Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Yi Tos I. De Missa in genere. II. Q. 2. Quotvlices t Rubrica λ Resp. DupIices esse,

nam aliae sunt Praece ivae, aliae Directiva. illae obligant ad mortale ex genere suo, nisi parvitas materiae aut inadvertentia excuset, ut sentit communis sententia contra Fagundegde praeci EccleL praec. I. l. s. c. 2I. n. 9. asserentem, eas non

obligare ad mortale, nisi ratione contemptus in hae, cum sint de consilio, non obligant sub mortali, imo neque sub veniali juxta Tamburinum & alios apud P. Georg. Gobat in Alph. Sacris. Tract. 3. n. 737. Etsi vero aliqui hanc exceptionem

addant: nisi ex conte tu omatiantur: reete tamen idem P. Gobat n. 739. post I ambur. SOtum , Layman. notat, neque tunc semper mortaliter peccari. Si enim contemptus in eo

consistat, ut dicas : Hanc Parmι momenti caeremonram non magnifacior vel , baec caeremoma est tam parvi momenti, ut non stopus proρter eam neogere meam privatam commodιtatem :non apparet, cur peccetur mortaliter: secus, si negligeretur

ex Superioris vel Pontificis contemptu . Porro ut facilius cognoscatur, quaenam Rubricae sint praeceptivas, quae directivae duntaxat , seu quae graviter obligent, quae non , sequentes ab Autnoribus regulae asIignantur. I. Quandocunque tam multae Ceremoniae negliguntur, ut morali hominum judicio censeatur observari ritus alius, quam sit in Mittali praescriptus, mortaliter peccatur . quia

agitur contra expres Iam ordinationem Pii V in Bulla Missali praefixa in virtute S. Obedientiae mandantis, ut Missae juxta Ritum & Caeremonias sui Missalis celebrentur: quod ipsum etiam Concilium Tridentinum Sess. 22. post Canones praecipit. Ita P. Gobat. n. 7 o. Sc 746. cum Suarra d. 8 . s . 2. II. Quando in Rubricis habetur haec vox t gravis e vel

graviter peccat, certissimum est, peccatum mortale committi illas transgrediendo, seclusa ignorantia inculpabili, aut inadvertentia. Septies autem habetur, cum de defectibus Missae agitur. I. Si non in azymo conficiatur in Ecclesia Latina. 2. Si vinum coeperit acescere vel corrumpi , vel tuerit aliquantulum acre,vel mustum de uvis tunc expressum, vel si sine aqua, aut cum aqua non naturali fiat Sacrificium. 3. Si in forma addatur aliquid, quod significationem mutat. . Si celebret suspensus, excommunicatus, degradatus, irr

gularis , vel quomodocunque Canonice impeditus . s. Si

22쪽

Pars I. De Missa in genere. IIcelebret in peccato habens copiam Consessarii. 6. Si non habens Copiam Coniessarii, sine Contritione in peccato

mortali celebret . T. Si integra Sacramenta non sumpserit extia casus in Rubrica Millatis concessos . ita Ga v.

p. 3. tit. I. n. I.

III. Quando materia Rubricae pertinet ad integritatem Sacramenti , lcu Sacrificii , ejus o inissio peccatum mortale continet. Ejusmodi sunt, quae de panc, Vlno, aqua, intentione, forma, sumptione utriusque speciei sunt praescripta. In forma quoque particula emm non potest sine

peccato mortali voluntarie omitti. Idem i. c. n. 2.

