Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

A R E N I s. ' L I B. U. 6 itelam divulsit. Nec deinde aut meum Regem, aut Comites vidi. Hanc autem insulam petii, quia linet incertus quo Rex tendat, aut quid paret . ab eo tamen audivi avigationis suae ordinem praeter Siciliae oram dirigi oporsere.

Nihil amplius a Gobryas Meleander elicuit, eoque r. licto solus in secreto conclavi diu animum variis cogitati nibus vexavit. Cur scilicet Gobryam praemisisset Polla chus,cur non tanta ipse classe discessisset a Gallia, nisi vi dicaturus bello Argenidem ; it fortasse volentem Nun ea spe hactenus illa despexisset Archombrotum Num ipsa hos motus excivisset e Gallia λ Literae Radirobanis, Selenissae mors , & Theocrine, & Pallas , ingerebantur trepido animo, & in calamitatis fastigium filiam denique timenti. Repetebat etiam animo virtutes Poliarchi, sibique praestitam tanquam a virgine opem, & omnia genero digna. Pudore deinde quod eum decisset, qu5d non sime periculo abire passus esset, illum amare verebatur. Nam& illi justum sui odium aut despectum inesse credebat. Denique si assinem eam vellet, praeter famam levitatis nunc respiciebat ad patrias Ieges, haec cum Gallicis Resegibus vetantes connubia ; nunc ad Archombroti potentiam , Mauritaniae viribus, & Siculorum favore eximium.

Nee cum filia jurgari distulisset: sed adhuc ignarus quid molirentur dii , ne eum qui sibi ε duobus gener debebatur offenderet, tenuit iram: nisi quM semel indignanti excidit ; expectas mea filia Poliarchum, quem oppidb pserum amas , clim nisi suo aut Archombroti sanguine foedatum nolis aspicere. Illa praeparato silentio atque vultu, ea verba sc tulit tanquam non intelligentem praeterlapa. Cleobulus vero atque Eurymedes, & caeteri Optimarum, haud parum de consiliorum sagacitate remiseranti si quid noxium struxissent Archombroto, Regem reveriti; nec dubii se in Poliarcho violare Argen idem. Timebat Go-hryas , ne tanto in motu abire juberetur st Regia. An

642쪽

ticipata igitur necessitate exilii, tanquam luas triremes curaturus, ad eas revectus est ; habuitque, ut cum Argem de convenerat, in statione dispositas. inter haec Poliarchus propitiis ventis ferebatur ad insulam. Prima Lilybaei cacumina; se venientibus aperuere,& mox remis inter hilares militum tonsarumque clamores crebrius astis, certius terra innotuit. Denique circa Agusiam insulam sistitur classis; incerto, Poliarcho, an Syracusis, an vertus Epeircten esset quaerendus Meleander. Sed missi Lilybaeum qui certa referrent, Panormi esse Meleandrum renunciant. Drepanum igitur verssaguntur triremes, superatoque 'Agathyrso, prope Paconiam insulam Gobryas cum suis navibus exceptus est. Has enim ad omnes Regis motus circumagebat, si quid Argenis imperaret, praestolatu ius. Opportunissime repertum non aspectu Poliarchus, non amplexibus satiabat. Nunc ille amplecti genua, nunc manum venerari, Regem incolumem atque victorem tenere adeo laetus, ut non militia, non aetas, aut sexus lachrymas cohiberet. Coeperat quoque gratulari victoriam amicorum praecipuis; cum diversum re Vocans Poliarchus, rogavit ecquid illic egisset; num in Siciliam intrasset pace Regis; num vidisset, num adiisset Argen idem; quid tunc denique in insula aut consilii esset,

aut virium. Ille a principio rem totam exorsus, Varia Voluptate perfudit Regis animum; nunc extollendo fidem Argenidis, & charitatis constantiam , nunc belli Africi famam, quae illic inclytum apud omnes victorem fecisset. Sed addebat, Meleandrum, quanquam ad benevolentiae speciem se cogebat, non tamen simpliciter amicum videri; seque consilio Argenidis rediisse ad classem, &ealittora observare. His monitis instructus Poliarchus, & m

xime de Argent de laetus, e vestigio anchoras jecit, illic

ae certus r Zibbaei. J Promontorii, quod re-i panum Siciliae tubes.spieit Mauritaniam , Panormum, Dre- l et o missa. J Siciliae insula est.

