Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Α R G g N I s. L ISB. V. Grsortitudinis, patientiae res est ἔ quae omnia cadunt in paucos. Non veste quam gerimus, non nomine, non domo. constat nostra disciplina, addo nec laboribus corporis; quos haud raro graviores avaritia vel ambitus imperat. aut in damnatis exigunt metalla vel remi. Sola est animi simplex ac hilaris in deos propensio, quae haec omnia consecrat, inutilia alioquin , aut saepe profana Quippe a jicere divitias, a dignitatibus recedere, prohibere ab

animo inquietas humanarum rerum curas, magnae demum virtutis est, si haec fiant conciliandorum sibi numinum causa. At si quis ab honoribus aut divitiis abit, ut ea jactetur reliquisse, vel ut ad majora perveniat; si quis negocia effudit ut torpescat in octo, aut de paupertate se jactat, quam minantem ideo sponte praevenit ne necessa ria videretur; illum quidem fraude nihil profutura vel hominibus vel etiam diis imponere velle existimo. Non igitur omnes, fili, ad hanc i, hilosophiam compello. Nam pro ingenti mortalium numero, pauci omnino volent lectari vitae nostrae reconditam iacticitatem,& ex his ipsis adhuc quosdam suo, non deorum consilio niaxos, aut frustra aut cum pernicie illam viam instituros de nuncio. At omnibus saltem bonis precari me dices hanc mentem, ut a rerum civilium tumultu ad nos secedant.

Ne id quidem mihi in votis est. Quis enim pia bella improbis inferet; quis Rempublicam geret; ad unde impotentibus vitiis fraenum: si omnis se virtus ita in solicitudinem ac paupertatem det, ut fracta&: absens, non viribus aut pudore sceleribus impiorum possit obstare pMagna est provincia, quam dii illis destinant, quos sorte nascendi, vel secretis stimulis, jubent, non fuga sed bello in

vitia certare; neque cupiditates enecare, sed rcgere. Tales viros bc esse, & honoribus frui publice interest; tum sacris praesidere, tum fieri patre, familias, impiisque in

hoc terrarum orbe mistos, rem perare illorum audaciam in deos, numinudaque in mortales laeva consilia. Ut caeteros

632쪽

6ox IOANNIs BARC LAII hic omittam ; quid sapienti Rege fortique praestantius λ Si

exemplo, si legibus emendabit saeculum, si ad deorum cultum suo exemplo cives adiget, quanto foecundior vir- rus haec erit, quam si in solitaria sanctitate senesceret Cur igitur majorem hanc palmam ipse a diis non expetam quaeris .Quia arcano sensu admonuere me consilii sui, ut senectutem meam oblectem sua pace, nec de regno jam Curem , quod non praeter eorum arbitrium amisi; sed hodie maxime visi sunt, hanc mihi quam amplector solitudinem imperare, postquam , o fili, in te relatam intellexi mei regni, domuique fortunam. Tanti heredis quem dii sponte tribuerunt auspicium facit, ut quod regnum in

hunc libens deponerem, non sustineam ab eo recipere.

Scio quid praeterea dicturus sis, optime fili: si a negotiis

abhorreo, si templa nunc tantum , 6c victimae , & caeteri deorum cultuI placent; at in tanta tua fortuna servorum greges fore , qui maneant meos nutus; qui lectulos sternant, qui convivia parent, & euntem stipent ad templa.

illas autem divitias nihil periculi aut turbidi habituras, quia dum soluto animo diis vacabo: , tu in solicitudinem succedes, illique praeterea quos praepones familiae meae. Ne sic quidem mihi persuadebis abjicere inopiae libertatem. Nam ut absit haec cura parandi aut servandi divitias ; certh alia mala ab opulentia abesse vix poterunt. deliciarum consuetudo, corporis blandiens cura, pietatis

quali superfluae oblivio; tum illi astectus, qui serie jun. chi divitiis haerent, sibi esse in precio, alios tanquam ex solio despicere, nullam ferre injuriae imaginem. & assensu

eorum corrumpi, qui adulationis praemia quaerunt. Nec facilius putem admissis opibus caeteras cupiditates excludere, quam in concitato mari, serapidissimo alicui fluctui permittere; sed in alios nolle devolvi. Cum igitur quod reliquum est vitae, donare deorum cultui sit animus , liceat infestam huic consilio opulentiam fugere , ne suo utique gultu, eorumque affectuum quos perpetuo

