Philippi Trenta ic. nobilis Asculani Limon, sive, Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 URBANARUM QUAESTIONUM .

piscopus Gregorium repperit si martyrem clamide purpurea rimcumdatum ejus extremitatibus in insignem auri texturam desinentibus: d nique Cleopatra nobilis matrona corpus sancti Vari praetiosis unxit aromatibus, et sa) splendidis induit vestibus. Quam ob rem morem Eusebius hunc in universa Ecclesia his tradit verbis 3 acceptum: O

cIudere oculos, ora obturare, gestare humeris cadavera , decenter ornare, amice complecti, lavare accurate: quae sane omnia Quirites multo antea servabant, et sedulo servanda ducebant. 7 . Verum non una Vestium ornamenta satis esse putabant,

nisi opportuno Quirites mortuorum Cadavera cantu, et laudatione Prosequerentur: id enim omnium se me gentium his tradit verbis Macrobius instituta sanxisse: mortuos quoque ad sepulturam persequi oportere cum cantu, plurimarum gentium, vel regionum instituta sanxerunt, persuasione hac, qua post corpus ad originem dulcedinis musicae, idest ad coelum redare credantur. Deorum igitur ira, atque odio factum ait Cicero s) ut Clodii cadaver : Sine cantu, sine exequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus eruore, et luto, ambureretur a jectus . Cum nullum itaque funus suo cantu, suoque siticine caruis

set, inde siticines ait 6 Gellius dictos: Quia apud sitas canere soliti

essent , hoc est vita functos , et sepultos . TI. Neque cantu, neque laudatione, qua veteres utebantur in principum, sive etiam clariorum virorum funeribus, Caruere Christicolae: quare, et cantibus, et laudatione a priscis derivata usi sunt. Clarissimum laudationis exemplum summus tradit 7 orator Ambrosius; quem sane morem ad nostram usque aetatem ubgere nemo uon Videt.

73. Quo vero ad cantus pertinet, perbellum Hieronymus h bet s8 locum , ubi de Paulae scribit ad Eustochium exequiis : ita

enim ait: Translataque episcoporum manibus, et cervicem feretro subjicientibus, cum alii pontifices lampadas , cereosque perferrent, alii choros psallentium ducerent, in media ecclesia speluncae Salvatoris est posita . Ante Hieronymum vero de Petro Alexandrino 9 haec traduntur :Martyrem, capite plexum in throno episcopali collocarunt; tum psalmos , is signum victoriae, 0mnosque Deo cecinerunt: itemque de Ermel in dae funere haec Io habentur: Ad cujus exequias non hominum tantum

re cQ Ea Vita s. Hannonia seri; ta a Regi sati penea Surium 4 Decemb. aa Ea actis S. Vari apud Surium i8. Oeatobria . ιγ Euseb. Caesariens. hist. eeel. lib. 2.

ut Cornel. a Lapida in eas. I. Apocalips. v. s. Ex Aetis s. Petri epise Alexand. ioa Ex Lodie. antic. apud Surium amoetobr.

202쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I 87

resonabat turba, sed Θmni diu angelorum ebori Christo cecinerant glariam. 73. Quam ob rem nihil tam atrox, tamque acerbum arbitratus est Victor I in Vandalica persecutione perpessos esse Christicolas , quam indictum in Christianorum funeribus a tyranno si

lentium ; hac enim, scripta sane miserabiliter, oratione suum e fundit imo ex corde dolorem : Quis vero sustineat. aut posset sine Ia- cImis recordare, dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum MIemnitate hymnorum eum silentio ad sepulcrum perduci Itaque summa cum ratione in eo volumine, quod Rituale Romanum a inseribitur, v iustissimus . ac justissimus canendi ritus in funere declaratur, una et praecipitur . 74. At sicuti veteres sine cantu, ita et sine lamentis non se justa persolvisse censebant: lamentis autem praeficae non tam interesse, quam praeesse dicebantur; quippe quae ad miserabile o ficium praesentissimis erant nummis conductae; itaque ut ait 3 Lucilius : Flent alieno in funere praeficae Multo , et capillos scindunt, et clamant magis . Equidem mammas in luctu dilaniare proprium erat praeficarum munus , itemque capillos scindere, ululatibus vias implere: haec autem ideo agebant, ut ostenso inseris sanguine satisfacerent; hanc enim fuisse Varronis opinionem ostendit Servius, dum ς ait: Vadire dicit mulieres in exequiis, et luctu, ideo solitas ora lacerare , ut sanguine ostenso, inferis satisfaciant.

