De veterum Germanorum nobilitate

발행: 1853년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

s 2. Quum igitur de prima nobilitate Germanorumque propria

dicendum sit, ab eo proficiscendum est, ut prima Germanorum aetas certis finibus circumscribatur. Qua in re vix dubium esse potest, quin a primis temporibus ad Merouingorum quidem tempora non sit progrediendum Germanorum enim instituta et privata et publica expugnatis Romanorum provinciis ad istorum etiam mO- res magnam partem conformata esse nemo nescit. Sed ne diruti quidem imperii Romani tempore prima illa aetas iuste terminatur. Nam inter tot tamque diuturna bella, quae Germani sedibus patriis relictis et ad Romanorum fines et per omnes sere vasti imperii provincias gerebant, apud catervas illas feroces, quaene iustae quidem eiei ordinem servabant, quis vita tranquillae quaereret instituta inodeundum est igitur ad tempora illa tranquilla, quibus gentes Germanicae suis quaeque sinibus circumscriptae moribus integris et a maioribus acceptis utebantur. Quanquam quoad longissime per rerum Germanicarum scriptores respicere licet, plane quietas eas non invenimus. Λ Drusi enim iberiique in Germaniam expeditionibus a. l2. ante Chr. usque ad Batavorum seditionem a. 70 post Chri Germani continuo ab Romanis lacessit et oppugnati sunt. Sed tantum abest, ut his bellis Germanorum mores commutarentur, ut de eis ipsis contra Romanos per totum sere saeculum acerrime pugnaretur. Erant igitur ea aetate integri Germanorum mores quos si quis fuit, qui integritate ac side historica prodidit eius testimonio ad quaestionem nostram uti licet.

noch aut istier unbelrelenen ege et erwarten. Unter diesen Umstandensehien es nichi angemessen, hier in inem losen achtra einZelne Aeusserungen lederetulegeia ober inen egensiand de s lies in die deuisehe Ge- schielite ingreist. Aut de ander Seite aber soliten aue de unveranderio neue Abdrue de vortiegeliden Schris nichi an uianuia, indem dari eine Ansielit de Sache vertrelen Wird, eren erucksichiiguncauch on LunstigenBearbeiter nichi Woli Wir umgangen werden 6nnen. 3 Tae. Ann. , 50. Arminius Cheruscos his verbis adversus Romanos exhortatur: hominem varum Germanos nunquam satis excusaturos, quod inter Albim et Rhenum virgas et se eures et togas viderint . . . Si patriam,

parentes, antiqua mallent . . . Arminium potius, quam Segestem . . . Sequerenturi

12쪽

Potuisse autem a Bovianis tum cognosci Germanos, multa S . sunt quae comproben Etenim Romani, ut qui bellum inferrent, Germanos, quum moribus illis patriis per quietem viverent, D senderun Quales autem invenerunt, si accurate nobis tradiderunt,ndem negare nemo eis poterit. Ex captivis etiam Germanis, quibus victores triumphos ornabant, permulta audire poterant. Clarissimus ea de re locus est apud Strabonem aequalem ed. Cranter VII, , . :

locus est Germ. e. 8 Vidimus sub divo Vespasiano Veledam Romae in triumpho ductam a. 704. Chr.).

Neque vero eadem semper erat belli acerbitas nonnunquam pax erat inter utrosque, quo factum est, ut multae gentes requentissimo uterentur Romanorum et commercio et consuetudine. Mittebantur legationes ultro citroque, quae quanto curiosius peregrina mirabantur, tanto diligentius domi narraban Neque desunt testes, qui nullum prorsus dubitationi locum relinquunt. Germani enim nobiles ex gentibus Romano imperio amicis Romae per longum saepe tempus degebant nobiliumque Romanorum consuetudine utebantur. Quae quum ita essent, eri non potuit, qui Germanorum et indoIes et instituta a Romanis cognoscerentur. Et profecto non modo cognoverunt, sed litteris etiam pro I 4.

