Caroli Sigonii De rep. Atheniensium libri 4. Eiusdem De Athenien. Lacedæmoniumq. temporibus liber propediem edetur

발행: 1564년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

gerente, Demosthenes Demosthenis Paeaniensis scripsit; & reliqua eius generis infinita. Quaeret hoc loco aliquis, quibus de rebus praecipue senatus hic sit consuli solitus. difficile est, singula per- P qu .v3 sesequi, malam aperit Xenophon in libro de rep. Athe '

niensium, cum ait, eum de bello faciendo, & de parandis pecunijs statuisse, praeterea tributa accepisse, cac rei naualis, & sacrorum curam gessisse, &, quod latissime patet, de quotidianis negocijs omnibus cognouisse . Quod autem de tributis scribit Xenophon, id ipsum lege etiam, cuius meminit aduersus tam cratem Demosthenes, confirmatur. Est, inquit, apud , , Vos leae praeclara in primis, qui possident sacras, publi, cas', pecunias, eos in curia soluere, sin minus, sena , , tum ab ijs, leges telonicas adhibentem, exigere. Omnino autem quaecunque ad populum lata, eadem serὰ in sena; u tractata sunt. Quae vero haec suerint, commodius dicemus, cum de concionis potestate dicemus. Illa vero propria senatus iura suerunt, primum, ut eos exquireret, qui propter imbecillitatem, di paupertatem a se stipem vitae tuendae caussa petebant. Hi sunt, qui αδυνατοι appellati sunt. stips autem, teste Arpocratione, duo oboli, vel , ut placuit Aristoteli, obolus fuit . eiusmodi vero hominum disquisitionem , d lumi-R dictam , senatus quoque cognitioni eommissam

ιν ostendit Aeschines contra Timarchum: Arignotum, es , patruum suum, inter imbecillos stipem petentem de-

s 1 spexit ,& seni in probatione, quae imbecillis proponis γ tur, superato, & senatus Opem imploranti, cum se-

nator,& illius diei pro edrus esset, adesse noluit.& LP esias item in oratione, quae inscribitur, Ne stips imbe- icillo detur . in qua in senatu de imbecilli hominis

obolum petentis probatione accurate disseritura Alia eterum fuit, ut de aestimationibus eorum cognosceret, equorum nomina ad se essent dei ta, quam actionem t

72쪽

illi εἰσάγγελίαν dixerunt. Ea vero a Polluce expositae stro Si quis, inquit, in iis rebus, de quibus nullae extant le, ges, deliquerit, aut magistratus, aut orator, apud se, natum εἰσαγγελία aduersus eum conceditur; qui si I , , uiter peccasse videatur , a senatu ipso mulctatur; , , si v chementius, aestimata mulcta , quam ei solueres, aut pati oportet, radit eum iudicibus e Scribit etiam Arpocratio, ε σαγγελίαν publieorum fuisse deI ictorum, quae propter magnitudinem procrastinationem non paterentur, 3c de quibus neque magistra. tus , neque leges magistratibus satae essent, quibus adduci in iudicium ptissent, sed ad senatum , aut popu-ium primum deferrentur. apud quos si reus conuictus

esset, grauissima poena mulctaretiir, accusator vero,

etiam si non damnaret, nullo detrimento afficeretur, nisi, si quintam partem suffragiorum non ferret, mulcta mille drachmarum; cum antiquitus poena acerbio 'amcoretur . Vt autem in ceteris rebus, sic in eius modi delationibus iudicandis 'o nania per prytanes dc acta,& confecta sunt , quod eo verbis Demosthenis exoratione contra Euergum aperte perspicitur. Cum a ego, inquit, & pignoribus spoliatus a Theophemo, α ν praeterea verberibus affectus essem, veniens in senatiis a & verbera ostendi, de quomodo mulctatus essem, exis a gendis rei p. armamentis, exposui. ea re offensus sen ν tus, quod non me, sed se ipsum, de populum, qui I 13 gem de exigedis armamentis iussisset, laesum putaret,s iussit, ut ego eum deferrem , dc prytanes ei, ut homisa ni iniurioso, & naualem expeditionem impedienti, , , intra biduu iudicium proscriberent eo nomine, quodo armamenta non reddidisset,& pignora eripuisset, res a me, qui exigebam,& rei p. inseruiebam, male affecisset.

