Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

De Ministronum os sis. III ait, si tamen alicubi consuetudo habeat, ut sequatur Celebrantem , ea retineri poterit.

U. Quando Celebrans facit consessionem, ipse ad dextram illius stabit, & tunc Diaconus stabit a sinistris , & Su diaconus a Sinistris Diaconi, sed retro paululum, uti Pitcara l. I. seel. 7. n. a. &' Nicolaus Brallion. l. c. n. 7. si tamen& hic consuetudo aliud teneat, servanda erit.

Ul. Post peractam Confessionem, dum Celebrans inceniat, ipse librum removet, di post incensationem reponit, Mstans a sinistris Diaconi juxta Celebrantem , illi principium Milis ostendit, nec discedit, sed cum Celebrans hymnum Angelicum dicit , exspectat apud librum , donee ad secundum accedat, tunc enim & ipse supra scabellum nudum, capite cooperto sedere poterit. VII. Cum Celebrans redit ag Altare, ipse post eum ad latus Epistolae ascendit, ibique Celebranti sicut ad introitum, assistit. VIII. Cantata Epistola vadit ad cornu Evangelii, ibique ex speetat, donec Subdiaconus librum asserat, de tunc Celebranti legenti Evanaelium assistit. Nicolaus Brallion. n. 2I. putat, ipsum Assistentem debere deferre librum, quae in re consuetudo servanda est. IX. Post Evangelium accedit ad sinistram Celebrantis donec Symboli initium cecinerit : tum enim se ad cornu Evangelii retrahit, S: Ministris accedentibus locum cedit.Finito vero Symbolo sequitur Celebrantem si sedit in ad Altare redeuntem, eique a sinistris assistit usque ad communionem, excepto casu, quando ad incensationem librum remO- vere debet. Dum aute, dicto modo assistit, cum Celebrante semper caput inclinat, & genuflectit, & cum opus est, folia vertit. Stat autem semper, nisi cum Consecratio peragitur, & Sacramentum elevatur.

X. Dicto Agnus DEI accedit ad dextram Celebrantis c uti Diaconus ad librum in & ibi eo ritu, quo Diaconus, accipit ab eo pacem, eamque ipsemet distribuit ut Subdiaconus t qui tunc accedit ad dextram Celebrantis & postea Diacono offert , nisi Supremus aliquis Princeps adesset, tunc enim huic ante Diaconum pax danda foret, uti Bral- hoo c. 8. n. q. ait.

122쪽

II Pars In XI. Si communio generalis facienda est, ipse ad eornu Evangelii flectit. XII. Delato libro per Diaconum ad cornu EpistoIae, de ipse accedit ad idem cornu, & Celebranti, ut alias, assistit . XIII. Dicto De Missa G, accedit ad cornu Evangelii, ibique in supremo gradu flectens facie ad latus Epistolae conversa benedictionem accipit, di tum Celebranti Evangelium Iegenti assistit, & tandem libro super credentiam reposito , vel, ut Brallion n. 6. vult, Caeremoniario dato ad infimum gradum , facit cum Celebrante ac aliis reverentiam, & ad Sacris iam ordine, quo Venerat, accedens, primum omnium paramenta deponit, ut vult Piscara l. c. sect. 7. n P.

ΤITULUS II.

DE OFFICIO DIACONIS. I. Quid ab egressu viue ad OFertorium ei sit observandum.

Aratis omnibus rebus ad Sacrificium necessariis, induis L se Diaconus paramentis,& ad hoc juvatur a Ministris, isse vero postea Celebrantem in paramentis induendis juvat, dumque amictum & stolam porrigit, easdem prope Crucemvrius osculatur. Quod idem osculum etiam figet, quando ipse pro se eas vestes & Manipulum accipit. Stolam vero dum induit, eam a laevo latere supra humeros ad dextram ducit, & sub brachio dextro cingulo connectit. II. Dato ad exeundum signo Naviculam a Thuriserario meipit, & Celebranti cochlear porrigit, ita tamen ut tam hie, quam alias, quando id porribit, semper &ipsum c chlear, & manum Celebrantis olculetur . LI. Postea faciens Cruci & Celebranti profundam reverentiam, junctis ante pectus manibus, capite cooperto ante Sacerdotem epreditur ad Altare . Si Celebrans pluviali utatur, ipse fimbrias ejusdem apprehendens Celebratatem a dextris comitatur.