4 Ε. g. ea aetate, qna Varus gentes armanicas, ii usque ad Suevoium regnum habitabant, sere omnes in provineia formam redegerat. 5 V. . Cherusci, Segeste principe.

13쪽

diderunt Pliniuiu XX libros de bellis Germaniae scripsisse constat Livius libri Cl dimidiam partem Germanorum moribus exponendis tribuit praeterea alios, qui de rebus tum gestis scripserunt, etiam de Germanis dixisse, veri simile est.' Omnium

igitur virorum eruditorii in oculi animique, non metu solum et terrore, sed etiam admiratione ad Germanos ita sese converterant, ut nemo esset, quin novam magnamque gentem in medium prodiisse sentiret. yὶ Λ cum res ita se haberet, egregius de situ moribusque Ger-nianorum liber conscriptus ab eo viro est, qui et ca erat gravitate, ut cra Germanorum imagine describenda aequalibus se prolaturum merito speraret, et ea animi integritate, ut iustam vel hostium gloriam posteris tradere studere Fatendum profecto est, 'acito de Germanis scribi librum non potuisse, nisi uti ermani cognoscerentur. Quae causa quum in promptu sit, adsciscere aliunde alias nescio quas minime licet. Quocirca nonniinis dolendum esse crediderim, quod eius aetatis ad cognoscendia Germanorum instituta publica testis servatus unus est Tacitus. Qua certiora essent, referre illorum temporunt Romanus eino

certe poterat.' In quaerenda igitur primae nobilitatis Germanicae natura ita acitus sequendus erit, ut ab eius auctoritate nunquam recedamus, nobilitatemque eam, de qua nobis agendum est, Tacit eam possimus appellare. Quae iam a nobis exposita sunt, quoniam tantopere ab historicis sere omnibus abhorrent, accuratius confirmanda sunt. Ierique enim, ut eius aetatis res publica Germanorum qualis fuerit, cognosceretur, non solum acitum, sed pari cum eo auctoritate Caesarem adhibuerunt ua re quantopere hanc quaestionem

6 Do tota ne re es. r. illis, Erlauterun de Eetin ursie Capite deri ermania, S. 28 38. 7 Plena Taciti seripla sunt eius admirationis Atiu li, M. Germ. 4. 33. paSSim.' Sunt qui Tacitum intelligi non posse nisi ex legibus institutisque tribus quo uorve saeculis post conscii piis contendant. Qui duobus mihi modis, et in Taeitum et in sana interpretandi artis leges peccare videntur. 9 De ali praeter Taetium et Caesarem scriptore dispulari hac in re nequit, quum nemo alius, qui de ipsis Germanorum moribus consulto sei ipserit, nobis supersit. Perpauca sunt, eaque vix ullius momenti, quae ad hane quaeiaiouen, o Plinio, Strabono, Dione Cassio redundent.

14쪽

perturbaverint, dici non potest. Ne multa Quum Caesar cum I acito vix ac ne vix quidem coniungi posset, non multum aberat, quin acit etiam nostra aetate privaremur. Caesari autem cur nihil ad hanc quaestionem auctoritatis tribuainus, paucis