comiter

633쪽

i A R E N , , s. Lan V. ω eomites habet, captaeri impari menti vitia reponat, gravesque cogitationes & frustra in syder conantes deducat in terram. Quid miraris me ad paupertatem respicere, non quidem in qua egeam, sed parvo contentus sim p quae neglecto corpori inducat sui contemptum p quae vacuo mimo libertatem faciat ecelestis commercii ac ne me tuae gloriae salutisque incuriosum existimes, quae tibi,tuisique exercitibus, fili, propitios deos paret Tam severam orationem adeo miti & composito vultu habuit, ut constaret non hanc fingi constantiam, a qua cuperet cogentibus amicis di l cedere. Omnibusque non ad umbratam virturem verius. ut solet,colentibus saltem, inquit Poliarchus, nostrum in Siciliam iter ne desere, b Pater. Te dii verebuntur. Seu mari, seu terra, Delix auspicium facies i Ubi in Galliam redierimus, spondeo quo placebit instituto te victurum. Et id quoque patriae debes , ut iis ne potissimum tuo exemplo facias meliorem. Parum moratus Aneroestus. id saltemi flagitanti non negavit. Ad convivium deinde ab omnibus itum Jam enim patientior Archombroti taliarchur . eum eo apud Hy nisbem coena vir ; satisque viribus instauratis, diem eum

Regina ad prosectionem destinavit, qui post eum secum

Poliareh- c, Arahombrotus ad Siciliam navigatio m adornant. Harmaturbe ante ipsis fumantes aras ausacramentosirmanuum adgri. nil δε pactis induciis pravorsuros.

SCRipsi τ igitur Hyanisbe promissas ad Meleandrum

literas, filioque commisit, cum arcula quam a petratis eripuerat Poliarchus; identidem admonens, ut hanc instar fatalis sarcinae cum cura servaret, osterretque Me-

. - ' leandro.

634쪽

6o4 IOAMNIs BARc LAI leandro. 'Puta autem sinquiebat Erichtonium tibi tradi a Pallade. Si vincula resignas, si quid feras intueris,

fortasse te perdes, & operam meam. Sin trades Meleandro arcam intactam, videbisque ex ea depromi Delicitatem tuam, aequum erit te Regi Poliarcho habere gratias, qui latronum scelere amissam restituit. Agitatum deinde est, an una triremi vehi uterque posset. Sed majestas, Scaemulatio, securiora flagitabant constia. Tutius vitam,

distincta quoque classi ire utrumque : sed qui prior appu

lisset, alium in portu expectaret. Inde ambo sustinerent conjuncto comitatu proficisci ad regiam. Interim nomina atque officia familiis Regum assueta Archombroti domesticis imponebantur. Ipse majeltatis insignibus cultus est, appellatusque a matre Sardiniae Rex, ne dignitate inferior aemulo esset. Memor quoque Hyanisbe se Gallorum fortitudine esse servatum , discessuris Poliarchi militibus numeravit viritim donativum. Edicto deinde discessu nulli ordines aut homines cessabant. Maurorum Procerum multi, Principem comitaturi impleverant rates. Siculi qui cum Archombroto venerant, laborabant inter se factione. 'Multis enim pristinus in Poliarchum favor redierat. Inclyta virtus, paulatim que vulgatum sub Theocrines nomine robur, & Disti ad

gratiam mores, valebant tunc maxime cum eum Regem

aspicerent. Rursus quod & ipse Archombrotus virtutibus famaque erat clarissimus, quodque ejus auspiciis a Sicilia

venerans, pudore Onerabat transituros ad aemulum. Nam 'assinitas cum Argenide, quae potentius quam caetera traxisset obnoxios, in incerto sic erat, ut passim moderarentur assectibus; essentque in ad versam factionem clementes , ne si ea vinceret, excusationi lc gratiae locus deesset. Erat

I Puta Erichthoniam tibi tradi.JΗarie cistellain ne curiose inlpexeris, sed arcanam habe, non lectus quain Erichthonium, qui a Pallade matre Icreditus est Aglauro B: sororibus in ei stilla.