7s. Mos non sane laudandus aliquos ad Christianos defluxisse se videtur, ac radices egisset, nisi sanctissimi Ecclesiae praesules lacrymas , non tam ad dolorem , quam ad doloris ostentationem paratas merito improbassent , EC morbum alicubi invalescentem omnino depulissent. Quare magnus ille Greciae orator Chrysost mus in damnandam illam consuetudinem ita invehitur: Cum aliis malis hie muliebris morbus jam praevalait: ostentant planctus , et dot res suos: eruentant brachia, scindunt capillos. Ianiant genas partim ad dolarem , partim ad ostentationem Q . 76. Nihil autem tam decens in stinere, quam pompa sun alium. Sicut enim funalia a funibus cera circumdatis, ita lanus a funalibus 7 nomen accepit: postea ceratis papyris, Cereisque, funalia cessere. A a a Ve-

203쪽

1g8 URBANARUM QUAESTIONUM.

Verum nefas funeri sine funalium copia interesse. Hinc Masgabae parentalia multis ait I Suetonius celebrata luminibus; hinc Martis Campum in clarioribus funeribus velut a ardere facibus visum; hinc denique servi quandoque manu sunt missi, modo testatoris monumento lucernam accenderent, servarentque 3). Verum de luce nis , et Cereis superiori satis oratione λ dictum puto. 77. Morem hunc primis acceptum , probatumque fuisse Chriticolis vel ex eo, quod acta tradunt Cypriani a Pontio s) descripta, erui facile potest: ita enim Munt: Inde cum cereis, et scholaribus in arca cujusdam Candidi procuratoris magno triumpho sepultum est. Quid, quod in funere Meletii a Gregorio so) Nysseno dicuntur si ignei omnes continentibus facibus tractu continuo , perpetuoque suentes . 78. Nec injuria. Quid enim aptius , quam luminum copia demonstrat Christianos, ndei lumine coruscantes, ad beatam veri Luminis sedem multa cum gloria pervenisse Recte igitur cereorum copiam Hieronymus commendavit 7 : Ad significandum tum ne fidei illustratos sanctos decessisse , et modo in suprema patria lumine gloriae splendere. Servatum hoc igitur religiose legimus apud veteres ubique Christicolas: quare de Clementis 8 corpore haec tradunt acta: SoIIicitudinem Omnem solvens, et moerorem, lucernarum a randit multitudinem ; et tollens corpus, mundis vestibus in υoluit. De Princti vero corpore, ob metum paganorum parvo cum lumine sepulto, haec 9) habent: Sepelierunt eum cum parvo luminari propter tumbam gentilium. Inde igitur est, quod Chrysostomi cadaveri The do reto Io teste, populus obvius profectus est cum cereis, et funalibus: atque inde est, quod Gregorius II) Turonensis asserat: Multitudinem a Ibatorum visam tenentium cereos, atque psallentium : ut morem

hunc nedum in Ecclesia comprobatum, sed et Coelo fuisse testetur acceptum .

79. Itaque mos nostris usque temporibus non solum inviolatus existit, verum etiam praecipitur non violandus; ita enim in eo legimus volumine , quod Rituale est nuncupatum : Cum autem antiquissimi ritus ecclesiastici sit cereos accensos in funeribus deferri, caveant ne hujusmodi ritus ommitrantur, ac ne quid avare, aut indigne in eo committatur IM. 8o. Enimi Sueton. in Augusto e. 9s. a 3 Core. Taeit. ann l. I. O Leq. 44. g. ile manumisa. testam. 44 urb. quaest. l. 3. dis . I. csa Pontiva in Reiit S. Cupriani. 63 s. Greg. Nysaetius in funere Meletii. S. Hieron. in Vit.. Paula. . 8a Ex Aetia Clamentia episcopi , et marat iris Anetrani penes sol land . a 3. Ianuar. c. Ex Aet. S. Proetili venes Bolland.

204쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I 8q

8o. Enim vero Quiritium funera ne dum multis nitebant celebrata luminibus , verum etiam thuris, et aromatum copia hone- Stabantur : quem sane morem scriptores pene omnes indigitant r

: : . . . Congesta cremantur

ait i) Virgilius, et Martialis :

Unguenta, et cassias, et olentem funera Ῥrrham Thuraque de medio semicremata rogo a) . Hunc vero ad nos manasse vel ex eo colligi facile potest , quod abunde notavimus dum de mortuorum anastasi verba 3 secimus. Unam hic Mabillonii animadversionem subjecisse sussiciat, quae morem ostendit religiose servatum; ita enim ait: Non raro in antiquis Christianorum tumulis reperiuntur vascula figulina carbonibus oppleta, quae ad thus si umigandum apposita nemo negabit . 8 I. Duo supersunt assueti Quiritium mores in funere , qu rum alterum et hic Bononiae vidimus huc usque servatum , alterum ubique obsoletum: primum nempe in cadaveris collocatione assigna mus , quod lecto compositum , septumque candelis etiamnum in vestibulo domus collocant, ut rigidos in portam defunctus calces extendat eo penitus modo , quo veteres cadavera collocabant Qui

Hinc tuba , candelae I tandemque Beatulus alto Compositus lecto , crassisque lutatus amomis , In portam rigidos calces extendit. 82. Alterum in epulis ponimus mortualibus , jamdiu omnino obsoletis . Quanto Quirites impendio , ut vita stinctorum memoriam colerent, mortuales pararent epulas, latius alibi 6 disseruimus . Quantis ubique sumptibus, ducto a Romanis exemplo, Christicolae, et martyrum , et clariorum hominum obitum epulo publico celebrarent , eodem explicavimus loco , et hac eadem oratione tractavimus . In his porro conviviis , licet bellissime institutis , temulentia ita vigebat, ut socius a socio ad ebrietatem cogeretur: Temulentia ), ait auctor libri de duplici martyrio, adeo communis est Africae , ut propemodum non habeatur pro crimine . An non videmus ad memorias martyrum Christianum a Christiano cui ad ebrietatem mos igitur est sub Leone Magno ab Arelatensi 8ὶ concilio

c Sa Coneil. Melatens. III. canon. v.

205쪽

1ςo URBANARUM QUAESTIONUM.

damnatus his verbis: Quis enim nesciat diabolicum esse , et non solam a Christiana religione alienum, sed etiam humanitati contrarium , ibi laetari , cantare , inebriari, et cachinnis ora dissolvi, et omni pietate , et affectu charitatis postposito, quasi de fraterna morte exultare, ubi luctus , et planctus sebilibus vocibus debuerant resonare 3 . Caeterum sicuti Romae mathematici, quia pergrati cupidis, et curiosis , genus erat hominum , quod ut ait Tacitus I in civitate vetabitur semper. et retinebitur : et sicuti dilecta populis gladiatorum spectacula , licet sa) per Constantinum Augustum usque a salutis nostrae anno 32 s. inte dicta, adhuc Italia serme tota ad annum 4C4. et ultra perduras-

se 3 jam liqueat, ita hunc epularum apparatum , sacris licet legi

bus iterum , iterumque intercisum, ad Carolum usque Mannum radices egisse separata jam oratione monstravimus λὶ, tandem crebris undique praesulum ictibus malesana consuetudo penitus occubuit . 83. Verum a mortuis, et a funeribus ad laeta veniamus : et sicuti de epulis egimus , duo nobis circa panem , et potum notanda occurrunt. Potum praecalidum ne dum in moribus apud Romanos , verum et in deliciis ita fuisse constat. ut licet potionis calidae morem Christicolarum plerique acceperint, sanctiores t men pro luxuria habuerint, ac resutaverint. Nil igitur apud vel res inempto frigidae poculo dari poterat vilius; calidam enim em bant . Quare non abs re Servator noster dixit : Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae stigidae , tantum in nomme discipuli , amen dico vobis, non perdet mercedem suam s : quo sane in loco haec perbelle Augustinus advertit: suando pauper est qui faciteIeemosInam , nunc debrat eIeemosynae ejus esse calix aquae frigidae 6 . 84. Equidem in eam lubens descendo sententiam , ut credam Servatorem nostrum eum absque praemio non abiturum dixisse , qui vilissimum inemptae aquae poculum uni ex minimis praebuisset. Quod autem veteres calidam in usu. ac deliciis haberent, tabe naeque Calidae vendendae prostarent, paucis ostendam: et quidem

primo haec ait Varro: Calix a cauo , quod calidam in re bibebant. 8s. Aptius hunc nobis morem designat Seneca, dum his loquitur 8 verbis : Param agilis est puer, avt tepidior aqua poιui er

t D Leq. r. C lie. Theodos. de G Iadiat. o Libonius de vita sua pari. I. s. Amm

3 Honorii Cod. Theodos. de G Iadiator. Ieg. 1. Valentiniani Cod. Theod Poenas .

Dissere. I. l. I.