, , facto igitur de Theophemo iudicio in senatu ex dei tione, quam ego detuleram facta viriq. dicendit a copia. di suffragijs occultis a senatoribus latis,damna-

73쪽

,, tus est in se iratu, di iniuste socis e visus est.& cum iam,s in eo senatus esset, ut decerneret, utrum iudicibus s x tradereti, an d chmis quingentis mulctaret,quot a le-,ν gibus mulctandi ius habebat, orantibiis istis omnibus, xx & supplicantibus, di quem non allegantibus,& descri-sν ptionem arma metorii statim in senatu reddetibus, des x se arbitro rem permissuros, cui ego voluissem Athe 33 niensium, dicentibus, concessi, ut Theophemo lis 3 quinque, & viginti drachmis aestimaretur. Quibus ex

verbis aperte, ut opinor, declarantur . quae ab Arpo

cratione,& Polluce de delatione dicuntur. Illud autem memorabile, has delati0nes senatum recepisse in summis tantum aerarii angustiis constitutum, quod scribit in oratione contra Nicomachum Lysias. Non ,, ignorabat, senatum, cum satis pecuniarum ad res gerendas habet, nihil delinquere, cum vero in angu- , , stias est deductus, cogi delationes recipere,& ciuium

oratorum q. bona publicare. 4

Pertinuit illud etiam ad iudicium,cogditionemq. senatus, ut sedatores, qui parum seiacte se gererent. ἡ . senatu dimoueret. id quod, quia frondibus nomina

senatorum inscriptis administratum est, propterea, te- teste Polluce , o timia dixerunt , ut Aeschines, , de Timarcho senatore differens: Si senatus, ubi hune 41 improbe fecisse statuerit, & frondibus eiecerit, etiam c e, , iudicio tradiderit, donate illum . item: Post haec se- ., natus in curiam ingressus eum frondibus expulit, sit . , stagio vero retinuit. quod autem iudicio non tr did rit, id vero iniquo animo fero. l . Atque haec quidem huius senatus iura extiterunt. MΠ- tu prae Praemium vero ei non obscurum suit. corona, quam si μ' 'se egregie gestisset, & in primis si triremes nouas aliquot secisset, a populo petere , atque accipere per legem potuit . quam legem affert aduersus Androtione orator, cum ille de senatu corona donando, etiam no Ia con-

74쪽

constructis triremibus decretum ad populum pert lisset. Merces autem quaedam pecuniae summa fuit, quae non senatui solum, sed etiam concioni,& iudicibus numerata est. Quod uno insigni maxime aduersus Timocratem loco ostenditur, in quo ita orator: Lex γν est vobis, si qua, alia praeclara, ut qui sacras, publica .

. Pecunias possident, in curia pendant; sin nunus, vi s γ' natus ab eis, legibus vis telonicis, exigat. hac igitur lege res communes administratur. si quidem quae ita a conciones, & sacrificia,& senatum, S equites,& alias res, Pecuniae impenduntur, huius beneficio legis abun ' de suppetunt. cum enim vectigalia non sufficiunt, γ' quae adpensiones dicuntur, metu legis huius pendun tur. quomodo igitur non omnes reip. partes dissoluen ν tur, cum vectigalium pensiones non fuerint satis, ne- ην que haec nisi in exitu anni eapere liceat, senatus aute, ν & iudices, eos qui adpensiones non soluant, vincien-ν di potestatem non habeant λ quid agemus p non co ueniemus, nec deliberabimus, si opus eritΘ& amplius ' popularem statum retinebimus pnon iudicabunt so-

in & priuata, & publica λ non inibit senatus,& tra in bit ea, quae legibus continentur λ at gratis scilicet hac faciemus. quid vero iniquius est, quam si ex lege, quas ' tu mercede corruptus tulisti, popuIus, & senatus, &ν iudices mercede sua priuentur λ Haec ille. Hanc ergo, opinor, consuetudinem Atheniensium intuens Ariastoteles, qui suos de rep. commentarios diligenti omnium rerum publicarum obseruatione, di maxime, si quis attendat, Atheniens s , confecisse videtur, stria psit, populare maxime esse , mercedem omnibus d re , concionibus, senatui, iudicijs, & magistratibus,& ex concionibus maxime ordinariis, & ex mapistra

