Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

Α n E N I S. L 1 B. V. 9 iteret, sparsos per omnia oculus injicit in Α ne oestum; percurrit illicd tota praecordia, sui in magnis di subitis s let) exultantis sanguinis acerrima tempestas; mox vero de gestu, ac voce, 6t cicatricibus, postquam Regem haud dubie agnovit, exsolutiἔ gaudio nervis, se ad proximam arborem excepit; clim nec loqui jam posser, nec moveri. Sed nec Aneroestus ad illius adventum minus contremuit.

Veteris amici conspectus blandissimo dolore incautum percussit. Simul timor eum invasit, ne , suis agnitus suavissimae solitudini eximeretur. Aderat interim Poliarchus, praemissiim scilicet Crestorem , impatienter sequutus, templumque subibat cum Regina; cum oblitus sui Crestor, relictis statim my stis ad eum decurrit. Iamque satis quid afferret perplexo anheloque gaudio ostendens; habemus, inquit, Aneroestum,

habemus Regem veterem meum, tuum alumnum. Ipse

est; ipse, ne dubita. Pergi sine ad illum, Rex an protinus tibi hunc sisto Nihil moratus Poliarchus qua Crestor monstrabat se contulit. Sed Aneroestus se interim arctam in semiram, qua derius maximh lucus erat, conjicere moliebatur; eum dien latere si posset, per deserta, & gentes

ignotas, alia templa deosque alios petiturus: invitabatque militem, ut sibi tanquam Regi morigerus esset, aut comitaretur fugientem , aut hoc hirtum suo silentio sanctum haberet. Miles quidem repugnabat; adhucque in ea rixa erant, cum accessit Poliarchus, nihil pene jam dubitans, quin vere Aneroestus esset. Ut tamen ad illum perVenit, quia ingens multitudo coluerat; &turbatissimus senex nunc ferebat hunc tumultum, aliam veniendi Causam commentus est. Laetor, inquit, Gallicam piet tem e X teris quoque gentibus esse illustrem. Ego deos, A ntistes, tua opera exoratos mihi volo, ut ad ea quae animus destinat, propitii adsint. Veni sedes ad templum hoc. qme vota vel sacra magis Ere1non straturus. Exanguis illico

mea exIstimes commodius Aneroestus sequebatur tra

hentem.

Di ii ipso by Co le

622쪽

hentem. Nam Poliarchus ejus laeUam corripuerat. Anis gustum erat fanum, armatique ad fores cohibebant aviis

dissimum vulgus. Hyanisbe cum suorum praecipuis jam stabat in testudine; qud postquam & Poliarchus cum Aneroesto receptus est, eosque sequuti ad quadraginta circiter viri, statim de imperio Poli archi clausum est limen.

Eo acrior vulgi militumque expectatio increvit. Populus ab urbe decurrerat; vix in castris servabantur statio. nes. Sic ambirum omnem templi confertissima corona circumdedit. Sive tamen reverentia Regum, qui intus consederant, sive perplexae rei subita magnitudo, adeo circumstantium voces licentiamque continuit, ut ad ea

quae intus agebantur, satis quies & libertas superesset Principibus. Iamque rem ordiri Poliarchus altiori sermone parabar, cum Micipsa ab Archombroto ad Hyanis iam venit. Is quippe hominum tumultu excitus, nec jam procul a luco, optabat tantae quaestioni adesse, si Poliarchus pateretur.

Mora in Poliarcho non fuit. Nam & ipse quicquid erathoe gaudii ex illius habebar victoria. Dilata igitur quaestione opperuere adventum Archom oti; quo inter septa admisso, ita ad Aneroestum Poliarchus; quod nomen tibi esse, vir optime, parentes voluerunt λ aut quae causa a Galliis in Sardiniam commigrandi ita effusiori principio utentem, sponth Aneroestus ad destinatam quaestionem coegit. Nam & constantiam motu primo excussam receperat; & non Crestore tantilin,aut milite, sed aliis illic multis videbat argui suos vultus, si silere, aut negare

obstinavisset. Qui, sis, inquit, hauddum scio; nisi quod ex purpura intelligo Regem esse: & lingua est qualis in

Gallia genitis solet. Amicum te esse existimem ; quod videam te amicis quondam meis hic uti. Nam& Crestora, & Simplidam agnosco, familiares utique meos. Igitur, ut amicum, liceat per deos exorare, ut abire me sinus quo destino. Sed si forte me odisti: quid vis ultra sup-

623쪽

plicii λ Regnum amisi, nec repeto: sponte exul, ne Velinimicis officiam. Placet egere; &num velim ignorari, ipsi sciunt per quos hodie repertus sum. En me pristinae 'sortis oblitum ; adhuc ingere graviora; praeter deum iram nihil est quod recusem. Sin praeterea non putas, aut non tibi expedit esse me Aneroestum; ne time. Sinas m bad solitudines abire. V bi nemo ad verum coegerit. Ane

roestus non ero.

