Institutionum medicinae, ad Hippocratis, Galeni, aliorumque veterum scripta rectè intelligenda mirè vtiles libri quinque, Leonharto Fuchsio ... autore. E' quibus ita multa prioris editionis menda sublata sunt, ut nunc primum in lucem exire uideantur.

발행: 1556년

분량: 645페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

O D E Μ autem modo & ea quae ab aetate

praebetur, quo ea quae a cosuetudine sumi - ἰυγ. Te tur, tractada. Na tas,cum ex iis sit,quq na Aetas. 3s tura nobis insunt,similem sibi victu postulat. Quod Hippocrates in apho. iis innue I. a'. are, verbis voluit: Humidus victus omnibus rebricitanti I 6.bus est idoneus, potissimum aute pueris,& aliis, qui ita is cibari sunt assueti. Ipsa quoque temperamenti interuen is tu indicationem pr stat. Nam quς calida est & humida,'ri

veluti puerorum,hqc promptius discutitur atque exha- is Iat,quo minus vacuantis praesidij eget,cum habeat ex sieipsa unde naturaliter vacuetur. Fit autem prosecto & Regis. propter calidam siccamq; regionem, & tempus aestiuu, Tempus. de costitutionem coeli impense calidam & siccam, nota Constitubilis per cutim vacuati o. Itaque huius etiam causa iis, tis coeli. qui sanguinis detractione egent, aut prorsus noti seca- mus, aut parum detrahimus. Pari ratione de aliis quoque vacuationibus sentiendum erit, ut horum occasio- - 4 Zne uel plane nullas, aut parce saltem adhibeamus. Ue- . L: rum cum ea de re in praecedentibus quoque libris a nobis abunde dictum sit no est cur nunc longiores simus. - a Porro interdum necessarium est, ut si regio, anni tem- t . iv

pus, constitutio coeli calida sint, ita morbo postulante , . v frigidis:& cotra si frigida, calidis demulceantur. Quod qua ratione possit consequi , supra aεris exemplo est ostensum, ut non sit opus nunc de iis copiosus disserere, praesertim cum G lenus de iis omnibus copio

622쪽

ma INSTITUD MEDICINAE

Laborantu loci natura quid indicet. CAP. VII a.

ABOR ANTIs loci natura quo modo agendum sit indicat . a sua temperatura , T era in I substantia, functionum nobilitate, sensu, tura labo positu, situ & figura . A temperatura, ut si ratis par calida S sicca naturaliter fuerit,earundemtis. que qualitatum aduentitiarum tantam accessionem habuerit, ut iam a naturali temperamento discesserit, hominemque sgrum reddiderit, medicameta tot gradibus frigida, humidaque esse exhibenda, quot calorem siccitatemque supra naturale temperamentum membri aucta esse coniectura erit, addita etiam re aliqua, quae pro membri temperamento tacit secundumque sit. Ita enim di medicamentum efficacius feliciusque vires suas proferet, & membro, quam si nullo prorsus secundo adiecto admoueretur, facilius admittetur. Exempli causa, . ubi cor supra modum calefactum refrigerare velis, nor nihil calidi praesidii admisceto et ubi cerebrum cales cere, aliquid de frigido. Frigidum enim cerebro, ca- Sastan- lidum cordi secundum amicumque est. A substantia, tia. ut si durum solidumque membrum sit, quo aditus penetratioque detur, medicamento aliquid, quod tenuis Functio- substantiae sit, adiungemus. A iunctionum nobilitarum nobi te, ut si pro corde aut ventriculo, aut iecore medica- ω- . mentum Componas, quorum haec concoctionis nobilissiniae senesunctionis, illud vero spiritus quo vivi

mu , & caloris, quo Quemur autor est, memineris cordis medicamento semper odora, ventriculi & iecoris

adstringentia adiicere, etiam si morbus horum nihil postulauerit . Nam odores,ad calorem innatum, spiratusque uitales fouendum recreandumque , adstrictio ad continendum roborandumque , adeoque concoquendum , maxime conducunt . Prmipue autem adstringentibus utendum est, ubi in iecur aut ventriculum superuacuum profluit et quando &c primoribus admodum hae partes sunt, & munus suum obeant, vel in ipsis morbis, est necesium. Non est autem exiguum eo sum munus , qualeque est reliquarum partium s