reconditus cum mandato . ut ab huius abditae rei euriola inspectione caverenti Ovid. Metam. Iu

635쪽

.AROENI s. LIn. U. 6ος Erat vetus' in littore ara ; incertus quis Regum posui siset; pollebatque religione, quam tot secula auxerant.' illic Neptuno, ventisque, aut thura pauperes nautae, aut victimam solvebant, sive in mare irent, si ve terra recepisset incolumes. Ad eam Poliarchum & filium jam clas.sem petituros, coegit Hyanisbe; nec dubito, inquit, utrique ad ea quae mihi promisit integram fidem fore. Sed de praeteritis tantum jurgiis hactenus cavi; scio vero quam Acile cupidis belli principibus ea eveniant, quibus Loluta esse induciarum pacta aut jactent aut credant. Praeterea vestrorum amicorum aut militum culpa. oriri Pos. sunt novae injuriae, neque istis comprehensae induciis. Si quid erit hujusmodi, ego vos per sanctissimam aram dei, cujus regna jam subitis devinctos hic cupio, ut illa nova annumeretis veteribus, quorum ambo vindictam mei causa distulistis; neu quis turbo stelicitatem praecipiat inquam ego vos mitto. Agite, charissimi juvenis, S mulieri vestra cause anxiae hanc veniam date. Interim paribus votis utrumque commendabo numinibus. Nam si rationem possum inire, cui plus timeam. deos veneror ut mandata mea neuter accuret, aut sospitem deinde aspiciat. Victi sunt tam ingenuo amore, quodque illa jubebat ad aram sanciverunt. Tunc utrumque illa amplecti, & nunc uni nunc alteri per littoris spatia se jungere, plurima &laepe eadem monens, nec satiata abeuntium vultu, salutatos jussosque valere, iterum revocato sermone morab tur. Neque illi ad tot suspiria immoti restiterant. Aneroestum quoque cum Poliarcho navigaturum Regina anxie monebat, ut in eam firmandorum foederum curam succederet. Nihil illi Poliarchum, nihil negaturum Ar

636쪽

chombrotum. Tanquam patrem, deorumque interpretem , eum utrimque valiturum. Quam sepe mortales, Semaxime juvenes, ad salutem compellendos . Denique co-. gitaret, maximum sibi 'Europae Africaeque depositum creditum esse. Aneroestus solicitudine Reginae laudata, se illius quidem, & juvenum , sed deorum maxim E causa, hanc provinciam curaturum promisit. Tandem hospitali ossicio datum , ut prior Poliarchus

ad naves deduceretur, etiam comitante ad undarum con-

rum exta post rogatam Neptuni, deorumque qui maris potentes sunt pacem, ambo duces primos in fluctus projecerunt. Tunc & ipse Archombrotus in praetoriam suam scapha delatus est. Strepebant longh littora voce nautarum , rudentumque gemitibus, & pelagus eruentibus remis. Addebat & classicum miles, per opportuna navigi rum loca in pompam divisus. Dubitabat Timonides laetari deberet, an dolere, qudd legationis onus tunc redi

tum sibi prohibebat in patriam. Certh enim futura illie

omnia sciebat summo in motu; quali tempore in fortuna est an praestet abesse an misceri tempestati. More tamen is humani ingenii, cum utrumque esset intutum, maxime redire placuisset; non alia magis causa, quam quia non licebat. Caeterum induciis rite servandis, inter Reges convenerat, ut si qui Gallorum in foedera peccarent, Archombroti arbitrium esset; ex illius etiam comitatu no-Xam eandem quicunque meruisset, de eo Gallorum esset judicium. Ne confusa denique classe irent, partiti sunt maria; pauloque interior Archombrotus navigavit; Po-liarcho cursus apertos, & ne obstaret Archombroto, nimium

et Semin

637쪽

A R G E N I s. L I B. U. formium aequoris permittente triremibus. Erat ex Sicilia

Poeta, qui di scessuris Principibus breve hoc carmen cum tradere vellet, a Timonide eit prohibitus; quia illis.versibus de eorum inimicitiis meminerat,quarum memoriam

sic objici incon sui tum videbatur. Carulei fluctus, assuetaque flamina curvis

Horrendum irasci ratibus; nunc parcite raucis Nunc annuis e TanIum liquido qua tramite snes geruntur Siculi, placidis Notus ingruat alis. Non cum Thessalua primum de margine ripa

Semideos Argo vexit trans caerula Reges,

Tantus honos puppι, tot credita fata procellis.

