J. Andreae Serrai orat. S. Hieronymi charit. presbyteri De vita et scriptis Jani Vincentii Gravinae commentarius ad illustrissimum virum d. Emmanuele de Roda et Arrieta ..

발행: 1758년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 DE VITA

XXI. Ab Jure civili ad Institutiones Canonicas tradendas anno Ci s CCm. progressus est Gra-

vina: in quibus pertexendis id praesertim studuit, ut omissis intempestivis atque verbosis quaestionibus, quibus ceteri nimis familiariter utebantur , certis principiis , quibus unice constare debent Institutiones , suas componeret e breviterque in eis priscam , mediam , & novam Ecclesiae complexus est aetatem . Praeter operam sibi imperatam, hoc est, praeter quotidianam dictandi explicandique horam , &consuetas repetitiones , ac disputationes ex edicto praescriptas, labores quoque sibi addidit voluntarios . Angum enim sinquit in Praefat. Instit. jumtia

est , quae intra legis versa continetur : nam longe supra leges ab hominibus conscriptas in paginis , oblia gamur a legibus naturalis hone Iatis , a Deo Opt. mx. conscriptis, ut D. Paulus docet, in animis nomis r quibus, quantumcunque in nobis e I, eonferre monemur in utilitatem aliorum . Igitur singulis diebus postquam enarrasset quae ex ejus lectione exseri. pserant discipuli, exponebat illius argumenti prima rium Canonem a se allegatum , ut a sente suo Juris doctrinam petere auditores suos doceret. Praeterea , ubi res poscebat, capita sacri Concilii Tri.

dentini , una cum ea Catechismi Romani parte , , quae rem Sacramentariam comprehendit, interpretabatur . Ubi vero e suggestu descenderat, horae quadrantem auditoribus suis, sive de Pontificio, sive de

62쪽

J. VINC. GRAVINAE . Caesareo Iure interrogantibus copiam sui faciebat. In

solemnioribus vero vacationibus antecessorum , quas

ordinarios vocant, suum De ortu progressu Puriseimilis librum , statim post absolutam illius diei prae

lectionem Canonum, eisdem explicabat; ut eo opere quidquid eruditionis Romanae ad Romanarum legum , & veterum Iurisconsultorum intelligentiam exigitur, summo cum temporis & laboris compendio praenoscerent. XXII. Et quoniam litterarum studia ad bene beateque vivendum , hoc est ad hanc , qua modo fruimur, vitam recte sancteque instituendam, atque ad purum supremi Numinis , veraeque Fidei cultum referri omnino debent; non minore interea cura de discipulorum suorum pietate , deque optimo Religionis sensu laborabat Gravina. Nunquam enim eos a schola , ac praesertim si quando diutius vacare a studiis contigisset, sine aliquo Christiano praecepto ac documento , in quo se occuparent , dimisit. Cujus rei gratia plurimas scriptitavit Dictio- nes , sive Orationes , quae a Μetastasio asservantur; unamque solummodo in lucem edidit simul cum aliis Orationibus , quam ad suos juris Pontificii auditores habuit anno ciD1 cCm. ser. II. maj. Hebdomadae, nomenque illi fecit De Canone interiore. Opere pretium erit ejus orationis initium hic rese re , ex quo reliqua intelligi facile possunt. H Ira,

que ' Dissiligod by Corale

63쪽

4 8 DE VITA

que mode Iia, eteΠraque discendi cupiditas postatare

videtur a vobis, ne proximis vacationisus vos abysque aliqua utilitate atque occupatione , Hudio me Iro digna , dimittamus. Cum autem quotidie sacros a nosis exterioris disciplinae Canones accipiatis , decet sane, ut, lanantibus jam solemnioribus poenitentiae temporibus , recurrentibusque annuis diebus funeris illius, unde . nobis beatae vitae processit aeternitas , referatis hinc mosissum interioris disciplinae rationem , ex qua quisquis me Trum ab Audio legum jus reddere aliis addiscit, sciat in posterum , quod ea longe docilius, jus reddere ipsi sibi, atque ab animo

