed dia versissimo vestigatis itinere. Vos opes quaerendo, nos fugiendo, experimur quae sint securiores divitiae; mentes quoque & corpora labore multiplici lassamus; vos quidem ut ad summa humanarum rerum fastigia perveniatis ; nos vero ne quid tale cupiamus. Ita dii nobis humilitatem, vobis curas, utrisque laborem dederunt. Haec lenissimi Sacerdotis libertas ita placuit Archombroto, ut illius genium domus jam intentiori affectu suspiceret. interim & caeteri mystae colverant; a quibus deductus ad templum est , statutusque ad concipienda vota ; haud longh a coelestis Iovis ara; quam Elam iis vatibus licebat auro sericoque excolere. Sed & illa ornamenta Radirobanes detraxerat. Quod ut a proximis Archombrotus intellexit; curabo vero, inquit, ut injuria, quam sacrilegio proximam haec ara accepit, deleatur ab oculis vestris , & summi Jovis memoria. Simulachrum ex auro majoris ponderis quam antea fuit faciundum locabo. Caetera quae ad numinis cultum sunt eadem indulgentia jubebo cumulari. At illi, deos gratiam habituros retulerunt; se quidem nihil auro vel divitiis moveri, nisi qub vulgus ad arae majestatem suspensum summa omnia de diis conjiciar. In caeteris, praeoptare intra suae domus septa facillimae egestatis securitatem. Scire se quoque ex

ejusmodi divitiis quae a templis diripi possunt saepissim ε

concitari aviditatem impiorum. Nec Radirobanem peccaturum fuisse nisi incauta majorum in deos liberalitas, avaritiae suae irritandae veluti insidias struxisset. Praestare

614쪽

his rebus fana ornari, quae aut aegre de suo loco detraha aut inutilia violando effeceris, quam pondere invidiosi metalli quod multos suo precio invitat ad opulenti facinoris audaciam. Hinc iisdem ducentibus, hortos primum, mox & cellas eorum , nec ambitiosa triclinia alpexit. Angusta suppellex, vilia strata erant; omnia tamen sic ad mundiciem facta ; ut scires fortes animos aspernari luxuriem, non marcida vilique rerum suarum incuria jacere. ' . Contemplatus omnia Archombrotus, gaudensque dissicillimae virtutis non laborioso aut ingrato conspectu, unum ex illis, magnae senem majestatis, omnem ejusmodi vitae ordinem , omnes leges, atque modum, jubet expromere. At ille; quid lucri sit nobis, ex eorum abdicatione quae mortale, preciosissima habent, parco nunc

dicere, o Rex, Nam& magis quaerere videris, 'quid agamus in isto secessu, quam cur in eum convenerimus ὁ &praeterea non verbis humanis solet ostendi hujus asperitatis utilitas. Dii sunt soli qui arcano sermone iis quibus

Visum est, hanc novam oculisque&sensibus caeterorum ereptam scelicitatem commendant. Diciam tamen nostrorum studiorum esse finem,ea mereri quae suis amicis numina indulgent. Huic coepto commodissimum putamus, in vitia, di immodi a cupiditates, assidua pugn3 decernere. itaque q/nto ambitu caeteri ad imperandum nituntur, nos refugimus a fastu, & facilitati parendi animos aptamus. Uni ex nostris facimus annuum in nos imperium, non emptis aut turbulentis suffragiis. Grave mu

nus est illi quem 4b octo communi sevocat ejusmodi prae

fectu

mendat elaustri Delieitatem, humili- lensia r seio enisis ρο ελ- noa taxem a paupertatem, obedientiam, mnia adremm Pluisarum st ritatem mortificationem, mutuam charitatem, mis .mvresseaetentia damnare: Et, ρ- Drationem, contemplationem. Ad te, annasese, ex quo labentem in De pie Iene lietinam reformationem videtur i talom hae eruda eruta reis ustinere ι emta

