Statuta candidi et canonici ord. Præmonstratensis renouata ac anno 1630. a Capitulo generali plene resoluta, acceptata, et omnibus suis subditis ad stricte obseruandum imposita

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Baruch. e 4.

uenient ad vitam,qui autem dereliquerint eam,

ad mortem.

Tenete proinde Leges,vobis tam Staturis, quam Regula praescripias, ct perfectissime adimplete, ut euitetis mortem, ct perueniatis ad vitam. Eoo vero non cessabo, cum Apostolo pro vobis, ct pro omnibus orare, crρostulare, ut impleamini agnitione voluntatis Dei, tu omni sapientia, de intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, α vocatione, qua vocati estis sancta, per omnia placentes, in omni opere bono stuchincantes,&crescentes in scientia Dei,ut certamen bonum cerarantes , reportetis coronam Iustitiae, quam reddet vobis, O omnibus usique adfinem in bono perseuerantibus , IEsvs CHIVis Tvs Dominus noster. Datu in nostro Praemonstratensi totius oraenis Archica nobis, die s. Mensis Septemb.

no Dominica Incarnationis Millesimo Sexcent simo trigesimo.

32쪽

TENOR

LITERARUM APOSTOLICARUM

Sanctissimi D. N.

IVLII PP. H.

Quibus Patribus ordinis Pramonstratosis data

pote IEM, ut vetera Statuta mutem, minuant, vel in toto tollant, ae noua toties quoties opus

fuerit, condant oe promulgem.

V UI V s Episeopus seruus Seruorum DEI, Dilecto Filio ABBATI Monastem, Praemonstratensis, Laudunensis Dioecesis , Salutem dc Apostolieam Ben dictionem. Rationi congruit & conuenit honestati, ut ea quae de Romani Pontificis gratia. processerunt, licet eius superueniente obitu, literae Apo-xtolleae desuper eonsectae non fuerint, suum consequauintur effectum Dudum siquidem postquam felicis recordationis P t o Papae II praedecessori nostro pro parte tune Abbatis Praemonstratensis. Laudunen. Diceeesis, dc aliorum Coabbatum, Monastellorum Praemonstratensis ordinis, ubilibet constitutorum, exposito, quod cum quaedam continerentur in Statutis de Privilegiis dicti ordinis, quae a nonnullis Annis citra non fuerant obseruata, de ad quae seruanda propter eorum rigorem, illorum temporum conditionibus pensatis , non facile credebatur tantam multitudinem induci posse, de quaedam ieruate quae nullum aut modicum fructum adferebant; quodque Patres eiusdem ordinis id considerantes, aliqua alia statuta,aliquorum priorum derogatoria edidissent, quorum usus in ipso Ordine tune pluribus Annis inoleverat, ita quod de eontrario apud tunc existentes , aut nulla aut parua erat memoria, nonnulla vero transissent in non usum, desuper contrariis Statuistis minime editis: setebaturque, proptcrea ab aliqui-

33쪽

bus, eos n on vivere in statu iecuto,eo quod statura nutipsi ordinauerant, de in communem usum transierant Priailegiis x statutis seu ordinarionibus Apostolicis, contraria videbantur,quodque etiam non omnia seruarentur ab Abbatibus praedictis , ut congruebat et Idemque P I v s praedecessor, Patisiensis & Cameracensis ae S. Quintim in VeromanduaNouiomen. Dioecesiis, Ecclesiarum Decanis, eorum propriis nominibus non expressis, suis dederat literis in mandatu , ut ipfi vel duo

aut unus eorum, accersitis cum eis aliquibus personis Aeetesiastieis, Regularibus vel secularibus, Divini Schumani iuris peritiam habentibus, vitae ac morum homestate praeelatis, ac religionis zelo flagrantibus, Priuilegia, Statuta, instituta, & consuetudines huiusmodi, auctoritate Apostoliea diligenter viderent,recenserent, re examinarent, ac illis vilis, reconsitis. δc examinatis ut praesertur, si quae ex eis pro tunc Abbatis & Coabbatum praedictorum statu 3c indemnitatibus & animarusalute huiusmodi resormanda fore conspicerent, euciisdem P IvM per eorum patentes literas, eorum sigillis munitas, curarent quantocius desuper efficere certiorem. Ae quondam Τhomas de Courcellis, tunc Deeanus dictae Eeclesiae Parisiensis ad executionem ipsarum Iiterarum procedens, eaIumque forma seruata, praefato praedecetari, una cum AEgidio Carleti, Camera censi, x Ioanne Molet S. Quintini Ecclesiarumpet dictarum, Deeanis, suis in ea parte Collegis, per patentes literas sigillo Decani Parisiensis & Collegarum huiusmodi subleriptione munitas , quid in praemissis agendum seret , ad plenum rescripsissent: Dictiitque praedecessor considerans quod Abbates dicti ordinis,

