Catulli, Tibulli, et Propertii Opera

발행: 1772년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

iar tuus in vita dulcis alebat amor. Quem nunc iam longe non inter nota sepulcra, Nec Prope cognatos compositum cinereS, Sed Troia obscoena, Troia infelice sepultum Detinet extremo terra aliena sol O. Ad quam tum properans ferventior undique Pubes Graeca penetrales deseruere Deos; Ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. Quo tibi tum alia pulcherrima Laodamia, Ereptum est vita dulcius, atque anima Conjugium V tanto te absorbens Ortice amoris Estus in abruptum detulerat barathrum:

Quale ferunt Graii Ρheneum prope Cyllenaeum Siccari emulsa pingue palude solum: Quod quondam caesis montis odisse medullis Audet falsiparens Amphitryoniades, Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit imperio deterioris heri

Pluribus ut caeli tereretur janua Divis, Hebe nec longa viro initate foret. Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, iod Divum domitum ferre jugum docuit. Nam neque tam carum confecto aetate Parenti Una caput fieri gnata nepotis alit; Q ii cum divitiis vix tandem inventus avitis Nomen testatas intulit in tabulas, Impia deris gentilis gaudia tollens, Suscitat a cano Vulturium Capite. Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo Compar, quae multo dicitur improbius Oscula mordenti semper decerpere rostro tanquam Praecipue multivola est mulier. Sed tu olim magnos vicisti sola furores, Ut semel es flavo conciliata Viro. Aut nihil aut paulo quoi tum concedere di na

72쪽

Lux mea se nostrum contulit in gremium Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido Fulgebat crocina candidus in tunica. Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, Rara verecundae furta seremus herae; Ne nimium simus stultorum more molesti. Saepe etiam Juno maxima coelicolum Conjugis in culpa flagravit quotidiana Noscetis omnivoli plurima furta Jovis :Atqui nec Divis homines componier aequum eli: Ingratum tremuli tolle Parentis onus. Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna Fragrantem Assyrio venit odore domum 'Scis urtiva dedit mira munuscula nocte

Ipsus ex ipso dempta viri gremio. Quare illud satis est, si nobis is datur unis, Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi quod potui confecti ina carmine munUS Pro multis, Manli, redditur officiis; Ne vestium scabra tangat robigine nomen Haec atque 1lla dies, atque alia, atque alia. Huc addent Divi quam plurima, quae Themisolinc Antiquis solita est munera ferre piis Sitis felices et tu simul, et tua Vita, Et domus, ipse in qua lusimus et domina, Et qui principio nobis te iram dedit, a quo Sunt primo nobis omnia nata bona; Z longe ante omnes mihi quae me carior ipso est Lux mea, qua viva Vivere dulce mihi est.

ΝOLI admirari, quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur. Non illam rati labefactes munere Vestis,

Aut perluciduli deliciis lapidis. I redit

73쪽

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur Valle sub alarum trux habitare caPer. Hunc metuunt omnes neque mirum. Nam mala valde est Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Aut admirari desine cur fugiunt.

Ut L se dicit mulier mea nubere malle, Quam mihi; non si se Iupiter ipse petat. Dicit, sed mulier cupido quod dicit amanti,

Invento, et rapida scribere oportet aqua.

SI quoi jure bono sacer alarum obstitit hircus,

Aut si quem merito tarda podagra secat; simulus iste tuus, qui Vestrum Xercet amorem, Mirifice est a te nactus utrumque malum. Nam quoties futuit, toties ulciscitur ambos, Illam assi igit odore, ipse perit podagra.

DI TUAS quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec Prae me Velle tenere Jovem. Dilexi tum te, non tantum ut Vulgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit, et generos. Nunc te cognovi. Vbiare, etsi impensius uror, Multo mi tamen es vilior, et levior.

Qui potis est inquis Quod amantem injuria talis Cogit amare magis, sed bene velle minus.

74쪽

DE SI E de quoquam quicquam bene Velle

mereri,

Aut aliquem fieri posse putare Pium. Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est:

Imo etiam taedet, taedet obestque magis. Ut mihi, quem nemo gravius, nec acerbiu urget, Quam modo qui me unum, atque unicum amicum habuit.

GELLIUS audierat, patruum objurgare solere. Si quis delicias diceret, aut faceret. Hoc ne pii accideret, patrui perdepsuit ipsam

Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem. Quod voluit, fecit: nam quamvis irrumet Psum Nunc Patruum, verbum non faciet Patruus.

'PULI A potest mulier tantum se dicere amatam

Vere, quantum a me, Lesbia, amata mea es, Nulla fides ullo fuit unquam cedere tanta, QPanta in amore tuo ex parte reperta mea est. Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa,

Atque ita se officio perdidit ipsa pio Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias. Nec desistere amare omnia si faciaS.

75쪽

SI qua recordanti bene facta priora voluptus Est homini, cum se cogitat esse Pium ;Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo

Divum ad fallendos numine abusum homines; Multa parata manent in longa aetate, Catulle, Ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam quaecunque homines bene quoiquam aut dicere possunt, Aut facere: haec a te dictaque factaque sunt. Omnia quae ingrata perierunt credita menti. Quare jam te cur amplius excrucies PQuin te animo ossirmas, aeque istinc usque reducis,

Et, Dis invitis, desinis esse miser pDissicile est longum subito deponere amorem. Difficile est D verum hoc qua lubet, essicias. Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum. Hoc facies, sive id non pote, sive Pote . Di, si vestrum est misereri aut si quibus unquam Extrema jam ipsa in morte tulistis opem Me miserum aspicite: et, si vitam puriter egi, Eripite hanc pestem, perniciemque mihi, Quae mihi subrepens imos, ut torpor in artus Expulit ex omni pectore laetitias. Non am illud quaero, contra ut me diligat illa Aut quod non potis est esse pudica velit.