a Genis Dissiliet

643쪽

A R N I g. L In. v. ct certus Archombrotum ex foedere opperiri. Nam issensimctalli divisa lato in mari etiam a conlpectu abiverat. Qui primi de navibus Poli archi ad Meleandrum nuncii tuere, fidem aegre fecerunt, tot naves, tantum belli apparatum cum eo advenisse. Et sub tantae tempestatis discrimine, parum literis Hyanisbes credebat pollicentis innoxium fore exercitum. Magis mulieri irascebatur,

quae ab oculis suis avertisset hoc bellum, mandassetque Siciliae. Accersit deinde Argen idem, necjam invidiose, sed anxie rogat, bellumne in Ciciliam illis armis instructum sit. Se enim satis scire, nihil ea invita vel inscia P Iiarchum moliri. illa, nec se ad ed Poliarchi consiliis m1stam respondir, nec, quod sciret, Poliarchum Siciliae esse infestum. Caetertim quamquam ad dissimulandi prudentiam sexu . & negotiis facta, exundantem tamen laeticiam non satis capiebat; hoc uno macerata, quod cessabant vicina auxilia, nec cum exercitu Poliarchus veniebat ad Regiam: nihil enim jam aut breve aut celere erat impatien

tia morae confectae. . ,

At verb Archombrotus, tanquam Regem conventu rus Syracusis, jam pene ad Pachynum processerat, cum intellecto errore, vela retro ad Lilybaeum egit. Hujus quoque mox viribus ad Meleandrum perlatis, eum novus ac propior metus incessit. Hinc furere amantem Polla chum ; hinc Archombrotum Mauritaniae viribus audium

redire ad nuptias. Sat constare nihil ad mitiganda iurgia profuisse , qubd Poliarchus pro Hyanisbe in Radirobanem pugnaverat. Nam si ideo reconciliatione junxissent aemulas mentes, non utique cursi diviso ab una Mauritania in Siciliam navigaturos. Ergo tristi discrimine, lacerandam sub insania utriusque Siciliam, vel saltem imbuendum mutuo sanguine mare, Argen idemque paran.

da ἡ alterutrius naufragio Quae Scylla, quae Charybdis

tot unquam funera hausisset λ Feralem post tot odia, de omnibus gentibus ominosam tantorum cruore Principum

644쪽

6r IOANNI s BARC LAII fore Siciliam. Num denique aut ipse Poliarchum sanguine Archombroti perfusum posset aspicere, aut Argenis amare Archombrotum Poli archi spoliis gravem l Jura deinde gentium invocabat; qudd de filiae nuptiis statuendi libi libertas eriperetur; quod assinitas, quod amicitia

peteretur vi, armis, ingratiis. Tantis in malis . tamen regni habenas in totum non reliquit. Statim ad se praelio idoneos cum armis praecepit coire. Naves praeterea ob

jecit portui, ut defensionis saltem species esset. Sed prae .cipuum fiduciae in seipso & Argent deerat. Nam & omnia

se ab Archombroto impetraturum credebat, nec vero O,stiturum Argenidi Poliarchum. Inter hos motus relatum est Regi, naves Archombroti admotas Poliarcho ea pace stetisse, tanquam si una haec classis fuisset. Vix credenti nunciatur esse in portu lega ros , qui ab Regibus Poliarcho & Archombroto venire se dicerent. Namque ubi ad Paconiae oram Archombrotus Poliarcho Iuas copias conjunxit, Siculi qui simul naviga erant , festinantes in patriam , flagitaverunt quidem iiii-cb agi ad portum; sed uno consilio uterque Rex Vetuit, ne qua navis a classe dii cederet: Ipsi in lembo Gelanorum S Micipsam ad Meleandrum miserunt. Obstupuit ille ab his simul Principibus legatos venisse. Ea res quoque turbavit Argen idem. Igitur aemulis convenisseὶ Tanta lite cossise alterutrum Uter suam gratiam in liberanda bello Sicilia facere voluisset quo foedere, quave lege haec dirempta odia essent λ Regem quoque vocari Archombrotum adhuc in silens auribus erat; timuitque Meleander

ne fatis cessii set Hyani;be: & is quidem laetior erat, spe pacis injecta. At non Argenidi constabat quid doleret gauderetve; nisi quhd metuebat haec pacta , coeperatque vereri, ne de suis nuptiis illi arbitria secissent. Quid autem, cogi rabat, si ut vile aut facile pignus me sorti bys pe miserunt λ qui si ad Archombrotum rejecta sum λUbi vero cum Micipsa Gelanorus ad Regem pervenit

