Martini Schookii Vindiciæ seriæ suæ & aliorum virorum doctorum sententiæ, de foenore unciario adversus Joh. Fredericum Gronovium

발행: 1661년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

8 me Fanore riciario.

versarius, Imperator alia formula uti voIuit. Consequens ergo est, usum loquendi, quoque seculorreeptum, in consilium admissa ratione, attendi magis debere, quam Grammaticorum aut Etymologias aut praecepta. Romanus populus cum a Romulo in tres partes divi sus esset, quaeque pars, Grammatica suffragante, Tribus dici coepit, quod . vocabulum Romae adhue usitatum fuit, quum amplius quam triginta tribus notarentur. Attendanis tur quoque anni Romani menses. Initio verum erat, quod Ovidius lib. I. Fast. dicit: Tempora digereret eum conditor Urbis , in anno Conflauit menses quinque bis esse suo. Non multis autem annis post verum quoque suit,

quod mox subjicit r. e fit Numa nec fanum, nee avatas praeterit umbras,

Men m antiquis addidit ille duos.

In usu tamen manserunt nomina antea receptaMen

sium,Septembris, Octobris, Novembris, Decembris. Quum September November , October December, November Undecember, December Duodecember dici debuissent. Sed vulgus, vocibus pro suo arbitratu, subserviente consuetudine significationes indere solet, Grammaticis, Analogiam &Etymologias suas urgentibus, laqueum mandando. Idem contendo ratione foenoris Unciarii, pro usu Quiritium , & XII. Tabularum , maxime pro conditione Rei p. Romanae, neutiquam vero secundum Canones Grammaticorum, & morosos

62쪽

eorundem calculos intestigendi. Nec inconvςniens esse, ut usura Centesma, Unciaria aut Uncia vocetur , liquido ostenderami, modo admittῖtur necdoche. .Prolixe quidem a pag. 27. usquRad 69. contra ea, quae dixeram, Adversarius,t mutuatur, aut verius κοκηυ ωρ sed tanti mihi non sunt

meum argumen;um fuix Unciarium fininis C ρη- telimae debere rςsponderet, quod illu d Opriuci pus Salinasti & Grono vii elici posset; sed lenientiam meam certissimis rationibus quibus asentiri quilibet debet , eui modo mens sana fuerit wnfirmat. tam, modo Synecdoche admittatur, a primipiis illorum non longe recedere. Non ego assem uniciae ut calumniatur Adversarius aut totum partibadaequa is sed Centesmam, ut assem Vsurarium sic Synecdo chice attendi posse scripsi, ut duoden ipsiuν pus,

ratione anni, quo solvetretur, Uncia Vosiaretur, ae duodecies soluta juxta duodecim menses,. quibus annus constat, quum conficeret duodicies Centesimam menstruam, simul quoque mense, . Centcsimam sortis partem consecisse, eamque Unciam,& Synecdochice & maxime pro se loquendi vocari potuisse, quod Centesima ut as Vsurarius ratione anni, aeque duodecim partibus seu unciis quoque mense debitis constaret . atque annus totidem mensib1rs, aut, ut Assi cuilibet duodenae unciae assignari

solent. Quintilianus lib. 8. cap. 6. sic dicit: suod aliquanto pene jam magis de Synecdoche dicunt. Nam D translatio

63쪽

o De Renore riciario.

PDan auopromovendis animis plerumque s signandi -HιM, /e sub oculossiubseciendis reperta es. Hac variaresermonem potest , ut ex uno plures intestgamus, sarte totum , ste te genus, praecedentibu3 sequentia,