sevo propulsare injurias corporis: quique totos dies aeimili scientia docetur alios regere, norit, quod magis intereH hominis, regere semetipsum, nec modo cumcimisus, dum in hac vita mortali moratur , verumo cum propriis affectionibus tuto ae tranquille ad Ieatam spem immortalitatis habitare. uid enim prode Ztribuisse euique suum , exteriori ue ju titiae usu composuisse lites alienas, quando animi no bi litigiis dia scindimur, o nobiscum perpetuam inju litiam exerceis

mus , tradentes mensem in corporis pote Hatem, iramque, atque cupiditatem supra rationem attollentes, permutatis contra Naturae legem Angularum facultatum sectis P Atque in hanc sententiam Orationem prosequitur, summaque eloquentiae vi omnem Christianorum pietatem ad has praesertim Virtutes, nempe caritatem inter homines , humilitatem , ac patientiam

64쪽

tiam reserendo . Cavendumque admonet a Pharisaeorum simulata pietate , in quibus erat soris compositus pudor, intus summa adipiscendi libido. Huic orationi vir summus Gottsridus Mascovius in Academia Gottingensi Iuris Prosessor in suis ad eamdem Orationem Notis , principem inter reliquas locum tribuit , adeoque sanctam, & plenam optimae stu-gis existimavit, ut dignam duxerit, quae studiosis hominibus legenda daretur antequam ad reliqua st

dia accedant . XXIII. Gratiani praeterea Decretum, ut UO

cant, in eodem Archigymnasio docuisse , admonet nos alia ejus oratio De sedere pietatis, o doctrinae ad suos Gratianei Decreti Auditores . Animadvertit in ea Gravina , quemadmodum Iulianus Caesar bellum Christiano populo multo exitiosissimum movit prae ceteris aliis Christianorum hostibus ; quippe qui ignorantia & caligine ingeniorum Christianam sapientiam obruere , clausis scholis , nitebatur; ita nunc imprudenter atque ignoranter, simili qua Julianus via, ab indoctis quibusdam novae pietatis simulatoribus Christianam Religionem nefario bello impeti, qui non opibus in pauperes effundendis , neque abscindendis cupiditatibus , honoribusque declinandis ;sed flectendis cervicibus, unaque calumniandis me lioribus, Graecarum , ac Latinarum litterarum, Poe

tarumque odio & exilio, ignarum sibi vulgus attraxerunt . At hos , qui prosanos auctores e manibus G ad

65쪽

ueo DE VITA

adolescentium abstrahunt, intellexisse oportet, se virtutes , non vitia illis eripere , ea longe uberius haurientibus e ganeis, & lustris, & spectaculis. & commessationibus, &alea, quae vitia juventutis ingenia nostra hac aetate maxime tenent: Pro quibus si oecuparentur in poetis , praeter eloquentiam ct eruditionem , quam inde carpserint , e noscendis poetarum aegritudinibus , atque moleHiis, tamine illorum exopressis , alieno labore eavere sibi discerent a moluptatibus illis, ad quas imperitia plerumque serimur, o

ignorantia periculorum . uuas poetarum utilitates minime contemserunt veteres Ecclesiae Patres, ex quibus

cir ORomus, o Hieron us , alter Arinophanem , alter delicias meas Plautum pulminari suo subjiciebant , uι ex his leporem illum , atque facundiam , squam scriptis suis reddiderunt, assidue haurirent, indeque sagittas illas eloquentiae peterent, quisus Chri-Hianorum MLtes eo gerentur. His facultatibus des Iituuntur no Iri adolescentes, dum amelluatur ab optimis poetarum . De Gratiani deinde Decreto pluribus disserit, ac docet, quamvis ille tenebris mersus teminporum commentitios Canones haud paucos obtrudat , temporumque, ac rerum confundat ordinem Iomnem tamen ab eo non exteriorem modo, sed interiorem disciplinam fluere, & cognitionem mune rum sacrorum ; floresque sanctorum Patrum omnium decerpi utiliores ad publicam , & privatam emendationem morum . Contendit denique id cu