IV. Etiam illae Rubricae sunt PCaeceptivae, in quibus concordant Doctores, eas esse de re gravi, ut de loco celebrandi non prohibito, de ara conlecrata, de lumine, de hora celebrandi, de dispost Kne Animae de corporis , j junio scilicet a peccato, & a cibo, de Ministro, de Mi sali, Calice, Patena, Corporali, Palla, de Canone intcgre & secrete recitando, de prima Purificatione cum vino, de numero, munditia , integritate, Se Benedictione vestium Sacerdotalium. Idem n. s. V. Rubricae quaedam sunt strictioris juris in Missis Gonventualibus Ecclesiarum Cathedralium & Collegiatarum, quia aequiparantur Horis Cauonicis e imo sunt quasi finis Horarum, ad quem diriguntur. Ejusmodi est Rubrica de concordia Missae Conventualis cum ossicio: ad hanc enim Collegiatae Ecclesiae Saeculares inam Regulares Collegiatae tantum vi Regulae & Consuetudinis Regulas interpretantis ob inligantur tcncntur ex stipendio silo. Gavant. num. q. VI. Prope praeceptivae sunt eae Rubricae, de quibus disputant Doctores, an obligent stib mortali, cujusmodi si int de Matutino & laudibus ante Missam dicendis, de Mappis tribus . de Luminaribus cereis, qtiae t icet sint controversa inter Doctores, Pontifices laincn Pius V. & Clemens VIII. ea

tanquam tutiora approbarunt, teste Gavant. l. c. n. s.

VII. Dubiae sunt reliquae, nempe de principio Aurorae, sive Meridiei, de Cruce in Altari, de pedibus calceandis, de veste Talari, de Pistoli usu extra Canonem, de Orationibus ante Missam, ad vestes, & post Missam, de Milia non approa

bata, nisi pro quibusdam Ecclesiis, vel de Requiem in Festo

23쪽

r Pars I. Be Missa in genere. Duplici, & diebus aliis prohibitis, de Orationibus additis

secreto dicendis ex devotione CeIebrantis, in quibus casibus utrinque Doetores disputant, an peccetur. Licet recte & prudenter moneat Gavantus n. 6. semper, quantum fieri potest, Rubricis adhaerendum esse.

VIII. Qui praevidit,se non posse facere Sacrum nisi Caerem alis aliquot omissis, debet perpendere gravitatem earundem, &causae impellentis ad celebrandum , atque ex hac consideratione& comparatione judicare, sitne consultius, sine his sacrificare, quam ob earum servandarum impossibilitatem aut difficultatem omittere rem divinam. Sua regd. 8S. s. 2. Tambur. l. 2. c. g. 2. n. 28. apud & cum Ρ.Gobat in Alph. Sacri f. seu Trael. s. n. 7 3. S. III. Quis modus in discendis 'tibus er Rubricis sit observandus p LI TIhil aeque conducit ad quasvis doctrinas facile di-ol scendas, firmiterque retinendas , quam si solide &ordipate proponantuc, incipiendo a Fundamentis, quae in unaquaque Scientia vel Arte tanquam prima principia liapponuntur. Quare & in nostra materia proderit solidum &ordinatum modum in discen3is Rubricis observare, qui quidem fere in sequentibus consistit. II. Magni faciat futurus Sacerdos notitiam & praxin limrum Rituum, tantoque accuratius eos addiscere studeat , quanto magis eorum observatio tum ad publicam aedifica . tionem , Ee authoritatem Ecclesiae conciliandam, tum ad devotionis sensum in seipso excitandum conducit. Itaque non differat hunc laborem discendi usque ad ultimos dies ipsam primae Hostiae oblationem antecedentes, sed aliquot mensibus, aut certe hebdomadis prius se ab aliquo perito instrui, curet, ut tum proprio exercitio, tum aliorum Sacerdotum observatione dexteritatem quandam facilitatemque in talibus Ritibus observandis acquirere possit. III. Dum actu se ad discendos hos Ritus applicat, ante Omnia integrum Missale percurrat, & quae Missae, aut partes ad Missam pertinentes quovis loco notentur,accurate discere

24쪽

ora I. De Missis in genera. Is studeat, ut suo tempore quidvis, si opus fuerit', et to invenire possit. Reperiet autem totum Missale In undecim partes distribui posse, quarum I. Calendarium. 2. Rubricas Mi iasae. 3. Missas de Tempore ab Adventu usque ad Pascha. 4. Ordinem Missae. s. M i ssas de Tempore a Paschate usque ad Adventum. 6. Missas proprias Sanctorum . 7. Missas communes Sanctorum . 8. Missas votivas. 9. Orationes ad libitum dicendas. Io. Missas pro Defunctis . H. Bene dictiones varias complectitur. IV. Ubi hanc notitiam acquisierit , studeat generalia principia circa Ritus Missae addiscere , ea praecipue , quae

S.I. n. 2. de diversitate Rituum explicata sunt, atque eorum perfectam intelligentiam acquirere conetur.

