Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

iρ6 URBANARUM QUAESTIONUM.

ro I : Consulem hora septima renunciavit, qui usque ad kalendas Ianuarii esset, quae erant futurae mane po Iridie. Ita Caninio consule sci- ιο neminem prandisses nihil tamen mali eo consule factum; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Haec tibi

ridicula videntur , non enim ades , quae si videres , lacrymas non teneres.

IOO. Jam vero neminem in Caninii consulatu prandisse facile intelligo; dum enim hora diei septima renunciatus est Consul, seXta, qua prandebant Quirites, lapsa jam erat; diei vero sexta sequentis

alterum spectabat consulem. At mirificam ita fuisse consulis ubgilantiam, ut toto suo consulatu somnum non viderit, non ita facile intelligo: si enim septima renunciatus est hora, atque ad kalendas usque consul erat Ianuarias , ut ut essent kalendae sutura amane postridie, intermedia nox tamen aderat, qua et somnus Videri , et tanta poterat vigilantia intermitti . Quid ergo ait Cicero, Caninium tam spectatae fuisse vigilantiae,ut toto suo consulatu sinmnum non viderit Paucis rem Gothostedus sa) absolvit: Dies, aitis, more Romano, seu civili xx Iv. horis finitur, quarum XII. diei , totidem noctis : initium autem diei a media nocte . Quare eum hic Caninius hora septima post ortum Solis pronunciatus 'erit consul somnum Uidere non- potuit; nam posteriores sex horae noctis ad Kalendas pertinent, priores vero insomnes ductae ab occupatissimo tum consule. Cum igitur halendae Ianuariae a media nocte inciperent, hoc est a septima auspicarentur noctis hora, en, cur Caninius primis sex noctis horis in rebus consulatus gerendis occupatissimus somnum videre non potuit; noctem quippe post mediam sub alieno consulatu erat obdormiendum . Io I. Altera Consuetudo, quam ab Asculanis praesertim villicis vidimus, religiose observatam, stigmata illa respicit, sive puncturas in cute victuras, quibus brachio, aut manu aliqua notatur imago nunquam delenda. Res ista sane ab eo veteri Quiritum more ducit exemplum, de quo Vegetius haec 3 loquitur : Puncturis in cute punctis alii legunt: Puncturis in cute victuris : milites scripti , et matriculae inserti jurare solent Ioa. Itaque cum militiae adscriberentur tyrones, ut ne dum adnotatione manifesti essent omnibus, verum etiam ut latitantes,

desertoresque agnosci facile possent, puncturis quibusdam in cute inflictis, atque ita designatis ut vel nomen, vel imaginem praese ferrent, stigmata quaedam eiu ciebant, quae , medio atramento ,

212쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. Isr

euti recens punctae, instillato aeternum permanebant, ut vel hodie videre est penes villicos, aliosque in dicto municipio viliores notae homines, qui vel brachio, vel dextera, Crucis referunt, aut Deiparae, aut martyris Mindii imaginem puncturis hisce consectam . o autem Mindii non Emidii, nec indit, et multo minus Emigdii nam gentem Mindiam apud rei Romanae I scriptores invenies ;Emindiam vero, aut Emigdiam nusquam invenies. Si parumper a via descivimus, Sodales ignoscite; id enim nostrae fit charitate patriae, ubi nomen adhuc protectoris principis ignoratur . Equidem dum mei municipii praetor essem , inscriptas medio aevo , atque etiam inclinatiore, pervolvens patriae paginas tam Latinas, quam Italas, non semel incidi in hujus mentionem nominis ita expressi: Sanctus Mignus. S. Migno, quod meam videtur confovere sententiam, cur Mindius dici debeat: quidquid egregius sodalis olim meus,

meique amantissimus, et summae praeditus eruditione, ac doctrina in sua Asculana historia ubi multa me saepe cum laude nominat praesul Marcuccius nunc Constatinopolitanus patriarcha ac Romae

Vicesgerens scripserit,quem tamen censeo nedum laudandum, verum

etiam consulendum a . Quod si versus in martyris sarcophago hic insculptus inspicitur: Cum sociis aliis Emindius hic requiescit

facile est coniicere pessimum poetam, ne syllaba carmen deficeret, Mindii nomen expressisse adspiratum. Coeterum vel ex eo monumento colligitur ipsum , nec Emidium , nec Emigdium fuisse appellatum .