66쪽

I. VINC. GRAUINAE . t Irandum esse Romanae Curiae ministris, si se humanarum divinarumque rerum cultores , & moderat res praestare velint, morum severitatem , doctrinaeisque integritatem ex Apo Iolicis repetere temporibus, o exemplis , o scriptis ; prudentiam vero civilem ex universa memoria rerum a majoruus , supra mort Iium opinionem , ee Iarum, ad praesentem utilitatem usumque transferre; justitiam tandem ad Ecclesiarum , populorumque praesentium regimen evocare de Grati neis priscorum Canonum , o Pininianeis Legum voluminibus: quo non modo inimicos exarmemus no Iros, libertatem retineamus , majorum virtute partam ,

o Pontificum auctoritate eon firmatam ; sed etiam ad Romanam pote Hatem , o fidem, atque ad spem salsetis aeternae revocemus eos , qui antea quidem se subtrahentes , ditionem no Iram extenuarunt; nunc autem exultantes , o. opibus ferocientes , iis graviorem

servitutem parant, quibus olim se paruisse indignantur . Hae Iuni septem Gravinae orationes, ad morum simul & litterarum emendationem, ac regimen pertinentes , quas lucifugi ac vespertiliones, ne fraudis suae aperte coarguantur , aeterna , si possent , oblivione damnarent . Eam autem Orationem quam in Epistola ad Hemicum Ηuyssenium ipse numero quartam recenset pro novis Philosophis, inter Gravinae scripta reperire nobis adhuc non licuit

XXIV. Paraverat Gravina sibi amicitiam ejus, G a quem

67쪽

uea DE VITA

quem modo memoravimus , Henrici Huyssenii , magni apud Germanos nominis , qui rerum Romanarum curiosus ab eo expetierat, ut Pontificis Maximi res gestas sibi mitteret. Igitur quum Clemens XI. Pontifex Max. xv r. Kal. & vir. Idus Iunias GDi ccvI. S. R. E. Cardinales elegisset, Gravina eodem anno morem petenti gessit, illi describendo Acta eorum Comitiorum e Consistorialibus deprompta monumentis . Extollit in eo Commentario Gra- vina egregias Pontificis virtutes, ejusque in primis moderati animi praeclarum exemplum , qui , universo Cardinalium Senatu rogante, ut Annibalem Albanum , germani statris filium, adolescentem magna & virtutum , & disciplinarum commendatione praestantem , inter Cardinales adlegeret; nullis precibus deliniri potuit, ut praeteritis aliis summis viis ris , ejus rationem haberet. Resert praeterea admirabilem illam , di perquam raram vel in sacra historia Gabrielis Philippuccii Maceratensis ab oblata praeclara dignitate Cardinatatus abstinentiam . Is enim quum comperisset se a Pontifice in albo Cardinalium esse relatum , summis viribus adnisus est eam sortem a se per summae auctoritatis Cardinalem Marescotium scripto deprecari . Adeo ut metuens auctoritate Pontificia sibi praeclusum iri fugam, veluti de caelo tactus conciderit, febrique correptus

non ante convaluerit, quam Pontifex consultis Patribus , ea trepidatione illum liberasset. Quo nuncio

68쪽

doctissimus Archiater Pontificius Iohannes Μaria Lancisius, ad aegrum curandum missus , morbum confestim cedere animadvertit, ut senem illum , quem semianimem invenerat , post hunc nuncium viderit prope juveniliter exilientem. XXU. Interim absolverat jam Gravina R mani Iuris Origines , ad quos exponendos jam pridem praecipuam curam ac studium contulerat. Hus Operis primus liber Neapoli primum prodierat anno CIPI CI. cum hoc titulo , Pani Vincentii Gramianae de ortu o progressis Puris Cimilis liber , qui eR Originum primus. Petentibus deinde multis , ut liber lectu dignissimus in gratiam potissimum Germanorum , Germanicis typis ederetur; eam curam