IV. Ubi ad aram ventum est, suum birretum substituto Porrigit, & a Celebrante quoque birretum eum Osculo accipiis

123쪽

pit,ac Caeremoniario tradit, quae tamen Oscula semper omit-:tit in ossicio Defunctorum ac quando Venerabile Sacramentum prostat. Tum profundam Cruci reverentiam facit, aut s adsit Venerabile in Altari, omnino genuflectit. V. Si aspersio Aquae benedictae facienda sit, a Substituto aspersorium accipit, illudque& manum Celebrantis osculans eidem Celebranti porrigit: si tamen Venerabile Sacramentum pro stet, utrumque osculum omittendum est, quod idem etiam in aliarum rerum porrectione observandum erit.

VI. Quando Celebrans inchoat Psalmum Iudica,ipse quoque signo Crucis se signat, & respondet Celebranti. Eodem modo se Cruce signat ad Versum Adiutorium,Sc ad Indnue

tram. Ad Gloria Patra vero caput inclinat. Cum diciet Confiteor profunde se inclinat, & ad illa verba,wtiti Path, parum se versus Celebrantem convertit. Dum autem dicit meaeuspa, dextra ter pectus percutit, finistra infra pectus posita. Ad DEUS tu conmersus inclinat se cum Celebrante quoad humeros , non tamen ad Orationem deducit manus , quas semper , quando iis ad Crucem aut percussionem pectoris non utitur, moderate erectas, & ita conj unctas, ut, quantum fieri potest, Dalmaticam non tangant, gerere debet.

VII. Dum Celebrans ad Altare ascendit, ipse ejus vestem anteriorem & albam attollit, & ubi is Altare osculatur, ipse Diaconus manibus junctis ante pectus, non super Altare positis genuflectit, & naviculam a Substituto accipat, parumque inclinatus versus Celebrantem dicit stans: Benedicite Pater Reverende: simulque cochlear porrigit, & iterum post incensum impositum accipit, semper & illud, & manum Celebrantis osculans. Subinde naviculam Thuriferario reddit, & ab eo thuribulum accipit, & osculans extremitatem catenae &'manum Celebrantis ita illud offert, ut catenae summitas in manu sinistra, altera vero pars prope ipsum vas constituta in

dextra Celebrantis collocetur. Dato Thuribulo stat aliqua natulum post Celebrantem, εe posteriorem partem Planetae parum elevat prope humeros, di quoties CeIebrans ante mediti Altaris transiens reverentiam facit, ipse genuflectit; dum vero Reliquias incensans Cruci prius reverentiam sacit, ipse quoque Diaconus solum profundam reverentiam lacit, cum Rubricae p. z. tit. q. n.7. solum dicant, exim genuflectere de-

124쪽

ris Pars III.

