Caroli Sigonii De rep. Atheniensium libri 4. Eiusdem De Athenien. Lacedæmoniumq. temporibus liber propediem edetur

발행: 1564년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

PopvLvM igitur in partes quattuor primus diuti sit urbis, ut dixi, conditor Cecrops ; quibus autem . praecipuis unamquanque nominibus & ille, & reliqui deinceps reges ornarint, ante cognitum est. Ac Solo quidem in constituendo populo, ut numerum earum, sic nomina etiam ab Erectheo rege demum imposita conseruauit, nempe Armatorum, opificum, Agricolarum, & Pastorum. Clisthenes vero, qui pulsis Pim Tribuis. stratidis cum Isagora cive potentissimo de principatu certauit, & popularem rem p iam landitus tyrannide

Pisistratidarum euersiam , traducto ad suas partes PO-Pulo , excitauit, cum alia multa, tuin veterum tributa numerum, & nomina, ut scribit Herodotus, immut uit. nam ex quattuor decem fecit, & eas a decem heroibus nominauit, qui postea Eponymi sunt appellati, quod ab ijs uniuersus esset populus Atticae nominatus . fuerunt autem reges quattuor, Cecrops, Erectheus, Pandion, Aegeus, de duo regum fit ij, Oeneus Pandionis, & Acamas Thesei , & ciuis Atheniensis, . Leo,qui filias pro salute publica quodam deuouerat.-.. reliqui diis heroibusq. prognati, Hippothoon Neptu .no, & Antiochus Hercule satus, decimum autem peregrinum , hospitem quondam , atque amicum ciui- .

talis Aiacem Telamonis Salaminium ascivit. Vnde tri T ibuum, bus appellatae, Cecropis, Erectheis, Pandionis, Ae- nomuia. geis, Oeneis, Acamantis, Leonis, Hippothoontis, Antiochis, fle Aiacis, quemadmodum scriptum in veteribus Pausaniae, & Pollucis commentarijs reperitur. Quod idem sentisse videtur etiam Demosthenes, cum in funebri Atheniensium laudatione de his ita disseruit, vepriscam earum originem cum laude ciuium, qui in eas erant descripti, coniunxerit. Quae tributi m ,

52쪽

, , inquit, singulos ad fortitudinis studium accenderunt,

, , exponam . meminerant Erecthidae, eum,a quo appel-

, , tantur, Erecte una pro patrii regni incolumitate filia, , , suas , quas Hyantidas vocant, ad manifestum exitium, , dedi di sse; Aegidae vero, Theseum Aegei filium par, , , aequum q. ius in ciuitate instituisse; Pandionidae aute, , quam acriter Procne, ac Philomela illatam sibi a Teia

, , reo contumeliam essent vitae; Leonidae vero, Leonis, , filias a poetis celebratas, quod se uictimas citribus,, pro patria deuouissent. Acantantidis porro Homerici versus veniebant in mentem , quibus poeta propter, , matrem Phaedram Acamantem ad. Troiam esse profe- , , ctum affirmauit; Oenidis autem, Cadmo natam Se- , , melem, huius vero eum esse filium, quem in hoc H- , , nere nominari dedecet, eoq. prognatum Oeneum, , inqui Princeps ipsoruna vocaretur; Cecropidis vero, . , , principem suum partim draconem, partim hominem, , celebratum, quod prudentia hominem , robore dra, , conem aequipararet. Hippothoontidis autem nuptiae, , Alopes occurrebat, ex quibus ortus esset Hippothoo;

, , Aiacidis, Aiacem erepto praemio sibi vivendum non , , .esse existimasse, ut Antiochidis, Antiochum Hercu- , , Iis filium extitisse. Quo factum est, ut omnes aut pro, , dignitate acceptae a maioribus gloriae vivendum, aut , , honesta morte sibi occumbendum putarint.. His igitur nominibus cum denas tribus Clisthenes affecisset, in his eande diuisionis ratione seruauit, quae Tribuum par ab alijs ante in quaternis fuerat instituta, ut tributa una quanque in aliquot curias, singulas autem curias in aliquot gentes diffuderit . at quo numero curias, quo getes esse voluerit,nihil, quod pro certo tradi possit,

accepi.Gentium certe nomina multa celebrantur, ut

Alcmaeonidae, Brytiadae , Eteobuiadae, Cliceronidae, GςRx - Chonnidae, Ceryces, Eunidae, Phytalidae, Praxiergim