tibus in primis ijs, qui una esse, de inter se vesci quotidie cogerentur. N

.. l . . ia in c

75쪽

Da CONCION1. H I s expositis transeamus ad concionem, quam illi ε λια ira dixerunt. in qua populus latas opes habuit, ut ab ea una popularis resp. nomen inuenerit. na conci nis arbitrio uniuersum a Solone populare permissum GMioni, erat imperiit.quod & inteIlexit Demosthenes, cum in usua. oratione contra Neaeram populum Atheniensem, O nium rerii,quae sint in ciuitate,dominu esse, eudemq. pro arbitratu de iis statuere posse scripsit, de res ipsa nemine etiam loquente testatur. scilicet, quia ad senatu, & ad iudicia nisi sorte peruenire nemo potuitrat concio omnibus, postea quam per aetate in populariu cocionales relati tabulas essent, sine ullo sortis beneficio patuit. idq. potissimum ex instituto Solonis,qui, ut inquit Plutarcitus, cum magistratus solis diuitibus tribuisset, concionem aeque omnibus impertiuit. Est aut conrist quid. cocio populi conuentus legitime aduocatus rei alia

cuius publicae caussa suffragio suo aut iubendae, aut vetandae. Quod autem dixi legitime, id habet banc vim, ut& a magistratu legitimo aduocata, & die u)coq. legitimo habita ,& reliqua , quae continentur in lege de habenda concione, seruata sint. quae ipsa nos, quoad poterimus, ex infinitis prope vetustatis tene

bris , dabimus operam, Ut eruam . la .

Ac magistratus quidem , qui populi concionem regebant, erant prytanes, proedri, dc epistata. Pryt- Conesoni,11anes erant ijdem , atque ij, qui in senatu prytaneatum secti serebant. Proedri vero nouem erant singuli ex singulis nouenis tribubus ijs,quae in prytaneatu no erat, sorte in singulis eoneionibus lecti. quod & Arpocratio tradit, & Aesthines in oratione de ementita legatione confirmat. Lectis, inquit, legatis ad iusiurandum a Philippo de pace accipiendum concio habita' ' est, in qua Demosthenea senatot sorte lectus est pro r: A I et erus.

76쪽

drus. & lex, quam recitat in Timocrate a Demosthenes: Pro edri, quibus sorte obtigerit, ut in ea concione praesideant. Epistata vero alius fuit ab eo, de quo supra cognouimus. ille enim prytanum princeps fuit, hic pro edrorum , ille senatui pr*finit, hic concioni, ille in diem magistratum obtinuit, hic in eas tantum horas, per quas concio habita est. Duos autem hos fui se epistatas, unum, qui lectus sit ex prytanibus, alterum, qui ex pro edris, atque illum quidem huius sortitioni praefuisse, hunc vero ab illo imperium a cepisse , Arpocratio ex Aristotelis sententia aperte scriptum reliquit. postremis autem temporibus, quod scribit cotra Timarchum Aeschines, lex noua lata est, ut tribus unius sors duceretur, eaque in tribunali praesideret. Ac prytanes quidem ut senatum, sic etiam cocionem aduocadi ius habuere. quod scriptum est apud Vlpianum in Timocrateam, & Pollucem libro viii. Proedri vero qui ante prytanas in concione sederunt, res, de quibus agendum erat, proponebant. quod in eodem commentario praecipit Vlpianus, cum inquit, satis costare, prytanes coegisse concionem, pro edros vero subiecisse, qua de re conuenissent, & Demosthedines in Mediana, cum legem iubere inquit , ut postquam pro edri rettulerint de rebus ab archonte administratis, reserant etiam de iniuriis in pompa alicui factis,& Aeschines in Timarchiana, cum ait: Quomodo iubet lex pro edros referre ὸ ubi solemnis expiatio,& precatio facta fuerit, iubet pro edros d facris patriis. Epistata vero in eum usum institutus videtur , ut cum prytanes concionem coegissent, pro des rettulissent,ipse populo suffragium daret. Quod declarat Aeschines in accusatione Ctesiphontis: Iubet lex, prytanes concionem cogere, nomothetis inscriptis, epistatam autem pro edrorum suffragiorum potestatem permitteret populo .ia Demosthenes, in Andr

