Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1 6 URBANARUM QUAESTIONUM.

quebantur . Quid est, QUOD PRO DELICTO reddere debemus ei 3

Responderuntque illi: juxta numerum protinciarum Philistinorum quiseque anos alireos facietis , et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris, facietisque similitudinem anorum vestrorum , et similitudines murium , qui demoliti sunt terram , et dabitis Deo IsraeI gloriam, si FORTE relevet manum suam a Sobis , et a diis vestris, et a terra vestra: et paulo post: quae exo istis ei PRO DELICTO ponetis in eapsellam : et paulo post : et posuerunt arcum Dei si per plaustrum , et capsellam, quae habebat mures aureos , et similitudines anorum. Cum igitur Philistaei pro delicto, et non pro suscepta, sed pro suscipienda FORTE salute, aurea in capsellam vasa , anorum similitudinem referentia, posuissent, universa haec nostris moribus non bene convenire judicavi. Pro suscepta enim, non pro suscipienda salute oculos, pedes aureos aut argenteos, pictasque tDbellas Divis opem serentibus devote suspendimus, non vero C psellis includimus. Morem igitur a gentibus derivasse probabilius existimo : qui enim ex illis opthalmia aut lippitudine laborassent ,

pristinumque deorum ope se visum recepisse credidissent, fabrefactos aureos , aut argenteos eo plane more, qui nostris adhuc templis manet integer diis salutaribus dicabant oculos. Luculentam prosecto, quae id probet, Pitiscus, ac Reines ius exhibent inscriptionem , licet ambo in ea explicanda aut fallantur , aut fallant: ea porro sic se habet I .

I. PATROCLUS FABER OCULARI ARIUS .

43. Ambobus liceat ineptire, dum putant se conspicillorum fabrum sive, ut vulgus ait , tin fabbricarere di Occhiali in hoc P,

troclo feliciter reperisse. Ego incam abeo sententiam, ut Credam, Patroclum ut Graecum nomen ostendit servae conditionis hominem , atque aurificem , aureorum , atque argenteorum fuisse fabrum oculorum votivae tabellae astigendorum , quo facilius, decentiusque templorum parieti suspenderentur , ac salutis receptae fausti essent omnino testes, ac sempiterni; eoque libentius in hanc descendo sententiam , quo clarissimo, atque immortalis memoriae viro Ludovico Muratorio eam agnovi fuisse acceptam : is enim , dum inscriptionem , a Reinesio , et Pitisco traditam, memorat, haec ingenue professus est: Per me tengo non altro significar quella voce Oculariariun che chi formava degli Occhi da appender ne' templi per laricuperata salute sa). 44. Quid

192쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 07

4. Quid vero apud veteres Romanos magis usu receptum . quam , ob aerumnam coelesti ope vitatam , votivam tabulam pen, Cillo , aut ductili cera expressam, divis suspendisse adjutoribus Me tabula sacer tiυa paries indicat uvida. Suspendisse potenti Vestimenta maris deo I . Exoluta haec igitur divis vota , salutaribus votivisque ad mem riam beneficii sempiternam tabellis commissa , perpessos Valetudinis , aut sortunae Casus ita exprimebant , ut luculenter, et vitatae aerumnae, et suscepti, ut falso putabant, alumenti meminriam continerent, quod accurate eruditissimus Choul per haec fa verba adnotavit : Secondo Ie fortune , che a Devano scampate , e la quatrit a de' voti falli, Clino aniccavano alle mura de' templi te taυοh, dove er ηο d inti tuiti i casi, siccome Ugi si eostuma in Floreno . e in molle a tre ebitie d'IDIia . . s. Quod de oculis diximus, de auribus dictum volumus. Sicut enim antiquas Romanorum intuentibus inscriptiones passim ocularii atque auricularii 3 occurrunt medici , ita, cum eorum foret ars, et medela inessicax, qui oculorum , aut aurium morbo laborassent, divorum opem implorabant , votique compotes facti. aures, oculos e ex auro, aut argento, divorum, quos opem sibi tulisse perperam opinabantur, templis dedicabant. Perbelle ad hunc morem designandum opportunam profert inscriptionem clarissimus ejus operis scriptor Latino simul et Gallico sermone exarati , cui titulus : Antiquitates sacrae , et civiles Romanorum explicatae: Is enim

in prologo hunc exhibet lapidem . MINERVAE AUG. L. CALLIDIUS PRIMUS. AURES ARGENTEAS.