Haec modest O . sed grandi supercilio dicentem, nemo immotus audierat. maxime ubi Crestor manu illius sub- lat3 prodidit cicatricem . quam ex vulnere superfuisse Regi Aneroesto populares meminerant. Ipse quoque PO-liarchus repetebat oculis vultus sibi puero toties visos. Etiam aures, quamquam diu desuetae, redibant ad familiarem olim sonum; & pietatis tenerrimo sensu trepidum pectus lababat. Nondum tamen se confessiis, exegit ab Aneroesto, cur patria excelsisset, cur lathre, cur squalere sic vellet. Tum ille. Nimis heu sciunt mei, quorum ecaliquot isthic aspicio, quo me turbine fortuna everterit. Furore malorum civium ad arma excitus sum. Ausi illi aciem in me educere; & hlii mei nam duos habebam, tunc primum florem adolescentiae ingressos in dum incautius pugnant, ambo pro patre, & in oculis patris occubuere. Perire & ego tunc poteram, si fatum fuisset. Sed opinor mens desim in fugam me compulit. In proximo saltu det, . tui. Hinc conversus ad externa auxilia, perpetuo montium dorso ad Ligures sum delapsus. Illic enim validissimae genses mihi omnis fortunae societatem promiserant. Per has regnum repetere amimus fuit. Cum descendissem ad proximum mare, petiturus illam eximiam a Jano conditam urbem, ignotus in obvium intravi navigium. Sed nos venti in Sardiniam rapuere; dumque nautae in an-- choris

624쪽

choris morantur, templi fama unde nuper advectus summe ad exorandum Iovem traxit. Illic vero de locorum speciem admiratus, ic sacerdotum vitam ,deponere omnes curas constitui ; jactatusque humanis tot cladibus, tandem deos experiri. Nam cur patriam amarem tot me

tum sanguine perfusam ; rursusquet non hostium magis quam sociorum mihi cruore parandam p Cui sceptrum deinde relinquerem Θ aut quid dulce in vacua domo Duos

omnino genueram λ tertium olim fortuna tradiderat, non infra liberorum charitatem acceptum; quem de a Vi nomine Scordanem vocaveram. Mi pupe, si saltem superesses, ego te in sanguinis jura adoptione prominum Regem facerem. Tu aleam belli, tu casus, tu labores lenires. Sed ille diu anth & omen & initium tot malorum,

dum Gallos qui Rhodanum incolunt bello lacessimus, . praeda hostibus fuit; & amissi memoria non deinde mihi diem molestiarum exortem reliquit. Sic dolenter hos casus referenti, non amplius poterat Poliarchus solatia differre; sed collectis diu lachrymis subito madens, se in illius collum projecit; paulumque cunctatus ne vox suspiriis enervis abiret a majestate; o optime pater, inquit, seu te mavis dominum vocem, si tibi Scordanem habere tanti est, en illum tibi reddo; tu eo fruere, tu redi ad vitam. Ego Scordanes sum. In hane vocem fixis uterque sed inutilibus oculis dulcissimo err

re elanguit. Par caeterorum admiratio erat alto silentio marcentium, ut nil loqui aut quaerere vacaret. Haerebant omnium animi, paratos, ac veluti exertos affectus, quacunque Poliarchi &Αneroesti colloquia jussissent impensuri. Denique Aneroestus. Ut Scordanes sis o Rex λ Ut Scordanes , inquam, meus Z Ut vivas , ut imperes , ut teneas Aneroestum p Dii bonit sed quo pignore assirmatis vestrum hoc munus AtPoliarchus; vides praeterea, inquit, iqum deorumque illorum bitorem, quos in te pellendo improbi cives violaverunt. Oppetiere nefarii, aut

