장음표시 사용
181쪽
Discedite ab aris, viris tulit externa gaudia nocte Ventis: veniam igitur petebat sacerdos quoties pridie uxorio concubitu non Vacasset I): Illa perit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu sacris , observandisque diebus . I 4. Itaque sacra postridie adeuntes pure lavabant, puroque thoro recumbebant aὶ :Ouidve pie, dum saera eoIis pureque lavari
in memini, et puro secubuisse thoro. Quod si noctem egissent vino, lustrisque confectam lustrali, eam aqua purgabant, qua sane ratione saepe vates concinunt 3 , casta placent superis: pura cum veste venite, Et manibus puris sumite fontis aquam . Quare nocturnos Persius increpans gλneones , et concubinos , abluendi sceleris avidos ait M:
. . . . . Et noctem flumine purgant . Is . Haec propemodum omnia in sacra nostra translata, aesanctificata. nemo non videt. Non igitur noster ante sacris face
dos vestibus umquam induitur, non templum ingreditur, quam lavatio praecedat: Ingreuiari templum, ait Chrysostomus s , manus livamus: non prius inchoat sacriscium, quam lustrali se primum aqua, deinde clerum, populum denique salutari non sine cantico aspe gat , non se ad secretiora mysteria accingit, nisi tertia usque a tutione lustretur. I6. Quid, quod universis templum ingressuris eaedem pro sus , ac olim gentibus pilae offeruntur, undis copiosae lustrat, hus p Principibus vero in clero, aut republica viris, nonne idem servatur honos, ac Caesari Iuliano servatum accepimus 3 Nonne major Pontisex, postquam se abluit in fronte , populum in ipsomet primo templi limine aspergit Z Quare non immerito eos increpat Anastasius , qui se satis putantes levi hac ablutione lustratos , caelesti os coenae impurum admoveant; ita enim ait M : Quid enim
more illo nefarium magis, ut cum rapinis, improbitate, omnique Ices rum genere oppleti simus, aqua modica abluentes manus, sic sacrum illud corpus divinumque xanguinem pro mundi salute e sum, immundi ac σοροdidati percipiamus
182쪽
17. Nostris denique fuit moribus et illud acceptum, ut post veneriam noctem, quin et post ipsum quoque maritalem Concubitum, ab ingressu ecclesiae abstinerent Christicolae, nec nisi mu di accederent, ac lavati. Ut enim magnus advertit I Gregorius: Romanorum semper ab antiquioribus usus fuit post admixtionem propriae coniugis Iavari, et purifcationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae pau-
18. Quin immo ipsemet sa) Paulus illis verbis : Nolite stam
dare invicem , nisi forte ex consensu ad tempus , ut vacetis oratiani : nil aliud indigitasse videtur, quam proximo sacris agendis tempore a coniugio abstinendnm, ut puri puti Christicolae ad aras accede. rent . Inde ergo ait Cirillus 3 : Qui norunt tempus continendi, ut vacent orationi nempe ut cum vestimentis munda ad conventus eccIesiae afferanι corpora .