motum & consuetudinum in sua Religione vigentium. iueidiorem quam caeteri homines haberent notitiam, Ecquid singulis expediret 3 Nee non ad quae instituta obseruandaverisimiliter induci valerent, plenius indicare possent: Tune Abbati eiusdem invia steti j Praemonstratensis per suas literas commiserat, & mandauerat: ut conuocatis dictis Coabbatibus qui nonnullos Canonicos eiusdem ordinis, obseruantiae, ae Statuto- Tum, ordinationu, δc consuetudinum eiusdem ordinis,

prae aliis notitiam habentes,secum duceret, Capitulumi

34쪽

cenerale eongregarent,in quo ipsius ordinis Prosesi res, ad meliorem obseruantiam Regulae 8c Statutorum dicti Ordinis, ad quam verisimilitet induci possint, inducere procuraret; caeteris Statutis, attentis cIreanstantiis, ac temporum 8c personarum qualitatibus pensatis, donee Professores huiusmodi ad illa obseruanda inelinati, de dispositi inuenirentur, interim in suspenso remanentibus. Ita tamen quod Abbates dc alij Religiosi praedicti, Capitula quae sequuntur inuiolabiliter obseruare tenerentur. Videlicet quod tria tria obedientiae castitatis, Ac paupertatis, non remitterent, dc ea quae de substantiaRegulae S. AvavSTINI, quam profitebantur . scirent, nullatenus infringerent, aut diminuerent. Ac pro abstinentia ab esu carnium, quae illis tam ex Italutis piae memoriae INNOCENTII Papae IV. etiam Praedecessioris nostri, quam alijs, in eorum Capitulis Generat ibus editis, iniuncta erat, donec ad maiorem praemissorum obseruantiam induci possent, singulis quartis feriis, dc cuiustibet Sabbati diebus, nee non a prima Dominica Aduentus usque ad Natale Domini, dc a Dominiea Septuagesimae usque ad Pascha Resurrectionis, in quolibet loco abstinerent, ae omnibus sextis seriis ieiunarent ; qui vero in praedictis diebus carnes comedisse . conuictus ves consessus foret, pro Vice qualibet, tribus sextis seriis in pane de aqua ieiunaret, debilibus & infirmis, potionatis, Mminutis, qui non in Re sectorio, sed Infirmitorio vel alio Ioeo per Abbatem seu eius Vicarium deputando, reficerentur,exceptis; qui eum necessitas ingrueret sextis serijs plusquam semel comedere, &in aliis supr nominatis diebus, carnibus refici possent. Quodque omnea M sinsuli Religiosi , & Prosessores cuiustibet Conuentus inibi quotidie refici , 3c in Dormitorio eiusdem de nocte quiescere deberent, officialibus qui

circa administrationem rerum temporalium Occuparentur , ae debilibus 8c infirmis, ae aliis eum quibus Abbates, seu eorum loca tenentes, ex aliqua rationabili eausa, super hoc dispensarent, duntaxat exceptis.

Praeterea omnes relisiosi praedicti, in Choro, Claustro, Dormitolio, de Refectorio, silentium obseruarent, Nil loqui necesse foreet, brevia caluummodo verba, A

35쪽

lubmissa voce proferrent. Nec loca praedicta mulieres

ingredi permitterent, nisi Monasteriorum Fundatrices rent, vel de licentia Abbatum seu loca tenentium eo. rundem, aliquae honestae Matronae ex rationabili tamen causa , Claustrum duntaxat ingredi permitterentur. Necnon quod domus Sororum dicti ordinis , nullux seculatis vel cuiusuis ordinis Regulatis, nisi secundum formam in Statutis dicti INNOcrNTI I, & aliorum summorum Pontificum, etiam praedecessorum nostrorum super hoc editis, intraret, re quod nullus Abbas aliquem nisi decimum- octauum suae aetatis annum egisset, in Canonicum reciperet, M nulli consanguineo-ram suorum, vel alteri non egeno . vel pauperi, bona mobilia vel immobilia Monasteriorum quibus praeessent , in eorum gravamen concederent: necnon hospitalitatem, per singula Monasteria seeundum loeorum possibilitatem seruare , & eleemosynas erogare; quodque statum domus, quantitatem expensarum, re receptorum summam , debitorum & creditorum nomina, εc causas propter quas debita essent contracta, M in quas utilitates conuersa, illi qui his se intromisissent, eotam OHeialibus domus, ad hoc pro tempore deputatis, ad minus singulis annis semel reddere tenerentur : Necnon statutorum praedictorum transgressores, si Religiosi, per Abbates, fi veto Abhates serent, per Superiores suos secundum quod grauitas culpae exigeret debite punirentur. Aliis autem ordinationibus, & Statutis eiusdem ordinis, eirea Diuinio mei,