Ac primum quidem earum rerum, quibus factum est, ut a- citi tempore Germanorum instituta magis innotescerent, Caesarisere nulla adsui Caesar enim quod unum bellum cum Usipiis Tencliterisque l. V. satis breviter gessit, duplicem deinde Rheni transitum frustra suscepit, non rerum Germanicarum scriptor, sed hostium dux ad Germaniam accessit. Gentem a se neque satis cognitam neque devictam commentariis ornari quid eius interfuit Verum enimvero quae omnino salsa sunt, inveniuntur apud eum non pauca. Etenim quum multos a Germanis singularesque coli deos consuevisse constet ex acito: φὶ Caesar dicit deos, quorum ne unius quidem prodit nomen Gemmanicum, eis tres fuisse solos: '' de sacrissiciis vero de cum Tacit pugnat, ' ut plane contrarium pro certo stirmet. Comitatuum vero illam quidem naturam, a acit capp. 3. et 4. tam diserte explicatam, quam parum intellexerit, ex . VI c. 23. elucet, ' in quem locum ad comitatum reserendum esse nemo negabit Solos in exercitu sacerdotes habuisse vinciendi puniendique potestatem acitus dicit Caesar contra VI 23. non sacerdotibus, sed ducibus potestatem illam tribuit. Joacitus in ea AGermaniae parte, quae est de moribus Germanorum in universum, de regno ita loquitur, ut Caesaris verba: In pace nullus communis est magistratus VI 23. vera esse non possint. Quae quum ita sint, q)i0 Germ. 9.il Caes. V 2l: Deorum numero eos solo ducunt, quo cernunt . . . . Solem, et Vulcanum et Lunam. 12 Caes. V 21 neque saerificiis student. s. ao. s. integra op 9 et 10. 13 Male Sybelius eam discrepantiam eo explicari putat, quod inter Caesaris et Taciti aetatem nororum vicissitudo intercesserit. Sacra non ita eleriter

inutantur.

14 Latrocinia nullam liabent infamiam . . . . atque ubi quis ex principibus in eo ne illo dixit . . . . si sequi velint profiterentur elo. 15 Magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae neciaque habeant pia ea tinet eo deliguntur. 16 Quae inter istos primas elatis scriptores omnino iniercedit diversitaS,

15쪽

latendum est, Tacitum ipsum, cui Caesaris commentarios inspicere licuit, nullam ei tribuisse auctoritatem. Atque ita demum, cur Tacitus ea, quae de Germanorum agricultura a Caesare mira

copiositate IVO, VI 22 disseruntur, ' omiserit, recte perspici

tur. ' Sed haec hactenus. Quum igitur nobilitatis Germanicae natura nobis quaerenda sit, acit Iibello, quem de situ et moribus Germanorum scripsit, tanquam undamento mo utemur, ' ex Annalibus vero et Historiis exempla idonea sumemus. CAPUT X. 5. Quaestionem quam proposuimus, movit is, qui historiae iuris publici Germani perscrutandae princeps fuit ac sere auctor, C. Fr.

Eielihornius. Qui quum universum iuris Germanici decursum enarraro

vellet, non potuit, quin inde ab illa aetate repeteret, qua insanari minime potest, si Sybelium audimus, qui eam p. 66-70. ex temporis intervallo, quod Caesarem inter et Tacitum intersuit, deducit. Verum Caesari eum Tacito consentienti fidem non abiudicamus.17 Quanquam ambiguitate quadam manifesta V 22: Agriculturae non

student - 29: quod, ut supra demonstravimus, minime omnes sermani agriculturae student.

18 Caesaris fidem qui ha in re nullam esse ostendere velit, ex eo, quod Suevos trintum Caesar cognoverit, is Tae G. M. vel partem tantum Suevorum a Caesare cognitam suisse Caesiv. 1: hi ontum pagos .... lacile probabit. 19 Sunt qui aetii vocabula rex, regius, regnum, regnare or nnslato sensu posita esse contendanti Illi autem ad conssrmandas opiniones praeiudi-ualas Taciti abuti mihi videntur. Equidem istius verba , quorum notiones eo-gnitas habebat, sensu non suo et proprio interpretari religiosum puto. mustenim Sybeli assentior, qui verba illa aliud in libro de Germania, in Annalibus Historiisque aliud signifiear eonfirmat, et id quidem ratione allata nulla Tantum vero abest ut Tacitus in Annalibus Historiisque minus murate locutus sit, ut quam diligentiam aetemque non ita mullo ante et ad cognoscendam Germaniam et ad seribendum de ea libellum adhibuerat, eadem instructus ad libros illos seribendos aceesserit Libellum enim de sermania seriptum esse a M., istorias certe a. 102. Annalos vero postremum, ipsius scriptoris testimoniis constat Boetiicher, Lexioon Taeiteum, protegomena XIV-XVll.