s. August. ser. XXXIX. Q 3. ex ha. Varro de ling. lat. l. eneca d. Ira cav. at

206쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. Is I

gata : ad ista eoncitari insania est: et alio loco : Insaniunt boni viri, pro suorum injuriis; sed idem faciunt, si calida non bene praebeatur I si vitrum fractum , si calceus luto sparsus est I .

filium : Talis dolus repertus est . binoxia , et praecalida, et libata gustu potio traditur Brittanico ; dein , postquam fervore aspernabatur, stirigida in aqua effunditur venenum a) . Neque sane quis putet praecarilidam hanc potus traditionem a communi ita more abhorruisse , ut Brittanicum calor insolens in suspicionem impellere debuisset: servens enim potus ita erat acceptus , ut vinum potius sorbere,

quam bibere gratum esset: quod nobis praestat illis optime Plautus versibus 3 .Pa : Promisisti tu illi vinum p Lue. Non prompsi. Pa: Negas tNeque tu bibisti Z Lue. Dii me perdant, si bibi, Si bibere potui . Pa. Qui jam 8 Lue: Quila enim obsorbuit

Nam nimis calebat, amburebat gutturim .

dem Suetonius a C o Caesare cauponem scribit c pitis damnatum , qui in Drusillae funere calidam vendidisset: idemque ait, Claudium , quem nimias censorio munere lautitias resormare dec bat, tabernarum usum , ubi calida praeberetur ς interdixisse, atque inde est, quod Tiberii , utpote meracissimi , ingeniose n mini illuderent acutiores Romani , quippe quibus Tiberius Claudius Nero Biberius Caldius Mero lepidissime diceretur 6 . 88. Quid , quod sequiori usque tempore Ampelium Urbis praefectum jussisse ait 7) Marcellinus : Ne taberna vinaria ante ho.

ram quartam aperiretur , neve aquam vulgariam calefacerex quisquam .

At nemo nobis Iudaeo erit aptior Philone , qui calidam apud He braeos in deliciis suisse ostendat: en ejus s8 verba: Vinum per eordies, non praebetur, sed aqua limpidissima, meteris frigida , CALIDA vero his, qui inter seniores TRACTANTUR DELICA IIUS. Optima

igitur cum ratione locutus est Iesus D. N. non absque praemio abituros, qui frigidae poculum praebuissent, ut liberalitati quam minimae, munifice se respon urum ostenderet, 89. Ad Christicolas a Romanis calidae usus emuxit, ac per duravit, quousque barbari rerum potiti omnem susque dequς via vendi disciplinam , moremque sustulere . Verum monachi, quippe

207쪽

1 a URBANARUM QUAESTIONUM.

quibus, tamquam rigidiorem vivendi normam professis , calidam etiam aegrotis absorbuisse luxuria suerit, a calida, tamquam a luXu, abstinebant: cujus rei testis est Hieronymus, haec scribens: De cibis vero, et potu taceo . cum etiam languentes monachi frigida utantur ,

ut coctum aliquod accepisse LUXURIA SIT si .

9o. Dixi de potu : pauca quaedam de pane advertenda s persunt . Mihi quidem sacras persaepe paginas pervolventi, numquam incidendi panis , semper , et ubique , frangendi verbum occurrit . Servatorem enim nostrum a binis agnitum in fractione panis discipulis, Paulum vero de frangendo pane, non de incidendo , locutum esse perlegi sa . Quae igitur causa fuerit, inquiram . Mosera v sane Romanis panem conficiendi quadrifide sectum , sive signatum, ut quatuor sic redderet partes, quarum quaelibet quadradiceretur : itaque decussatum ita panem frangebat , suam cuique quadram distribuebat; ut proinde panis hujusmodi non incidi, sed frangi hac divisione opus esset. Quod de panibus dictum est, et de placentis volumus dictum . 91. At quaenam panis causa quadrifidi Brevibus accipe. Id sane in conviviis Romanorum fixum erat et ratum, ut Sua quibusque convivis ciborum portio distribueretur , prout alibi late ostendimus 3 Quadra igitur tam placentae, quam panis, Portio erat singulis distribuenda convivis , quia ante coctionem quadrifida pistor panem , placentamque , decussione signabat. Quare parasiti, et lurcones , qui coenas potentium captantes , alieno pane vivebant , aliena sane dicebantur vivere quadra , si juvenalem audiamus. Ut bona summa putes aliena viSere quadra ,

a quo nec dissentit Venusinus, dum ait s) : Qui dicit, et clamat: victum date : succinit alter , Et mihi dividuo findetur munere quadra,

quod vero de pane , duplici de placentis loco Martialis scripsit 6 :