dae, Phylidae, Cynidae, quae apud Arpocrationem He-

53쪽

0chium, & Suidam inueniuntur. Brytiadarum autem

meminit etiam Demosthenes in oratione contra Neaeram, Phytalidarii Plutarchus in Theseo, Praxiergidaria in Alcibiade,Cerycii vero,& Ete obuiadaru in Andocidz,& Lycurgo. Hae vero gentes cum sacra quaeda inter se patria obtuerunt, tum praecipue Iouem Hercaesi, &Apollinem patrium, quem colerent, habuerunt. Quod autem ad populos attinet , sane constat, omnes , teste Herodoto ', in singulas denas tribus ab

eodem Clisthene esse descriptos , in Cecropidem quidem Aexonam, Athmonem. Dedalidas , Epie cidas , Melitam. Pitthim , Phlyam , Sypaletium ,

Trincmes, & Xypetem:in Erectheide vero Agroelem, Anagyrunta, Cephesiam, Euonimos, Lambram maritimam , Lambram inferiorem, Pamboladas, Perga-sen , Phegunta, Sybridas, Se Themacos; in Pandioni- dem autem Angelem, Cytheriam Cydathenaeia,Cydantidas, Conthylen, Myrrhinunta, Oam, Prasias, Probalinthum, Paean iam superiorem, Paean iam inferiorem, Phegaeas, & Stiriam ; in Aegeulem vero Araphena, Buten, Colytium , Dionaeam, . Erecthiam, Ericeam, Erchiam,Gargettum , Icariam, Ionidas, Philalda,Phegaeam, Plothiam,&Tithranta: in Oeneidem autem Acharnas, Baten, Epicephesiam, Hippotamadas, La ciam, Lusiam , Phylam, Pteleam, Perithoedas, γmidas, &Thriam ; in Acamantidem vero Agnuntem,

Cerames, Cephalem, Cholargum, Iresidas, Ermum, Iteam, Hephestiam, Prospallam , Porum, Sphetium, Thoricum,& Thymoetadas . in Leonidem vero Hali munia, Aphidnam , Aethalidas, Cettos . Creptam, Chollidas . Diradas, Euripidas, Ecalem, Hybam, Leu conaeum, Marathonem, cisum Ceramicum, Potam ii, Paeonidas, Peleces, Phrearros, Scam bonidas, & Sunium; in Hippothoontidem autem AZeniam, Ama' anteaim, Anacaeam , Achardunta, Ceriadas, Chorydallum,

Populi in tri

54쪽

dalium, Decellam, Eroeadas, Eleusim, Elaeunta, Oe noem de Eleutheras, o eum Decelicum , Pireaeum, &Sphendatem, in Anthiochidem vero Aegellam , Alopecas , Anaphlystum, Amphitropem , Bessam, Crionam, Me lenes, Pallenem, Phalerum,Penthelem,Pe

rhidas, Thoras, & Tilacidas , R in Aiaci dem demum

Rhamnunta, Tricorithum, Oenoem ad Macathonem, Phygeas , & Phalares. Quae omnia in Pausaniae,Stephani, Arpocrationis, Suidae , & interpretum Aristoph nis commentarijs scripta extant. Reliqui vero populi , ut Cothocidae, unde fuit orator Aeschines,& Colonus , unde poeta Sophocles, & Otrynes, qui apud Demosthenem in oratione aduersus Leochare, & Achr dus, & Cynosarges, & Lenus, quia Ste Phano memorantur, in quibus tribubus fuerint, adhuc expiscari non potui. 'An vero Clisthenis haec utique descriptio fuerit, merito dubitare aliquis possit. praesertim vero cum aliquando ex una tribu in alteram populos motos constet, ut Aphidnaeos, Persidas, Titacidas,&Thyrgonidas, quos ex Aiaci de translatos narrat ex Nicandri sententia Arpocratio, & Aphidnam, ac Marath Onem , quos in Aiaci dem in primo Symposiacorum refert Darij in bello Plutarchus, in Leonidem vero, posteriorem, ut opinor, consuetudinem respic ens co- nijcit Stephanus. Iam vero singulis his partibus praesectos quosdam esse constitutos, tribubus quidem curatores tribuum, curiis vero χους, & populis , quos ipsos, nisi Graecum nomen mallemus, curiarum, & PO-pulorum praefectos Latine appellare possemus atque

hos omnes tribuum, curiarum,& populorum concilium , cum opus fuit, aduocasse, ad eaq. de rebus pu-Υribuum, e- blicis rettulisse , post apparebit. Horum autem con riarum gen- ciliorum summa, ut video, iura duo suerunt, unum, vitium, privi tae ciuibus cc gnoscerent, alteIum ut curatio des quasedam a