I9. Eo autem indicta haec castitas majoribus nostris adeo curae fuisse videtur, ut auctor sermonis inter Augustinianos non dubitarit asserere: Qui uxorem suam agnoverit in die Dominica, aut qualibet alia solemnitate se continere noluerit, qui tunc concepti fuerint, aut leprosi, aut epit tui, aut etiam forte demoniaci nascentur λ): ex quibus omnibus, ni fallor, trinum illum gentium morem nostris suisse moribus acceptum, ac perbelle sanctificatum, satis arbitror me demonstrasse. Si quis tamen hos ritus, quemadmodum et plerosque alios, de quibus agemus, ab Hebraeis sumptos malit, non equidem admodum repugnabo,ao. Postquam de lavationibus solemni oribusque pontificum ablutionibus vidimus, de ipsorum mei pontificum privilegiis non injucundum arbitror verba facere . Flamen igitur apud Quirites s quotidie feriatus; quae Tullius haec 6 ait: Cum sacerdotes deorum τacationem habeant. A militia igitur et ab urbanis molestiis omnino exemptus . Privilegia haec Vestalium collegio antistitum fuisse communia tradit perbelle per haec 8 verba Symmachus: visetae earum capiti decus faciunt, insigne ducitur sacerdotii vacare muneribus : quod melius vidimus, ubi de Vesta egimus, atque Vestat,
a I. Tandem quod Romae circa haec juris fuit, et in caeloris civitatibus obtinuisse dicendum est, ut ex lapide Gruteriano colligitur , ubi haec habentur Io): inn
183쪽
Quam igitur Ethnici sacerdotes immunitatem , vacationemque , a vetustissimis Quiritium moribus legibusque obtinebant, eam antiastites nostri, nostrique sacerdotes, et augustiori jure , optima sane ratione interpellant .aa. Ex eodem sonte promanasse videri possent primitiae aris oblatae , illaeque flamini debitae sportulae, quae Romanam perlustrantibus historiam occurrunt. Nemo enim ignorat, uti nostris nunc aris, et sacerdotibus, ita olim fuisse primitias oblatas. et decimas ; id enim a I Censorino, et a sa) Dionysio aperte colligi gitur . Verum rectius repetenda censetur ab ipsomet naturae j re nostrarum primitiarum oblatio , quae et in lege Mosaica decreta legitur: sportulas Vero, quae Romanis ne dum adsignabantur judicibus, verum etiam iis, qui domus Augustae 3 adscribebantur officiis, ad ecclesias transiisse nostras auctor est Cassiodorus M . Quam ob rem in sua episcopus consecratione auri libras viginti patriarchis dono dabant s) suis . 23. At in sacerdotibus quas pontificia nostra indicunt jura , easdem omnino justas parentum nuptias pontificium jus imperabat
vetus : quin immo nedum justis nuptiis ortos, verum et ingenuos, et, quod magis est, patrimos, matrimosque, suos esse volebat fi mines: Decem ingenui, ait 6 Livius, decem virgines, patrimi omnes matrimique ad id sacrificium adhibiti. Non igitur spurii, non naturales , non servi, non ingenui tantum, sed ex his patrimi, matrimique delecti . 24. Laudabilis quoque in sacerdote membrorum integritas , virtus praefulgens, honestumque ad vitam patrimonium quae omnia sunt nostris indicta canonibus veteri quoque pontificio jure praescripta vel ex eo colligi valet, quod tradit per haec precise verba Dionysius: Romulus lege sanxit, ut e singulis curiis legerenturbini . annum ingressi quinquagesimum , qui UIR TE. ac genere ,
praecellerent coeteris, OPESQUE HABERENT SUFFICIENTES, et
184쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. 369
as. Quid , quod et Romanis sacerdotibus alia multa sacrorum legibus indicta, quae nostris postea ne dum laudabilia, sed r
ta Z Non erit ergo omnino reputare , sanctissimos Urbis Praesules , quae in sacra nostra rite, recteque transferri potuisse cen Suerint, ea summa sane cum laude tras tulisse, sanctificasse; quod si multa aliunde deducta, eadem tamen etiam apud gentes olim recepta. Laudabilis enim novi sacerdotis capiti manuum impositio, monogamiae commendatio, bigamiae fuga , justarum cura nuptia rum , saevitia, sordesque a Sacerdotio repellentes, quae sane omnia, in nostris sacris inviolabiliter, et caste servantur, ea apud
Quirites jam dudum radices egerant. Quod augustam spectat ninui sacerdotis capiti manuum impositionem, de qua Apostolus I dure divino praescriptam , hanc ab ipso vel Numa Romanae religi nis auctore indictam , servatamque Livius a indigitat, qui de
ipsius met Numae ordinatione agens , super Caput ejus ab augur manus ait suis se impositas .a6. Quod vero ad commendabilem pertinet, commendatam. que sacerdoti monogam iam . quam in episcopo unius uxoris Viro Apostolus 3 , praecipit, non alios sane, quam ex ethnicis Tac, tum, ex nostris Hieronymum , ac Tertullianum proseram testes . Primus itaque in sacerdotio Vestae praelatam M ait Pollionis filiam : Non ob aliud, quam quod mater ejus in eodem conjugio manebat: hoc est univirae filia esset. Hieronymus vero s) sibi haec notavit: FIamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur : faminica quoque unius mariti eligitur uxor: quae tamen prior Hieronymo Tertullianus scripserat, qui haec 6 habet: Expiationem delictorum de lavacro repromiserit , et si adhuc initiat mitrae, signat illis in fronte milites suos ἱ cel brat et panis obIationem, et imaginem resurrectionis inducit. Quid, quod
ea summum pontificem IN UNIS NUPTIIS STATUIT Habet, et
virgines , habet et continentes: quod et aliis locis fusius etiam pertractavit. Bigam iam autem, quam sequioris aevi scriptor Maximus ait 8 toleratam , vetustiorious invisam ne dum Quiritibus sucra agentibus, sed et vetitam tradit 9 Livius , qui justas quoque nuptias adeo Romanis ait commendatas, ut clandestinas eos omnino improbasse adnotaverit lo .