Europae Libyaeque deos cerno a quore toto Omnia solicitas partiri in munera mentes.

Ni puppes, querulos alii torquere rudentes Adproperant; alii rostris venientibus aqlios Subjiciunt fluctus aurasque ad carbasa ducunt. Pracipue niveo late subnixa volatu Pax Poxis imperio verba inter talia pontum Mulcet, o alternis classes amplectitur alis. '

Este deum jussu mites vectoribus unda; ' Tuque ferox sanctus Discordia largere bello

Non ausis oerare rates. Satis arma cruorque

Haclenus, ct dubiis pulsata timoribus Aula. Nunc inibi debenthr mentes, quas foedere longo Componam. Nec quod sunt Martia pectora Regum, Desp.randa quies. Eadem qua ferrere bello Corda jubet, jubet emeritos mitescere virtu .

I Semideos vinit.J Alludit ad Argonau i as, qui cupidine velleris aurei quod Phlyκus in insulam Colehidem transvexerat, expeditionem Colchicam iusceperunt: e quibus Iason, Hercules, Orpheus, Nestor. Castor, Ec Pollux, dce. Thessaliae principes inter deos relati. Sentus est. non tantus honos fuit navi Argo , dum semideos uexit in Colehidem, quae sita est trans caerulea, scilicet regeum mare. 2 T, 'e ferax sanctata discordia. J Etiam illa euita fuit divinis honoribus. nam in Pelei & Thetidos nuptias eum non invitata venisset, pomum projecit inter Deos , tot malorum Laput. IL, -

638쪽

6o8 IO ANNI s BARC LAI Dies jam plures erant ex quo in Siciliam applicuerat Arsidas, Poliarchi atque Timonidis ad Meleandrum de

Argen idem literas ferens; nec tardior multo Bocchus advenerat, Hyanis bes 8c Archombroti legatus. Sed utroque celerior fama , mox certis firmata ali oribus, jam in Siciliam pertulerat, Poliarchum ex Galliae Regibus maximum , in Mauritania cum Radirobane pugna congre l- sum, vitam hosti eripuisse. id mercatores nunciabant, qui Radirobane profligato, prius tamen quam cum Sicula classe Archombrotus pervenit set ad matrem, discesserant ab Africa. Motus rei novitate Meleander praecipuum mercatorum jubet ad te acciri; tum ab eo diligenter percun- statur, ipsene audita referret, an adfulset discrimini. Mercator, se tunc vero in Mauritania fuisse respondit, icum primo in auxilium Hyanisbes Rex Poliarchus exercitum exposuit, ic mox summis viribus Sardi venerunt. Bis deinde pugnatum referebat; tum Radirobanem a Poliarcho interfeci um ; quamque incondite Sardi ab Asticaeessissent. Vix fidem iaciebat Meleandro; qui Radirobanis casum animo volvens, & seelicitatem Hyanisbes, maxime tamen haerebat in nomine Poliarchi; illene esset sui

servator , ille Lycogenis hostis, ille privato sub habitu sibi olim charissimus; sed & denique expulsus injuria.

Neque minus Argenis snam eadem omnia ab accersito mercatore acceperat) stupebat ad omnia laetis quidem, sed suspiciosis pluribus rebus tacta. Praecipue mirabatur quid Poliarcho tantum commercii esset cum Archombroti matre, ut despecta Sicilia ejus praesidio vacaret. Ergo absenti aemulo, & ignaro . conficiebat haec bella , fidei & re. ditus immemor, dum foedam lachrymis sponsam, omnis dies, omnis solitudinis locus exercet. Oderat ipsa amantem Archombrotum, non alia magis causa, quam quod se Poliarcho ereptam volebat 3 & ille eundem aemulum,

oblitus amoris & odii, sic juvabat, ut deinde florentior procus in Siciliam rediret. Sed turbatum histogitationibus et