55쪽

DE R EP ATH. LIB. II.

dam, & sacerdotia publici ex suo corpore Proderent. rum i tufa Ciuium autem cognitio multiplex fuit. Nam de peregrini , quos populus cm itate donarat, non ante se pro ciuibus gerere potuerunt, quam in tribus, populos'. coniecti sunt, de pueri indigenae ciuium munera Obire nulla potuerunt, qui non certa aetate apud curiales , populare'. professi sunt; & omnino nulla ciuiu,& ciuitatis excussio, nisi inter tribu Ies,curiales, gentiles , populare'. suscepta est. ,

Ac primum quidem, quod dixi, peregrinos , eum asciscebantur in ciuitatem, eosdem in tribus, popu- lo'. fuisse descriptos, facile confirmari Clisthenis in- iii buc φstituto antiquissimo potest, qui cum, Pisistratidis ex

riis, ciuium augere numerum uellet, peregrinos, se uo R. in ciuitatem, ita ut omnes in tribus referret,a

sepit, quemadmodum scriptum est apud Aristotelem

labro de rep. tertio;& praeterea Plataeensium, qui Boeotiae populus fuit, recentiore confirmari exemplo licet; qui euersa, teste Diodoro, a Thebanis, archonte Socratide, patria, Athenas cum profugissent, in ciui tatem ita ascripti sunt , ut in tribus, populo R. conie-cti sint . sic enim est in decreto de ciuitate Plataeensibus data apud Demosthenem in oratione contra Neaeram : Hippocrates censuit, Plataeenses ciues esse ab hoc die Athenienses, eosdemq. in populos, & tribus distribui . Unde illa sunt etiam in oratione Lysiae comtra Panc leonem: Cum dixisset, se Plataeensem esse, quaesiui, ex quonam populo respontali, ex Decella. .

Neque vero indigenarum ciuium filii se pro ciuibus gerere potuerunt, nisi plane pueri nomina primu Psolitis, rue

apud curiales, deinde apud populares prosessi essent. rorum apud eruquam professi onem δοκιμασίαν vocarunt. Annus autem 'li', Npopuprioris professionis legitimus, annus aetatis decimus quintus suit, ut scriptum est apud interpretem Vespa- erum Aristophanis ex auctoritate Aristotelis. cuius cu

e e e

56쪽

tui haud satis certum simi ere argumentum possent ii , qui - ei probationi praefecti erant, quos illi δουνιμ οπις nominabant, pudenda ipsa puerorum studiosius inspicrebant. Dies autem huic praecipue professioni dicata

est, quae fuit Apaturiorum tertia, quae propterea inρεά-- τις est appellata. Facta vero est per parentes iureiurando obstrictos, liberos eos suos esse, quos profitere --tur,& quid 'ex coniuge sua cive Attica natos. P sterioris autem professionis annus fuit decimus o ct uiis, quod postea demonstrabitur, quo anno ex pueris in ephebos, atque adeo in viros adstri bebantur. Atque horum quidem institutorum multa , eaq. illia . stria in primis Demosthenes nobis monumenta reli--quit in orationa contra Bodotum. sic enim Mantitheus 3 quidam apud eum loquitur: Cum pater meus Boeota tum, fratreni q. eius ex Magone susceptos agnouisset, 's eos ad curiales adducere necesse habuit. adduxit, ado- ptauit. pro stetur Apaturiis nomen huius Boeotum', apud curiatas, illius vero Pamphilum. ego vero Man

, titheus ascriptus sum. cura autem pater ante d vita dein

, cessisset, quam apud populares pro sessio fieret, hic po', putares adiens, se pro Boeoto Mantitheum inscripsit. ν, α paullo post Prius me apud populares professus est

1, pater, quina hunc apud curiales. N in oratione con- .s, tra Eubul idem : Parentes me puerum adduxerunt ad

, , curiales, S in Apollinis patrii aedem,& in alia fana,&, , pater iuratus legitimum iusiurandum professus est, me . .s, ciuem excive uxore sua esse natum, scire.&Icaeus de

, , hereditate Apollodori: Vbi Thargelia venerunt, adi , , duxit me ad aras, & gentiles, dccuriales ex lege, quaes, est, siquis aut natu talem, aut adoptiuum filium pro- , , fitetur, saeris tactis affirmare, se ex ciue Attica natum , , profiteri t. iterum idem ille contra Neaeram : Testatur, , Timo stratus Cephalensis, se & Phrastorem Aegillenis sem ex nutriero gentilium esse, qui dicantur Brytiadae.