185쪽
27. Verum non tam Romano haec in flamine laudabilia, quam
quaedam ab saevitia, ac sordibus castimonia , nostris usque nunc a canonibus nedum laudata, sed et imperata. Quem enim simoniae. ac saevitiae flagitium, sacerdotem apud nos aut repellunt, aut damnant , veteres eum apud Quirites damnabant, et repellebant. Quam ob rem Titus imperator non prius pontificatum prosessus est, quam fide praestita, se nullius suturum caedis auctorem: Pontificatum m ximum, ait IJ Suetonius, ideo se professus accipere, ut puras se Daret manus, fidemque praestitit ἱ nec auctor posthac cujusquam caedis, nec conscius, quamvis interdum uisiscendi causa non deesset, sed periturum se potius, quam perditurum adjurans. Puras igitur in flamine servasse manus eo non ultima laus erat, ut Horatio satis homo sit commendatus sa :Immunis aram si tetigit man1ιs . Quare christianam multo magis decuit mansuetudinem puras ita manus a saguinis effusione servandas indicere, ut saevis, et sanguinolentis inaccessa serent altaria.
28. At Romanis, praeter saevitiam , nihil tam invitum quam sordes et praetium in creando sacerdote. Quod Petro igitur in Siamone monstrum immane fuit visum 3 , idem illud apud Quirites nedum humano juri, verum etiam deorum immortalium religioni videbatur omnino contrarium . Quare non solum sordes adhibere,
vel praetium in creando M sacerdote penitus interdictum ἱ verum
etiam habitus sacrorum emptor tamquam religionum eVersor, at
que repudiator: ut proinde merito Tullius, dum sacerdotia enunciat vendita, ac nummis praesentissimis a Verre collata, haec imo ex pectore verba finditet: Quibus in rebus non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium repudiavit s) .a9. visis quae mores flaminum spectant, ad eorum Vestes , et insignia veniamus. Tria praecipue in flamine observamus. ApDcem nempe, lituum, candidam vestem, eamque lineam; istaque omnia tneque id sorte reputetur ad sacerdotes usque. nostros deducta esse videntur. Lituum enim, atque apicem, hoc est buculum a summo intortum, thiaramque sacerdotalem suis infulis redimitam , a nostrorum baculo, tiaraque antistitum non absimilem , monumenta pene universa antiquitatis exhibent, prout in
argenteo Pompeii s6ὶ magni numismate , ubi nitide lituus p in a
186쪽
genteis CGi I Caesaris, ubi lituus , et apex ; in argenteis item Marci Volteii, Lentulique sa) Spinteris, in argenteis denique Marci Antonii triumviri reipublicae constituendae, Caesaris Augusti. Antonini, ac Marci Aurelii exprimuntur 3 .
