Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De Minfrorum ossiciis. 133nuam oblationem accedit cum Caeremoniario ad gradum superiorem, si commode fieri potest , de a sinistris nectit, Reliqua ut in Missa solemni peragit.

TITULUS VI.

DE THURIFERARII OFFICIO.

t.' , A Nte Missam curare debet, ut habeat thuribu Ium a o censis prunis, naviculam thure & cochleari instruiactam. Dato signo omnium campanarum praebet naviculam Diacono, 8e tenet thuribulum pro incenso imponendo , quo imposito , facta Cruci & Celebranti reverentia, progreditur primus a Sacristia, laeva naviculam ferens, dextra thuribulum leviter agitans. Nicolaus Brallion tamen S. 2. c. I. n. 3. putat, duos Ceroferarios cum candelis accensis praecedere, &post eos caeremoniarium, & reliquos de clero binos& binos subsequi debere, eo quod hic ritus, quo Thuriferarius omnes alios praecedere jubetur , superfluus videatur , ω ad proce lsiones quasdam, in quibus crux defertur, & ante eam incensum benedictum honoris causa, ut in procesIione Purificationis , pertineat. Verum hunc ipsum modum etiam Piscarat. I. Sect. . n. s. appriabat.

II. Ubi ventum est ad Altare, genuflectit cum aliis , Redum post factam Consessionem Celebrans ad Altare ascendit, tradit Substituto naviculam, 3 cum eo ad cornu Epistolanthuribulum ferens vadit, ibique unum genuflectens in supremo gradu, facie ad Celebrantem versa, tenet thuribuli annulum sinistra, dextra ipsum thuribulum in medio catenularum apertum, & ad altitudinem naviculae elevatum. Facta benedictione incensi porrigit thuribulum Hausiam Diacono , & po tincensationem Celebrantis ab illo iterum accipit, ad Sacristiam defert, & mox redit. III. Post Epistolam cantatam, comitante Substituto ad Meristiam pergit, & thuribulum cum navicula affert, & paulo ante fine.ri Gradualis cum Diacono ad partem Epistolae accedens, tenet, ut alias, thuribulum pro incenso impone do, quod tamen facta benedictione ipse retinet in manibus,

. accedens cum aliis ad oedentiam, facta genuflexisbe, ibi

142쪽

rs Pars III. stat , donee Diaconus benedictionem acceperit, tum enim accedit ad medium Altaris, et genuflectens , procedit post

Caeremoniarium extra Cancellos , ibique dum cantatur Evangelium , post Diaconum a sinistris Caeremoniarii se sistit facie ad substitinum a dextris stantem conversa. Dum respondetur a Choro Gloria tibi Domine, porrigit Caeremoniario thuribulum, iterumque ab co post incensationem recipit. Finito Evangelio post Ceroferarios ad planum Altaris redit, ibique Diacono aut Caelemoniario thuribulum Os c. t, et iterum acceptum in Sacris iam refert. IV. Si Concio habenda sit, ipse Subdiacono Dalmaticam aufert , et iii per Cancellos decenter ponit I postea cum aliis ad locum Concionis audiendae accedit.

asseri thuribulum , sicut in prima incentatione oriri Ce-1ebranti pro thure imponendo, et postea Diacono. Completa incensatione Celebrantis ipse cum Diacono in planum

ad cornu Epistolae vadit, ibique genuflexionem facit, et incentato Subdiacono thuribulum a Diacono accipit , eumque pariter incensat duplici ducitu, ante et post inclinans caput. Quo tacto incensat Acolythos ad dextram et sinistram , ac denique populum, reicrique thuribulum in Sacristiam , et ibi usque ad nnem Praelationis manet. VI. Finita Praefatione redit ad Altare, et facta genuflexi ne flectit usque ad vel bar uuam oblationem ; tum enim facta iterum genui lexione ad cornu Epistolae vadit, et flectens in secundo gradu, imposito thure sine benedictione , dum Hostia elevatur, ter eam incensat, nimirum dum Sacerdoscam adorat, dum elevat, et dum deponit. Atque idipsiam etiam ad Elevationem Calicis facit. Qua finita surgit , et genu flexione secta ad Sacristiam desert thuribulum,& mox reversus ad Altare, post genuflexionem in suo loco stans

manet.