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.

Di, reddite mi hoc pro Pietate mea,

76쪽

RUS E mihi frustra, ac nequicquam credite a

mice.

Frustra imo magno cum Precio, atque malo. Siccine subrepsi mi atque intestina perurens Mi misero eripuisti omnia nostra bona PEripuisti. Me neu nostrae crudele venenum Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiari

GALLUS habet fratres, quorum est lepidisum conjux Alterius lepidus filius alterius. Gallus homo es bellus; nam dulces jungit amores, Cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum, Qui patruus patrui monstret adulterium. Sed nunc id doleo, quod purae impura Puellae Suavia conjunxit spurca saliva tua. Verum id non impune feres: nam te omnia secta Noscent, et qui sis, fama loquetur anuS.

LESBIUS est pulcher: quidni P quem Lesbia

malit, Quam te cum tota gente, Catulle, tua. Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum Si tria natorum suavia reppeIerit.

77쪽

QUID dicam, Gelli quare rosea ista labella

Hiberna fiant candidiora niVe, Mane domo cum exis, et cum te octava quiete

molli longo suscitat hora die pNescio quid certe est. An vere fama susurrat Grandia te medii tenta vorare viri PSic certe. Clamant Victoris rupta miselli Ilia, et emulso labra notata sero.

AD IUVENTIUM . LXXIX.

ΝΕΜ O Ni in tanto potuit populo esse, JuVenti,

Bellus homo, quem tu diligere inciperes; Praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri Hospes, inaurata pallidior statua PQui tibi nunc cordi est, quem tu Praeponere nobis Audes. Ah nescis, quod facinus facias.

QUINTI, si tibi vis oculos debere Catullum. Aut aliud, si quid carius est oculis; Eripere ei noli, multo quod carius illi Est oculis, seu quid carius est oculis.

IN LESBIAE MARITUM. LXXXI

LESBIA mi, praesente viro, mala Plurima dicit: Hoc illi fatuo maxima laetitia est. Μule, nihil sentis Si nostri oblita taceret, Sana esset quod nunc gannit, et obloquitur, Non

78쪽

Non solum meminit sed quae multo acrior est Te , Irata est: hoc est uritur, et loquitur.

CHOMMODA dicebat, si quando commodyvellet Dicere et hinsidias Arrius insidias. Et tum mirifice sperabat se esse locutum. Cum quantum poterat, dixerat hinsidias. Credo sic mater, sic Liber avunculus ejus, Sic maternus avus dixerit, atqueZVia. Hoc misso iura vin m requierant omnibUS aures. Audibant eadem haec leniter, et leviter.

Nec sibi postilla metuebant talia VerbZ, Cum subito affertur nuncius horribilis; Ionios fluctus postquam illuc Arrius siet, Jam non Ionios esse, sed Hionios.

ODI, et amo. Quare id faciam fortasse requiris. Nescio sed fieri sentio, et Xcrucior.

QUINTI A sermosa est multis; mihi candida, longa, Recta esst. Hoc ego es sic singula confiteor. Totum illud formosa, nego. Nam nulla Venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est quae cum pulcherrima tota est Tum omnibus una Omnes surripuit Veneres.

79쪽

Udi facit is, Gelli, qui cum matre atque TOTe Prurit et abjectis pervigilat tunicis Quid facit is patruum qui non sinit esse maritum P Ecquid eis quantum suscipiat sceleris Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys, Non genitor Nympharum abluit Oceanus. Nam nihil est quicquam sceleris, quo Prodeat ultra, Non si demisso se ipse voret capite.

GLI LIM S est tenuis quidni P quoi tam bona

mater,

Tamque valens Vivat, tamque Venusta soror, Tamque bonus Patruus, tamque Omnia Plena Pu

ellis Cognatis Quare is desinat esse macer PQui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est,

Quantumvis quare si macer, inVenies.

ΝASCATUR magus ex Gelli, matrisque nefando Conjugio, et discat Persicum aruspicium. Nam magus X matre et gnato gignatur OPOrtet, Si vera est Persarum impia relligio :Gnatus ut accepi veneretur carmine Divos omentum in flamma pingue liquefaciens.

80쪽

ΝΟΝ ideo Gelli sperabam te mihi fidum

In misero hoc nostro hoc perdito amore fore, Quod te cognossem bene, constanterque Putarem Haud posse a turpi mentem inhibere probro: Sed quod nec matrem, nec germanam esse Videbam Hanc tibi, quoius me magnus edebat amor. Et quamvis tecum multo conJungere uis,

Non satis id causa credideram esse tibi. Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni Culpa est, in quacunque est aliquid sceleris.

LESII mi dicit semper male, nec tacet unquam De me: Lesbia me dispeream, nisi amat. Quo signo Quia sunt totidem mea, deprecor illam Assidue verum dispeream, nisi amo.

Ii nimium studeo, Caesar, tibi velle placere Nec scire, utrum sis albus, an ater homo.

ENTULA moechatur, moechatur mentula Certe

Hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.

SEARCH

MENU NAVIGATION