57쪽

ti volente Phrastore in numerum gentilium filium su- um profitcri quod scirent eunt ex Neaerae filia esse su-

, , lceptum. ite uia Adduxit ad Curiales, S Bruti adas, quo , , rutra ipse est gentilis. S Andocides in ea, quam de m v- , , ster ijs: Puerum iam grandem adducit ad Ceryces, at is a , , mans. filium suum esse. eryces autem decreuerunQ. , , ex lege, quasst, patrem ipsum iuratum adducere, se, , vere filium suum adducere. Adde etiam . moris suisse, ut, cum pueros Profiterentur, iis nomina & patris, &populi adscribenda curarent. quod item ex eadem c γ' tra Boeotum elicitur: Qua lege ista appellatio insti tuetur, vi a matre nominatio fiat, aut aliud addatur, quam pater, & populus p ta post: Si quis de te quaerat, quod nomen professus es 8 Boeotum dices. hoc enim

sν inscriptus es.&paullo post legem fuisse ad ij cit, quae patribus potestatem nominis filijs imponendi , atque pro arbitrio adimendi daret. Erant porro tabulae aliae apud curiales,& gentiles, aliae apud populares, illae

communes, ut scribit Arpocratio, hae Lexi archicae dictae. quarum in eas referebantur, qui apud curiales

profitebantur, in has qui apud populares. quod ex Isaei

oratione de Apoli odori hereditate cognoscitur. Quas

autem communes tabulas Isaeus , easdem modo communes, modo curiales vocat Demosthenes in orationibus aduersus Lubulide, N Leocharem. Lexi archicae . vero dictae sunt , quasi hereditati potentes. λῆtιν enim antiquitus heressitatem nuncuparunt, quam quia earum demum tabularum auctoritate pro arbitratu tractare iam adulta aetate pueri potuerunt, propterea lexi archicae dictae sunt. Quod Arpocratio nobili, credo, Aeschinis adductus testimonio tradidit , qui Tima elium inquit, posteaquam in lexi archicas tabulas relatus patrimoni j compos fuit factus, patruum suum s

nem , in cuius tutela fuerat, despexi se . Neque vero

patrimon j solum, sed etiam totius rei p. compotes ... G a earum

58쪽

earum auctoritate tabularum fiebant. seriptum est, enim apud Suidam, omnium ciuium Atheniensium, qui aetate essent ad magi stratus capiendos idonea, nomina , adiunctis etiam populorum nominibus, in ijs tabuli 3 esse inscripta, & ex ijs tabulis eos magistratuupotestates esse sortitos. Itaque Aeschines in superio- . . re oratione dixit, ciues postquam in tabulas leXia i, chicas essent relati, legibus de imp dicitia fuisse ob- . strictos. Quin etiam in iisdem index concionalis fuit, iquem illi rira Me appellarunt, cuius auctoritate & concionem obire, & communia participare ijs licuit. quod elicitur ex oratione aduersus Leocharem: Primum progressiastentauit in Otrynensium in- , , dicem concionalem semetipsum inscribere, cum ς se e set Eleusinius . deinde antequam inscriberetur in ta- ., P bulas texi archicas Otrynensium, communium rerum partem adipisci. cui rei cum nos resisteremus, ille co- uocatis paucisiqilibusdam Otrynensium, & Dema ,s, cho suadet, ut, cum apertae tabulae fuerint, semet ip- , .sum in Archiadae nomen inscribant. post autem Pana ,r, tyh naeis magnis sub distributionem ad theoricam pe-

, Nuniam venit, & cum populares at ij cepissent, petijt, , , sibi etiam dari, S in tabulis in nomen Archiadae inscrii bi . Tantam autem vim ad ciuitatem habuit haec apud i. curiales , populare'. pro sessio, ut non solum curias lium,& gentilium ea de re testimonium, sed hanc etiaapud curiales, populare'. professionem pro argum et to ciuitatis communicatae firmissimo Eubulidi apud Demosthenem Euxius opposuerit. merito. ut enim donatae ciuitatis fundamentum est tribus, & populus, sic. tribus, & populi communicati ipsa apud curiales,pO- . Pulare'. pro sessio. unde illa manarunt in poeotum. a ' Age vero, si quis de te quaerat Boeote, cur nunc es in ' Acamantide tribu, & populo Thoricius, Manthiae, filius Z nihil aliud respondeas, nisi, quod te, dum via