V. S. L. M. 46. Non hunc certe lapidem puto cum altero illo confundendum , quem idem in haec verba protulit scriptor s) . AURIBUS.

B. D. D.

PEDRUSIA PROBA .

193쪽

1 8 URBANARUM QUAESTIONUM.

Mirum in modum scriptor hic licet clarissimus errasse videtur, dum aures has divas suisse putat eo plane modo , quo risum veteres secere divum. Nil meo quidem sensu absurdius . Itaque sic marmor lego , atque expono .

AURIBUS BONAE DEAE DICAVIT PEDRUSIA PROBA .

hoc est: Pedrusia proba dicavis auribus Bonae deae inaures, sive ex Iapillis, sive ex margaritis compositas: nil sane planius , nil Romano mori accommodatius, nil inter Quirites communius, quam inaures divarum auribus imponere , consecrare. Aelius enim Lampridius haec 1 de Alexandro tradit: Cum quidam uniones duos uxori ejus per

ipsum obtulisset magni ponderis , et inusitatae mensurae, vendi eos jussit ; qui cum praetium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur , si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit.

Quid porro nitidius ad Pedrusiae Probae lapidem explicandum p47. Dixi, non haec Confundenda cum auribus ob receptam aurium salutem parieti templorum appositis: quas enim Pedrusia Bonae deae dicavit, non aures fuere , sed inaures ex gemmis seu margaritis Compositae , nobilius nempe donarii genus, quod apud nos etiam invaluit, vimque suain adhuc retinet sane laudabilem . Nemo enim ignorat Deiparam Matrem in universis pene municipiis coronis, torquibus, lapillis , margaritis , inauribus, donatam ob sequiosa populorum devotione collatis. De his igitur in auribus B nae deae dicatis lapis ille agit; numquam vero aures exhibet deas, quo nil absurdius, ineptiusque . Inauribus autem praeditam fuisse Bonam deam quae idem Romanis ac Rhea sonabad vel ex sequioris aevi scriptore Zosimo aperte colligitur, qui Serenam Stiliconis uxorem capitis damnatam, justas tulisse ait sa) sacrilegii poenas, eo quod monile, et inaures Rheae dicatas abstulerit . 48. Quod si et Pitiscus 3) in eam inclinat Gallici auctoris sententiam , ut aures authumet deas extitisse, decipi in eo certe videtur , quod nullum ad id , quod probare conatur, nitidum praebet indicium . Nil enim probat risum. ut apud Apulejum legimus , fuisse consecratum; habitamque s s) apud Tacitum precandam modestiam. Corporis enim qualitates . ac passiones factas fuisse divas lego, corporis partes non lego. Itaque febrim, risum,modestiam,

194쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I79

et similia inter divos adscribi placuit; at non pes umquam, aut oculus fuere divinitate donati . 49. Nec nos sane vel tantillum a sententia dimovet, quod Gallicus addit auctor si , virile membrum in Italiae compitis plostello impositum per Liberi dies festos circa rura, et urbes veC-tari solitum quod de muliebri etiam vagina in sacris Cereris factum erat; quin immo vires taurorum , seu partes tauri genitales in tau- robotiis solemnibus consecrari, ut a duplici per eum relata inscriptione patere putat, quarum altera sic se habet:

sEVERVS IVL. FIL. VIRES TAURI CONSECRAVIT.

altera vero sic :