V. Bene perceptis hisce principiis incipiat ipsum ordinem M illae obiter percurrere, &, quo Ordine partes se mutuo subsequantur, accurate intelligere studeat, id quod perfa-eile illi erit, si ordinem Titulorum in sequenti parte ponen- eorum inspiciat, nam eodem prorsus Ordine ponentur, quo mutuo se in ipsa Celebratione sequuntur . VI. Tum quas Caeremonias quaelibet pars requirat , ex Lectione Rubricarum & privata Instructoris explicatione addiscere conabitur, quem in finem non parum proderit Titulus postremus ultimae partis, qui ex una parte ordinem Missae, ex altera parte Rubricas ad eum pertinentes conti Net. Cavendum tamen est, ne totam statim Missam addiscere quis velit, ted potius unam partem post aliam sumat.

ut tanto accuratius partes ad illam pertinentes addiscere, atque in memoria retinere valeat.

Compendium Caeremoniarum infra assignandum , in quo omnes Ritus ejusdem rationis ad unum titulum revocantur, id enim non parum juvabit ad hoc, ut, quo loco quivis Ri tus adhiberi debeat, firmius memoriae imprimatur. VIII. Denique frequenter coram uno perito Instructore in fictilia Celebratione se exerceat,& alios etiam Celebrantes, si fieri possit,observet, ita tamen, ut non quidvis statim imitandum credat, aut erroris damnet, sed, si quid diversum ab eo, quod ipse doctus est,aut in Rubricis legit, advertat,ex

suo Istructore aut aliis intelligere studeat, an non forte pes

25쪽

16 Pars I. De Missa in genere . Consuetudinem illo loco diversus talis Ritus sit introductus , sicut infra circa ingressum ad Altare in simili casu videbimus.

TITULUS III.

Quid circa paramenta obseretandum fit.

T Riplicis potissimum generis Paramenta ad Missam re

quiruntur. I. Altare convenienter ornatum. 2. Ue

stes debito modo praeparatae 3. Calix rite instructus, de quibus in sequentibus gS. seorsim claritatis gratia agendum. S. I.

planam ad Sacriticium Missae osserendum immediate deputatam ; per hoc enim distinguitur a templo, quod mediate tantum ad dictum finem ordinatur. Porro pro intelligendis melius Rubricis interdum Arae vocabulo utentibus notandum est, Altare ab Ara in hoc distingui, quod Altare significet ordinarie totam structuram, quam altare si Iemus appellare: Ara vero eam tantum lapideam partem significet, quae ipsum Calicem sustentat, uti clare videntur indi care Rubricae M issalis g. χα dicentes: AItare, in quo Sy. Missae Sacrificium celebrandum es , debet esse LVideum, in ab Diascopo consecratum: vel saltem Ara lapidea smiliter ab Disco eo consecrata, ιn eo ιnserta, quae tam ampla fit, ut Hostam CV maiorem partem Calicis sustentet. I . 1

licet seu um, & Pretatile, sic dictum, quia ab uno loco in alium portari potest e quod interdum inJure etiam Haticum vocari solet, eo quod Uiatoribus in usu sit.