3Ο. Vestem vero Candidam , eamque lineam Hebraica in Iege imperatam, qua, et nos usque in sacris utimur, et ad talos demissam, nedum apud Romanos, verum apud et Graecos, et Asi licos, a quibus, ut ait Cicero, ad alios pervenisse putatur humaniatas, legimus usurpatam. Ita enim Graecae ait historiae parens s Herodotus: Linea ferunt vestimenta semper recens ablata, huic rei praec pue vacantes; Lucianus autem nedum vestem candidam sacerdotibus, et pileum attribuit , verum etiam uni eorum antistiti 6 auream sibi notat licuisse thiaram : ita enim ait: Sacerdotes ipsi multi eIAgantur, quorum alii quidem hostias mactant, alii libamenta ferunt: προ
stis tota candida , et pileum in capite gestant : summus autem sacerdos,aIius , ac novus unoquoque anno subrogatur ἱ solusque is purpuream vestem
gerit, et tiara aurea redimitur . Inde igitur est, quod 7 Otho imperator sacra Isidis Suetonio teste saepe in lintea , religiosaque veste celebravit. 3I. Non erit sane hic ἀλογί - hujusce ad nos usque deducti moris causam inquirere . Non aliunde morem lineae induendae vestis in sacris arbitror derivatum , quam ab ipsam et per lineam vestem exhibita puritate . Quid enim magis puriori hominum generi, quam pura Vestis aptatur Z quae vero purior, quam linea Iure igitur easdem Plutarchus causas excogitans, haec 8) ait: Sunt qui di- eunt sacerdotes linum gerere ob colorem , quem sos lini habet similem nitori aetheris Mundum ambientis : vera autem eorum causa est, quod purum tangi a non puro est nefas ἔ atque nullam excrementum alimenti , nullum resectaneum purum , castumque est. Caeterum ex excrementis nascuntur lanae , villi, crines , ungues atque germinant . Linum porro a terra nascitur immortali , et vestem exhibet tenuem, ac puram , et est apta omni
bus anni temporibus , minimeque pediculos gignit . 32. Quam ob rem Romanis ubique scriptoribus nil frequentius , quam vestium mentio candidarum , dum sacra loquuntur;
187쪽
Τibullus vero causam et addit inquiens I :Casta placent superis : pura cum veste venire . Horatius tandem dies sestos non nisi alba celebratos veste nobis
Ille repotia, natales , aliosve dierum Festos aIbatus celebret . Accipite igitur, Sodales, tamquam ei, puritatem in sacris rem esse omnium probatissimam: quare nil miror, si albam vestem , ut aptius puritatis indicium, atque argumentum , non tam veteres universi religionum cultores adoptaverint , quam nostri summa cum laude , ac ratione duxerint usurpandam. 33. A sacris ad sacrificia ipsa transeamus, in quibus, praeter initialem illam lustralis aquae aspersionem superius recensitam, duo nobis occurrunt, quorum alterum rei divinae principium, finem respicit alterum . Non prius igitur Romanus scandebat aram sacerdos, quam profanos, impiosque homines, ut a sacris secederent , admoneret.