VII. Quando post Agnus DEI pax datur, ipse eam a Su situto accipit ,& mox primo Ministro a dextris stanti eamdem dat. Finita Missa praeit ad Sacristiam, sicut in egres su, ita tamen, ut prope Sacri stiam subsistens prius Celebrantem cum Risistentibua di Caeremoniario eam intrare sinat, di

143쪽

De miserorum ossiciis . II subi ipse ingressus fuerit, Cruci primum, tiim Celebranti reis

verentiam taciat, & Alsistentes in exuendis vestibus juvet. VIlI. In Milla minus solemni thus ante egressum non imponitur, nec muribulum tecum esseri, sed, si sit Dominica, vas Aquae benedictae praeparat cum aspers i lio. In incen-1atione vero prima di secund i , incento benedicto, ponit naviculam supra Credentiam, di Culsinum cum Ial i ex Altari tollit, & lus entat usque ad finitam incensationem; tum t v. ibulum in Sacris iam refert, quod, dum canitur Gra- duale, solus ipse iterum ex Sacristia reportat. Reliqua more lolito peragit.

TITULUS VII.

DE OFFICII CERO FER ORIO R, M.

I. A Nie egressum accendunt suas Candelas, faciunt reis verentiam Cruci & Celebranti, & primi post Thuriferarium exeunt, nudo capite, candelabra In manibus poris

tantes.

II. Ubi ad Altare ventum est, genuflectunt, & candelabra

ad Credentiam deserunt, di in anterioribus cornibus deposita relinquunt, hinc illinc prope candelabra flectentes , ante Consessionem 1 e signant Cruce cum Celebrante, caputque inclinat cum illo , excepta Confessione ; quando tamen Ministri faciunt Consessionem, etiam ipsi se profunde inclinant Versus Altare, pectora percutiunt ad mea culpa 3 di ad tibi pater ad Celebrantem se vertunt. Si vero Aquae aspersio facienda sit, tum stant apud candelabra , donec Sacerdos Psalmum Iudica recitare incipiat. III. Ascendente ad Altare Celebrante surgunt, & si ad Gloria sedendum sit, is, qui proximior est Diacono, eum juvat in Dalmatica supra sedem explicanda. IV. Quando Diaconus pro Evangelio cantando benedictionem accepit; accedunt ad extremitates plani apud Altare, & facta genuflexione cum aliis, sequuntur Thuriferarium ad locum, ubi Evangelium canitur, & unus ad dextram alter

ad sinistram Subdiaconi sistunt; nec umquam cum aliis caput

144쪽

rs Pars III. Inclinant, aut genuflectunt. Finito Evangelio post Subcdiaconum εt Caeremoniarium ad medium Altaris accedunt, genuflemant, ec candelabra ad Altare portant, ibique manent stantes. V. Si Concio habenda sit, extinguunt candelas suas, & se-dev pro Ministris s acris ad locum pro Concione audienda deputatum portant, & post Concionem iterum reportant. VI. Quando Celebrans Ostertorium dixit, si cum ampulis, & pelvicula ad cornu Epistolae accedunt, & alter ampla Iam vini alter ampullam aquae Subdiacono oflerunt , reci-Ipiuntque. Postquam vero Celebrans incensatus est , ace dunt ad illum, di cum debita reverentia alter aquam assundit, alter mappulam primo plicatam ferens, deinde utraque manu extensam porrigit, recipitque. VII. Finita Praefatione, accendunt candeIas in majoribus candeIabris, ubi mos est , quia tunc non adsunt alii , qui hoc faciant. Tum genua flectunt cum aliis Ministris usque ad finem elevationis.