16쪽

stitutorum Germanorum omnium sontes principiaque latere vidit. Itaque uno sere dueeoacit vetustissimam Germanorum rei publieae formam exponere conatus est deque nobilitate ita statuit: l. nobilitatem propagatum genere ordinem esse ab aliisque

separatum 2 solos nobiles creatos esse magistratus: 3 eosque uno comitatuum fuisse duces.

Sed haec magis sensu quodam, quam iustis accuratisque rationibus ad interpretationem adhibitis ab eo conclusa sunt. am quum verbo nobilis nomano more uteretur, non solum nobilitatis Germanicae notionem ipsam, sed etiam illud inde manare putavit, solos nobiles ad magistratus pervenire potuisse quam quidem rem vel ex vocibus plebs ' et principes' saepe sibi in AGermania' oppositis, praecipue vero ex Germ. 3.' apparere iudicavit. Eichbornium secutus est Savignius. ut quain vis in eadem I .sere cum ictiliornio sententia esset, Taciti tamen Germaniam diligentius inquisivit. Et alia quidem In perpetuum confirmavit, alia vi quadam divinatoria ita proposuit, ut et eos, qui ab ipso dissentirent, ad rem accuratius tractandain excitaret, et ei, qui ipsius sententiam ad finem se perducturum polliceretur, palmam

et operosam saceret et honestam. Sed quae attulit ad confirmandam sententiam illam nova, haec sunt:

Primum ex idoneis quibusdam Germaniae et Annalium locis nobilitatem ordinem fuisse desinitum propagatumque genere comprobat. Nobilitati vero praeter regnum' etiam reliquam rei publicae summam eam ob eausam vindicat, quod nullos principes cui voci apud Tacitum propriam comitum ducis signincationem esse dicit nisi ex nobilitate esse possint 'lli In signis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiain adoleseentulis adsignant. oeulam aut ' sensu explanativo accipit. 2 Germ. 25, 44. Ann. l, 16.3 Quanquam quo modo Germ. 7: Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt ' interpretandum ait, dubius haeret. 4 Minime vero Savignius verbo prineipes nullam nisi nobilitatis notionem subieoit; sed ex sententia p. ii 4 De Ausdruax plebs Ahilde einen bestiedigen-

17쪽

Principes enim, quos summa iura primum ordinem esse declararent, non solum a nobilitate alienos, sed ne diversos quidem esse. Facere ad eandem sententiam locum obscuriorein Germ.l3. -Insignis nobilitas ceteri recte explicatum Denique a-citum Germ. 14. -plerique nobilium adolescentium ' declarare principes nobiles esse ipsos. His rationibus allatis Saxignius essecisse se existimavit, nobilitatem rei publicae summam tenuisse.

7. Haud ita multo post Loebellius quum Gregorio tironensi usus de Francorum regno disputaret, veterem rem publicam Germanicam investigare studuiL' Quod quum sibi proposuisset, necesse sui de nobilitate diceret. ua in re tanto magis sine ullo studio ab hac disputatione alieno agere ei licuit, quum regni u rovingici nobilitatem prorsus a vetere illa Tacite diversam esse, ideret Sola igitur aciti auctoritate nisus quasi quodam undamento duabus usus est rationibus: Una quod verba nobilis, nobiIitas rin aciti Germania de rebus publicis sere nusquam adhibita essent, verbum principes saepissime ex quo suspici liceret, in re publica nobilitatem nihil aliud valuisse, quam ingenuos. Altera, quod Germanorum animus libertatis' i. e. licentiae illius ac ferociae amans tam vere esset Germanicus, ut quaecumque res publica ab illo animo abhorreret, Germanorum esse non posset Istius autem generis quum ea esset, in qua nobilitati omnium rerum tribueretur summa, eam salsam esse necessario. Nobilitatem igitur tempore acite protestatem quidem in Germanorum re publica obtinuisse nullam.

den segensat nur, ent man in dem Princeps, desse Begle iter siesein sollen, die nobilitas still soli, eigendis ora usset El, Salis apparet, ovignium principes ' non omnino idem ac nobiles 'abuisse. 5 Germ. 11 12 s leguntur . . . ., quem locum, quum principes duplicem vim hoc in libro habere non posset, ita interpretatur ex principum numero ii, qui . . . . , 13 14 22 sede adsciscendis principibus . . . i.