623쪽

tium, quibus illud modo negotium est, ut id quo nutriantur consciant, verum quod tantopere animalis intersit, ut si neque in uentriculo probe alimentum fuerit concoctum, nec insanguinem in iecore mutam tum e utique quod in fame nobis accidit, ut cibi penu ria exigere in abstinentia cogamur, idem tum Omn bus animalis partibus accidat. Non enim ex iis, quae

deuorarit quis, sed ex iis, quae in iam dictis visceri bus

consecerit, alimentum toti corpori suppeditatur . A Ventricisque ob haec nimirum impensius, quam caetera membra lus et i

uentriculus &iecur adstringentia desiderant. Ergo cur impequum ea quae iam infixa sunt euocandi tempus est,tum sus qua quoque modicὰ adstringi postulant. Quod enim ad- caetera strictionis in principio largius iis, quam caeteris parti- ας ingebus adhibetur, id seruandum assidue est, nimirum ma- tia des

nete,qui id indicet, usu. Vsus vero est,ut diximus,nutri ratumenti consectio, quemadmodum fusius lib. m. the. met. m. Iy. Galenus ostendit. Asensu. Nam quae acuti sensus Asensu Pars eit, eam quam maxime citra dolorem mitioribu Gque curare tentandum. Quae vero parum acri & obtusensu est,hqc si astectus ita suadet,ualentiora remedia recipit: Quippe quae facile sentiunt partes, acria medicamenta no tolerant, sicuti neque humores. Verbi gratia, quum acris humor in uentriculi ore continetur, sepius animi desectionem accersit. Quod si mediocriter afficiatur,anxietate & nausea premuntur: aliquando infestum quidem humorem uomentes, aliquando uero frustra enitentes: quod in iis potissimum affectibus accidit, quibus uentriculi os vitio imbuitur humore. Eodem utique modo quum in oculos eiusmodi humor influit,maximum assert dolorem,ulcerosasque pustulas & curatu difficiles excitat. Quapropter neq; oculi acrium medicamentorum contactum obsentiendi pristantiam sustinent,quemadmodu nec os ventriculi. Neq; vero quod degravet,si foris imponas, eiusmodi partes tolerant, minusq; ventriculo oculus, utpote qui nonnunquam ab iis quam tu nutur medicam et is inolestatur. Partes vero,

quae hebetioris sunt sensus, tu grauia cataplasmata, tum mordetia medicameta ierunt. Quid multa' omne medi

, camentum

624쪽

camentu contemnunt quq tardi sunt sensus, etiam sinaleuiter mordeant. At quae acuti sunt sensus,eorum ui res dolore resoluuntur. Expedit igitur has nec consertim,nec semel valentibus remediis mederi tentes,sed tuto potius in tepore. At ubi tardus est sensus,in iis etiam celeriter obire quod iustum est licet,semel vsis remedio Apsim. quod sit idoneum. A positu indicatio est medico qui dem chirurgico quo modo ligandum, incidendum,inu rendumve sit. Medicamentario vero quemadmodum inungendum,souendum,& medicamelum exhibendu . Veluti ubi morbus membrum , quod alte positum est , occupat,quo id medicamenti,caetera tum re,tum qualitate pro morbi ratione cosecti vis penetrare facile pos. sit, ligenda sunt ea,quq tenuium partium sunt, aut admiscendu est aliquid,quod substantis tenuitate,id quod crassiusculum est, in intimas partes deducat, ut pro eo Mou. esse possit, ac si tenuium partium esset. Nec minus indi- , cio situs profundus est medicamento, ne eundo iustas vires amittat,tatum ex auctario est adiungendum,qu tum iniitinere discessuru coniicimus. Quae igitur in superficie constitutae partes intemperie laboran medic menta emagitant, qualia astectus ipse requirit. Quae uero in imo latent, iis non qualia nunc sunt medicamenta adhibenda sunt, sed quae assectui profutura