uerer, i

59쪽

ueret, Manthias adoptauit. si quis roget, quo argumeto hoc probes, sane, quia apud curiales me professus est, dices. Quo argumento, quasi a quodam veritatis impulsus impetu Euxius dixit, omnibus populis pellere, nihil aliud esse, quam ciuitatem adimere. Ac de solemni quidem ciuium per curiales, populare'. probatione hactenus disputatum sit. Excussio vero, quam illi ατ ορnnr appellarunt, fuit

cum eos, qui se pro cive gerebat,aut Ut legitimos pro ituri u , , barunt, aut ut adplterinos repudiarunt. Solo enim ab ruuntibui

initio sciuit, ut tam nothi, quam legitimi filij ciues a

Patribus scriberentur . nothos autem vocavit eoS ctia, ι

i e matre peregrina, non ciue Attica essent in sce- Pti. unde Themistocles , quia matrem habuit Thracem, Pro notho, teste Plutarcho, habitus est. Post annos autem aliquot Pericles, cum propter masnam Rusectoritatem, ac potentiam in rep. dominari yideretur, legem, ut idem tcstis est, tulit, ut soli ciues Athenienses essent, qui ex duobus ciuibus Atheniensibus orti essent . quam legem intelligit Libanius in argumento Orationis contra Eubulidem, cum legem extitisse Demosthenis memoria scribit, ut ciues omnes, qui in tabulis ciuium essent scripti, excuterentur, an veri e Gsent, nec ne,& qui ex cive patre, matre q. nati non essent, expungerentur, populares autem de iis sententiam ferrent. quod si a popularibus peregrini essent iudicati, ad iudices prouocare possent; qui si eos retinuissent, ciues essent, sin minus, venum irent. Itaq. Plutarchus, hac lege lata, cum quaestiones acerbe in eos, qui se pro cive serrent, essent habitae, paullo minus quinque millibus damnatos tradit, quattuorde- .cim autem millia, di quadraginta esse retenta. Additidem, Periclem ipsum postea, cum a populo vix impetrasset, ut filium, quem unum, legitimis omnibus

amissis, nothum habebat, lege sua solutus in ciuium

60쪽

tabulas referret, eum inter curiales retulisse, ac Peria clis nomine affecisse. Populares porro de his sentei tiχm, ut scriptum est in lege, tuisse, satis aperte commemorata Euxij prouocatio indicat . in qua ille Sub onoctem populares aetate grauiores , qui in urbem suffragii caussa venerant, rus remigrarunt. naem populus quinque, & triginta stadia ab urbe aberat, di maxima ipars eorum ibi habitabant. qui vero remanserunt, ab Eubulide inducti, cum non e IIent plures triginta, suDI fragia de me plura, quam sexaginta, tulerunt , Non Iest illud quoque silentio praetereundum , quod ex Ca-Idem oratione cognoscitur, cum eiusmodi ciuium ex- lcussio fieret, obseruatum esse; ut quaereretur de singullis, quos patres, quos curiales, quos Apollinis pati si, lci Iouis Hercaei gentiles, populare' haberent. Suffragia vero , quod scribit Pollux, frondibus, in quibus ve tros, falso'. ciues inscripsissent, tulerunt, unde ἐκφυλλοφορήσαι fuit, frondium sustriagio ciuitate mouere. iu-ldicia vero populorum talia δεα in φήσεις vocata sunt.1 unde dixit Aeschines in Tima: chum: Fiebant σεις in populis, & qui'. nostruns suffragium tulit de corpore , qui Atheniensis vere esset, & qui secus. Acide ciuitatis quidem cognitione haec dicta sint. sQuod aurem ad publicas constituendas curationes pertinuit, id eam quidem vim , atque sententia in habuit, ut cum magistratus alij uniuersi populi suffragiis, 1 alij sorte , alij editione deligerentur, editio ipsa proprie tribubus,& curiis, S gentibus,& populis mandaretur; cuius rei uno exemplo contentus ero. Cum muNi ist i u , POS Athenarum multiS in partibus ruinosos reparare, tribubus te euia ac reficere populo placuisset, decretum latum inquitriis editi. Aeschines, ut tribuum consilium , quam ille αγκῶν vocat, haberetur, imperatum q. ut singulae tribus Operum publicoru curatores, de quaestores ex suo quaeque

corpore daret. Quare cum Pandionis Demosthenem

SEARCH

MENU NAVIGATION