18쪽

At vero huic sententiae omnium, quae de nobilitate sunt Taciti verborum vel manifestissima omnino contraria sunt.' Quae quumne Loebellius quidem ipse ad nobilitatem reserenda esse negaret, via ei aliqua ingredienda fuit, qua in suam ea sontentiam On-Ferteret.' Primum igitur nobilitati magnam tum gentium verecundiam fuisse conservatam monuit et eam gloria militari opibusque fortasse auctam. Sed quum ea loco illi non satis areret, hanc Oebellius sibi finxit sententiam: Nobilitati iura antiquitus quidem plurima fuisse, ingenuorum tamen animis studiisquo ad ri αυκρατία inclinantibus sensim minuta esse atque demta tempore autem Tacite iam nihil ei reliquum fuisse, nisi illud, ut ne quis nisi nobilis ad regnum perveniret. ' Quam ut veram demonstraret, ichhomius ac Savi-gnius ei fuerunt refutandi. Itaque Loebellius quum Savignium nullum inter principes ac nobiles ' discrimen statuere putaret, ' primum de illo quidem discrimine disputavit, ob eamque causam principibus nobilitatis nomen tribui unquam posse negavit. 3 I, Λlteram adversus Savignium rationem ex eo sumpsit, quod duces, quorum in sententia illa: duces ex virtute mentioneret, certe comitatum habuissent qui autem ex virtute duces creati essent, non continuo nobiles fuisse Esse igitur teste ipso Tacito comitatuum duces, qui minime ex nobilitate sola sumptimissent ad hos autem verbum principes referre Savignium principes ergo et nobiles prorsus non esse eosdem. Iam redarguere conatur argumentum ex cap. 14. petitum: cuius tamen vim propriam, quae, si quid video, in grammatica,

8 p. 116 Nun an es nich - astand. 9 p. 117. Die Kontgswurdo verknup war. 10 p. 117 Νur die Onigsword - erknupi War. li Vierio Bellage, p. 502 . 12 p. 505 Es beruli diese Savigiali Annalime vorauglicli aus de Meinung, das Tacitus auel, da, o e siel de Ausdruelis prinoipes hodierit, die ο-hilitii here ichnen, ii l. 13 Loebeii l. e. p. 506 Woli ober te. 14 Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas aliones, quas tum bellum aliquod gerunt:

qui . . . . magnum comitatum nonnisi vi belloque tuon re.

19쪽

quam dicunt, necessitate posita est, in omnino neglexit et ex militaribus nostrae aetatis institutis aliam sibi petivit interpretationem.

Denique quod Savignius principes plebi opponi ' eam

ob causam contendit, quod illi suissent ex nobilitate Loebellius rursus illud tantum ellicit, nobiles non esse eosdem et principes. Neque vero Savignius illud quidem vult, utrosque eosdem ossu ita ut nobilis nemo esse possit, nisi idem sit princeps. Locum nutem Germ. 2. Loebellius ita interpretatur, ut oppositionem, quae est inter principes et siplebs hanc esse dicat magistratus ex plebe delecti et multitudo reliqua. Est alia quaedam de nobilitatis natura sententia, quae fuit Loebellio refutanda. Fuerunt enim, qui ex comitatibus nobilitatem ortam esse dicerent. Qui quomodocunque et sententiam suam defenderunt, et a Loebellio impugnati sunt, praetermittendi sunt, propterea quod omnibus auctoribus magis, quam Tacito usi