VIRIBUS SACRUM

. nam ex hisce potius contrarium colligo . Membra siquidem genitalia, in sacris Liberi, Cererisque plaustris imposita , erant Vmbo Ia potius, quam numina ; ideoque non habita ea membra pro divis. sed tamquam Libero, Cererique dicata mysteria: humanam enim propagationem a Cerere . ac Libero adiutam esse veteres per Symbola illa monstrabant; nempe illa numina a glandi seris sylvis ad punem, Vinumque, uno Verbo, per communem agrorum cultum ad laudabile societatis genus homines invitasse, quo nomine ea Georgicorum initio Virgilius invocat a) . Vos o clarissima Mundi Lumina, labentem Gelo qui ducitis annum :Liber, et alma Ceres , vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista , Poculaque inventis Achel0a miscuit uvis,

Munera vestra cano.

so. Vires igitur tauri in prima inscriptione recensitas, quas Severus Iulii filius consecravit, potius quam divas credamus, proprio, germanoque sensu accipiamus oportet pro genitali tauri membro , a quo armenti genus agris utile propagatur, symbolice numini consecrato,s I. Altera vim aliquam afferret inscriptio, nisi aptior se sus ille esset, quo VIRES veris pro viribus adsumamus, non pro membris hominis genitalibus . Humanas enim passiones factas fuisse divas agnovimus . Quid autem aptius, quam athletam, aut militem , ut sortior fieret, viribus litasse credamus p Quid vero econtrario tam ab hominum gravitate alienum, quam membro sacra

co Antiquit. saer. et civ. v. 38. Q vitai l. Geoni g. r. in princis.

195쪽

igo URBANARUM QUAESTIONUM.

facere , quod omnium hominum, deorumque pudor ro a Petronio vel ipso nuncupatur

sa. Quod igitur scriptori plusquam Milesio , ac penitus

Lampsaceno, nec nominare quidem sa) inter res serias fas est, inter divos collocare quispiam audebit Non ero igitur audaciae reus, si Gallicum hic judicaverim deceptum auctorem . Verum , ut illuc , unde discessit, nostra redeat oratio, ex oculis, auribus, in auribus, pictis tabellis, caeterisque donariis, divis oblatis, temploque suspensis, unusquisque jam videt morem apud nos etiam Summa manere cum laude .s3. A donariis ad epulas descendamus'. Neminem profecto vestrum latet, Sodales , quam Capitolinum illud lautum fuerit Iovis epulum ἰ quam coenae illae Saliares, ac pontificales ita fuerint omni ferculorum genere abundantes , ut, cum lautissima se Tullius testari vellet exceptum coena , saliarem in modum se 3 coenasse dixerit; quam denique illae fuerint aut triumphales , aut mo tuales epulae nedum opiparae, sed resertissimae, quae vel acto triumpho, vel in memoriam pararentur civium sortissimorum, domi, sinrisque rem publicam optime agentium . De his epulis alias svi egimus . Itaque ne actum agam, de illis hic epulis verba faciam, quas defaecato prius , ac inde sanctificato gentium more) quidam ex Christianis recepere, cum laeta potissimum esset martyrum celebranda memoria. Ut igitur apud veteres natalitia, sinebria, connubialia convivia, ita apud Cnristianos tria haec conviviorum genera floruere , ut per haec ς) ipsissima verba testatur Nagian-etenus , dum ait: Insuper ad sacrum aliquod epulum vel natalitium , vel

funebre, veI connubiale cum pluribus currens : Connubiale vero ita castum, ita Milesio, aut Fescennino cantu, ac sermone Vacans, Ut

episcopum Christicolae ad hoc epulum, eodem 6) Nagian geno tradente , invitarent .s . Natalitium porro hilariori, sanctiorique solemnitate indicebatur in memoriam martyrum fortissimorum , qui extremum pro Christo spiritum in ipsam et martyrii victoria effudissent: hi

enim non modo non mortuos , sed ad veram natos, immortalemque vitam unusquisque jure quidem optimo arbitrabatur, ut sel, licem illam, fortunatamque nativitatem laetissimis Christiani cu-

Q M. T. Ge. ad Attie. l. e. ep. 9. urbanar. quaest. l. a. dissert. a. n. l. at aen. et dissert. l. n. 3. O S. Grea. Naaiana. de vitae difierent.

196쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I 8 I

perent celebrare conviviis : Ergo , ait Nicolaus I Papa, hi tunc nasi utique Deo, cui Omnia vivunt, quando visi sunt oculis insipientium mori: quod si quis de eorum nativitate laetatur, non jejuniis , non abstinentiis , non ullis debet vacare moeroribus .ss. Idem pene in funebri epulo moris suit. In obitu quippe illustrium hominum , aut clarissime foeminae , plurima populo sternebantur triclinia , unde profluis undique cibis unusquisque saturaretur. Quare in Rufinae funere epulum funebre summa Pa linus refert solemnitate celebratum; ita enim ait: Video congregatos ita distincte per accubitus Ordinari , et pro luis omnes saturari cibis, ut ante oculos evangelicae benedictionis ubertas versetur a).s6. Haec autem ex recepto gentium more ad Christianos fluxisse convivia alius nemo Theodoreto, ac Nysseno nitidius ostendit. Theodoretus quippe conceptissimis ait verbis Jovis ac Liberi patris epulum cum Petri , Pauli, aliorumque martyrum fuisse populari epulo commutatum 3 : Pro Pandiis , et Dionysiis , Petro , PauIO, Thomu e, Sergio, Marcello, Antonino, Mauritio , aliisque sanctis mamtyribus soIemnitates populari epulo peraguntur. s 7. Porro Nyssenus nedum summa idem ingenuitate fatetur, verum etiam germanam deducti moris rationem adsignat. Dum enim Thaumat uini Gregorii laudes exornat , quosdam ait illum sui temporis increpasse Christicolas, non solum voluptatibus deditos, verum etiam , quod pejus erat, in simulacrorum errore permanentes ; quas ob res iisdem permississe , ut in memoriam sanctorum martyrum epulas celebrarent: Cum enim advertisset , qvod propter

corporis voluptates IMPERITUM VULGUS IN ERRORE SIM

LACRORUM PERMANERET , permisit eis, ut in memoriam sanetorum martyrum sese exhilararent, atque oblectarent, atque in laetitiam underentur .s 8. Cibariam vero hanc voluptatem mortalium animis ita solide constat sequiori usque aevo insedisse , ut Gregorius ille Magnus convivia, quae in sestis deorum laeta celebrarentur, in convivia martyrum Britannis usque populis commutasset. Ita enim illos ad fidem recens conversos maximus ille universalis Ecclesiae Antistes alloquitur: Oui boves solent in sacrifcio doemonum multos occi

dere , debet HIS ETIAM DE HAC RE ALIQUA SOLEMNITA I

Nieolaus Papa ad consulta Bulgaror. Nartiri b. t. q. e p. s. 4a s. Greg. Nyssen. in oration. da vita a s. Paulin. in funere Rufinae. s. Gregor. Thaumat. Theodoret. de Evans. veritat. d

197쪽

182 URBANARUM QUAESTIONUM.

rum , quorum illic reliquiae ponimtur , tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent I .s9. Cum igitur , ut ait sa) Nazianzenus , omnium ita martyrum memoria laeta solemnitate colenda esset , ut cunctorum judicio, Cassiodoro 3 teste sceleratissimus habendus esset, qui talium dierum gaudia temerare contenderet, eo in augumenta rerum mens fuit hinmana proclivior, ac studiosior, ut solemnibus nedum epulis, verum etiam populosis nundinationum commerciis natalitia martyrum C lebrarent ἰ quem sane morem in aliquibus etiamnum locis perdurare conspexi . Eo autem nundinationes illae spectanda civium . ac peregrinorum undique confluentium frequentia ornabantur, ut m gnus ille Basilius suis eas fecerit monacnis inaccessas : Nundinationes illae , quae in martyriis celebrari solitae sunt, convenire monachis putandae non sunt M . 6o. Caeterum ita laetae civitatum martyrum sacra C Ientium facies, ut majori forte mercatu in nostris praecipue mari