625쪽

Α R G E N I s. LIB. V. 39s acie, aut lictorum securibus. Illis ego praedam eripui; tuoque regno potitus sum; quod nunc tibi incolumi, pater , restituo. Quibus viribus quaeria tantum in hostes potuerim Z Brito mandis filius bellum hoc gesti. Nunc & paternum imperium dii enim meum nuper parentem sibi sociaverunt) tibi trado. Tibi ego, tibi Pater, secundus sim. Γibi obsequi gloriolauserit, quam caeteris imperare. Novo ille gaudio refectus, sepiusque ad deos votis icluminibus rediens, amplexus est Poliarchum. Jamque dc Hyanis be accesserat, & Archombrotus Aneroesto repe to deos faventes, suamque victoriam, gratulabatur. Nec abnuebat Poliar hus tantum sibi hoc casu praestitisse Archombrotum quantum is ipsi, Radirobanis morte. Crestor ac Simplidas, caeterique, ut licuit, Aneroesto admoti , non osculis, non alloquio explebantur. Supra omnia jactante suatn operam milite, gaudioque & spe praemii feroce, qui Regem prior agnoverat. Sic divisus in multos vix tandem ad Poliarchum Aneroestus redit. Ambo me diam Hyanisbem excipiunt. Archombrotus, proximus matri, praeibat. Ita templo digressi, per militum & populi cuneos viam segrε moliti sunt. Adeo dum ossicio omnes certant, dum cernere aspicique concupiunt, nulla viarum libertas satis explicat ab urbe castrisque proruentes. Nam illi in quorum rem nihil erat seu Aneroestus. seu Gallia, tamen sive adulaturi laetissimis principibus, sive sponte in immodicam hilaritatem proni a salutatione plausuque non cessabant.

CAPUT

626쪽

CAPUT XII.

ARGUMENTUM.

Eo quod Deus existat, i uesancZtis ac scelerum vindex: inde infert Anerosus nil antiquius esse debere, quam a vitiis declinare: atra autem nobis insita sunt, alia ab aliis in nos incurrunt: priora todit solitudo claustra, ubi suis alimentis destiata e φιrant . Hic alia quoque roduntur, cum exemplo plures quam ingenio peccent, hoc maXI me aevo quo in gloriae titulis ponitur ipsa peccandi audacia , timidique & ineptigerendis negota is reputantur ii,qui Deo obsequuntur Subri ιt D liaria Regibus vitia , qualia sunt: Vicivis gentibus di aiorum semina facere; ad secretorum proditionem fossicitare: vulgι incommoda non curare,si bello utiles viri ea intulerint,atiaque Machiavelli consua. Fortium se sancto virtutu stano fortuna rege re egregie probat Aneros M.

UBi in Regiam venerunt assuere ex Poliarchi impe

rio, qui regio indumento Ancro esti paupertatem mutarent. Sed ille nunc tenere suam vestem , nunc purpuras manu repellere, mirantique & multum obti. stanti Poliarcho, ut moesticiae insignia poneret, negavit ita de se meritos esse deos, ut ab illorum familia abiret. Bene ce Lsisse, quod is regno suo potiebatur, quem omnibus Vons heredem optasset. De caetero, rursus nolle impacatis negociorum fluctibus exerceri. Ne sibi pretiosissimam hau- . Pertatem eriperent; aut crederent rebus suorum inutilem esse, qui familiarius ad accessus deorum promotus, Cosamicis conciliaret. Multa haec & seria optimi senis ad vitam obscuram pertinacia, confestim variis sermonibus praebuit causam; dum illi constantiam laudant ; hi vero mirantur quid ad deorum cultus faciat tantus rigor in moribus. Nam nec deerat argumentis Poliarchus, quibus Aneroesti haec austera incusaret consilia , revocaretque cunctantem ad assuetas Regibus curas. An eroestu3 Omnium voces plures enim eadem suadebant excipiebat patientissimo silentio; adeo ut crederent multi haec ad animum pervenire gaudentem expugnari. ita diu cunctatus, sive ut omnia quae ingerebantur una oratione eVerteret, sive ut interim dato spatio ornaret defensionem, mere