D. Tria. I. Substantia . 2. Ornatus necessarius . s. Ornatus accidentalis.

D. Itidem tria. I. Qualitas: ut scilicet Lapideum sit taut, ut Dicastit. Layman. & alii apud P. Gobat. tr. 3- cas . 8 26

26쪽

Tars I. DE Missa in genere ἰ I

emeedunt, ex opere Iateritio vel gypso construetiim DI-tem secundum eam partem, qua calicem sustentat, uti sit in Altari portatili, quod plerumque ligneis asseribus inclusum

est. 2. Ovacitas: ut scilicet tam magnum sit, ut Hostiam& majorem partem Calicis tempore Consecrationis tener posIit. Ita Ga Vant. I. p. tit. 2o. 3. Sanctitas, ut scilicet ab Episcopo, aut certe, ut Pasiqua ligo deci L morai . &' alii apud eundem P. Gobat. n. 279. & seq. volunt, per celebrationem Missae bona vel mala fide factam sit consecratum. Et-s vero aliqui pro ianctitate hac etiam Reliquias Sanctorum

necessarias esse putent, SuareZ tamen d .8I.L. F. docet, ex usu

receptissimo patere , praeceptum illud prorsus cessavisse, utpote occasione Haereticorum duntaxat, qui honorem Reliquiis exhiberi solitum oppugnabant, latum. V. Q. s. uuid ad ornatum necessarium Altaris pertineat pS. Tria praecipue. I..Mana, quae in necessitate simplex,& non benedicta esse potest, uti Tann. d. s. q. IO. n. 8. Suar. Agor. Tamburinus& alii apud P. Gobat. n. 289. docent: extra necessitatem vero triplex,aut certe una duplicata Si benedicta esse debet. 2. Crux, quae saltem secundum communiorem sententiam necessaria est, licet VasqueZ d. 233. n. 26. absque peccato etiam veniali sine ea celebrari posse putet, quod etiam P. Gobat.n. 269. approbat,s nequeat facile haberi, etiamsi quis ex devotione tantum celebrare velit. Multo minus vero Sacerdos scrupulum habere debet si nudam Crucem sine Crucifixi imagine habeat, quia hanc sumcere Suar. Vasq.Dicastillo, S plures alii contra Layman. Gavant.& ipsum C remoniale Episcoporum docent,eo quod Mimale de sola Cruce loquatur,& Sacerdoti Caravace Celebranti Crucem sine imagine Angeli attulerint. Imo Tam-hurinus l. I.c. 6. etiam Cruce vel Crucifixo in pariete aut tabula ad latus depicta contentus est. Dignior quaestio est,an in Altari, in quo Ven. Sacramentum asservatur, Crucifixus collocari debeat λ quae quidem quaestio dupliciter formari potest; vel enim Sacramentum in Arca clausum tenetur, &tunc recte probat Gavantus p. I. tit. 2o. lit. V. in Altari ponendam esse Crucem, tum ob alias rationes ab ipso allatas, tum vel maxime ob Rubricas Missalis, in quibus tit. q. n. 6. in Missa solemni celebrata in loco, ubi Sacramentum asse B v

27쪽

18 Pars I. De Missa in Genere-vatur, jubetur Sacerdos ter Crucem incensare, adeoque se ponunt Rubricae Crucem adesse. Vel publice expositum pro-itat,& tunc rectius dicitur cumJordane,Tamburi no& aliis

abesse debere Crucem, uti consuctudo etiam Ecclesie Lateranensis probat,quemadmodum citati Autliores testantur. Unde male citatur a Neoterico quodam Authore pro Sententia Crucem adesse debere asserentes Gavant. l. su p. cit. cum in illo loco tantum de Uen. Sacramentio clauso loquatur,quando prostat vero, expresse ρ. 2. tit. I . n. 6. dicat, abesse Crucem debere. 3. Lumen: sine quo teste SuareZ d.8 I. s6. Omnes Theologi sentiunt, non licitum esse sacrificare, atque adeo, si ante Consecrationem Iumen extingueretur , & aliud haberi non posset, Mistam continuari absque peccato mortaIi non posIe, etiamsi Viaticum pro moribundo consecrandum foret , uti expresse docent Fagund. p. 22. c. 22. & Quintanad-venn. apud Busenbaum l. 6. c. 3. du.. 3. D. II. Licet autem

Rubrica duo Candelabra cum candelis accensis praescribat, non desunt tamen probati Authores, ut Dicas illo, Tam-hurinus, Layman, Aetor, & alii, qui in necessitate unicum

Iumen ex oleo vel f ebo sussicere contendunt. VI. Q. 6. Quid ad Ornatum accidentalem litaris per tineatὸ Resp. sequentia sere. I. Pallium, sive Ani endlum, ut vulgo vocatur,quod etsi ex lino, serico, vel alia simili materia elle conveniat,usus tamen approbat, ob paupertatem Felati m justam causam posIe tolerari etiam ex pictis asseribus,aut alia communi materia factum,teste P. Gobatan. 29o. Imo Gavantus tit. 2odit. T. etiam sine eo celebrari posIe as-1erit, si Altare Auro, vel lapide pretioso sit ornatum. 2.