celebrationem, Abbatum electiones, ossiciorum & beneficiorum distributiones, Ecelesiarum Paroe hialium Legimen . ponsionum assignationes, victum & vestitum Religiosorum, equitaturas, Capitulorum congregationes , criminum & delictorum punitiones, & atra quaecumque, tam auctoritate Apostolica, quam alias editis, quae tunc Abbati & Abbatibus praedictis, indicto Capitulo Generali,ut praenussum est, congregandis, commodE Obseruari posse viderentur, in suo robore duraturis. Nec etiam apud eos, qui StZtuta praefata hucusque obseruare soliti essent, illa per huiusmodi ordinationem , intelligerentur relaxata, sed potius ad perseuerandum, in sua deuota conuertatione,

36쪽

solita obseruantia , ac fructus uberiores virtutis. At auctimoniae , iugiter perserendum , piis exhortationibus, & salutaribus admonitionibus, Inducerentur.

Dict isque P I v s praedecessor, quidquid per tunc Abbatem, cum praefatis Coabbacibus, & Religiosis, de de illorum consilio, matutaque deliberatioue praehabita,in d: ho Capitulo Generali,quae ad religionis augmentum , & eorum animarum salutem tendere digno icerentur, circa praemissa fieri contingeret ex tunc Apostolica auctoritate approbauerat, di confirmau

Iat, ac sui scripti patrocinio comatumuerat, suppi uerat'ue omnes x ungulos defectus,si qui sorsan interuenissent in eisdem. Et deinde pro parte tune Abb iis Praemonstratensis & coabbatum praedictorum ac Priorum , Praepuisorum, Priorissarum, singularumque personatum eiusdem ordinis, bonae memoriae SIxTci Papae Iv. etiam praedecessori nostro, exposito, quod per Abbatem & Coabbates 4c Religioses praedictos, ad litterarum P II huiusmodi executionem . eius superuenieme obitu, per omnia pἔocessum non fuerat, ac graue admodum videbatur plerisque dicti ordinis

Prosessoribus,, toto tempore continuo , a Dominica Septuagesilanae v be ad Pascha Resurrectionis ,1 cat nibus abstinere. idemque S IX tus eorum in ea parte supplicationibus anc inatus, di literas praedictas ea dem auctoritate approbans, ac in eum statam dc vim xem , in quo erant animaam dictus P I v s praedecesibi decederet, reponens, Illasque & inde secuta quaecumisque, in robore firmitatis subsistere debere decernenti eidem Abbati ad totalem executionem liueiatum e runὸem, eum Coabbatibus,& Religiosis praedictis iuxta illatum vim, sormam M tenorem procedendi, Ac dies abstinentiae earnium intςr Septuagesimam & Quinquagesimam in totidem dies, Festum omnium sanct Eam immediatὶ praecedentes, commutandi ae omneadi singulas ordinationes, di Statuta έ Regula ac tribus substantialibus votis, prosessione, & toto tenore Iitein

37쪽

uantia vivebant, eum Abbatibus 8e Religio. Praedi .ctis moderandi, interpretandi, ac illis addendi vel minuendi, ae etiam illa in totum annullandi, de noua oties quoties opus effet, prout pro temporum, lO tum, εc occurrentium casuum varietate, di exigentia

viderent expedire, condendi, ordinandi, & promul- gaudi , perpetuis suturis temporibus dummodo ordinationes & statuta hutnsmodi sacris canonibus non obviarent auctoritate Apostolica praedicta, saeuit tem eoneesserat prout in singulis PII 8c S I x T I prae-deeetarum praedictorum lateris, inde consectis plenius