bere , quando transit ante Crucem . Finita incensationestans a latere Epis olae an secundo gradu accipit thuribulum cum osculo manus & catenulae a Celςbrante,& recedens paululum ab Altari Celebrantem incensat, facta ante & poth prosunda revercntia, & tunc thuribulu Caeremoniario reddit VIII. Post incensationem accedit ad dextram Celebra tis super secundum gradum, Zr ibi stat junctis ante pectus manibus. Signat autem se perinde ut Celebrans ad Introitum signo Crucis & ad Gloria Patri caput versus Crucem inclinatis Cum autem Celebrans in eodem loco Dris euisen dicit, ipse alternatim respondet, Sc statim post Subdiaconum, facta prius Cruci reverentia ad locum pro sessione deputatum accedit. ibique birrctum Celehcanti cum osculo illius & manus Celebrantis porrigit, & Casillam illi iis elevat ad sessionem commodius peragendam. Si vero non sedendum sit, tunc post introitum collocat se post Celebrantem in secundo gradu IX. Quando Celebrans dicit Hymnum Gloria , ipse ad Altare a Icendit, Si stans a dextris manibus junctis ante pectus cum codem Hymnum recitat, Sc caput ad Adoramus, Gratias, IES ciriste, Suscipe perinde ut Celabrans inclinat, de in fine Cruce se signat. Tum iterum iacta genuflexione per breviorem viam ad sedem accedit, ibique manibus super genua extensis, & digitis junctis, capiteque cooperto sedet, quod tamen nudat, & inclinat, quoties supradicta verba a Choro canuntur. Si vero Celebrans non sedeat ad Hymnum t uti fieri deberet Venerabili exposito tum manet in eodem loco stans a dextris Celebrantis, donec Hymnus a Choro ab- ωlvatur, sic Gavantus ρ.2.nt. . liti. ' . asserens ita communiorem usum Romanum habere . Quia tamen Rubrica tit. q. n T. quotiescumque Diaconus & Sihdiaconus nihil cum Celebrante dicendum aut agendum habent, praecipit, ut unus post at rerum stet e tergo Celebrantis, ideo alii, saltem in nostris partibus, plerumque etiam hunc modum servant, quos proin, ubi consiletudo habet, mutari licebit. X Prodeunte Caeremoniario ad finem Hymni, & signum ad surgendum dante, iligit posito birreto suo, ipse a Cel brante cum debitis oscul is birretum accipit, & in illius sede collocat, sicque per longiorem viam iterum ante Celebra tem ad Altaris infimum gradum accedit., .& transeunti Cele

125쪽

branti caput inclinat. Postquam vero Celebraas ad Altare ascendens Dominus vobiscum cantat, ipse post illum in secundo gradu stans cum eodem ad cornu Epistolae accedit, ibique manibus junctis post eum iterum consistens , finitis orationibus ad ipsum facta genuflexione accedit, & stans a. ὰextris illius, folia, si opus sit, vertit; DEO gratias in fine Epistolae respondet, & se in genuflectendo, capite inclinando S c. conformat, ibique manet, donec veniat Subdiaconus. XI. Dum Celebrans incipit Evangelium, accipit ipse librum Evangelii de manibus Ceremoniarii, & solus proce dens ad medium Altaris, ante pectus elevatum forcias, &' in infimo gradu genuflectens , collocat illum quasi jacentem super medium Altaris , ibique genui lexo stat in secundo gradu quasi medius inter Celebrantem , & Siibdiaconum

usque ad finem Evangelii . Finito Evangelio accedit ad ζ artem Epistolae , ibique per gradus ascendens ad Celsrantem, ministrat ei naviculam & cochlear more solito pro incenso benedicendo, qua benedictione peracta naviculaque Substituto restituta, genui lectens in supremo gradu Altaris manibus junctis, & inclinato capite dicit: Mundator meum ere. coque finito surgit, & ambabus manibus, librum de Altari accipiens, flectit iterum in su premo gradu , 3e conversus ad Celebrantem dicit : Iube Domne benedicere, &dum Celebrans manum super librum exicndit, eamdem oscu- Iatur. Accepta postea benedictione descendit in planum, factaque genuflexione, ad locum Evangelii extra Cancellos procedit, librum ante pectus portans, Subdiacono a sinistris comitante. Postea e regione Subdiaconi stans librum ape tum ei in manus tradit, & finito cantu in Choro , junctis ante pectus mani bus Dominus vobiscum canit: dum canit Sequentia, signat pollice dextro initium Evangelii in libro , sinistra super librum posita, reliquis digitis explicatis . Postea se-psum in fronte, ore & pectore , eodem modo sgnat , sinistra pectori admota . Dum cantatur a Choro Gloria tibi Domine,

ipse de manu Thuriferarii Thuribulum accipiens incensat librum in medio, deinde a parte dextra libri, sua autem sinistra ; & tandem a parte sinistra libri, sua autem dextra,tribus ductibus, redditoque thuribulo, manibus junctis prosequi-ttur Evangelium, caput versus i ibrum inclinans, quoties No-

126쪽

men IESU aut MARIAE aut Sancti illius diei eanit. Finit,

Evangelio redit ad medium Altaris , ibique Thuribulum accipiens ter incensat Celebrantem, ante & post profunde se inclinans, redditque Thuribulum, quam tamen incensatio nem in MisIa solemni pro Defuncto non facit, uti nec benedictionem petit.