Nec te liba jutat, nee sectae quadra placentae Libetur tibi candidas ad aras Secta plurimum quadra de placenta T) . Quadrifidum ergo panem nullo modo secare , aut incidere, sed frangere opus erat, ut sua quemque quadra contigeret; quare Paulus a Iulio cohortis Augustae centurione navi Romam ductus post

208쪽

LIBER III. DISIERTATIO VI. I93

passam atrocem tempestatem reliquas custodias Adrumetina rate secum advectas, ad cibum sumendum hortatus est, ac panem De

gisse dicitur I . 9a. At dicet sortasse quispiam ; quid Christo, quid Paulo. quid demum Iudaeo cum Romanis Quid porro tam disjectum .

quam mos a Iudaico Romanus Bona Verba quaeso . Mo enim primo quosdam apud gentes serme universas Communes ita suisse vivendi mores, ut nullo dividerentur sorte discrimine . Equidem C lidae usum aequo sane jure apud utrosque vidimus viguisse : quippeni, et idem de pane censendum Accedit ad haec Iudaeos praeter inviolatum Dei cultum, pro quo extrema esse serenda duc rent in civilibus aliquibus vivendi modis, maxime postquam inditionem venere Romanam , moribus se facile accomodasse Quiritium : hinc expressas in denario Caesarum non recusarunt imagines ; alias Servator noster illis non potuisset Pharisaeos, Herodi nosque verbis increpare dicens : Cujus est immago haee, et inser pilo a Praeterea turrem conspicuo fastigio Antoniam in hon rem 3 Marci Antonii ab Herode appellatam , Caesaream urbem a Caesare nuncupatam , theatra Voluptatibus, antea ignotis, erecta more Romano quis est, qui ignoret s3. Per bellum fortasse Romani moris acceptum in funere exemplum tradit s) Matthaeus, quod vidimus huc usque a nemine an,

madversum, nedum notatum; itaque et notabo et acinotabo. Romani sane moris erat tubicinum cantu senus ornare , nedum cum quis lanere elatus esset, quod scriptores serme omnes tradunt, Verum etiam Cum quis , morti proximus , animam ageret, et nondum es

flasset , quod ante Scipionem Massium , ex tribus id colligentem 6 anaglyphis, sibi adhuc notavit nemo : ex qua sane Scipioinnis observatione obscurus ille maxime elucescit Petronii locus, quem clarissimorum tot tantorumque interpretum adhuc nemo im

tellexit . De loco illo o Petronii, in quo Circes, Polieni puralysin velut insectans, inquit: Quod si idem stigus genua , manusque tentaverit tuas, licet ad tubicines mittas . Interpretes sane in Petronium omnes eo tibicinum Munt mentionem habitam , quia ipsis opus erat, cum quis funere elatus esset: e contrario foemina Polienum Veneriae operae edendae ineptum increpat uti moribundum , non uti mortuum ἔ idemque omnino est, ac si foemina procax Po-

209쪽

iς4 URBANARUM QUAESTIONUM .

lieno dixisset: Quoniam es parasiticus , jam incipis essare animam , ramorti jam proximus : voces igitur est necesse tubicines, ne fugiens anima maleficio lecta discedat si infernis desola numinibvs , et ne quid aliud exaudiatur, quoties dirae obstrepentes a) nocuerint. 94. Iam vero tubicines , dum animam quis agebat aut egis. set in Iudaea civitate fuisse adhibitos colligitur ex his Matthaei 3 verbis : Cum venisset Iesus in domum principis , et vidisset tibicines , et turbam tumultuantem , dicebat: Recedite ; non est enim mortua puella , sed dormit . Quid vero hic sibi vult ista tibicinum facta mentio, quid hoc recedite sibi vult , nisi ut tibicines, qui puellae an,

mam efflanti, aut quae animam efflasset praesto essent, advocatos esse arbitremur Dum dixit: Recedite , non est enim mortua : recessionis hanc sane adsignavit causam et Non est enim mortua : quod idem omnino est, ac si dixisset : Vos tibicines ad proximum adυenistis funus ἰ atqui Dus abest: non est mortua puella , sed dormit. Recedite ergo , quia cum mortua non sit, nil cum vobis. Si ergo : Recedite: d, xit tibicinibus , ex quo puella dormiret, non lethali somno oppressa esset, quia nempe illam ipse ad vitam revocaturus erat: ex hoc recte consicitur Romanum ad Hebraeos transiisse morem tibicinorum ad funus adhibendorum.