77쪽

H Androtionis : Qui praesidebant senatui, de qui hae e suffragiis committebat, epistata rogarunt, di populo,, suffragandi potestatem dederunt, cui dignus esse sena, , tus praemio videretur, & cui secus. Tribus autem, quae praesidebat, opem, ut inquit Aeschines, legibus, & po- .ipulari statui aduersus improbos oratores afferebat. . . Cum ergo horum quasi imperio Atheniensis concio . teneretur, hinc Demosthenes oratorio more in Aristogitonem decreta contra leges scribentem inuectus dixit, eum non a prytane, non a praecone, non ab epistata, non a praesidente tribu, quae decima pars esset ciuitatis, coerςeri potuisse. Praeconis autem mentioanem secit, quia per praeconem subijciente scriba omnia prytaniani, pro edi orum', & epistatae edicta pronuciabantur. Ac per quos quidem conciones haberen-

tur, & regerentur, expositum sit. Conciones autem aut ordinariae fuerunt,aut extra- - .

ordinariae. Illae statis cuiusque prytaneae diebus habitae sunt, hae, vires, de occasio tulit; illae de rebus cer ira uidinaria tis, hae de incertis; illae ab uno magistratu semper, nimirum a prytanibus, hae& a prytanibus, & a praetori

bus; illae proprio nomine ἰκκλησι ri, hae κ' κλισm,&αγ 'λητα Minis siti dictae sunt. Ordinariae porro quattuor in quaque prytanea, auctore Polluce, habitae sunt:prima, quae Wρίxdicta est, in qua magistratus rogarunt, an be- ne haberent, aut abrogarunt, & qui voluerunt, ἰαν - γελίας detulerunt, & bonorum publicatorum tabulas

recitarunt ij, quibus hoc negocium datum erat; in seeunda permisium est, ut quicunque vellet, de rebus priuatis, & publicis libere diceret; tertia praeconibus& legatis data est, si modo ante prytanibus litteras reddidissent; quarta saeris est attributa. Quod autem scribit Pollux, illud totum ex libro de rep. Atheniensium Aristotelis est mutuatus . ex quo haec recitat Arpo- , , cratio. Quae sint, inquit,mipia ἐ-λMhia, docet in Atheniensium

78쪽

i nemine vocatus populus conueniret. extraordinariae vero, ut circumeuntibus, & conuocantibus quibus. Ham repente haberentur. unde in oratione de falsa i gatione dixit Demosthenes e Incerto adhuc rerum fu- γ .turarum euentu coetus, & sermones in foro multi h hiti sunt ;timebant videlicet, ne repente συγκλυτος co- .cio aduocaretur. A: Aesch ines de eadem: Philippo ex i Macedonia egresso, plures conciones *γκλητες cum timore, & tumultu coaeti estis inire, quam legibus a constitutas. Hae vero quia plerun q. de bello cogeba tur, propterea a Praetoribus habebantur, aut, si sen ius mandasset, etiam a prytanibus. De praetoribus mul i ta testimonio sunt, maxime autem decretum,quod est in oratione. pro Ctesiphonte: Mnesi philo archonte . . , , - λητω concione a praetoribus habita,& ex pryta- , ,

, , num, senatu'. sententia decima die Mae macterionis i, , abeuntis Callippus dixit. Hinc illud est apud Diodo- , , rum libro xvi Cum Philippus in Atticam irrupisset,

, , eto nuncio accepto populus in theatrum couenit sum- , , uno mane a nullo magistratu, ut mos erat, vocatus . vi , , -praetores venerunt, & eum, qui nuncium pertulerat,

, , produxerunt, & ille dixit, silentium,& stupor incre- , , Hibilis consequutus est, ut nemo loqui auderet. de prytanibus vero Aeschines auctor est, qui in oratione contra Ctesiphontem Demostheni obieeit, quod de- . ' cretum in senatu scripserit, ut prytanes concionem haberent octauo die mensis ineuntis Elaphebolionis, cum Aesculapio res diuina fieret. 3e in oratione de ementita legatione, quod decretum scripserit, ut prytanes post Dionysia urbana,& in theatro Dionysij duas

proscriberent conciones, unam octauo decimo, alteram nono decimo die. t l,

Locus porro concionum suit diuersus, si quidem & Cohesinuiu in foro, te in Pnyce, dc in theatro habitae sunt. De inro locui. testis est Arpocratio, ubi de voce πανδΦος disserit, qui