627쪽

ste sublato in hunc modum exorsus est. ιS animam aliquam esse mentem, quae omnia condid fit, ipsa lex Solis nunquam exerrantis ab orbita, tum Lunae oc caeterori in syderum ordo, totiusque naturae in genium, satis hominibus persuadet, quos nec sapientiae tuae superba opinio, nec brutis animatibus prior neglugentia caecavit. Putes autem sanctum hoc Numen, a quo tot sunt eximia, Deum, inquam , qui omnium origo vir, tutum, fas rectumque mortalium animis ingenerata ratione praescripsit; iis vitiis delectari quibus passim naturam corrupimus Non potest hanc quam cernimus legem naturae dedi sse nisi justissimus auctor ; Iustus autem ille' non erit, si feret abire impune tot scelera. Ubi igitur amor recti, & ambitus ineundae cum diis amicitiae, simul. que stis irae timor, tetigit animum ; nihil illi anti. quius esse deber, quam recedere a vitiorum periculis jam tot mortalium exitio infamibus. Ea vero pericula partim nobis i nsita habemus, partim ab aliis in nos incurrunt: Et in haec omnia essicaci remedio, i istam solitariae severtistatis religionem invenimus. Primum enim cupidita immodicae , quibus ipsi nobis sumus infesti, sic in hoc gnere vitae fracto impetu exarmantur, ac si feris mansuesic re edoctis, dentes quoque & unguium aciem subtraxeris; ut neqQ deinde si in naturam redierint facilε possint habere quo is viant. Nam desiderium voluptatum contra mo se veritatis usu suam pertinaciam apud nos dediscit; dcs veluti ex cinere illa flamma resurger, nihil tamen in egena ac veluti agresti domo effecerit, in qua desunt superfluae instrumenta luxuriae. Aviditatem quoque frustratur simplicissima paupertas; & ad superbiae stimulos erubescit squalida vita, & se ipsam despiciens. 'Sic illa, siccaetera mentium mala, ut est ira, invidia, timor,audacia, in

hoc sancto rigidoque secreto M tanquam destituta alimentis incendia., expirant; praesertim ubi mens vitiorum jd-

628쪽

go excusso sibi ipsa se reddidit ; timicisque cupiditates, de

assuetae parere, priusquam aliquid velle ausint aut nolle, Consulunt rationem. Eo modo, qui nobis acerbissimi sumus hostes, reciso aut corrrecto effraenis naturae impetu, ad sanam utilemque virtutem ad imur. Venio ad haec tela quae in nos ex alio m hominum contagione comparantur, saeva illa, & nimium certa ; siquidem plures existimem exemplo quam ingenio peccare. Quia morum consortio placere amicis cupimuβ ὲ rarumque est diu vivere cum improbis, nec de vitiis primum . mollius sentire, mox & illis infici. Superbiam. aliorum

ambitus accendit; contentionem ad opes, caeterorum aviditas. Fraudibus appetitus, animum antea forte insontem, ne inultus sis, ad fraudes applicabis; 6c ex hostium in re odio disces odisse. Cum praeterea multi in virilis gloriae titulis ponant ipsam peccandi audaciam et simidos ique, & gerendis rebus ineptos, eos existiment qui diis obsequuntur; illius opinionis metu haud pauci assuescunt peccare ; magis scilicet ut illis probentur quibus virtus est vilis, quam quod sint vitia apud ipsos in pretio. Haec auctem omnia a domesticis suis submovet familiae nostrae in. tegritas, in qua, ut paucis intavam, contagionem improborum vitamus, & praeter si sipicionem ignaviae timerre deos licet. Sed ut pressius ad me accedam; quoties ipsiss*ttunae

negociorumque malignitas, Reges ac Principes viros sum. mis illecebris, praemiisque in vitat ad peccandum λ maxime cum ea occurrunt, in quibus illud quod aequum est v, detur discrepare ab eorum gloria, aut securitate regnandi; tunc quidem simulare, ac fallere, & dissentire a suis turique verkis, egregium in Regibus putatur; quasi dii

quam iptix imposuere mortalium regendorum provinciam, sine subsidiaria vitiorum scelerumque cohorte ad ministrari non posse voluerint. Nunc vicinis di ammeri.