XII. Si Concio si sutura, primo juvat, si opus sit, Caeremoniarium in Casula Celebranti detrahenda, tum ipse Dalmaticam deponit, &dicto a Concionatore Evangelio cum Celebrante ad sedem praeparatam accedit. Concione finita iterum ad Altare rediens, Dalmatica resumpta, stat post Celebrantem ; ac cantato Credo, ad Altare accedit, & cum eo Symbolum prosequitur inclinans caput , & genuflectens, quoties Sacerdos id facit, ac postea ad sedem accedens omnia observat, sicut ad Gloria in excelm supra dictum est. XIII. Cum vero in Symbolo Et inearnatus est cantatum fuerit, surgite birretum ponit supra sedem, & profunde se inclinans Celebranti vadit ad Credentiam, accipit a Caerem niario burtam ambabus manibus veluti jacentem, & illam usque ad faciem elevatam, parte aperta ad se conversa, solus sine comite per planum defert ad Altare, facta in transitu Celebranti reverentia, &' ante infimum gradum genuflexione ascendit, ibique ex bursa , quam in latere Evangelii ita collocat, ne impediat, Corporale depromit ,& explicat, ita ut ora Corporalis oram mensae Altaris contingat & pars Cruce signata si in medio, ubi Celebrans eam osculari debet: denique genuflectens, manibus ante pectus junctis, perbreviorem viam descendit, & facta Celebranti debita reverentia sedet, tegitque.

S. II.

Quid ab Nertorio usque ad finem observandum. I. T Ostquam Sy mbolo cantato Celebrans ad medium Al-

taris accessit, Diaconus stans post ipsum exspectat,d nec Oisertorium dicat, tum ad ipsum adscendens,& a dextris stans junctis manibus, de manu Subdiaconi Calicem accipit, detegit, pallam removet, eamque prope Corporale collocat,

ita ut facile apprebendi possit: deinde Patenam cum Hostia

127쪽

De Ministrorum metu. It

arripiens, prius patenam tum etiam manum Celabrantis in ostulatur, & porrigit. Post haec Calicem a Subdiacono aeci piens , & ampullam vini a Ceroserario, vinum infundit; ac postquam Subdiaconus parum aquae infuderit, Calicem sinistra elevans, di dextra pedem tenens cum debitis osculis Celebranti porrigit, de brachium ejus substentans dicit cum illo Offeramus,deinde positum more solito in Altari Calicem palla tegit. Subdiacono autem adhuc in cornu Epistolae stanti

Patenam Purificatorio inferius involutam ponit in manu dextra, eamque cooperit extremitate veli super humeralis, quam tamen traditionem Patenae in Mis a solemni Deia chorum non facit. Ubi autem Celebrans reliquas orationes

absolverit, ipse sicut in principio Missae cochlear & navic iam eidem subministrat, & dum is oblata incensat, Calicis

pedem tenet; & sinistra manu Casulam elevat;dum vero Crucem incensat, Calicem a medio ad latus Epistolae removet, non tamen extra Corporale, iterumq; postea reponit. Quando per medium Altaris transit, cum Celebrante genuflexi O-nem facit, postquam autem hic incensationem absolverit,' thuribulum ab eo accipiens, ipsum ter more solito incensat,&, dum ille lavat manus, ipse cum Thuriserario ad planum in cornu Epistolae vadit, ibique facta genuflictione incensae