tunc

645쪽

ARIAMI s. L I A. V. sistunc filiae eolloquentem, omnium oculos avidissima in eum expediatio converrit. Et rex utrumque amplexus est; statimque Gelanorus snam honori Galliae datum, ut ante Micipsam loqueretur taliarchus Galliae Rex, inquit, &Archombrotus Sardiniae, tuo in mari cum classibus , o Rex, ad Paconiam insulam haerent, miseruntque nos oratum , ut lanquam amicis subire portus licear, & in tuum conspectum una venire. Adjecit deinde Micipsa, non expectaturum fuisse Alchombrotum ulla fidei pignora , aut legationem praemissurum; nisi quo ita res erat, ut neque'rite Siciliam tangere, neque Regem posse adire. nili comite Poliarcho. Respondit Meleander. patere a mi cis Siciliam. Succederent portubus quos ex insula tota mallent, se in extremo littore excepturum venientes , aut obviam quoque navigantibus iturum. Retulere ilicet ambo legati; suis Regibus fore gratissimum, si occursu omisso eos ipse maneret in Regia. Tum Meleander, Renunciabitis ergo Regibus vestris , hoc me illis etiam dare, ut officium potius meum quam eorum mandata Iregligam Debebam vel ad Paconiam occurrere; at quando sic ju bent, huc illos opperiar. Tum Gelanorus, est praeterea, inquit, quod nomine mei Regis e Tagitem. Eum aliquod Siculorum inimicitiis esse infestum. ipse rix nosti. N une ut tuto huc commeet, petit exercitum suum in Siciliam admitti. Nihilque milites nocituros . regia fide sponder.

Exhorruit Meleander renovata utcunque injuriarum me moria; simul vires in regnum accipere, incertum an sagamicas, eo gravius formidabat, qudd armato Poliarcho quicquid strueret , quicquid optaret, nihil negari, nis caedibus & discrimine poterat. Sed & pejora instare videbantur . si ipse ad bellum vix paratus, &de Argenidis fide jam dubitans , inficiaretur hanc veniam instructissimo Regi, & forsitan ita belli causam quaerenti. Ergo metum alte recondidit , & quo prolixior humanitas esset ; de commeatu etiam , inquit, providebimus, Gelanore. Ne-

646쪽

6i6 IOANNIs B Λ R C L A I Ique me sine militibus putabo, quamdiu Regis amici exedi

citus in Sicilia erit. Quae si it postea Nur Archombrotus Rex Sardiniae appellaretur, & an valeret Hyant,be. Mul- ira quoque Gelanorum de victoria & vulneribus Polia ichi percunctatus est; verbis maxime humanitati & laeti- , tiae accommodatis. Amenidi, praeter quaedam Vulgaria, nihil publice Gelanorus dicere debuit ε, nec privatim ad ieam aditus fuit, quamquam anxia , dc salutis incerta, sepissime in respicientem intuebatur. Tempore denique constituto, ut inde quarto die, si venti paterentur, Polla lchus & Archombrotus venirent, legati repetunt lembum, l

eumque omnibus remis in Paconiam concitant. m. . .

Perplexa interim Melearndro omnia erant λ Argenidi nihil magis addebat ani mos, quam qubd taliarchus cum iexercitos robore admitti petierat. At Rex nihil aerario. . nihil commeatibus parcendum arbitrabatur, si ve amicus 2 veniebat Poliarchus, digna pompa culturus tantum Regem i, si ve suberat aliquod nefas, saltem magnifice periturus. Itaque omnis generis cibos, & caetera a mari Nyie

tibus solatia . convehi jussit. Quae autem in supellectili

preciosissima erant, Regiam ornavere; aureis & eburneis lectis, tapetumque coloribus, & egregiis ex aere velim genro simulacistis. Populum qui ad eventum atque sp

ctaculum Panormum confluxit , anguste moenia capiebant ; & cum regiam publice ornari aspicerent, hominum ingeniis ad lasciviam pronis, ignari quid gauderent, curve timere desiissent, repente in laeticiam effusi sunr. Quae cuique divitiae, ferebant. remplis sacra ; alii extis pleni, quibus opulentiores litaverant, per ludos & choros diis

gratias agere se credebant. Nec aversatus est Meleander, hos temere exultantium ludos ; utique omnia captans . compulsiusque in tanto tumultu ad laeta aut tristia, exs

perstitionis arbitrio. .,

647쪽

CAPUT XU.