Candelabra aliquot, quorum in Solemnibus Missis, si haberi commode posIit, regulariter sex adhiberi debent, etsi non prohibitum sit plura in Altari col locari, ut ex Rubricis P. z. tit. g. n. s. colligitur. In privatis tamen Missis,nisi aliud ratio Festi exigat, non ultra duas candelas adhibendas esse, etiamsi Vicarii Generales celebrent, S.Congregatio Rituum . Aug. anno I 627. decrevit. 2. Missale super pulpito aut cumno collocatum, &, si fieri possit, etiam tegumento c lori Millae convenienti ad majorem decorem & reverentiam

saltem in majoribus Festis involutum e & Missale quidem Bonacinna & alii communiter sub gravi peccato adhiberi de.

28쪽

Pars I. De Mya in genere M Tybere volunt, conitarium tamen non improbabiliter docent Lugo, Dian. Laym. & alii apud Busenb. l. c. n. s. modo Sacerdos mora liter certus sit, s e non erraturum, aut ad hunc ipsum finem Missam in charta descriptam ante se habeat bella Secretarum, parva campanula , ampullae vitreams Vini & aquae squas tamen usus probat, ex alia materia fieri posse cum pelvicula Se manulergio mundo. . a. S. II. '

. . , . . .

De mestibus Celebrantis. L UAESTIO I. Quae Hestes requirantur ad celebraturum Sacerdotem vestiendum p Resp. Sex potissimum, scilicet Humerale seu mictus; Alba seu Tunica , Cingulum, Manipulus, Stola, Planeta. Ex quibus quidem Alba & Plaaneta sine peccato gravi omitti non possunt unquam, ni si ita gravissimo periculo vitae propriae, aut salutis alienae amitis tendae , sine una tamen alterave ex reliquis celebrari posse, vel ad vi tandum murmur popu li, vel Infirmum communi candum , vel etiam servorem devotionis, necessitatem audiendi sacri die Festo, acquisitionem stipendii; si non sit dives Sacerdos, probabiliter docent Tamburinus i. cc. I. g. q. r.& alii Plures apud , P. Gobat. n. 3 I. cc. qui n-3s s. adit , posse Sacerdotem in Cinguli desectu ligamina Casulae, vel ipsam Stolam accipere, quae etiam pro Manipulo , uti hie vicissim pro Stola , servire potest. II. Q. a. Quid in bis motibus praecipue observandum sit λ.

Resp. Tria praecipue. I. Color, quem Missae convenientemi oportet esse ; de quo P. Gobat. n. 382. sic loquitur: Rubricae tit. I 8. n. I. Uerbo Debet utuntur ; sed hoc Verbum non in

piunt pauperes Ecclesiae ; nec facile comi itetur peccatum grave non parendo huic Rubricae, nisi scandalum adsit sicut si die Resurrectionis neglectis, quae habentur, aut albis,aut rubris Casulis, ni grae adhiberentur. Sed utique quocunque die satius est facereSacrum in quocunque colore,quam omit tere , nec damno eum, qui adhibet Velum Calicis discolor a Casula. Ita ille. Illud tamen adhuc quaeri potest hoc loco , quando mutatio Paramentorum facienda sim fespondetur,

eam in primis Vesperis faciendam esse. Si autem Vesperae B a non

29쪽

dis Pars L De Milyὸ in genere. non dicuntur integrae de aliquo , tum initio Vesperarum is color adhibendus est, qui Festo, de quo Capitulum.dicitur , congruit. Quod si ossicium & MisIa discordant, color Altatis ossicium sequi debet: vcstium autem Sacerdotalium co-Ior , Millae respondere: quae di versitas in Feria tertia Rogatationum, & in Uigiliis infra Octavas occurrentibus accidere solet. Pro Mi l Ia vero solemni convenit, ut Pallium Altaris