Io 3. Verum dum haec scriberem , mihi met ipsi quandoque dicebam : quid Gallo huici tuo cum Romanis nominibus 8 Nonne

de Treverorum gente tuus hic manat episcopus p Si ortum Romano duxisset genere, coniectura tua sorte laudanda ; atqui homini peregrino Romana et nomina peregrina censemus Unam igitur scriptis adposuissem lituram, nisi plura succurrissent argumenta, quibus firmiorem reputassem nostram perbelle sententiam .io . Ajo igitur Gallos non omnino peregrinos; multos assiγmo , Romana etiam libertate vigente, civitate donatos; Caesarum autem aevo Gallos sane omnes cives fuisse censeo: Tiberiano nempe plures , Claudiano plurimos, Galbiano universos; quare et Romanis eos censeamus oportet fuisse nominibus nuncupatos. Si id pro- havero, meam liberabo fidem, meam liberabo sententiam .

213쪽

198 URBANARUM QUAESTIONUM.

Ioς. Moveor igitur primo a nitido Marci Ciceronis elogio i ruo Gallos constat populi Romani fratres fuisse dictos, licet nonum Romana civitate donatos . Quid quod Julius Caesar ne dum

ex Gallis , licet semibarbaris , plures accivit cives, Verum etiam in curiam recepit Id sane conceptissimis his sa Suetonius tradibdit verbis : Civitate donatos, et quosdam e semibarbaris Gallorum recia

sit in curiam: quare cum Laberius Mimus aureis suisset annulis a I

io ornatus, nec tamen in equestribus sedere potuisset, ab equitibus in theatro pulsus universis , postquam eum Marcus Tullius prope se transeuntem Vidisset: fecissem, ait, locum , nisi et ipse anguste se derem : Caesarem ita insectans , quod Gallis nedum equestria, verum etiam senatoria hominibus sedilia complevisset 3) . Io 6. Enim vero Treveros , atque Aeduos, qui caeteris Gauitae praestabant populis , Tiberiano usque aevo Romanis comstat praeditos esse nominibus: inter ipsos quippe Iulius Florus . Iulius Sacrovir , Iulius Paullus, Claudius Civilis, Iulius Tutor, Iulius Sabinus recensentur : ita enim de illis loquitur Tacitus:

Cujus extimulator accerrimus inter Treveros gulius Florus, apud Aeduos

Iulius Sacratir: et alio loco s) : Miscuere se Iulius Tutor, et Iulius Sabinus , hie Tretir, hic Lingon: ac tandem alio 6 loco : Iisdem

diebus caesos exercitus , capta legionum castra hiberna , descivisse GaI- Iias , non ut mala loquebantur . Id bellum quibus causis ortum expediam. Iulius Paullus , et Claudius Civilis regia stirpe multo caeteros anteibant.1o7. Cur autem Romana his nomina Gallis imposita 8 Non aliunde sane, quam a Romana illis donata civitate arbitror evenisse . Nomen enim non Romanum aut peregrinitatis, aut servitutis, erat argumentum . Quam ob rem dum servi ad libertatem admi, terentur , in dominorum , qui manu eos mittebant, familiam , ac civitatem admittebantur , ut proinde patroni praenomen , nomenque acciperent, cognomine tantum retento peregrino, ut ab agnatis patronae distingui familiae possent. Igitur duo illi Marci Ciceronis servi, Tiro , et Laurea , dum liberti effecti sunt, Marcus Tullius Tiro, et Marcus Tullius Laurea sunt dicti; Aemiliamque illam Musam , de qua meminit Tacitus 7 , Aemiliae fuisse gentis libertam ponit indubie Lipsius 8): Argumenta cognominis Graeci sunt ejus

4on .ita Cicer n. t. a. p. I 2.

c4a Cornel. Tacit. edit. Amuerp. ana l. l. 3. P. Q. Idem historiar. l. 4. P. En . Λὶ Idem historiar. l. 4. v. v a Taeit. Annal. i. a.

R) Iust. Lipsius ad i. a. Annal. Tacit. In

Commenta .

214쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 199

eius verba quod scio notam semitutis: verum ita vulgati juris haec sunt apud quosque lapidariae vetustatis amatores , ut teste non egeant. Servis igitur libertate donatis, proindeque in patronorum familiam, tribum , ac civitatem adscitis , nomina statim Romana aptabantur , ut plures cultioris notae homines I adnotarunt: inter quos clarissimus eminet a) Muratorius, vetustum exhibens lapidem , ubi servus domino carus immature diem obiisse dicitur :Qui, si vixisset, domini jam nomina ferret. hoc est e servo libertus esset effectu S . Io 8. Itaque Gallos , quos Romanis invenimus nominibus nuncupatos, fateamur fuisse oportet civitate donatos . Quam ob rem Treveros merito ipsos Romano dictos nomine vidimus, quia Treverorum urbem Tacitus coloniam appellat, dum ait: Cerialis postero die coloniam Treυerorum ingressus est 3 .lo 9. Quid, quod primores Galliae Claudiano usque aevo nedum civitate donati, verum etiam senatoria aucti dignitate, et in curiam admissi 3 Aulo Vitellio Taciti verba refero Lucio Vipsanio consulibus cum de suppIeudo senatu agitaretur, primoresque GaIliae, qtiae Comata appellatur, foedera, et ciυitatem Romanam PRIDEM ADSECUTI, jus adipiscendorum in Urbe honorum expeterent, multus ea su per re, variusque rumor O . Claudius ipse Imperator pro Gallis ita disseruit, ut senatus consulto suerit sententia Caesaris confirmata. Quod si primores Galliae in curiam fateamur admissos, id de Tr veris majori cum ratione dicamus oportet : si quidem ut clarissimus s) scriptor observat : Horum inter Gallos virtutis opinio erat singularis : quin immo si Tacito fides habenda sit, Treveri ita erant in superbiam elati, ut se Gallos nuncupari dedignarentur : Treveri sunt ejus verba circa assectationem Germanicae Originis ultro ambitio. si sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine, et inertia Gallorum separentur 6) . IIo. Verum si primores Galliae et civitate donatos , et honore curiae ad auctos Claudiano aevo legimus, universos .Gal Iiae populos Galbiano fatendum erit fuisse civitate ornatos ex clarissimis illis Taciti nostri verbis : Galliae obligatae recenti dono Romanae civitatis . Quibusdam sane in hoc Taciti loco haeret aqua : quomodo enim , Munt, recenti Galbae dono Galli jusciaco Lipsius elector. I. e. 23. Cantelius da Rom. Res e. 3. Tertuli. de Resurr. Carn.ca Lu. . Murator. di Mert. 14. 33 Core. Taciti histor. l. I. p. II.

mentari Uerb. 1, Treveri.

215쪽

aco URBANARUM QUAESTIONUM.

civium adepti, si sub Claudio adeptos idem assirmat Tacitus Qua stionem ita expedit Lipsius : Olim quidem jus civium adepti, non tomen promiscue , sed primores tanti m : primores Galliae , inquit Tacitus, quae Omara appellatur: sed jam ecce a Galba dissusum jus in omnes Gallos si . III. Si ergo primores Galliae, Claudio principe, et civitatis , et Curiae sunt jus adepti, si Galli a Galba universi civitatis dono obligati, qui, nam quaeso ibit inficias martyrem Mindium, e