Ubi Prine es in Sitaliam appellunt, tanquam rixarum obliti. ad aulam Meleandri pervemum. Huic Archombrotus -culam cum litteris tr dit, quaι Rox dum legit, identidem in Archombrota mittere oeutis , MIectionem Epistola , ad mutua oscula eum eum Argrande provoca'. stendente mlerim Poliarcho,quem eventus rerum hac enus latuit. Domnec AreMmbrotuε Poliareho Argenidem ultro cedit tot monstris arto

nito.

OUARτA dies illuxerat, & procul antemnae viseban

tur venientium Regum. Eulymedes, & Arsidas, a Meleandro cum navibus ad utrumque dimissi, auxerant classem. Littus Proceribus & populo plenum, tanquam deos ea pompa adveheret. Sed non praetoriae naves ad Portum primae appulsae sunt. Tunc portus viginti stadiis distabat ab oppido. In eum Gallici exercitus partem G bryas tribus vix horis explicuit. Sex armatorum millia 'fuere. Mauros quoque ad duo millia Micipsa adduxerat. Stabant per cohortes, & vexilla, tanquam In aciem irenti armis instructi, nisi quod galeis ut plurimum capita n daverant. Tandem regia navis Poliarchum Siciliae dedit; qua tacta veluti genio terrae graviores affectus inspirante, jam propiori spe metuque, pene ad oris mutationem exhorruit. Caeterum in summa arena expectavit Archo brotum; qui non integra hora serior in idem littus descendit. Aderant a Meleandro equi, in quos ambo ascende-.runt regio cultu eximii. Poliarchus ' gentile sagulum multo colore variatum, ' braccatque gestabat propemodum sub gemmis latentes. Aureus torquis cervicem laevumque

1 Entiis sagulum. 4 Galli virgataiqixe mari Μediterraneo alluitur, Bia Lagula cum toici 1ibus aureis ge-ichaia ideo dicta fuit ab usu Braccharum stabant, ut supra dictum est. Et virgo apud incolas. vide Diod. lib. 6. suet. lib. g. Commem. C esaris de BelLGali lib. io. Vιν alis iace. avsis. cap. 2 l. Pompon. Heiam . o. io. Et Livius lib. r. Belli Punici ; multi sustigia te. lib. 3. Tristium imilitari signis operiam conoexe t. Suet. Pesti&M hi sutis arcem malafiigora Mae- in August. cap. 16. ebis. 2 Brame .l Gallia Narbonencs, Quasi ita to

648쪽

vumque humerum cingens, eburneam gladii vaginam fibulis gemmeis tenebat. Lacertos aliqua parte nudos calebant armillae recocto auro fulgentes. Verticem propexa dc rutila caesarie vel sine alio cultu placiturum , insuper regia fascia ex murice, auroque revinxerat. Super haec eminebat oris decor, & amoenae gratiae genius, cujus virtute omnes ipsius motus, omnes nutus placebant. Eringo populus in illum intueri, plaudere multi, & qui eum in privato habitu vidisse meminerant, seipsos accusare quod jam tum non deprehendissent indolem illam nisi Regibus a diis non tribui. Cum vero & ipse Archombrotus

evasit in equum, vix forma deterior, aut fortunam minori spiritu implens, amictuque insignis quem Mauri regium habebant, incerta ac proph divisa aliquandiu studia

fuere; moxque votis meliori praesagio confusis, utrique mirabili consensu applausum est. Ibant ergo, tanquam rixarum immemores suis & Si- culis Proceribus medii, Ionga militum, longiorique populi turba, viam praeeunte atque claudente. Quicquid a portu ad urbem itineris erat, intuentium& comitantium series uno examine obtexit. In urbe matronae virgine l-que fenestras impleverant, mistis pueris, quibus ad spectaculi tanti memoriam, animos aut subito metu , aut latisticia pulsabant. Humanissimi Reges, memoresque qui eos sic colerent haud esse suos cives, non deerant saluistando, non oculos atque manus ferendo ad populum ; do.

nec in regiae vestibulo Meleander apparuit. Huc ad se pedibus properantem ubi simul conspexere, de equis de sitierunt. Excusantem deinde qubd non praesth ad portum fuisset; neque verbid dedisse superbiae, sed eorum Iegatis qui quo progrederetur praescripserant ; ambo lenissima oratione vetant in juvenes, & jam olim hospites,