μι contra, Sed perierit mihi haec Analogia nonytamen de gradu dejici possum. Argumenta supra vindicata, di de novo allata , nullus unquam Grar -maricus evertet. Omnibus illis, quae objici posu seni,' jam praestruxi . Tria sua postulata si atque fimmaverit Adversarius tentet, si ausit ex bonis

suis aut horibus, cedam ultro. nec tantum cedam,

sed herbam porrigam. Quae mihi Biso pag. 3 7 .improperat, sibi vere dixisse putet: Haec ea ratio empticanda erat, se quam noυerat: non tantummodo δε-cendum, &c. Interim, priusquam pergo, quod iple Adἡe1farius eo nomine in itet, expendere convenit Plinii locum lib. Io. ep. 62. Ita Trajanum alloquitur et Pecunia pubtitae , Domine, prudentiata mini erio no bo etiam exatia sunt ct exigunturi quae vereor ne otiosae iaceant. nam ct praediorum Tomparaὴdorum, aut nulla, aut rarissima occasio est, nec ιnυeniuntur, qui Desint debere, Reg. praesertim ,

duodenis assid si quanti a pridiatis mutuantur. Illydduod nisust, s obesse sibi praevidebat, goque p. 3 s. Occurtit S uuod cum insilens sit, inquit ct con-rra omnem ustatι hiis ιn rebus sermonis analo am, nee smile quιdquam in tota uniιquitate reperiatur, docte σιngeniose susticatus es Salmasin, Pιinium siripsisse,uturis assibus. Sed etiams vulgatum retineatur, nιιιι istam

64쪽

isium iuvabit, qui vult idem nomensignificare ct mensruum ct annuum: at duodeni hi asses quo pacto applicabuntur mens o s Pensitare haec convenit, & quidem exacte. I. Doctae ct ingenios Dn. Salmasii suspicioni parum tribuit, neque etiam niti audet. a. Et tamen se prae tanto viro. suo promotore maximo, imprudentem esse prodit , quod largiatur , vulgatam lectionem posse retineri, a qua, &quidem merito, suae sententiae periculum imminere Salmasius praevidebat. I. More hominum suae professionis, nimis quam liberaliter loquitur , quando dicit, smile quidquam in tota antiquitate non

reperiri. Α' veri lineis non recessisset, si naec verba adjeci siet 2 uuantum misi, secundum meum insitutum studicium antiquos Authores legenti tiquet. Atque si scivisset rationes meas pro vera scenoris unciarii. significatione expendere, parcior fuisset. q. Proba

ergo Plinii lectio est, juxta quam quisquis debet

duodenis assibus, simul Centesimis usuris debet. Sed Centesima. D. Salmasio teste, mensura reliquarum usurarum, & as quasi usurarius erat: eoque, qui debet duodenis assibus, usuram tantam debet, habita ratione anni. Finge jam Sejum cum Alphio in annum contraxisse usuris centesimis, &uniuia cujusque mensis Calendis repraesentasse Usuras, potueritne dicere V. C. Kal. Martii accipe assem usurarium, & iterum Cal. Aprilis, accipe assem Sc. .

Sic enim jam duplicasset centesimas, si As proprie intelligendus suisset. Sed si acceperit V. C. centum

65쪽

i s 2 De Renore Unciario.

denarios , ut quoque mense debuerit solvere singulos denarios , simul, assis hujus annui singulas - Vncias quoque mense solvendo, fidem suam libera-ι verit. Et tamen Plinius dixit assibus duodenis, habita ratione assis ut usurarii per annum, sed per duodenos menses distribuendi ac sol vendi, Atque,uto asses pro unctis dixit, quia distributive locutus fuit,

ita unciae assi usurario annuo respondentes, quoque - mense duodecimam illius partem exhibent: duodecies vero multiplicatae, Centesimam, seu assem. usurarium. Aliud non contendo. Videbat sumtamus Salmasius vulgatam Plinii lectionem hoc probare, eoque, ne obesset, cradendo illud duo

denis, securus interim Mnia. Codd. uris, pro libertate Critica substituit. Adversarius si dixerit,

haec Conjeetutas esse; eas solidarum rationum loco, mihi tantisper esse respondebo, quamdiu contrarium ex bonisseis libris probaverit. Hactenus meae: Conjecturae cum suis paria faciunt. Nec inficias tamen i vero , hic aliquos scrupulos superesse, &examussim omnia non convenire calculis, quos iaAdversarius attendi debere contendit. Sed Grammaticorum morosis praeceptis opponere convenitti sunt loquendi, eruditis quoque probatum , quem secutum Plinium esse , certo persuasum habeo. Utendum plane sermone ut nummo, cuι ph.lica forma est , monente Fabio lib. i. cap. 6. Teste Plinio lib. I s. cap. 3. Obm placuit denarius pro decem Ibris grue pollea iterum placuit denarium xv et . 4sbus