primoribus ortum Treverorum , civem fuisse Romanum Quisnam barbaro potius , quam Romano asseret nomine nuncupatum Z quis tandem nostram non omni absolutam discrimine judicabit superius panditam conjecturam ΘΟΣ. Tandem ut martyrem nostrum non Emigdium, nec Emidium , neque Emindium . sed Mindium constet fuisse dictum , ad antiquas patriae paginas , ubi S. Migno invenimus nuncupatum patrius accedit διάλεκτοι, sive In σισμω; dum enim Asculani municipes martyrem Mindium invocant , principem municipii patrinnum , non sane Emindiο , aut Emidio . aut Emigdio dicunt, sed vernacula hac voce nuncupant Mindit Middilol Middiola Mimi : quod nedum probat, Verum ostendit a nomine martyris Mindit illam, quae nunc praeponitur, primam omnino abfuisse vocalem . II 3. Sed redeamus ad nostra . Tyronibus igitur nedum haec stigmata inhaerebant brachio, vel dexterae infixa; verum etiam pumcturis , signa sub quibus militabat praeseserentibus , tyro quilibet scribebatur: cujus rei testis est nobis Vegetius, qui haec a scribit : Punctis signorum scribendus uro . II 4. Ad quamdam tyronum similitudinem stigmata haec fabricensium brachiis infligi jussa, prout ex his Caesarum 3 verbis resultat: Stigmata hoc est, nota publica , fabricensium brachiis ad im, rationem tyronum insigantur. Idem sane aquariis fuit his verbis indictum ἰ siniSersos autem aquarios, vel aquarum custodes , quos bd philaces nominant, qui omnium aquae ductuum hujus regiae sorbis custodes

deputati sunt SINGULIS MANIBUS EORUM FELICI NOMINE PIETATIS NOSTRAE IMPRESSO SIGNARI DECERNIMUS, DTHUIUSMODI ADNOTATIONE MANIFESTI SINT OMNIBUS,

nec ad usus alios aSellantur . Quod si quem ex iisdem aquariis mori contigerit, eum nihilominus , qui in locum defuncti surruetur , signo eodem

216쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. Io Inotari praecipimus ; UT MILITIAE QUODAM MODO SOCIATI .

EX BIIS AQUAE CUSTODIENDAE incessanter inhaereant, nec muneribus aliis occupentur . Ex his , ni fallor caput Apocalypsis XII., nitorem accipit non tralatilium . Dum enim Ioannes venturum loquitur Antichristum , ac tyrannicum ejus praenunciat imperium . eum ita superbum dicit, ut nedum populos longe lateque propriam adorare coget imaginem , verum etiam refero propria sa) ejus verba : Faciet omnes habere caracterem IN DEXTERA MANU SUA. et ne quis possit emere, aut vendere nisi qui habet characterem aut nomen bestiae. Quid vero sibi aliud vult nomen istud IN DEXTERA MANU , quam bestiae nomen , expressis in dexterae cute puncturis in hominum dextera . infligendum eo penitus modo , quo tyronibus. aut aquariis stigmata infigebantur vel militare signum , vel nomen reddentia Caesareum. Eo autem et allusisse Gothosredo videtur, nulla tamen non dicam firma, sed ne probabili quidem ratione, gentium Apostolus : Non sane Ura utor illius sa) verbis sed miles, et quidem magnus esu Christi Paulus: dum uni militiae Christi deditus haec ad Galatas 3 ait: De caetera nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto . II s. Plurima superessent circa varias vivendi consuetudines adnotanda , quae, a Romanis ad nos traductae, vel viguere , vel vigent: non pauca circa mores remanent explicanda, quae vel statim acceptos probant, vel defaecatos, vel denique a prophanis usi-hus conversos , et summa cum laude sanctificatos . Si Deus otia secerit de his aliquando scribam ; at maximis modo negociis distento , et cui otioso esse non liceat, pauca haec dixisse sit satis. Nonis Quinctilibus IT 8 I. Philippus Trenta pro S. R. E. Legationis Bononiae Generalis Auditor .

FINIS LIBRI TERTII .

217쪽

INDEX

LIBER PRIMUS.

id sint proprie castus muIt Iiees famini dies.

impositi. De eoenis, ac legibus sumptuariis. De barbis. . o De varia comae, aut barbae tondendae ratisne vietis victoritas imperata.

De fagris . et fustibus.

De nocturnis deambulonibus . I

LIBER SECUNDUS.

218쪽

LIBER TERTIUS.

et lacerin Diss. I. E sacro apud Christianos usu cereorum, narum. P-DIss. II. De neophilorum ad superstitiones gentium retinendas p

clivitate . P DIss. III. fisos Romani mores erga defunctos servaυerint, quos Christicolae acceperint. P DIss. IV. De veterum sententia Christianorum in servandis cadaveribus propter mortuorum anastasim . p. DIss. V. De sacris choreis . P.

DIss. VI. De diversis gentium ritibus ad Christitatis derivatis. P.

SEARCH

MENU NAVIGATION