sunt, dum ad eum peruenerint. Pata modo externis

phlegmonibus abunde faciunt, quae solum laxare pos

sunt. Internae vero, qualis est membranae, quae costas cingit, acriora desiderant. Lienis ve ro S iecoris , omniumque peritonaei partium phlegmones eadem ratione curantur. Primo autem omnium poscit uehementissima medicamenta. Considerare nanque oportet, quot numero partes permeat medicamentum, quod ad

pulmones sertur. Primum quidem per os transit, deinde fauces,& stomachum, postea uentriculum ipsum, di quaedam ex gracilioribus intestinis, deinde ad me- senterii venas, post ad iecoris partium simarum , 'a A situ et quibus ad gibbarum seu conuexarum uenas , ab iis fura uero ad cauam , post quam ad cor , tandem ad pul- parti N. mones peruenit . . A situ & figura partium: ut si quas

625쪽

LIBRI V. SECTIO I. mr

quas vias pars habeat, per quas in alia membra pertine-tes,iisdem fluxu molesta esse possit, si in principes partes hae ducunt, intercludendae sunt, atque ad ignobile gauertendae. Itidem si longa & praeceps fuerit,ut gula hiesi illam exulceratio exercet, non semel, nec tota simul medicamenta adsumenda, sed sensim N assidue . Siquidem ex transitu&contactu exulcerationi quae hic est, tutilitas accedit, no ex circumeudo,& diutius adhqredo, Λ sicut huic,qu est in ventriculo. Quinimo & quod cras.siora haee,& magis lenta sint adhibenda,id quoque a po .ustu figuraque indicatum. Nam quoniam gula,transitus a

quidem comestorum bibitorumque est, idcirco remediorum eget,quae adlis rere, & undiq; quasi concrescere S agglutinari possint, non autem quae elui ac defluete sint prompta, Ac circa partes eius veluti cocrescui, quae crassa sunt: agglutinantur quae lenta sunt. Quae uero ulcera in crassis sunt intestinis, iis quae per sedem iniiciuntur remediis magis egent, quippe cui magis sunt propinqua. Quae in tenuibus habentur,quoniam S lonoinquiora sunt,& medio stu posta,ambo requirunt,&quae superne sumuntur, & quae per sedem infunduntur. Iam ad uacuationes quoque nonnihil figura & situs indicant, dum societatem laborantis particulae cum aliis docent. Nam nisi illud compertum haberemus, quod cauo iocinoris subiicitur ventriculus S ieiunum, tum quod ieiuno ipsi tenue intest mum succedit, id uero colon excipit,ac colon quod appellant rectum,utique inuenisse illud non licuisset, quδdiectar,&per aluum,&per vomitum expurgari pol sit. Caeterum, aptior est prior vacuatio, tanquam usu iam callentibus intestinis Iecoris superflua tolerare. Si igitur in crassiore intest no uitium fuerit,ut causam elidaς, clysterem subter iniecisse prodest. Si vero in tenuiori, medicamento ore assumpto. Si in ventriculo,itidem, ac praeterea uomitu.

Si in iecoris parte gibba, vel renibus, urinam mouendo malum auferes. Si in capite, vel per palatum, uel per nares, uel per utrunque. Si in thoracis sipatiis latioribus , per fauces simul cum tussi. Quae in vosica, per

M Contrariae

626쪽

ro INSTITU T. MEDICINAE

' Contraria indicationes ut tractanda C A P. IX.