VIII. Dicto Inus DEI, si Pax datur, is , qui proximior est Acolytho minimo, ab eo Pacem accipit, statimque socio porrigit. IX. Quando Celebrans Satrum Sanguinem sumpst , mature ipsi asserunt, unus quidem ampullas vini di aquae cum pelvicula, alter vero velum parvum pro Calice tegendo, eaque sine osculis porrigunt Subdiacono, iterumque postea ampullas ad Credentiam portant. X. Αμ Bdinedictionem Dictunt . capita prosunde i clinari, & Cruce te senant. Finito vero ultimo Evangelio candelubra accipiundi ,& in extremitatibus plani consistentes genuflcctunt. &ρost Thuriserarium in Sacristiam redunt, ita tamcr. ut ante illam subsistant, & Celebrantem cum Assistentibus & Caeremoniario prius intrare sinant,in ingressu vero sacristiae Cruci & Celebranti reverentiam facercne oblivi lcantur.

TITULUS VIII.

DE OFFICIO ., CO LΥTHORUM.

I. Uando sonantibus onnibiis campanis signum ad e-

Sicilam datum est, iaciunt cum aliis Cruci & Celebra

145쪽

De Minisorum osskiis. branti profundam reverentiam e & in egressu sequuntur Substitutum in Cottis bini & bini, nudo capite, junctis & erectis manibus. II. Ubi ad Altare ventum est, sua sedilia accedentes s ciunt cum aliis genuflexionem, & stant usque ad initium Missae, hac enim inchoata flectunt, faciunt crucem, & capita inclinant, quoties Celebrans id facit, excepta confessione. Quando tamen Assistentes consessionem faciunt, ipsi quoque profunde se inclinant, pectora percutiunt ad Mea culpa, Mad verba tibi Pater versus Celebrantem se vertunt. III. Ascendente ad Altare CeIebrante surgunt, & manent stantes suis locis, donec ad Drie eleson, & Gloria reliqui etiam sedeant, tunc enim & ipsi sedent, & ad signa a Cet remoniario data vel caput detegunt, & prosunde se inclinant, vel surgunt circa finem Hymni. IV. Quando cantatur a Diacono Evangelium extra cancellos, vertunt se ad Diaconum, ita tamen, ut tergum Altari non obvertant: & quoties ille Crucem format, veIgenuflectit, vel ad nomen I E S V caput inclinat profunde,

ipsi quoque haec omnia faciunt, sed versus Crucem inclinati: quando vero ad nomen MARIAE aut alterius Sancti eaput ille inclinat,ipsi versus Diaconum eamdem reverentiam

faciunt.

U. Si post Evangelium Concio habenda sit, ipsi, postquam Celebranti & Assistentibus vestes detractae lunt, scamna oblonga ad locum Concioni audiendae deputatum po tant , eoque se, recitato Evange Ilo, cum aliis conserunt. Finita concione vero ea iterum ad locum suum portant, ibique vel stant, vel sedent sub Credo, & ad signa Caeremoniarii inclinationes vel genuflexione faciunt , prout alios facere viderint. VI. Dum post Oflertorium a Substituto incensantur, thurificanti respondent capitis inclinatione, & quisque in censandus sequentem invitat ad honorem incensationis recipiendum. Dum vero Thuriferarius thuribulum ad Sacristiam reportat, ipsi quoque facta genuflexione eum sequuntur.