615쪽

sectura: & sola spe redeundi anno emense in ordinem. succedit ad exigui navigii clavum. Tanta autem religione obsequimur, ut hunc putes despexisse in animos nostros, nobdque imperasse quod sponte malebamus. Praecipua tamen est cautio sui homines sumus in si aut duritis imperitet, aut nos segni vel rebelli consilio, abeamus a reverentia ; ne foris haec jurgia prodeant. Actum erit de pace quam quaerimus, si ad externos arbitros, aut judices deficiemus. Secundum hoc parendi institutum, praecipua nobis est in socios comparesque amoris integritas. lnvicem eXcusamus, ac patimur, si quid animorum diabitus

fortε pugnant, geniique diversitas fastidit. Nobisque

irascimur, cum quid in socio laudare, aut ferre non possumus. Vestitus, ut intueris, vilis ; mensa frugalis ; quietis rem pora interstincta vigiliis. lta domito corpori imperamus; nec quae maxima hominibus cura est metuimus vices periclitantis dignitatis aut voluptatum fugitivos & mutabiles vultus, quarum commoda sponte nesci mus. Sed quamquam minimoe contenti, tamen quae si tolabore fatigamur , compertis ocii malis , quo vires non

frustra humano datae generi solvuntur, & fit sensim desiderium vitiorum . itaque quicquid temporis a Numinis cultu est vacuum, destinatis quisque ossiciis colimus. Qui plus ingenio, & animi luce valent, in contemplationes stibiimium rerum distribuuntur, quas deinde Iubjiciant

oculis, & veluti ex alto deducant, ad usum mortalium: Caeteri, quam quisque natura artem admovet, sequuntur ἔ ut & tufficiamus nobis, dc alios juvemus. Neque extollendis haec nobis, sed purgandis apud te recen sui; ne te offendat noli rae vitae insolentia. Scio enim & quosdamno Ua omnia ad rerum publicarum securi ratem nimis uni- vecia sententia damnare: & paucos annos esse, ex quo labentem in deos pietatem hoc crudo vitae robore sustine

re tentavimus.

J m Archombrotum longior sermo, & juvenilis im O O s patieno

616쪽

patientia ad alia adverterat. Itaque veluti caetera audituis Tus , eundem mystam jubet postridie Calarim ad se ve ni re. Ipse ad remissiora inter suos convertitur ; qui ex illius vultu pendebant, laudari an traduci praestaret hos rigidae virtutis conditores. Ubi tamen ad publicas curas , nocturnum ocium fuit , summae utilitatis res illi visa est, ejusmodi exemplis imbui populum, & vocari ad deorum reverentiam. Cum igitur illi mystae postero mane ex imperio ad se venerunt ; quatuor ex ipsorum familia sibi dari praecepit, qui Africam illis sacris initiarent. Confestim ex senioribus duo, totidem de juvenibus dati. Ac ne Afri contemptu aut odio Sardorum, qui hostes modo fuerant, eam fastidiosius disciplinam acciperent, delecti sunt omnes externi; Ligures duo, totidemque ex Gallis. Nam ex variis gentibus in eam domum multi co

cesserant.

Omnibus ad reditum comparatis, Archombrotus cum commodioribus locis imposuisset praesidia , per praeconem in concione proclamat, se matri Hyanis hae quaesiisse Sardiniam. Id deos annuisse, ne utrique amplius genti dis eordia Regum in perniciem esset. Jure quoque majorum debitam tuae stirpi Sardiniam tandem fata reddidisse. Inde Sardis Proceribus secum assumptis, iisque praecipuὲ qui Reges sanguine contingebant, tam opportunis usus est ventis, ut tricesimo ex quo abierat die, novi regni infulas fronti matris circumdaret. At vero Poliarchus& id fatum incubuisse Sardiniae gaudebat i & hoc ductu Archombroti contigi in cruciabatur; adhuc ignarus quantum sibi illa victoria esset effectum. CAPUT

r Infulas.J Μeton. pro diademate, de matri & sibi Archombrotus sub e- diadema pro Regno Sardiniae, quaml rat. I riti

617쪽

AR ORNI s. LIB. U.

ARGUMENTUM.

Galla milita in starum vestem insuetam υernaculo scommate satis ja-to, unuε ex Mniis, ex panno os eanum exerit. Tunc miss seris inseria meΠΩ, reluctantis genibu3 se adtolvit, Regem suum expressis gaudio fletibus appetians. Is rumor eastra, mox aulam pervadit Excitatua ad hae Poliarchus, iamque certior, in eostum Anerosi irrumpit. Ex uterque fatorum suorum seriem vicissim evolvit.