X priscis

79쪽

priscis temporibus eo neionem in foro habitam esse

narrat, eaq de caussa tum.concionem α est esse a pellatam . de Pnyce, & theatro Pollux, qui scribit coincionem olim habitam esse in Pnyce, deinde in theatro Dionysiaco. Pnycis autem mentio est etiam in lege So- tionis, ut est in oratione contra Ctesiphonte: Legisla- 33 tor iubet in populo , in Pnyce concione renunciari, qui a populo coronetur, alibi vero nequaquam. Pn Vero aut a consultorum, aut a subselliorum densitate, quae 'τι λυς dicitur, nomen, teste Arpocratione , i uenit. Hinc Thucydides libro octavo, Athenienses, ys inquit, concionem aduocarunt; unam extemplo in Pnys , ca, ubi alias etiam soliti erant;in qua cum Quadringen, , t OS abrogassent, quinque millibus rem p. tradendam, , esse decreuerunt. habitae sunt aliae quoque pycnae como ciones, in quibus & nomothetas ,& alia in remp.r duxerunt. Falla utcm,ut scribit Pollux, locus antiqua .

simplicitate no in theatri magnis centiam sabricatus. . in quo fuit suggestum, ex quoad populum agebatur, i& quidem ad mare versum , quod maritimam turbam . fundamentum esse popularis imperii, ut narrat in Th - .mistocle Plutarchus, arbitrarentur. De theatro vero Dionysii elicitur etiam ex lege, quam recitat Demo- ε, sthenes aduersus Mediam: Prytanes concionem co-

, , gunto in theatro Dionysii postridie in Pandione.& ex , , decreto eiusdem in oratione de ementita legationer, , Placuit, ut post Dionysia urbana. & in Dionys the , , tro conciones duas prytanes proscriberent.Atque haec quidem duo loca concioni habendae fuere solemnia, extra ordine vero & in Piraeeo;& in Colono,& in Munichia habitas esse Demosthenes in ea, quam modo dixi, oratione, Thucydides libro octavo, & Lysias in

oratione contra Agoratum demonstrarunt.

Quomodo eon ιο proscribe

80쪽

proscriberetur, ut omnibus in concionem, venientibus, quo de consulendi essent, pateret . quod Vlpianus ad primam contra Philippum , de ad eam, quae est de ementita legatione, notatum reliquit; & voluisse Demosthenes videtur, cum in eadem oratione dixit: Proscriptum autem erat, Praetoribus, & legatis; & ia . Timocratea:Cum de legibus agendum est, proscriben dum est,Nomothetis;& Andocides in oratione de mysterijs: Erat concio praetoribus, qui in Siciliam mi

tebantur . e

Vt autem nemo concionem inire poterat, qui non Qu6modo Iain tabulis cocionalibus scriptus esset, sic si quis ex iis eoncionem ueeo non veniret, aut aegre veniret, multis rationibus myςnt, cogebatur. ut apud interpretem Acharnensum scri- ῖς Rivriptum est. Nam ct vela, inquit, laxarunt, & vias, quae in sorum non ferebant,obstruxerunt, & venalia ex so--ro remouerunt, ne circa ea tempus tererent, & tincto fune circumscribentes eos in concionem compuleiscunt . Quod autem uela ille laxata scribit, ab Arpo- cratione exponitur. Omne integumentum, inquit,ta . ue expelle, siue ex alia materia γλον dicebatur. De-. mosthenes autem in oratione pro Ctesiphonte ait, a cepto nuncio de Elatia capta prytanas ex medio con- uiuio surgentes,eos qui in tentorijs, quae in foro sunt, versabatur, exegisse,& γ eex,id est vela, incendisse, ne . in foro circa venalia coueniret,neque alia de re mora traherent . in oratione vero contra Neaeram inquit, in donandaciuitate iubere legem, prytanas ponere umnas, de suffragium dare ingredienti populo,antequam peregrini introeant, & vela tollere . quod aut idem est eum loco orationis pro Ctesiphonte, aut aliquid . . , eiusmodi suspicandum est, prytanas ciuibus in con-eione sed uibus suffragium dedi sie ante peregrino- rum ingressum, & antequam tollerentur obices, id est priusquam in concionem Iaxarentur cuilibet dice- , D 11. ' Κ a re

SEARCH

MENU NAVIGATION