VII. Fini.

146쪽

riferario, funalia accensa ferentes, & Presbyterium ingressi 1 uis quisque locis genuflectunt, Δ demit Iis in terram funalibus genuflexi manent. Dato vero primo signo elevationis funalia in altum ad pectus utque elevant, quae tamen pos hillum iterum demittunt, & facta genu flexione sequentes hu-rifcrarium ad Sacristiam reportant, & ubi mox redierint, in suis locis stantes manent. In MisIis tamen Defunctorum non nisi post finitam Communionem di Icedere debent juxta

VIII. Qitando DEI Pax datur; ipsi quoque

a vicino Ministro Pacem accipiunt, de proxime astanti victisim dant; tum genuflectunt utque ad transitum Alsistentium per medium, tunc enim ita iurgunt, ut cum Alsit tentibus a genuflexione erectis & ipsi erecti sint. IX. Dum finita Missa ad Sacristiam reditur, eumdem o dinem servant quem in . egressit tenuerunt λ ubi tamen ad Sacristiam venerint, ante eam cum aliis in linea recta hine& inde consi stentes Celebranti, cui reverentiam faciunt, de dignioribus Ministris, prioris ingressus honorem relinquunt, detum demum de ipsi ingret si Crucem prius, postea. Celebrantem conveniente reverentia honorant , ac Cottas cum debita modestia deponunt.

TITULUS IX. DE OFFICIO MINISTRI IN PRI- .

MISSA. 1. Um ad quietem Se devotionem Celebrantis non pa- la rum conducat, si Ministrum bene instructum habeat , ideo ut hanc quoque instructionem rite fulcipere polIit Sacerdos , Operae pretium videtur, ut ea etiam, quae a tali Ministro specialiter observanda sunt, breviter hoc loco expli

centur.

ll. Prima itaque i Ilius cura sit, ut ad manum habeat Sa cerdos pyxidem Hostiarum apertam, juxta, non supra paramenta collocatam, ex qua cum accepta fuerit Hostia, clauiam

suo iterum reponat loco , dςvidet Iacerdotem in vestibus ia- cris

147쪽

De Ministrorum iniis. Is

eris induengis apte juvet. Eum in linem Humerale, quod

Sacerdos capiti imponit a tergo defluum, extremis angulis apprehensum , super humeros reducat, de inter scapulas replicet: Albam modeste per caput Sacerdoti inierat, & primo dextram, tum sinistram manicam aliquantulum elevet,& ut brachia commode Sacerdos inserat, Iuvet attrahendo, quantum latis erit; conti actam vero ultra humeros Albam ,

ne iterum in brachia defluat, apte inter scapulas Sacerdotis colliget. Cingulum a tergo eidem in manus tradat aequaliter dispositum, & Albae partes inferiores, si longiores sint,

ita componat , ut nec vestes altiores sint , nec terram attingant : quando vero Sacerdos Stolam induit , advertat, num explicata sit, & Crux in medio consistat, manuque, si non sit rite applicata, straviter reducat: Casialam denique sic superinducat, ut Sacerdotis caput non contingat. Ligamina vero Casulae ita manu comprehendat, ut ne Sacerdoti eam induenti incommodent: quod si vero intra fit suram: Ca-1ulae adhue haereant, ea inde opportune eximat, ne si postea primum attrahere volet, cum eam Sacerdos jam induit, eidem moleste in faciem involent. III. Cum tempus est progrediendi ad Altare, librum a cipiens in brachium sinistrum reclinet, & Sacerdotem oculis dimisIis, corpore erecto, gravi & maturo incessu praecedat. Si transeat ante Altare, in quo Venerabile Sacramentum velas Icrvatur, vel consecratum est, genuflectat cum Sacerdote, eum non praeveniendo, aut si forte elevetur, omnino in genua procumbat.1 U. Ubi ad Altare ventum est, accepto a Sacerdote pi Ie io,i pse genuflectat, etiam si Sacerdos ob absentiam SS. Sacramenti protundam tantum reverentiam faciat, quia sic in s lemni Mil Ia omnes facere jubentur, uti recte ninat Baul-drius ρ. s. c. 9. ubi etiam addit, cum Diaconus re Subdiaco nus Rubricarum ρ. 2. S. . ni m. T. jubeantur genuflectere , quoties ante Crucem transeunt, conveniens utique esIe, ut idem etiam a Ministro privatae Missae observetur, licet idem Author non audeat improbare morem eorum, qui profundam tantum in transitu reverentiam faciunt, cum multi gravis Iimique Authores, ut apte loquitur, id lentiant, ac praxis