suscepit Joh: Fridericus Gledischius, typisque suis Lipsiae edidit illum anno crat occiv. Ut primum is ibber in vulgus editus est , scribit Burchardus Μenchenius , Glodiis hii socer , in epistola ad Gravinam, certatim sere Germanos Jurisconsultos, avideque illum excepisse , exceptum commendavisse , commendatum privatis publicisque scholis proposuisse atque explicasse ; suorumque auditorum commodo atque utilitati optime consultum ratos fuisse, si tam tum ea, quae in Gravinae libro continebantur, UO-ce & scripto tradidissent: quod haud seio an superstiti adhuc auctori ulli unquam contigerit. Illud satis constat, honorificentissimum id Gravinae suilla, plurimamque ob eam rem iniisse gratiam a Germa-

69쪽

nis , apud quos juri rudentiae studium suum obtinet pretium . Universi trium librorum operis scripta subinde Gravina per eumdem illum, quem supra memoravimus , Henricum Huyssenium, miserat Men- chenio , qui auctori per litteras spoponderat, se di. Iigenter curaturum, ut Opus integrum tribus libris distinctum post paucos menses, quam liber ille primus anno CIPI CIv. excuses fuerat, typis suis quam

emendatissime prodiret. Verum prohibuere id Sueci, qui facta in Saxoniam irruptione rem litterariam

perverterant, moratique certe sunt, quo minus ante annum CIDI CVIII. excudi integer liber potuerit. Curante itaque Joh: Friderico Gleditschio universum Opus tribus seorsim libris in o. uti vocant , primum Lipsiae praelum subiit anno quem supra indicavimus ; in qua editione etsi nec typorum nitor, nec chartae mundities desideretur; plurima tamen o Histra irrepsisse , plurimasque contraxisse typographicas maculas, ut raro liber sensus efferret integros, di aliquando etiam auctori contrarios, dolet Memςkenius. Τandem melioribus auspiciis, duobus voluminibus item in . editi Originum libri sunt Neapoli anno CIPiDCCxIII. quibus nomen inditum est v ni Vincentii Gratinae Originum Furis Cimilis libri tres ad Clementem XL Pont. mx. Qui libri ea nova editione, quamvis instituta & perducta, etiam Gravina absente , benevolentia tamen , & fide doctissimorum amicorum , in impressionem illam in-

cumae

70쪽

J. VINC. GRAVI NAE. SScumbentium, omnem exuere labem, & ad nativam Iectionem atque integritatem rediere suam. Ea insu-ier editione tribus prioribus libris contexuit librum ingularem De Romana Imperio, opus immortale , ac par Romani Imperii dignitati XXVI. Ilos Originum libros quanto savore& plausu doctiores omnes exceperint, ficta Eruditorum Lipsiae jam inde ab anno ci 1acciv. & cI I ccum. abunde testata sunt : quae usque eo auctoris industriam , & eruditionem laudibus extulere , ut supra addi nihil certe possit. Scipio autem Μagdus, m nime vulgaris eruditionis vir, epitomen, sive compendiariam notitiam ejus operis in vulgus emisit, quae ingenti cum Gravinae nominis gloria, ac laude divagata est ; legiturque tum in Ephemeridibus

inter ipsius Μasseti soluta oratione opuscula verna cula . Quanquam vero liber ille eruditorum omnium commendationem, aequumque tulerit judicium , ut jam decies eoque amplius ad haec usque tempora, per totam Europam typis impressus reperiatur ; nulla tamen deinceps erit aetas, in qua majores non comsequuturus sit laudes. Fuere certe non pauci, neque

obscuri nominis Iurisconsulti , qui id argumenti genus magna cum ingenii laude pertractarunt, inter quos longe eminet integerrimi judicii vir Iacobus Gothosredus: praeripuissetque sane posteris palmam , si universum opus absolvisset, atque ex omni parte

SEARCH

MENU NAVIGATION