continetur. Recolendae memoriae ALEXANDRO

Papae VI. etiam praedecessori nostro , pro parte tua exposito, quod a nonnullis timoratae conseientiae dicti Ordinis Religiosis haesitabatur , tunc Abbatem Praemonstratensem ultra seu praeter formam dictarum lite Tarum, nonnulla Statuta eiusdem ordinis limitasse, Semoderatκm fuisse, Sc quod abstinentia ab esu carnium

huiusmodi per personas eiusdem ordinis diuersimoda

obseruabatur, cum aliqui iuxta PII a Domini ea Septuagesimae usque ad Pascha Resurrectionis, alia vero per quindecim dies, Festum omnium Sanaorum immediatὶ praecedentes, iuxta s IxTI literarum praedictarum tarmas, εc quod deterius est, aliqui ne*rum obseruabant, Sc propter huiusmodi varietatem, εc verba in eisdem literis P I I praedecesioris adposita per quae illis qui antiqua statuta obseruare soliti erant, e ad illa obseruanda induci possent, Statuta ipsa relaxari

minime videbantur, indicto ordine grauia ineonuenientia exoriebantur , & Religiosorum conscientiae, non paruo scrupulo subiacebant : Quodque fi in eodem ordine statuta parisormiter obseruarentuae , κomnes indifferentet illa obseruare tenerentur , proinsecto ineonuenientia , Sc animorum perturbationea huiusmodi , submouerentur , & animarum saIuti Sequieti ac tranquillitati conscientiarum , personarum huiusmodi, plurimum consuleretur: Et pro parte tam tua , quam dilectorum filiorum abbatum, Priciturn, Praepostorum, Priorisia1um dc aliarum utriusque sexus personarum dicti ordinis eidem ALEx ANDRO

praedecessori humiliter supplicato, ut animarum sal L

38쪽

personarum eiusdem ordinis circa praemissa oportunὀpto uidere de benignitate. Apostolica dignaretur. Praesitus ALEXANDER praedecessor, qui ad ea, quae ad Ecclesiae decorem , sacraque religionis , ac salutem animarum personarum s illius suavi iugo degentium salubritet dirigendiam , tendere dignoscebantur,pate

na solicitudine prospiciens ; His quae circa id prouida

ministrorum eiusdem religionis ordInatIone ei nanauerant, libenter cum ab eo petebatur, Apostolici adiiciebat muniminis firmitatem , & alia desuper decernebat , Ze fieri mandabat, prout in Domino eo nipiciebat salubriter expedire, Te, ac omnes & singulas personas Haedictas, a quibuscumque excommunicationis, suspensionis, & interdusti, aliisque Ecclesiasticis sententiis , eensuris 3c scenis a Iuae vel ab homine qua uis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet in nodari eratis , ad effectum Infra scriptorum duntaxat consequendum, absoluens, & absolutos recensius. huiusmodi supplicationibus inclinatus, sub Dato vide-lieet 1 Idiu affarii, , Pontifcatus sub Anno vndeesmo, voluit di concessu tibi dari in mandatis, quatenus Tauna cum omnibus Zc sngulis Abbatibus & Praelati

dicti ordinis simul pro Generali Capitulo eiusdem

ordinis celebrando pro tempore congregatis, c ipsum Capitulum Generale facientibus, εc repraesentantibus, adhibito consilio aliquorum Canonicorum eiusdem ordinis qui illius Statuta, consuetudines. Ec obseruantias melius noscerent , quaecumque ordinationes κStatuta, eatenus per Abbates M Praelatos dicti ordinis circa modum vivendi personarum utriusque sexus ipsius ordinis facta dc edita, dummodo sacris canonibu nnon obviarent, & pro salute animarum cognosceretis. πpedire , praefata auctoritate Apostolica approbar iis, & eonfirmaretis, ac suppleretis omnes x singulos desectus, si qui forsan interuenerant in eisdem, decerneretisque illa perpetuo obseruari debere. Et nihilo minus abstinentiam ab esu caInium, a Dominica ita

Septuageuma, usque ad Pascha Resur .ctionis, aliaque super eodem esu per praefatum P I v M praedecessorem concessia, Ec moderata ab omnibus 8c singulis eiusdem ordinis viciasque sexus personis, deinceps obseruari