148쪽

rgo Pars III. ' V. Depostobirreto, non supra, sed extra Altare, & ean cellis , si opus sit, clausis , ex sinistra parte in plano, non inaequali cum Sacerdote linea, sed paululum retro illum se ctat, ac protensis junctisque manibus , cum eo Psalmum Iudica , aliasque Preces, non irruendo in verba Sacerdotis, distincte, integre, nec nimis festinanter aut voce nimis remitasa, recitet, Crucis signum faciens, quoties Sacerdotem facere id videt. Ad Gloria Patri caput cum eodem inclinet, uti & cum DEIS tu conversus dicit. Dum vero ipse Minister Confiteor dicere incipit, tum primum, non ante, corpus profunde inclinet, eumque situm, usquedum Sacerdos Indulgentιam pronunciare incipit , retineat ; dum vero Tibi Pater, aut Te Pater dicit, modice se versus Sacerdotem convertat , & ad mea tu a pectus ter dextra, modeste Sr non sonore percutiat; sinistra interim pectori admota, quod e iam observat, quando signum Crucis facit.

VI. Ubi Sacerdos ad Altare ascendit, & ipse gradum ultimum sine ulla reverentias cum non discedata loco in o cupet , aut, si tantum suppedaneum adsit , in suppedaneo quoque flectat, cum volet, & Sacerdoti ad omnia commode

rei pondeat.

VII. In fine Epistolae, ubi DEO gratias responderit, ad

medium procedat, factaque ibi reverentia ad cornu Epistolae accedens , ubi Sacerdos disiccsserit, librum accipiat, & repetita in medio reverentia in cornu Evangelii sic eum deponat, ut pars posterior cornu Altari respiciat & Sacerdoti obliquos tu Evangelium legenti sit accommodatus. Advertat tamen , an in Milla Defunctorum Sacerdos non sequentiam Dies ira recitet, tunc enim non finita Epistola, sed ad verba rora Supplex in acetinis: uti de in MisIa Resurrectionis ad verba : S ulcisum Christi vimentis r in Missa Pentecostes rad verba Flente, quod est rigidum ; tandem in MisIa pro F sto Corporis Christi ad verba : Bone Pastor panis vere, surgendum erit ad deportandum librum ad cornu Evangelii. Sed Si hoc etiam bene notandum, ut si Sacerdos statim post Drie eleison ad latus Epistolae accedat, & varias Orationes ac Epistolas recitet, Minister neutiquam se loco moveat,donec

post dictu Dominus vobiscum iterum aliqua Epistula absolve-

149쪽

De Minisrarum os iis . I rrit. Quod si vero Sacerdos, dum prosequitur, quae Epistolae sit ungi solent, genua flexerit, idem facere Minister debebit , si tum stare eum contigerit. VIII. Cum Sacerdos ad Evangelium dicendum accedens ad illa verba : Initium vel Sequentia signo Crucis minore se signat, &ipse pollice solo similem Crucem faciat, S ubi SS. JESU nomen protulerit , caput versus Crucem quod idem etiam sub Introitu, orationibus & Epistola observandum est inclinet: si autem Sacerdos genuflectit, &ipse versus Iibrum genuflexionem faciat. In majore Hebdomade, in fine Passionis , dici debet Laus tibι γν iste. Finito vero Evangelio sine reverentia in loco suos ad cornu Epistolae iterum genuflectat.