UANDO contrariς indicationes coeut, diligentissime expendendum medico erit,q quae magnitudine praestant,& quae digni-. tale excellunt. Perpetuo nanque eligen-NMndu dae eae indicationes erunt, quas digniorado bfa- maioraque indicantia pr. aescribent . Magnitudo autemriam asti eorum bifariam aestit natur,nempe vel propriae substan- matur. tiae ratione, vel declinationis a naturali habitu. Digm- Dignitas: tas uero eorundem vel vite, vel sanitatis respectu. Nisi enim quis ita indicationu potestates examinet, nequeat sane victus mensuram, neque alia ad curandi rationem Exempli. inuenire. Verbi gratia,quum refrigerandum& humectandum esse sebris perpetuo indicet, reliquorum si itisdem cocors indicatio est,nullum exhibetur negotium .

Vbi discors, pro pluribus ac potioribus formari victus ratio debebit. si quidem ex eo quod aliquis febricitat,

communis refrigerantium & humectantium indicatio

praestatur,non tamen ex cetteris:sed cuius tum aetas,tum temperamentum una cum consuetudine, tum regio,

tum anni tempus, & coeli constitutio, humectanti refrigerantiaque exhibenda indicant: hunc haud dubium

est, non solum humectandum refrigerandumque esse, sed etiam nec leuiter haec, nec utrunque facienda esse, sino plano magnopere ac vehementer, omnibus scilicet indicationibus idem dictantibus. Cuius vero reliqua Ο-mnia refrigerantem quidem humectantemque victum , quemadmodum sebris non indicant, sed contrarium ipsi, calefacientem scilicet ac siccantem, utique ambiguitas pugnaque indicationum inter se oritur. Quo

casu magnopere opus est,tum numerum indicationum,

tum magnitudinem , simul conserat medicus. Quippe quae a febri sumitur,ea reliquis,quando omne S contrarium faciendum praescribunt, numero quidem inferior est: magnitudine tamen, tu ex dignitate,aut potestate, aut quomodocunciue appella Ile libet, spectatur, utique superior est, potissimu si longe a natura recessit. Qui pe duplex tum magnitudo illi accedit, & quae ex febris sene te prouenit,qu ae omnibus communis,& quae pro pria ν

627쪽

pria,suaque ipsius est. Siquidem & quia libris, plus caeteris omnibus selicitos nos habet: & quia praeterquam quod sebris est, etiam magnitudo illi notabilis accessit;

idcirco contrarias indicationes inducit, atque obumbrat . Sin parua suerit, fas est reliquas omnes una coniunctas cum ea conferri, atque expendi. Ac si quidem pares videantur,neque sebris indicatio praeserretur, sicut humectandum & refrigerandum sit: neque etiam reliquorum, sicut calefaciendum ac siccandum sit: imo media victus ratio ubi ita se corpus habet,eli enda erit. Sin altera indicatio exupere tantum recessisse a temperato & medio victu par e th, quantum ea, quae pollent,

sua contraria superant.Ergo tum exercitatum in iis omnibus,tum natura prudentem esse medicum conueniet:

quo cuiu1que indicationis poteitate diligenter considerata, omnibusque inter se collatis, unam idonei uictus Aliud summa,quae laboranti sit commoda, comparet.Pari ra- ex iamitione, si accidat ut cum viribus imbecillibus corruptela

humorum incidat, statim duae,&hae quidem contra- .riae oborientur indicationes. Una, quae a corruptela pe- titur,alter quae a uiribus sumitur. Prior esse vacuadum . . odicta propterea quod quicquid corruptum est,id a natura alienum sit,adeoque se auserendum indicet. Qua propter assectus ipse vacuandum esse praecipi idque vel,