2 Retia 'scia. J Diadema. Regum tro; quoniam ea pars hominis sanctiotaapita insigni fascia ornari talita sunr, in homine est , propterea ibi insigne

649쪽

ARα N x s. LIB. v. sis supersuo eultu esse. Gratulatus deinde Poliareho victoriam, & Archombroto Sardiniam, perplexe querebatur. quod olim passus esset tantae Galliae Rex privatae se sortis in Sicilia haberi. Iam ad aulam pervenerant; invitabatque hospites M Ieander ad solia, quibus excepti colloquerentur. Sed illi

tunc rati advenisse gerendae rei tempus, sustinuere ambo gradum ; porrigensque Meleandro Archombrotus literas matris, postulavit ut eas extemplo perlegeret. Prius enim acquiescere se non posse. Idem & Poliarchus roga vir. Rex miratus quid hae literae haberent ram celeriter procurandum, 'gemmam solvit, di prolixas exfrsus est. Neque mora, Poliarchi & Archombroti anxios vultus. haud parvae perturbationis notae percurrere coeperunt.

Quippe illos codieillos uterque tanquam propria lata spectabat. Si secius quam proauserat Hyanis , res cessissee si aut nulla foedera, aut ingrata offerrentur. jam comparabant se ad jurgium 3 iam arma, iam furorem animis praecipiebant. Arculam quoque sita mater jusserat) Α chombrotus Meleandro simul cum iiteris obtulerat. quam olim Poliarchus vindicaverat a petratis. Neque multum ex epistola Meleander legerat, clim attoniti instar nunc seipsum coepit affari, nunc in Archombrotum mittere oculos, repetere deinde epistolam, morarique in omnibus. Pusilla erat clavis inclusa literis: ea scilicet qua reserari arculam oportebat ; eam ReX avidε manu tenens,

perseverabat in lectione Epi stolae. Nihil amplius Polia ctus vel Archombrotus dubitabant quin aliquid magni

emacissimae literae afferrent. Tandem ad mensam vicino parieti applicatam Meleander accedit, solusqi curiose in aperta cistula recognoscit quid lateret. Aliquot

epistolae inerant ; quas ille perlectas cum suspiriis & fletu

650쪽

6eto IOANNIS BARCLOIosculabatur. Annulus quoque, & arcanae rei pignora quaedam ipsi notissima, fidem seni faciebant, vera scripsisse Hyanisbem.

Ergo victus magnitudine i mprovi si affectus ; simul a

Poliarcho petit, ut excuset necessaria quaedam arcana breviter exequentem, simul mirantem Archombrotum rapit

familiarius ad eandem illam mensam,&oculis literas Hya-nisbes objicit; quas ille dum legiti, Meleander in ejus collum effunditur; moxque juvenis objectus ad genua,

confusione oris, alioque quam solebat venerationis genere, omnium qui astabant mentes permovit. Praecipue Po-liarchum scena illa turbabat. videret ne aemulum suum, ad amplexus, & omnia intimae char itat is indicia acciri Staret ipse interim neglectus Meleandro, relictusque scilicet qui colloqueretur Eurymedi 8 Is enim ossicii causa paulatim ad illius latus accesserat, dum Archombroto Meleander loquitur; ne indecenter in media aula solus ille

Rex esset. Haec tumide agitanti ingens ad saevissimam indignationem pondus accessit. Nam admonita Argenis a patre se vocari, intrat coenaculum , cumque Rex aliqua venientem docuisset quae percipi a remotis non poterant, sponte ipsa cervicem Archombroti petentis osculum uir que manu junxit. Miscuere deinde lachrymas quas gaudio esse expressas ex reliquo vultu scires; dextramque tanquam in fidit limi amoris sacramentum . in cupientis Archombroti manum inseruit. Iam vicerat furor Poliarchi patientiam, eratque imp

tus haec invisa sibi gaudia turbandi. Ignarus quos prius

devoveret, Hyanisbem, Meleandrum , Archombrotum ad litae aliquid amplius irascebatur, eminente rabie in Am genidem, quam ulcisci altem illata sibi morte decreverat .. Etutumni sermone celerior est cogitatio, praesertim ira' ta, multa ille atque atrocia brevissimo rempore animo suo complexus est. Hanc igitur mihi gratiam retulit Hyanidbe, per mea meorumque vulnera incolumis p Patebam

SEARCH

MENU NAVIGATION