66쪽

permutarir & tamen fremente Grammatica, pub-7lice denaria nomen frequentatum fuit. Hoc adjicere convenit: quamvis apud Romanos usurae essent

menstruae, & ordinario singulis mensibus exigi solerent, sors quoque singulis mensibus si ita 'conventum esset) repeti posset: aserarum tamen aliam quam sortis suisse rationem. Illa quoque mense exigebantur exacte, unde isneratotes ab Ambrosio , cap. 3. de Tobia, menstrui exactorie vocantur; quum ratione sortis observari deberet dies, in quem conventum esset. Verisimile autem est, quod qui pecuniam isnoti dabant , in annum potius quam singulos menses eam credere voluerint , singulis licet mensibus usurae exigerentur: quae nisi ad diem solverentur, ανδοκισμὸς ut alibi ostendemus attendi solet. Ita & Provinciarum tributa per annos singulos definiri solent, singulis licet mensibus exigerentur. Quae occasio fuit,

quod nequam ille Licinnius Galliae praesectus, teste Dione Cassio lib. sq. Provincialibus persuadere'

voluerit, quatuordedim menses annum constituere.

Circumspecte dixi, ordinario tanus quoque mense solvi consuevisse: nam aliquando conveniebat la- ter tantrahelites , ut senin esset perpetuum ideo fiebat, ne locus daretur δε μισιμω. . Pares ex Cicerone lib. D ad Atti ep. ult. ubi ipse optat ,ῖ quo Salminiis consuli posset, ut Centesimae perpetuo Dnore dueerentur. Responsiones meas ad prius &D. Salmasi & Gron ii argumentum proxime tu-

67쪽

e 4 De Faenore Unciario.

tari deberem a sed quum Adversarius eadem chorda oberret & sua solum principia tueatur, non est necessum iuxta lineas singulas vindicare. Quod dixi de Sextariis,jugeris, &c. verissimum est, cum μα modo, seu , peculiari ratione sint mensurabilia, non possunt ita in duodenin partes distribui , ut duodenacuit siue anm parte, pars pariter duodena exhιbendast. Nec per iomnium cogitavi cui pag. 67. mihi affingit quod centes ima did errata est in duodecim

unc M, ejus reι ratιonem esse q-rendam in anno; sed

quod duodecies, hoc eit , uniuscujusque mensis Calendis, duodena assis annui pars exigi consue verit. Marcus Dama usuris centesimis a Fufidio centum florenos acceperit, Fufidius non expectasset usque dum annus usurarius finitus esset; sed cum sacco primi mensis Calendis accessisset, unum forenum accepturus, hoc est, duodecimam assis usurarii partem, sive uncia me quem assem plene. valentem duodecim florenis, alius aliquis humanior finito demum anno exegisset. Foeneratores autem mensibus singulis rasuras solvi volebant, ut haberent occasionem exigendi άνατοκιμμον, prout modo innui. Hoc fuit meum responsum, hoc etiam examinare debuisset Adversarius: qui licet pag. 69- jactet se in bbera Rep. viυere; s ea nulli liis centiam convitiandi concedit volans nolens tamen

ut jam antea innui) idem fateri cogitur, & it

rum cogetur. Annum contrahat ut libuerit, & vel annum Arcadum assumat. An non Vsura centesima

68쪽

De Renore Unciaris.

sima sorti centesimo quoque mense adaequabitur ΘEt, ut haec ipsa est.& manere debet as usurariuscujuscunque seu mensis, seu anni ratione habita, ita certum manet, a tempore Numae Pompilii Roia manum annum habuisse duodecim menses, atque qui sortem per annum retinebat, pro more Romano duodecies Centesimam sortis partem deinbuisse solvere. Quae ratio ergo, cur, quod duodecies quoque anno solvebatur toto illo, quod ex duodenis partibus constituebatur, assis Mur

ru nomen serente non potuerit, ratione sin gularium partium, unciae nomen serre , cumque semel tantum centesima posset solvit altero scita mense sorte restitutat cur non ratione assis usurarii, qui ad duodecim menses continuatus duodecim unciis constitisset, scenus illud menstruum, aeque unciarium, ac Centesima dici potuerit Θ Aperte agat Adversarius, & voculas ut in toto hoc discutis agit non captet, quo cavillari possit. Quae Salis masio respondi de Vsura semuncia , aequivalente