tis gentibus subjicere dissidia amant ; ut occupatis di in foe-

629쪽

A R G A N I S. L I B. U. yyylicibus aliis, ipsi certius vacent: nunc sociorum Regum amicos largitione ad secretorum proditionem solicitant. Quid muli tare interdum in cautionem innoxios, quasi

crimen sit posse peccare t quid vulgi negligere injurias, si

bello utiles viri eas intulerint Ea omnia qui sagacius fecerit,iudeo timor plus comparat, ut vel ex istis qui adsunt multos miraxi existi larem , quod haec tanquam injusta; diisque invisa pertirin erim. Atqui illa mihi grave regnum fecerunt ; npn tuoc q*jdem cum ipte regnarem, eademque peccarem , aut paria;. sed ex quo caligine utilitatis & consuetudinis exi ussa, jam veluti sequester nubem miratus sum unde evasi. ignosce, Regina, tuque mi fili. Vestram sortem non damno. Fortium est, vestrique similium, sancto virtutis fraeno, regere nimiae fortunae, & exerrare conantis libidinem. Sed eo debilior timeo illis turbinibus impar esse. Neque vero purpura sola iis periculis infesta est. Omni ordini, omni pene aetati vitia inlidiantur, ingensque in cuncta remedium est a nostra

disciplina, quae jubet ea pro vilitibus habere propter quae

alii peccant. Poliarchus tam insuetam rigidamque sapientiam nondum probans , interpellat dicentem. At si te, inquit,

Optime pater, omnes audimus, deerunt oppidis cives; non arva exercebit agricula I non nauta , non vectorsngularum commoda regionum mutatis mercibus pervulgabit in caeteras. Deerit artibus cultus, quascunque non

necessarias hominibua ςsse vestra severitas putabit. Sola erit in vestris desertis frequentia; ac quciniam connubia respuitis, unius seculi genus humanum. Assentiebatur Poliarcho Hyanis be; multique, ranquam publicam causam agenti, vultu & oculis favebant. Sed Aneroestus, .

quasi in se seductus; mox frontem hilarius porrexit; ut eum scires parum Poli archi argumentis moveri. Si quem vero ex istis qui nos audium ait= animus subit experiendae suavitatis quam habet nostra austeritas, ne illum, o fili,a

630쪽

RCLA II

gumenta tua deterreant, neve suo coelibatu credat solitudinem quam times orbi inducere. Ultro nobis accedat. Adhuc populis proletarii supererunt; adhuc artificia vigebuntirestabuntque non modo quot sat erunt urbibus terrisque colendis; sed etiam quos exuberante hominum genere fata gregarim ' aut vehementi Sirio, aut rerra mo-Vente, aut denique bellis exhauriant. Desine, inquam, Vereri, ne toti hominum generi desiderium veniat se in

disciplinam nostrae Philosopiae dedendi. Dii enim hoc beneficium magis habent eximium, quam ut illud tanto populo indulgeant ue nemini autem absque Grum impulsu venire haec rite mens potest ; nemoque in ea, nisi iisdem juvantibus, durare; quia defecti animi tua-Vitate hum na' quam nos scilicet omnem abjicimus tanquam ab exosa cruce discederent, absque arcano pastu esset divinae voluptatis. Ut vero non aliis quam in legitimam lectis militiam numerat Imperator stipendia: ita Super i iis solis quos ad hoc vitae genus ipsi accer-s vere, hanc gustationem promunt solidae suavitatis, &ad constantiam valiturae. Si quis igitur non tam sibi propitius quam fortunae iratus squia forte non spes illi , aut ambitus, successit) nostrum portum turbulento petit ingenio, in quo ei impune liceat indignari querique de fatis ; hunc ego nisi certa Deum ope exuat hos affectus, nec fore constantem in disciplina auguror, & plus mali in Vecturum nostros in mores, quam boni in suos. Praeterea, qui levi impetu, squalis saepe adolescentum est ex quadam inconsulta teneraque imagine quam de virtutis praemiis concepere, ad labores nostros accedunt, illi, ut librata fundis saxa. primum quidem in his studiis immodice fervent, mox cessante machina mirantur se langue. re. Praeter stimulos pietatis, metumque deorum , rationis , -- forti.

ut vehementi Iim J Nimio aestu& pestillantia; nain Sirius est stella, quae Uliaetau in ore canis coelestis , dc quae soli eoniuncta aestum duplicat, dictius est Sirius, Σπο η is μειν, a siccando; cingentes morbos aestus iste parit. a Puta

SEARCH

MENU NAVIGATION