. . . . Procul O , procul este profani 3 , Sacerdos Virgilianus exclamat. Horatius vero , dum se Musarum flaminem profitetur , suis a sacris elata voce prosanos excludit. Odi profanum vvlgus , et arcest . λυete lingvis : Carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus , puerisque canto . Hanc vero omni ex parte laudabilem , imperatamque gentis non sanctae a sacris secessionem, nunc nostram indicare Ecclesiam quam doque sum arbitratus . ViX enim primum adit sacerdos altaris gradum , ac clara hos in impios Voce elicit sensus: Deus, discerne cauram meam de gente non sancta : ab homine iniquo , et doloso erue me s) :re tamen melius perpensa, non audeo id asserere . 34. Quos autem adstantes sacrificiis retinuerant celebraturi sacra Pontifices , eos, absolutis sacris, leni hac voce dimittebant: Ite, licet: quem sane morem Ecclesia recepit, ac retinet : dum enim suum sacerdos absolvit sacrificium, illis populum omnino similibus 6) dimittit verbis: Ite , Missa est. Hanc animadversionem , uti eruditissimo Guillelmo Choul totam debeo , ita non abs re duco ip
188쪽
LIBER III. DISSERTATIO UI. II 3
ipsissima s ejus verba hic adnotare : Ora appresso a tuite queste colera prete licendiaua Ognuno , come mostra Virgilio quando dice :. . . . dixitque novissima verba :
3s. Sicuti vero hostiarum oblatione placari numina putabant Veteres , ita, et necessitatibus publicis id exigentibus , majorem quamdam animorum demissionem , ad avertendam deorum iram , supplicationum indictione , opportunam arbitrabantur. Quare cum visa , aut audita prodigia , Cum fulmina Crebra , cum gravis pestilentia , aut motus terrae mortalium animos exagitarent , supplicationes publico decreto indicebantur: Eo anno . ait a) Livius, prodigia multa fuerunt, quorum averruucandorum causa supplicationem senatus in biduum decrevit. Quia vero eclipsis causas vetustiorum
Quiritium plerique ignorabant quod vel Claudii 3 usque Cae
saris tempore evenisse constat, dum is natali suo , quo Solis desectus erat futurus, veritus , ne quis inde tumultus existeret, publice edidit causas , ob quas esset eventurus ideo , Cum tenebrae interdiu oborirentur , supplicatio decernebatur nudis etiam quandoque pedibus, ut in primo libro M animadvertimus: Supplicatis in triduum sunt verba Livii pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce , inter horam tertiam ferme , ex quartam , tenebrae obortae sunt s . 36. Cum vero vel crebris deformarentur loca fulminibus . vel gravis urbem, aut campos pestilentia vastaret, supplicationibus numina rogabantur : quod clare idem indicat Livius, qui, ob erebra e coelo dilapsa fulmina, haec 6 ait: Ob fulminibus compluratica deformata ad aedem Iovis ut supplicatio diem unum esset : ob deb chan rem vero pestilentiam haec 7 scribit: Supplicatio ex decemvirorum decreto pro valetudine populi fuit per triduum , quia gravis pestilentia urbem , atque agros vastabat:
37. Tandem quoties terra movisset nedum serias per praei rem indici, verum etiam obsecrationem haberi moribus 8 commendatum . Igitur non abs re Claudius imperator, Suetonio 9 teste: Observavit sedulo, ut quoties terra in Urbe movisset, ferias, ad-
8 A. Gell. l. a. e. R. l. 4. e. ε. lib. I . e. 24 Maer h. Saturnas. l. l. e. 4. E cuJ Sueton. in Clauci. c. 22.
189쪽
vocata concione , praetor indiceret; utque ob dira in Urbe , aut Capitolio visa, Obsecratio haberetur , eamque ipse, jure pontificis maximi, commonito pro rostris populo , praeiret. Dum vero haec scribo crebris ita in dies terra motibus agitatur, ut post supplicationes publica auctoritate decretas, atque iteratas, vetitaque spectacula , Obsecrati in nem per annos quinquagenos Dei parae .habendam senatus indixerit: quod felix , faustumque nobis, urbique huic cedat universae . 38. Neque primi suis obsecrationibus caruere Christicolae ;tum major supplicatio apud nos invecta, et tres minores additae . quas proprio rogationum Vocabulo nuncupamus. Major quidem si Gregorio, minores communius Mamerto Viennae antistiti velut primis reseruntur auctoribus, quasi non ante quintum Ecclesiae seculum in nostra illatae fuerint ecclesiam. Ita enim de majori ait ipse a) Gregorius : Solemnitas annuae devotionis nos , fratres dilectissimi, admonet, ut litaniam, quae major ab omnibus appellatur, solIicitis, ac d
votis debeamus, auxiliante Deo, mentibus celebrare . De minoribus vero Sidonii testimonium habemus Apollinaris, qui haec 3 scripsit:
Ouidquid illud est, quod otio, aut negotio vacas, in Urbem tamen ni DI-
Iimur , rogationum contemplatione revocabere , quarum nobis solemnita tem primus Mamertus pater, et pontifex, reverentissimo exemplo, utilissimo experimento , invenit, instituit, invexit .