Tum solemnibus nulla in praesens Italiae civitas gaudeat. Si enim Cassiodoro credimus s) : Plurimi ad natale sancti Θpriani religiosissime venerant peragendum , mercimoniisque suis faciem civitatis ornandam : quod sane suo Turonensis testimonio per haec 6) verba confirmat : In supradicta igitur civitate , in qua beatos artus diximus tumulatos , adveniente festivitate, magnus adgregatur populorum coetus ῆ ac de diversis regionibus cum totis , negociisque venientibus vendendi , comparandique per triginta dies sine ulla telonii exactione licentia datur : quo quidem testimonio nil luculentius arbitror , ut morem hunc ad nos usque probet deductum . 6 I. Unum superest circa natalem diem adnotandum . Non enim martyrum tantum dies natalis, sed hominum pene omnium

festivitate donatus. Sane apud Quirites sacrificiis, floribus, umguentis , libis colebatur, atque conviviis. Sacrificiis quidem celebrabant : cui rei demonstrandae nil aliud in medium proseram, quam celeberrimam Narbonensis coloniae inscriptionem a saepius laudato Gallico 7 scriptore , quae sic se habet , relatam .

sa Mahn. Aurel. Cassio lorus Variar. l.

S. epist. Uli.

198쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI.

En igitur sacra, natali praecipue Augusti die, colonis, atque incolis Narbonensibus indicta universis. 6 a. Floribus vero, unguentis, mero, ac libis natalem fuisse diem celebratum una poetae memorant voce dum Munt. Huc ades , et centum ludis , Geniumque choreis Concelebra , et multo tempora funde mero λ) . Lucifer amborum natalibus Uiuit idem : Una celebrata est per duo liba diei s . Ipse suos adsit Genius visurus honores Cui decorant sanctas sorea serta comas :Illius et pura distillent tempora nardo 6 . 63. Tanta vero natalitii erat convivii sestivitas, ut multo studio per plures ante dies domus emundaretur , dealbaretur. Omnaretur; deliciaeque omnes, quae ad laetitiam corporis, animique augendam pertinerent, sedula omnino cura providerentur, neque ab altioris tantum notae viris, verum etiam ab infimis usque, et

sordidissimis. Quid enim lenone ipso aut vilius, aut impurius excingi,

O Coloniae Iuliae Patrensia Narbonensia Nartiae non vera paternae , ut legit lauda luaauet r

ca ne eae pridie ae die natalia Pervi. gilio nempe festum ecilebant diem .co Reete i quia K. lendis illis annus au . spicatur ac a Tibull. I. l. eleq. o Ovid. Trist. l. 4. Eleg. I .ca a Tibull. l. 4. eleg. 3.

199쪽

184 URBANARUM QUAESTIONUM.

gitari umquam valet Plautinus tamen leno , dum natalis dies elucescit suus, haec ait i) :Tibi hoc praecipio , ut niteant aedes ; habes quod facias , propera , abi intro

Tu esto Iectisterniator, tu argentum eluito , idem extruito :Haec , cum ego a fro revertor, facite ut endam parara , Hrsa , praesterga , strata , lautaque , coctaque omnia ut sint: Nam mihi hodie natalis dies est: decet eum omnes vos concelebrare, Pernam,callum, glandium, sumen, facito in aqua jaceant. Satin audis Magnifice volo enim summos viros accipere, ut mihi rem esse, reantur. Intro abite ; atque haec cita celebrate: ne mora quae sit, coquus

cum veniat

Mihi: ego eo in macellum, ut piscium quicquid est pretis praestinem. 64. Idem plane mos ad Christianos derivatus ; et licet apud

privatos nunc temporis obsoletus, summa tamen anteactis temporibus cura observatus: quod prosecto ex testimonio auctoris sermonis S. Augustino olim tributi, quo orationi finem imponam , patebit quam nitide: ita enim de sui aevi Christicolis loquitur magnus ille Africae antistes ; Considerate quando aliquis potens homo aut nobilis, natalem suum , aut filii sui, celebrare desiderat , quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum invenerit ordinet emundari, quidquid ineptum , et incongruum probri , quidquid utile et necessarium , praecipit exhiberi : domus etiam , si obscura si erit, dealbatur , pavimenta scopis mundantur, et diversis respersa foribus adornantur: quidquid etiam ad laetitiam animi, et corporis delicias pertinet, omni sollicitudine pro-