In impugnanda Sax igni sententia Loebellium excepit Wallatus. Qui quum crescentibus ubique et libelli de Germania historicisque

rerum veterum Germanicarum studiis, multo accuratius eius aetatis statum publicum sibi tractandum sumeret, quae Loebellius inceperat, acrius ac prope nimia acie persecutus est Loebellius enim quanquam principatum separavit a nobilitate, neque tamen cum ea artissimo inculo regnum esse coniunctum nega it, neque principatus comitatusque naturam necessitudinemque diserto exposuit. Quae quidem utraque altato, quanquam ceterum Loebellium secutus est, vehementer displicuerunt. Neque enim principatum tantum, sed etiam regnum a nobilitate seiungendum esse, comitatum vero, ne ius in re publica ullum nobilitati proprium relinqueretur, ad solos principes ex liberorum multitudine electos, pertinere statuit. Haec igitur tria sunt, quae demonstrare conatus est attrius.15 Sov. l. e. p. 2 So ordon inmol te. 4. 4eradet die prinei pes ais de junge Adol egeichnel. 16 Ann. , 5.5 nihil ausuram plebem principibus amotis Germ. 12: eliguntur in iisdem conciliis et principes . . . . singulis ex plebe comites

lT Omnia argumenta ex migrationis aetate repetunt.

20쪽

- li Primum quidem separandum a nobilitate ait esse regnum. Fuisse enim gentium Germanicarum quasdam, quarum rei publicae Orma, quum nobilitas apud omnes inveniretur, regem neque haberet, neque amisisset, neque desideraret.' ' Deinde vero principatum non pependisse ex nobilitate, ait. Quod ut probaret, Loebellio consentiens, Taciti testimonia principes non genere, sed potestate prodere dixit quae quidem contra Savignium nihil valere, iam exploratum habemus. Sed ne necesse quidem fuisse ex nobilibus principes eligerentur Waltetius ostendere studuit Principes enim ex Germanorum more electos esse prorsus libere,' ' neque acitum usquam nobilitati in illo quidem delectu primas tribuere sed apparere quibusdam ex locis Germ. ll. mox rex vel l. princeps, prout 2. aetas, prout 3. nobilitas. i. la insignis nobilitas aut i. e. quod idem valet magna patrum meritat, ingenuosin re publica nobilibus nihil cessisse Potuisse igitur principes cligi pari modo ex utrisque, et

ex nobilibus et ex ingenuiS. Denique quod Savignius putasset, comitatum unis tribuendum esse nobilibus, hoc et ipsa rerum natura et aciti verbis refelli. Comitatum enim ducere si cuilibet licuisset, rerum omnium ordinem sanum, si soIis nobilibus, ' libertatem misso perituram. Sed totius rei caput in aciti verbis versari, recte quidem aitZius. Quare quibus rebus factum est, ut plerique aliter sentirent, eas ut removeret operam dedit. Isti enim eos principes, quos Tacitus Germ. 2. commemoraret, ab iis, quorum c. 3. menti sieret, dilIerre voluerunt, propterea quod cap. t 2 publice ac velut concionis iussu comites principi accederent, capite vero id sua

18 Qua in re probanda nilaus non solum viiiiiiii illud a nobis in prooemio notatum committit, sed utiam Cheruscoruin gentis exemplo utitur, quo ipso remistur. 19 Id ex Geran. 2. recte explicat et ex D. 22. t de adsciscendis principibus ' elucere. 20 Walizium quidem illud moxime ostendit, quod ei nobiles, qui Suvignio auctore comitatu ducerent, etiam opibus eminerent, itaque non nobilissimi. sed opulentissimi rem publicam gererent. Sed quum omni nobilitati multas opes misso, consentaneum ei videatur esse, cur in Hrenda re publico opulenti maximo displiceant, non video praesertim quum principatum quoque neminem adipisci potuisso nitetius ipse censeat, nisi cui tantar fuissent opes ut comi- latum tueri atque olore possvt.

SEARCH

MENU NAVIGATION