primo astantes in choro, tum Subdiaconum, &postremo a Caeremoniario incensatur. Cum dicitur Praefatio, stat retro post Celebrantem, & paulo ante, quam dicatur Sanctus ad Altare accedit,& cum Celebrante in media voce,& palum i clinatus dicit, indeque iterum ad Benedictus se erigens, crumque signans, facta genuflexione ad sim struin Celebrantis latus se confert, iterumque genuflectens , de libro servat, manus habens in eodem libro sustentando occupatas. II. Quando Celebrans dicit, Quam oblationem, ipse sacta genuflexione transit ad dextram Celebrantis, ubi iterum in luperiore gradu Altaris genuflecti t, &, cum elevatur M. Sacramentum, fimbrias Planetae sinistra elevat, dextra pectus

pulsiat, & quando opus est, se erigens, Calicem discooperit, vel tegit, & cum Celebrante genuflectit. Quando vero Celebrans Calicem consecrat, nou genuflectit, sed ad latus

paululum retro Celebrantem adstat, uti non multos ante

128쪽

is Pars III. ndira S. Laurentii, qui S. Xysto Pontifici Sanguinem osserenti adstitisse legitur. Peracta Consecratione iterum flectit, di post oblatum Calicem, eumdem cooperit, & facta genuflexione ad sinistram Celebrantis transit, eique, ut ante, minimat. Dum Celebrans dicit Nobis quoque peccatoribus, pectus cum ipso percutit, sicut & Cruce se signat, quando Celebrans illa verba , Omni benedictione, pronuntiat. Quando

ad verba , per quem bat omnia, ventum est, iterum facta genu flexione ad dextram redit, Z nova genuflexione praemi L

a Calicem detegit, genuflectit, surgit, & stans Calicis pedem, dum Celebrans su per Calicem Crucem format, duobus digitis tenet, & Hostia a Celebrante deposita, iterum genuflectit, Ss calicem cooperit. III. Dum Celebrans Praefationem sui Gavantus loquitur ad Pater noster canit, ipse facta genuflexione vadit post Celebrantem, ibique stat usque ad verba: Et dimitte mc. his nim cantatis genuflectens per breviorem viam ad Celebrantis dextram ascendit, & acceptam a Subdiacono Patenam illi porrigit, prius tamen Purificatorio abstersam, osculisque prγmissis. Quando autem Celebrans se Cruce signat, &' genu-

si ectit , ipse quoque haec facit, simulque Calicem pro Hostia

dividenda detegit, iterumque cooperit, semper genuflectens. Facta divisione Hostiae cum Celebrante dicit Agnus DEI pariter inclinatus, & pectus percutiens: tum genuflectit uia Ee ad tinem orationis pro Pace, qua finita surgit, & extra

orporale Altare Osiculatur, non tamen ponens manus supereo: postea pacem accipit a Celebrante, ita eumdem complexus , ut utramque manum sub humerorum ejusdem ponat,dicentique Pax tecum, respondeat, Et cum viritu tuo, caputque ante & post complexum inclinet: Accepta pace mox genu metit, descendit ad infimum gradum, & simit iter pacem

Subdiacono dat, ita ut ipse manum utramque super humeros ejus ponat, genaque sinistra sinistrae ejusdem genae appropi quet . Tum faciens iterum genuflexionem accedit ad librum, & Celebranti assistit: cum vero hic dicit: Domine non sum dignus: pectus percutit, & Sacramentum adorat; ipse idem facit, profunde, dum Celebrans se communicat, versus Altare inclinatus.

- IV. Dum sit Communio genera Iis, Diaconus, is quam

129쪽

Celebrans sanguinem sumpsit, ad dextram Celebrantis vadens pix idem particularum in loco Calicis collocat, &disia cooperit, & postea in planum descendens ex parte Epistolae, Confiteor alta di dastincta voce juxta formam praescriptam canit : & si ipse quoque communicandus sit, post datam a Cel-brante benedictionem genuflectit cum Subdiacono in medio Supremi gradus, & sumpto SS. Christi corpore ad Credentiam vadit, ibique primum ipse sumit purificationem, S postea , ut Rubricae monent, etiam aliis Clericis non Laicis

subministrat. Finita autem Communione pix idem Iterum cooperit, & suo loco reponit.