vena secta,vel purgatione. Posterior autem,lis remediisque astectus indicat non esse utendum docet,quod cum virtutis custodia pugnent. Neutram enim duarum vacuationum imbecillae vires serent. apropter metusmodi indicationum repugnantiis incerta, aut perplexa saltem est succurrendi ratio.Oportet autem ubi indica- Corruptetiones ita aduersantur, & paulatrin quoci uitiosum est lacuratio vacuare, &paulatim vicit sim quod salubre est pro eo restonere. Nam nac ratione utriique indicationisus satis fit, quod ita vires imbecillae reficiantur,& quod co ruptum est,citra noxam vacuetur. Atq; hinc perspicuufit magni quide fieri indicationes sumptas tum a morbi natura, tum etia viribus, sed multo pluris aestimari quae ab iis, quam quae ab hoc ducuntur,neq; id quidem temere. Morbi nanq; dignitatem sanitate metimur, viri u au

tem vita ipsa,qua nihil est neque dignius,neque homini

628쪽

carius & antiquius. Quapropter quando accidit,ut indicationes inter se ex aduerso pugnent, committendu noest ut dum alteri nimium sis intentus, alterius omnino obliviscaris, sed utriusque memor,quoad licet utrunq; sceas. Sed de indicationibus satis. Medendi praecepta unde dis enda .

V Μ multos esse constet tum Gr eorum, tum Arabum, tum etia recentiorum, quie de curandi ratione praecepta continentes

Commentarios post se reliquerunt,in illic certe delectus aliquis habendus erit, ne cilicet deteriores pro optimis,ut sere fieri solet, arripiamus,adeoque ex ea quae ad qgri potius interitum,quam Medenssi, salutem conserunt praecepta, hauriamus. Fuerunt ante praecepta paucos annos,& sunt hodie, pro dolor, medici haud exim=ex guo numero complectendi,qui in eam dementiam suntrabibus prolapsi, ut sine Arabibus praxim frigidiuscule exerceri discenda. credant,& medendi praecepta ac rationem curandi morbos e nullis aliis autoribus, quam Arabibus disci posse credant, nullis aliis adducti rationibus quam quod illi rem hanc per icue,& ordine sane optimo tradiderint. Quantum vero qui ea in opinione versentur, Cecutiat, quam'; nihil eorum quae uel Graeci, vel quos ipsi unice admiratur,ac in oculis ferunt, A rabes scripserunt, intelligant, eruditi satis perspectum habent,omnibusq; perspicuum euadet, si quae illi blatterant, paulo diligentius

examinent,& cur hoc aut illud inter medendum faciant x. . . ab ipsis requirant. Nam tum eos uel piscibus magis mutos fore deprehendent, aut si quid dicent, consuetudinem Ditem, aut experientiam, quam tamen nullam omnino habent, illis obtrudent. Quasi uero errantium multitudo,aut diuturna consuetudo,illorum errori patrocinari possit: aut statim audito experientiae nomine

a nobis impetrarint, ut illis doncedamus quo die esse consecutos sibi falso persuaserui. Quod si enim quae ad

expertentiam veram, quam perpetuo iactitant, requiru

tur, e Galeno didicissent, nihil minus quiam experien

629쪽

sam sbi vendicare auderent. Quam parum uero teneant ea, quae scripsierunt Arabes, quorum se aemulos esse oloriantur , expedite cognosces,si ut controuersos

qui in iis reperiuntur locos tibi explicent, ab ipsis postulaueris. Nam ibi senties eos plus quam pueros fore.& non habituros quod dicant, aut respondeant. Ne isque mirum, quod scilicet Arabes nunquam , uel pertransennam tantum inspexerint,& quisque sibi ex recentioribus. aliquem, cuius placita prae caeteris sequa-

tu r,delegerit. Et cum sontes suos, Arabum intelligo lacunas, non degustaverint, quid est quod in iis enarrandis eos praestare posse sperares' Sed sic quosdam etiam abunde degustasse , quid aliud inde haurient , quam pestilentissima, & aegris certissimum asserentia exitium praeceptat Cum enim quem Principis nomine dignantur, infinitis erroribus resertum lateri co-πantur , quid ex aliis , qui omnia sua ex illo ad uerbum transscripserunt,haurire possint,quiuis coniiciet.Refertum autem esse Avicennam multis, ct capitalibus plane erroribus nos alibi,& plerique etiam alij viri doctil-smi satis demonstrarunt, ut non sit opus nunc illos inominatim percensere. Vnum saltem in praesentia,&hunc certe omnium maximum. caeteris adieciste satis