6S. Aequum autem erat omnino apud Veteres, ut sicuti vario natalem diem honore prosequebantur , ita honoratum enim haberent diem , quo vitam cum morte commutabant, quique in amnos Singulos recurrebat, juxta Virgilianum illud dictum 3 :

Iamque dies , ni fullor adest . quem semper acerbum, Semper honoratum , sic voluistis , habebo . Itaque de illis hic agam honoribus , quos, tam obitu in ipso, quam in annua die , in qua cineres sacro gaudebant anniversario parentari, pietas veterum suit elargita , quosque ipsi met veteres adhibuere

Christicolae . Honesta igitur cadaverum collocatio, thuris, et unguentorum copia, lautus epularum apparatus, Cereorum moles,

200쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 18ς

Canentium voces, praeficarumque ululatus, vestes demum dignitatis , quibus ornata ad bustum decenter cadavera procedebant, honoratum funeris reddebant diem . Levi singula tangam calamo .

66. Vestibus itaque dignitatis, qua quisque pollebat, nonommittebant sane Quirites in funere cadavera mortuorum induere; quin immo ea erat funerum cura, ut praetiosioribus stragulis auro quandoque intextis clariorum cadavera virorum funerarentur. Quare pessimus ille omnium , qui suere , quique futuri sunt, Nero . licet compendiosis sane tumulatus exequiis , tamen Suetonio I teste : Funeratus est impensa ducentorum millium , stragulis albis , auro intextis . Toga vero, quae civem a peregrino distinguebat, eo fi dxerat mortuo comes, ut parari eam unice voto et funeri, non dubitaverit Aput ejus asserere 2 . 67. Caesarum quidem Flaviorum aevo, quo populi rigidiorem

in vestitu Italia pene tota disciplinam abjecerant, togae nullus usus praeter quam in exequiis, in quibus mortuus sane togatus: Pars magna Italiae, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit, nisi mortuus 3ὶ . Quam ob rem si magistratu quis, aut sacerdotio , insignis esset,

ut praetextatus purpura uteretur, cum ea Cremandus Sane fuisset: Purpura , ait M Livius, viri utimur praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; nee id , ut vivi solum habeamus insigne, sed etiam ut cum eo crememur mortui: itaque ita solemne erat Quiritibus, ut morem n que tunc negligendum putarent, cum in miserrimo vitae statu constituti, manus sibi violentas in serrent: quare Varus Quinctilius , teste Paterculo: Liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, jugulatus est S) . 68. Morem non sane absurdum ad Christianos deductum ab Urbis eternae Praesulibus summa legimus cum ratione sanctificatum. Eulichianus quippe, si Anastasio M credimus: Constituit, ut quicumque melium mar rem sepeliret, sine dalmatica, aut colobis purpurato , nulla ratione sepeliret: dalmatica autem juxta 7 Isidorum erat tunica sacerdotalis candida cum clavis, et purpura; colobium vero idem ait esse 8 Criacius, ac latum clavum , seu tunicam laticlavi.

69. Profecto Paschalis I. pontifex invenisse dicitur S. Caeciliae 9 corpus: in aureis indumentis. Hanno autem Coloniae archie-

lia L. Apul. Floriator. I. I.

m) Isidor. l. 19. orig. e. M. 8, Cuiae. l. a. observation. 9 Ea liter. Pasehal. I. apud Boatum inhiat. Passion. s. caeciliae p. 4

SEARCH

MENU NAVIGATION