3 9. Verum quidquid plerique sentiant neque majoris Gregorium supplicationis , neque Mamertum fuisse censeo minorum auctorem sed geminos potius horum solemnium resormatores, Seu ,
ut itam dicam, concinnatores fuisse arbitrabor. Quo enim modo majorem a Gregorio invectam quis credat supplicationem, quam ipse nedum annuam praedicat, sed majorem ab omnibus appellatam pronunciat 3 Quomodo annua Θ Quomodo major ab omnibus numcupata Z Quomodo jam omnes noscebant, si ipse primus invenit Propagatam ergo potius ab eo quam inventam, concinnatam, quam
institutam merito reputabimUS .
o. Quod de Gregorio diximus, de Mamerto asserere non dubitamus . Licet enim Sidonius verbis assirmaverit conceptissimis , invexisse, instituisse Mamertum, adhuc tamen in sententia maneo; Sidonioque Sidonium objiciam, qui meam muniat profecto sententiam . Non enim inficias ibo , supplicationes per Mamertum Certo Titu sancitas , ac meliori fuisse , ut ita dicam , ordine designatas;
190쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. II s
at supplicationes omnino inventas , invectas, institutas suisse inficior; idque Sidonius ipsemet quam luculenter ostendit dum sub
dit i) : Quippe prius quod salva fidei pace dictum sit vagae, infre
quentesque , utque sic dixerim , Oscitabundae supplicationes . Supplicationes igitur ante Mamertum nedum inventae , sed et in ecclesiam invectae, sed et quintum ante seculum institutae, licet vagae, et Oscitabundae. Resormator igitur, concinnator supplicationum Mamertus, non inventor, non invector , non institutor . 47. Caeterum uti veteres ad averruncandam deorum iram. atque arcendas longe fulminum , terrae motuum, pestilentiae, cala mitates supplicationem instituerant, ita , et sanctissimi Ecclesiae praesules idem fuerunt opportuna supplicationum invectione Pr fessi, in quibus ad pestilentias, terrae motus , tempestatesque So noras avverruncandas Deo optimo maximo preces funduntur. Quia immo cum in quibusdam sorte regionibus belluarum copia ferocium id effecisset, ut civitates sine hominum detrimento esse non pos
sent, fuere supplicationes, ad comprimendam ferarum iram indi tae, ut Clare nobis Avitus, et Gregorius Turonensis indigitant sa). Quam ob rem in volumine illo quod 3 sacerdotale appellamus. haec serme habemus: In aliquibus ecclesiis solent portari dracones, et lupi super perticas , ad denotandum , quare instituta fuit haec processio . 42. At nedum ethnici, cum publicae urgerent angustiae , victimis, supplicatione , jejuniis , nudipedalibus , ad arcendam
deorum irem numina placare tentabant , verum etiam Cum VOti compotes fierent vitatas post aerumnas, ac tempestates, Seu recuperatam ob valetudinem , donariis templo appositis libentes meria vota ipsa solvebant: quem sane morem et nos accepimus, ac ceptumque summa cum religione servamus. Antequam vero in hanc sententiam descenderem, diu, multumque dubitavi num morem hunc
potiris ab eo Philistinorum exemplo deducerem, de quo primo Regum libro nobis est traditum. Populi enim illi mariscis amicti.
muribusque percussi, aureos an os, muresque, Deo donandos censuere . Verum, re melius perpensa, nostrum a gentibus potius deductum fuisse morem sum arbitratus. Philistaei namque, non prinsalute suscepta, sed pro admisso scelere vota exolverunt, nec suspensa apud arcam reliquerunt, sed in quadam posuere capsella ἔquae duae res a more longe absunt nostro : ita enim Philistaei lo.
que t Q sidon. Apollinae. ibid.
a' s. Avit. in Sermon. Rogati et Manar no adit. Gregor. Turon. hiat. . a. c. 34