si, quod ex unico illo quantum in reliquis ei fiden dum sit, quiuis facile cognoscet,& inde qualis is scri

pior sit veluti leonem ex unguibuslestim a L. Siqui- Amtremadem is Fen. decima Canonis quarti tracta trimo, cap. mmen- LO. Vbi asthmatis curationem ex prosello docet, Arie- semer rini eum ex anua meΠΠ in potu dandum elle manifeste praecipἰt. Nemo vero eli e numero eorum,qui vel levi'l 'tep Qedicinam degustarit, quem lateat Arsenicu n δε ν --to genere naturae nostrae aduersari, adeoque praesentil-smum esse uenenum , ita ut ne halitus quidem qui exheo trito spirat, innoxius nobis sit. Quotidiana quoque lex perientia gite statur perditos quosdam homines tum lsbi, tum aliis Arsenici usi coniiciuisse mortem . Aut cenna tamen iis nihil motus, illud bibendum in sanan ido asthmate esse hortatur. Vt mirum sit hunc carnificem, medicorum paulo ante ab omnibu late princi- - 3 pς

630쪽

sso INSTITUD MEDICINAE

pem nominatum esse. Cum itaque principem eiusmodi habuerint medici, quales fuisse putemus,qui sub eo stipendia facere uoluerunt Non alios certe, quam is suit, quem hoc nomine dignati sunt, & cuius singula uerba instar oraculorum habuerunt. verum non obiectio ignoramus quid pro hoc capitali errore tuendo allatu- diluitur. ri sint eius patroni ac desensores. Nam, quod alias solent , ita nunc quoque in interpretem culpam transferent, atque illum locum hunc parum fideliter conuer-

tisse causabutur. Atqui quam belle illi principem suum

excusent, & ab errore vindicent, eiusque au tori tatem

asserant, ij quibus seripta eius paulo melius quam illis patronis cognita sunt, norunt.Hi enim sciunt,quod Avicenna cap. 9. Canonis secundidvbi A rsenici facultates omnes percenset, idem quod loco iam producto doceat, nempe quod Arsenicum ex hydromeliae sue aqua mulsa potum asthmaticis, tussientibus, sanguinemque expuentibus conserat. Vt mirum sit illum immemorem pIane suisse eius, quod in eodem capite paulo ante haec verba dixerat, nimirum omnibus Arsenicis putrefaciendi,& erodendi vim inesse. Si itaque erodendi facultas inest, cur tussientibus,& sanguinem expuentibus bibedum exhibet ' cur intro corpus cum uenenust praesentissimum,assumendum hortatur Non est igitur cur in interpretem culpa trans serri possit, ut qui: utrunque locum optima fide transtu Ierit. Atqui fidem in interprete hoc loco non posse desiderari hinc omni- -bus perspicuum euadit, quod Mesue, qui& ipse Mauritanus, & Avicennae simia suit, in curatione asthmatis ad verbum, ut alia multa, Func locum transscripserit, ct perinde ac Avicenna Arsenicum cum aqua mulse, vel melle asthmaticis in potu exhibendum esse non obscuris verbis hortatur.Quod si enim secus in Avicennet codice striptum fuisset, haud dubie Melae non iis quibus nunc legi tu r, sed aliis plane uerbis in suos libros locum hunc retulisset. Vt meridiano sole clarius sit, interpreti non esse hunc errorem imputandum , sed ipsi potius Avicennae, quem quidam verissime dixit iusulare,non curare homines. Sed demus aduersariis, &ueteris

SEARCH

MENU NAVIGATION