639쪽

O A n o x N I s. LI B. v. 6o9bus virginis animum, placabat Radirobanes caesus; proelivique in Poliarchum animo, Forsitan ille, dicebat, non Hyannia, sed mihi pugnavit; nec juvari Archombr tum, sed Radirobanem everti sic voluita Nihil gratius accidere posse putabam, quam fic Radirobanes periret..Cumulaverunt beneficium dii, ut Poliarchi maximε ferro poenas dederit. Inter haec oblectabat animum suum victoriae magnitudine qua Poliarchus celebrabatur, sperabatque confestim aliquid literarum ab ipso accipere. Nam di commodiim acciderat, quδd ille mercator vel non audiverat in Mauritania quanto ille periculo vulneratus ja- .ceret; vel caetera Meleandro dc Amenidi referens idipsum negligenter omiserat.

ARGUMENTUM.

Meleander Argenis audito P cipum adventu . . eoncordia variis euitationibus distrahuntur. Volentem obetiam ara Metia rum legati Arcent, rozantque m regιa remora .

AT vero cum Arsidas venisset ab Aseica; ut certior,

ita acrior motus Principum mentes egit. Nam ille, Poli archi de Timonidis literis Regi porrectis, eadem quae in iis nunciabantur longiori oratione exposuit; maximε in Poliarchi laudibus haerens, quam late diceretur imperare ; qualibus viris, quanta opulentia classem instructam 'adveheret; ut benε pugnasset in Sardos; jamque ex vulneribus convalescentum adventus Archombroti atque Conspectus, ira, odio, aemulatione turbasset. Nec fuisse certamen dilaturos, nisi intercessisset Hyanisbe furoribus. cujus precibus ambo dederunt, ut vel Meleandro conciliatore redirent in gratiam, vel in Sicilia poti stimum odia exequerentur. Ne inimicitiarum quidem causam multum Arsidas dissimulabat; quas sciebat dc a Timonide esse perscriptas, de a Boccho, ubi mox advenisset, offerendas

640쪽

6i o IOANNas Ba RQ II in publieum. Clim vero adiisset Argenidem, di omnia narrando extulisset ut solent qui se credunt libenter a diri, referuntque absentia) facile excussae suspiciones sunt,

quae virginem urebant. Omnis hericiae Gobryas consors, capratis temporibus, nunc clam nunc publich conveni

bat cum Argent de aut Arsida. iisdemque diebus Bocchus

adveniens, quae A rsidas attulerat conhrmavit.

At Meleander quicquid spei aut eonsilii post ex pulsiun

Radirobanem sumpserat omittens, pene certam expectabat perniciem. Frustra non esse quod cum suis Gallis G bryas in Siciliam venerati Parva Lysogenem, vel Sardos potuisse. Nunc Galliam, nunc Mauritaniam, quibus mis aut copiis Sicilia sustineat Z Sic dubius, & fatis iratus, juber Gobryam vocari. Et ille tunc forte cum Argenide erat ; quae nihil dubitavit, quin pater de Poliarcho interrogaturus illum accerseret. Nam super ea rerum novitate sciebat acerrime esse eommotum. Monet ergo discede

tem, ne timide agat, aut de suo Rege dissimulet. Eo loci rem esse, ut paulatim exui larvam oporteat. Forth qui vocando Gobryae missus erat, retulit Regi, eum loqui

Argenidi, dc confestim adfuturum. Hoc quoque Meleandrum coeptae suspicionis pondere altius pressit. Tamen venientem Gobryam hilariter intuitus; Quid tu , inquisibone vir, tot diebus dissimulini Principis tui nomen i ciume hercule tantum debeo, ut me in ingratitudinis discrimen perduxeris, non hactenus passus ejus gratia te melius haberi. Excusivit silentium Gobryas. Neminem quippe ipsos Meleandro melius scire, non esse sui juris. qui ad Principum amicitiam vocati sunt. Timuisse effundere. quod nesciebat an celatum suus Rex mallet. Addidit tu. hito Meleander , habere se a Poliarcho ex Aseica literas, quibus significabat se propediem adfuturum. Sed hoc ipsum diu est, ait, quod resciebas, Gobrya 33 ideoquo cum classe illum isthic opertus es. Imo , inquit Gobryas,

nihil de tempestate sRex) mentitus sum, quae me a caeterii classe

SEARCH

MENU NAVIGATION