V. Ubi Celebrans ablutionem accipit, Iibrum ipse cIausum cum Cussino accipit, & facta cum Subdiacono genuflexione defert ad cornu Epistolae, transeundo per secundum gradum. Inde cum Celebrante ad librum accedens, vel ad medium rediens, & a tergo stans, postquam is finitis orati nibus Dominus mobiscum cecinit, ipse genuflectit, Se verteus sese: De Missa es vel sine versione Benedicamus aut Regurescant cantat: quo absoluto iterum vertit se ad aram, & in secundo gradu a dextris Celebrantis flectit, caput profunde inclinat, & Cruce se signat, dum Celebrans Populum benedicit. Tum surgens ad cornu Evangelii vadit, & Celebranti

Evangelium legenti assistit , & in fine, si Evangelium ex

libro dicatur, librum claudit. VI. Finito Evangelio redit cum Celebrante ad medium Altaris, factaque Cruci reverentia ad planum descendit, ubi repetita reverentia debita, dat Celebranti birretum: & suum ipse a Caeremoniario accipit, sicque ordine, quo egressus est, redit, ita tamen, ut, ubi ad Sacristiam venerit, exspectet stans cum aliis in recta linea, donec Celebrans, cui reverentiam facit, transiverit, tunc enim ipse sequitur, & in Sacristiam ubi venerit, primum Cruci, postea Celebranti reverentia facta: eumdem in vestibus exuendis juvat, & tum demum suas exuit.

130쪽

I Pars M.

TITULUS III. DE OFFICIO SUB DIACONI.

a. ' Nie egressum induit se ipse ante celebrantem, juvantibus Substituto & Αcolythis, ipse vero juvat Celebrantem , Manipulum cum osculo prope Crucem offerendo. Tum sonantibus omnibus campanis, facta Cruci debita reverentia, Si postea Celebranti, egreditur ante Diaconum nisi Celebrans pluviali sit indutus, tunc enim ipse a sinistris fimbriam pluvialis tenens eum comitatur cooperto capite, junctis & erectis manibus. N B. II. Ubi ventum est ad aram ; stans proximo Acolythobirretum porrigit, genuflectit cum aliis , etsi non adsit ven rabile Sacramentum, & facta Cruce cum celebrante incipit Psalmum Iudica, ita jungens manus, ut, quantum fieri potest, Dalmaticam non tangant. Dum autem hunc alternatim eum celebrante recitat, inclinat caput, humeros, aut co

pus, aut Crucem facit, quoties Celebrans id facit, excepta Confessione illius. Dum vero Confessionem ipse cum Diacono facit, profunde se inclinat, de ad verbum titi Pater, te Patrem se parum ad Celebrantem convertit, ad verba meaeuma Scciter pectus percutit, sinistra pectori admota. III. Facta Confessione sine genuflexione eum Celebrante ad Altaris medium ascendit, vestem illius anteriorem & alis ham manu dextra attollens, altera manu pectori admota. Ubi vero ad Altare venerit, manibus junctis, non super Altare positis, genu flexionem facit. IV. Ad initium incensationis dextra planetam circa humeros Celebrantis attollens eumdem comitatur, sinistra pectori admota, & cum ipso ante Reliquiarum incensationem profunde se inclinans , vel, cum per medium transit, aut ab eo recedit, omnino genuflectens. Peracta incensatione d scendit cum Diacono in pIanum Epistolae, nulla facta Altari reverentia, & stans a sinistris ejus exspectat, donec Celebra tem incensaverit. Tum accedens ad Celebrantem, de stans ad dextram Diaconi facit cum Celebrante Crucem ad inivium Introitus, re ad Oloria Pam caput Crucianelinat. P

SEARCH

MENU NAVIGATION