9s. Neque ex quo Matthaeus de principis filia loquatur, de

filia Romani cujusdam, qui magistratum gereret loquutus censeri potest ; nam Matthaeo Marcus lucem affert; qui , dum eamdem describit historiam , principem hunc narrat fuisse archisynagogum ut nullus dubitationi supersit locus, Romanum morem a chisynagogo probatum . improbari a plebe non potuisse . Quod si Iudaeos accepisse morem dicamus , non sane parum cum Iudaica religione, spectata causa, quae apud ethnicos ad morientium lectum tibicines accersebantur pugnantem tibicines enim morientium I c tulis obstrepebant , ne animae excantarentur corporibus disces surae ; quod maleficio s) putabant posse evenire cur civilem omnino atque innocuum panis conficiendi, frangendique morem resutasse austumemus ps6. Morem hunc quadrifidi panis nostris suisse acceptum . ratumque Christicolis , probant perbelle marmorea illa, vitreaque

monumenta, e martyrum coemeteriis clarissimorum opera vir

rum effossa, ac publici juris Q facta . In his quadrifidi visuntur

210쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I9ς

insculpti panes, eoque acceptiores Christicolis . quo decussatio illa Crucis sermam praeserret: quare ad sacras synaxes hisce panibus usos Christicolas eadem aperte monumenta testantur, inter quae lapis nitet ille a Pontiani coemeterio in lucem editus, ubi Calix apparet tribus cum super impositis panibus . quadrifida cruce signatis exculptus I . 97. At nedum conficiendi panis , frangendique dicimus consuetudinem accepisse Christicolas, verum etiam et obsonia Cuique dividendi, atque adsignandi . Sicut enim suam Quiritium cuique convivii rex portionem , domum etiam serendam adsignare jubebat , ut alio sa) fuse loco observavimus, ita in Christianorum epulis sua unicuique portio adsignabatur. Egregium nobis hujusce rei praestant exemplum Clementis constitutiones, quibus haec pe

belle 3 traduntur: Separetur autem convivio, quod pastori consuetum est dari, etiam si convivio non adsit, in honorem Dei, qui ei sacerdotium commisit: quantum autem unicuique seniorum datur, ejus duplum detur diaconis in honorem Christi: presbiteris vero . qui laborant in verbo do trinae , duplex quoque separetur pars in gratiam Apostolorum Domini, cujus locum sustinent, tamquam consiliarii episcoporum, et ecclesiae corona: si Iector sit, capiat unam partem sc. 98. Verum αγαν : sarcinulae colligendae. Prolixae huic igitur nostrae orationi finem imponam, duas leviter attingens comsuetudines, quarum altera toto pene adhuc Orbe . altera vero in extrema illa tantum Piceni regione Samnio contermina, ac Praecipue inter villicos, viliorisque notae homines Asculani nostri minnicipii inviolata servatur . Prima respicit diem , non a solis ortu . sed a media nocte auspicandum , prout universa etiamnum auspicatur Ecclesia. Morem hunc a Romanis defluxisse a Censorino clare colligimus, qui diem nocte a media testatur auspicatos es.se Romanos ; sed et Romani ab Aegyptiis forte deduxere .

apud quos indubie servatum. 99. At licet nobis Censorinus praesto non esset, idem ex celebri quodam Tullii loco bellissime erueretur . De illa Marci nostri loquor epistola , quae, licet festive scripta videatur , est tamen scripta miserabiliter; consulatum enim narrat Caninii, qui eadem die consulatum iniit, atque curavit; pridie quippe halendas Ianu rias hora sane diei septima renunciatus est consul . ut ante kalendas, hoc est die consulatum eodem curaret. Itaque sic ait Cic Bb a ro

Ex taement. Constitue. lib. 2. Censorin. da dia Natali cap. 1s.

SEARCH

MENU NAVIGATION