IX. Ubi Sacerdos Ossertorium dixerit, surgat, & facta

eodem in loco reverentia ad Credentiam vadat, urceolos cum pollubro accipiat, atque ad Altare per gradus in cornu Epistolae ascendat. Tum singulas ampullas , unam post alteram , manu dextra ad cinguli altitudinem elata , tenens apertas, & in summitate deosculans non tamen manum C Iebrantis cum debita reverentia ante & post oblationem facta, Sacerdoti sic offerat s sinistra manu interim pediori admota ut commode ab eo singulae accipi queant. Subinde Mantile quoque sic praeparans, ut facile apprehendi queat, arrepto aquae urceolo & pollubro stans vel nectens in lupr mo gradu Altaris exspectet, donec Celebrans ad ipsi im accedat, tunc enim cum osculo ampullae & ordinariis reverentiis aquam assundet, & mox in vasculum ad id deputatum, aut angulum Altaris iterum essundet, urceolosque cum pollubro ac mantili ,s uo loco reponet, & quantum fieri potest, u ceolos cum pollubro in Altari non relinquet. X. Infusione absoluta, recta ad suum locum ex Epist lae parte, non ad medium Altaris accedat, factaque reverentia , genuflectat. Cum Sacerdos dixit: Orate Fratres, Mi nister interjecta per brevi moruIa Orationem Suscipiat erectus dicat, sicut ad alia usque ad Praelationem, erecto quoque, non inclinato corpore respondendum erit: ad Sanctus vero tintinnabulum aut uno continuato sono, aut, ubi sic moris est, ter interrupto pulset, usque dum Sacerdos Benediolus

dicata

150쪽

I 2Pari III. dicat, tum enim tintinnabulum in gradu versus CeIebrantem deponens, ad cereum accendendum postquam Sace dos, finita memoria Vi Vorum, manus iterum disjunxerit praemissa in suo loco, non in medio nisi sorte per hoc ad alterum cereum accendendum transire deberet reverentia se conserat, eoque accento ad locum suum redeat, & uique dum Celebrans oblata signare incipiat, exspectet, atque ad medium tam reverentia accedens retro Sacerdotem flectat, Casulamque sine olculo ut monet Bauldrius in moderate elevatam teneat, campanulam statim, cum Sacerdos incipit genuflectere, ad Elevationem Hostiae& Calicis continuato, aut, ut Gavanto SI aliis magis placet, ter interrupto sono

pullet, donec post & Hostiae & Calicis in ara repositionem

Sacerdos iterum genua flexerit ; moram vero trahet flectens eodem in loco, deposito interim tintinuabuIo, dum Saeerdos Altare fuerit deosculatus, tum enim s urget, ac praemissae

fenu flexione , repo siturus suo loco tintinuabulum, ad corna pi stolae se reducet. XI. Ad Tobis quoque Peccatoribus, Agnus DEI, de Domine non fum dignus : Semper etiam ipse cum Sacerdotae percutiat pectus, & ad omnia, prout opus est, respondeat. Ubi vero Communio facienda fuerit, post dictum Agnus Isurgat , factaque reverentia linteum pro Communicantibus , si opus fuerit, aptet: tum ad cornu Epistolae in plano flectens, cum Celebrans Sacrum Sanguinem sumere incipit, ipse quoque junctis manibus, & inclinato corpore Confiteor dicat; ac postquam Sacerdos Communionem distribuit, ipse ablutionem post modicum intervallum porrigit , semper genuflectens, quoties Sacerdos cum SS. Sacramento et o

currerit.

XII. Peracta Communione aut si nulla fuerit, cum C Iebrans sumpta Hostia Calicem discooperit ad locum Cr

dentiae redeat, urceolos accipiat, Sr factis solitis osculis a reverentiis, ante & post vinum pro Purificatione; pro ablutione vero etiam aquam post, vinum , supra , non juxta digit Sacerdotis iniundat: in omni vero infusione mediocritatem teneat, nec nimis lente , nec nimis praecipitanter eam praestet ,

SEARCH

MENU NAVIGATION