FORTE inter milites Gallos qui spectaturi reditum

Archombroti se cum vulgo stipaverant in arena ; quidam avidius haesit in amictu oculis suis insueto , quem se veri illi myitie a templo Sardiniae in fifricam traducti indi erant. Propius ergo accessit, socioque Gallicis libere verbis, in eas vestes jocatus est. Converterunt illico vultum ad patria verba mystae iidem, utpote Galli, in quos joci destinabantur;& hoc etiam mirati, in tam longinqua parte terrarum statim repertos esse homines qui Gallicὶ icirent. Alter eorum praecipue, jam provectae aetatis vir, cum de velle sea circa totum caput fluebat) ora prompsis set, militemque in se ludentem, aliquoties tanquam in telligens esset intuitus, facile astantibus Gallis iuspici nem Dcit haud alienae aut remotae a Gallia regionis. Nam& color conveniebat, & oculorum decens vigor; nec corporis sese venum inferentis gentilem habitum pietatis simplicitas in totum deleverat. Et hunc quidem magna praeter caeteros cura observare miles coepit, qui temere I dibundus accessierat; quia statim ictae memoriae vi sa est illέus viri species. tanquam olim nota, recurrere. Hunc . igitur postquam in urbem est sequutus, ut conjecturam suam assereret. jam inhospitium intrantem Gallice salutavit; nec alter humanitatis & linguae commercium abnuens, eum salvere quoque jussit.

Sic tunc quidem discessum est. Sed inquieta deinde solicitudo tota nocte militem habuit, interdum objuris gantem curam superfluam, satisque mirantem quid scilicet

618쪽

cet sua tantum interesset vatum hunc nosse. Die vix oris eo repetit Mystarum hospitium 1, & colloqui iis petit. Sed jam illi simulatione solitariae pietatis impetraverant ab urbe secessum in proximum fanum, quod arcano luco de Vium erat, revera Gallorum conspectum vitaturi, quos in Africh improvisos habuerant. Accendit militem haec ipsa absentia, praecipitatoque itinere eos anth deprehendit quam ad templum pervenirent. Tum verbcum eo salutasset; quasi hoc iter aliorum negociorum causa essete orsus; multum, inquit, debeo fortunae, o Iovis SMcerdotes, quae mihi sic vicinum ad nemus procedenti vos obtulit: amplius quoque debebo, si quod ominor, spe Toque , populares mei estis. Poenitebat senem mystam quod subito & improviso errore , se pridie Gallico sermone prodiderat. At ne inficiando faceret altioris rei suspicionem, irritaretque curiosam militis mentem, & brevi colloquio fortasse explebilem; se quidem Gallum esse respondit, sed apud exteros a prima adolescentia vixisse. ita initiato sermone , cum ultro citroque perplexae quaestiones fuissent, magis magisque fixus in dicentis ore miles exhorrebat ad pridem notos vultus, & a quibus si pissime justissima veneratione pependerat. Praeter oriSargumentum, tenor vocis certam ad fidem cogebat ultro credere cupientem. Postquam vero & notissima cicatrix

laeva in manu apparuit, hanc enim conspecturus, quasi in amicitiae tesseram mysta repugnante amplexus est,) victus ingenti suspirio exclamat ; ubi verb tamdiu latuisti, optime Regum ; Non omnes rui cives peccaveramus,

quos heus miseros destituisti. Quis verb iste amictus quae a comitibus solitudo λ quam omnia fastigio tuo indignat

Simul repugnantis genua tenens, flere ubertim coepit. Ille insanire militem clamitans . risusque & indignationis specie mutatus ad socios suos fastidiose convertitur. Sed& illos iste militis sermo turbaverat; in sententia perse verantisi hunc Regem suum esse, hunc Aneroestum aD

pellari:

619쪽

A R G E N I s. L . v. s 9pellari: non se abscessurum a latere ; deorumque beneficio usurum , qui tot annis frustra optatum sic denique reddidissent. Tum senex inter jurgia, fictumque stuporem, se

paulatim ad aurem militis admovitilc , o miles, si tempore , inquit, memoria tua vel oculi Iabascunt, aut aliqua oris similitudine captus erras, modestiae erit hos pacatius ludos movere. Sin Rex tuus sum; hoc primum civis ossicium exigo a te, ut sileas ; dc , si lubet, me sequaris donec soli colloquamur. Tarda erat haec cautio. Etenim quamvis miles parebat, quidam tamen ex Gallis , & Afris, qui

in comitatu erant, novitate erecti , amant CIque rem tantam primi dare in populum , illico in urbem dilabuntur.' Cohortes duae erant in Poli archi castris ex illarum Alpium gente, cui Rex Aneroelius imperitaverat. lili sparsim subito famam amplexi, sub aestum novitatis nunc stupore

nunc temeritate reciprocante, tota protinus castra mox di urbena, eo rumore implent.

Poliarchus cum Hyanisbe erat, refectis scilicet viribus certum diem navigationi in Siciliam constituens. Hac consultatione occupatum Gelanorus dubio inter credentem & aspernantem vultu adortus: Nescio , inquit, quid de Rege Aneroesto inaudio ; hunc advectum a Sardinia cum caetera praedia, dc quamquam in veste abhorrenti a cultu regio et tamen a populari milite agnitum esse. Evici ratus Poliarchus repentino impetu animi in Genimia caligantis, respondit, si vera res e siet, hos se pro parentibus habiturum qui Aneroestum reddidissent : oppido vita ipsa charius munus; iisque se debiturum qui vicissent Sardiniam, non modo quod amici, sed propemodum dii

merentur. Haec verba Regina avidissimε excepit, pro maximo deorum munere ducens, si tot nominibus de Uinctus doliarcho suus Archombrotus, vicissim ducente for-

tutia fecisset quod juvaret Poliarchum. Porrectiori igitur vultu, & quasi sponte gaudentem stimulatura. quid accidisset rogat ; aut quis ille vir per tot vota seu quaeriseu

620쪽

3 9o IOANNrs BARC LAI Iseu reperiri dignus. Omnia linoliarchus compendio amisplexus; in prima pueritia se a praedonibus captum docer, ductumque ad Regiam Aneroesti, qui multos Alpium sinus tenebat. Illuc ita eductum, optimi Regis cui a , quid in ea fortuna Sc aetate senserit sorte regia indignum Hinc se adhuc parentibus ignotum , belli casu & Delicissima captivitate esse receptum. Prius vero quam assereretur in suae stirpis decus, & a patre agnitus esset, Aneroestum seditione populari cum duobus quos habebat liberis, ut serebatur , cecidisse in praelio. Sed liberorum quidem corpora inter caesorum cumulos esse reperta; Aneroestumnusquam inventum . quem si stragi elementior fortuna subductum in illum diem servasset, sibi tunc demum propitios deos. vitamque sine exceptione Delicem contigisse.

Sed temerε tantillis indiciis summa haec gaudia praecipi; mili rem decipi posse ; aut deorum hunc vatem forsitan ambitiosam fabulam similitudini vultus, si qua illi cum

Αneroesto extitit, aptavisse. Omnia impigrε excutienda. Plurimos secum esse ex illius Regis domesticis; inter eos, quemdam Crestora, amicorum Aneroesti praecipuum. Seipsum, quando valetudo haec erat, tanquam salutandi numinis causa iturum ad fanum in quodille sacerdos re-eesierat.

Hyanisbe spei favens, quam ratam optabat, benε de diis ac fortuna Poliarchum credere imperat ; comitemque ad templum se promittit. Haud mora, accersitus est Crestor, olim Aneroesti familiarissimus, jussusque praecedere, & sensim omnia explorare, dum Poliarchus cum Regina ad viam se comparat. Major erat spes . quam ut

Crestor eam caperet. Sic propior contemnenti, revoca

tusque ad lugubrem memoriam charissimi Regis, tanquam inutilem provinciam exorsus, cum paucissimis c

mitibus lucum intrat ; nec longό a templi vestibulo mystas illos adhuc cum Gallo milite, qui rem prior deprehenderat, loquentes conspexit. Tunc veluti militis affatum pe

tereis

SEARCH

MENU NAVIGATION