39쪽

ebere, eosque ex eisdem personis, quoS pro tempore roficisci contingeret extra sua Monasteria, carnibus prout illi ad quos diuertent, vescentur, praeterquam in aduentu Domini, & a Dominica in Septuagesima usque ad, Pascha Resurrectiorum huiusmodi vesti posse. Ac tam circa illos qui Statuta huiusmodi obseruare soliti fuerant Ac apud quos illa relaxata non intelligebantur, ae de quibus in dictis literis fit mentio, quam circa quascumque alias etiam utriusque sexus praedicti ordinis personas, quid εἰ qualiter obseruare deberent absque alia animorum inductione, limitatione, Iestrictione, arctitudine, suspensione, dilatatione seu con- set tiarum scrupulis ; Tribus substantialibus votis, di ad illorum obseruantiam neeessariis, quae salua permanerem dc obseruarentur, dumtaxat exceptis, omniadi singula statueretis, deeerneretis, ordinaretis, & super hoc dispensaretis ac disponeretis, quae praedicto ordini εc illius personis omnibus communiter,& diui-εm, ad pacem, quietem, tranquillitatem εἰ animarum salutem earundem videretis expedire. Nec non antiqua Statuta, Sc consuetudines ipsius ordinis, modera emini, interpretaremini & limitaretis, illisque adde-xetis fle minueretis, seu etiam illa in totum annullare- sis , Sc tolleretis , ac noua toties quoties opus esse. Prout iuxta temporum, locorum, personarum, & occurrentium casuum, exigentiam expedire cognosceretis, tondereris, ordinaretis & promulgaretis, dummodo ordinationes de Statuta huiusmodi 1 saeris camonibus non deviarent. illaque ab omnibus personis praedictu inviolabiliter obseruari mandaretis , ac eas ad id per censuras Ecelesiastieas & alia oportuna iuris Temedia, eompellere, aliaque omnia & singula quae in Iraemissis, ac circa ea necelsaria essent, seu qnomodω ibet Oportuna facere S exequi curaretis. Super quihus omnibus Mem ALEXANDRR praedecestor vobis Ileentiam ει facultatem concessit, ac statuit, deereis nil & ordinauit . quod deinceps perpetuo , quicquid rei supradictos Abbates δc Praelatos illorumve su cessores capitulariter semel statutum , Ordinatum, dispositum, moderatum, interpretatum, limitatum , additum seu detractum esset, nisi per simile Generata

40쪽

Capitulum, aut Abbates 3c Praelatos illud repraesentantes , seu illius vel illorum duas ad minus pMtes, etiam tertia contradicente, infringi vel immutari, vel alterari nullatenus posset: Non obstantibus praemissisae constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis, nec non Statutis ia consuetudinibus Monasteriorum& Ordinis praedictorum, iuramento, eonfirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, cari rasque contrariis quibuscumque. Ne autem de absolutione, voluntate, concessione, licentia, facultate, statuto , de ereto & ordinatione ALEXANDRI PI-deeetaris huiusmodi , pro eo quod super illis i psiusALEx ANDRI praedecessoris litterae, eius superueniente obitu consectae non fuerunt , valeat quomodolibet haesitari, vosque illorum frustremini effectu: VOLENxas & praefata auctoritate Apostolica d cernentes, quod absolutio, voluntas , eoucessio , licentia, facultas, Statutum , decretum, & oIdinatio ALEXANDRI praedecessoris huiusmodi , perinde a dicta die quinta Idus Martii, suum ibrtiantur effectiun , ac si super illis ipsius A LEκ ANDRI praedecessoris littera sub eiusdem diei data eonsectae fui Gsent , prout superius enarratur : quodque pr.esentes litterat ad probandam plene absolutionem , voluntatem , concessionem, licentiam facultatem, Statu- tum , decretum, & ordinationem, A LE x A N D R et praedeeetaris huiusmodi, ubique sussietant, nee ad is probationis alterius adminiculum requiratur: Disereotioni tua per Apostolica serapta mandamus quatenus tu una cum omnibus & singulis Abbatibus & Plaetatis ordinis huiusmodi, simul pro Generali Capitulo eiusdem orditiis celebrando pro tempore congregatis, dc ipsum Capitulum Generale facientibus & repraesen- antibus ut praefertur. adhibito consilio aliquorum Ca-nonteorum eiusdem ordinis, qui illius Statuta & co suetudines & obseruantias melius nouerint ι quaecum que Ordinationes M Statuta hactenus per Abbates MPraelatos dicti Ordinis cire1 modum vivendi, per Μnarum utriusque sexus ipsius ordinis facta de edita, dummodo illa saeris eanonibus ut praemittitur non obvient , dc pro salute animarum cognoueritis expedire.

I iij

SEARCH

MENU NAVIGATION