Usurae siemissi, nondum sunt eversa. Quando vero scripsi, cum duodena Tacit emuncis , quoque mense solvenda, eonsciant sinissem assis annui, sue Centesma: quisquis candorem non exuit, haec ita non interpretabitur, quasi innuere voluerim, quoque

mense duodenas semuncias solvendas fuisse. ut haec Adversarius explicat quid enim a rationeorque alienum est Sed duodenas semuncias per partes quoque mense solvendas fuiste, ita ut singu-

69쪽

s 6 De Faenore riciario.

lis mensibus singulae semunciae solverentur. Verum quod inops rerum&rationum esset, talia aucupari debuit, ut suam ostentare posset loquentiam. Porro sic scripseram: uuod alia usura pariter secundum proDrtam Eeadmιnationem non referantur, ct ad singulos menses, ct ad assem annalem, sise ad assem

Centesimae, ratio est, quod non occurrant aeque commoda vocalvia , vique si offerunt ratione cente mae, δε- eundum annum tonsideranda, ct unciarum semun-ς rarumque ratione, secundum menses gulos, ct tamen ad proponimem Centesmae, sive assis usurarii, aptarum vulgo denominari. His aliud cum opponere

non stiret , sua pag. 3 I. & seqq. repetit. Erit vero mihi Apollo usurarius, si aeque commoda invene rit nomina. usurarum quadrantium , trientium, quincunctum, &c. quibus exprimatur duodena earum pars, quae quoque mense Romae exigi poterat i atque uncia quoque mense solvenda, duodecimam partem Centesimae, seu assis usurarii signabat. Misericordia vero dignissimus est, quando pag, s X. hunc producit Achillem'r Firmissimum stetnvictum argumentum est, si Vnciarium foenus &Centesima , demunciarium , & ut nos loquimur )sex inscentum idem 6,ut, sextantarium foenus veskxtantes usuras fore duas centes M, sin XXIV. mcentum ς quadrantarium, ternas centesmas , sive

TXXVI. intrerum; trientes usuras, quaternaS ten resimas, XLVIII. ιn centum; quincunces usuras, quinar centesimas, L X. in centum; semisses usuras,

70쪽

De Faenore Unciario. o

senas centesmas, Lx x I I. in centum ; septunces usuras, septenascentesimos, LxxxΙv. in centum, Sc.

Probasse antea debuisset, Romae neque enim ex rra illam divagari licet '& sextantibus, & trientibus, & quadrantibus anni partibus, Vsuras solvi

consuevisse. Hae unoquoque mense solvebantur, nisi aliter, ut jam patuit, convenisset: eoque ratione solutionis habita, ubi Centesima ut As usurarius secundum annum considerabatur; illud, quod quolibet mense solvebatur, uncia, seu duodecima pars Centesimor ut annuae erat. Alius jussus solidum argumentum adducere, si ita argumentaretur, firmissimis Hippocratis vinculis constringendus foret. Gio novius venia dignus est, quia Dialecticam non didicit. sua quoque ut Grammatica duntaxat vult agnosci. Eoque oratione ad me conversa pag. dicit: Si meminisset, quid sit, quotumque Ualeat analogia,&c. Triplex Analogia Grammatica scit. hic notari potest, λογικὴ, αλογος, & Gron Oviana ἰquae, an media inter illas intervenire debeat, an ad posteriorem referri, ambigo λ Viderit,' ne Analo giae huic nimium tribuat. Ea ipsum Ciceronem aliquando decepit, ut fatetur lib. 6. Ep. ad Att. ep. a. Quod mihi constet ratio, Analogiae Dia lecticae, Arithmeticae , Politicae , & Historicae; Grammaticae securus sum. quodque meam sententiam sui confido, hactenus auspicato cum hac conciliaverim ringente Grammatico, superpondii duntaxat loco haberi cupio. Etiam omnia sua non co

haerere

SEARCH

MENU NAVIGATION