cum colore Paramentorum Missae concordet. 2. Mundities: quam adeo neces Iariam Gordanus l. . tit. I. num. 278. de

alii Authores apud Ρ.Gobat n.ro cc. esse volunt, ut Sacristae Pi aefectos peccata mortalis damnare audeant, si eorum eulpa fiat, ut vestes 3 paramenta valde immunda non mundentur , priusquam in iis saerificetur. Celebrantem tamen, qui, si alia haberi non queant, utitur talibus paramentis snon peccare Suar. s. SI. r. 3. asserit. 3. Benedictior quae adeo necellaria est , ut teste P. Gobat n. I98. omnes peccati mortalis damnent illum , qui utitur non benedictis, excepto ei fulo, de quo mitius loquuntur Fagund. praec. I. l. s. n. I 2. aiana p. 2. tr. I . res. 68. & plures alii ab eodem n. IN.

relati. 1. . ,

Q. S. Cur eiusmodi meses ab Ecelsa in Missa adbibeantur Resp. id eam Apostolica traditione, δe Veteris Testamenti

exemplis edoctam, ut Concilium Tridentinum S. 2 s. c. Ioquitur fecisse, ut videlicet , quoniam Religio, teste S. Hieronymo l. I . su p. EZech. alterum habet in Usu, alterum in Mysterio, Fidelium mentes per visibilia religionis ac pietatis signa ad altissimarum rerum contemplationem excitaret . Hinc quia in Missa Sacrificium in cruce oblatum , atque adeo Passio Christi praecipue repraesentatur , etiam Uestes ad hunc finem accommodatae blectae sunt, ita ut Humerale sive Amictus velum, quo Christi Oculi de faeies ex parte tegebatur: Aua vestem, qua ab Herode ludibrii causa fuerat indutus: Cangulum funes, quibus in lumbis erat constrictus: Manipulus, funes, quibus manus su rant ligatae: Planeta vestem purpuream a militibus circumdatam significaret. S.II.

30쪽

Pars d. De Missis in genere g. II.

I. UAESTIO I. Quid potissmum in calice spectari

debeat λ Resp. Tria praecipue . I. Materia. Σ. Οrnatus s. Consecratio . II. Q. 2. Quid eirea materiam obseruandum p Resp. Ut , quantum fieri potest, Calix aureus vel argenteus sit , aut Cuppam saltem argenteam & intus inauratam habeat. Ta nerus tamen d. s. q. Io, n. 32. & alii passim volunt iussicere, si stanneus sit, quemadmodum usus in multis locis probat. Lugo d. 2o n. M. etiam cupreum intus inauratum per mi tit, asserens Romae innumeros esse tales r Imo nec plumbeum in necessitate, vel magna paupertate repudiant Theologi, teste P. Gobat n. 3ω. qui etiam addit ex communi sensu, & usu, non esse necessariam interiorem deaurati

nem, si argenteus vel stanneus sit. III. Q. 3. Quid circa ornatum ob emandum ' p Resp. r. Ad hunc Ornatum requiri Purificatorium, in cujus medio, vel angulis Crux acu formetur, ut ab aliis linteis dignoscatur, quod tamen necessario benedictum esse non debet, uti Gavantus p. 2. tit. I. Iit. I. cum Suar. p. 3. d. 8 I. f. 8. docet. Hinc ejus desectum, mundum aliud Strophiolum supplere potest : sed ad profanos usus deinceps non adhibendum. 2.

tenam, quae ordinarie ex eadem, qua Calix, materia confici debet : & pariter etiam cum illo consecrari. s. Pa Iam & Corporale, quae saltem secundum eam partem, quae Calicem tangunt, ex l ino esse deberent, ut Rubricae volunt, licet ex Cannabe confecta approbet usus etiam a Gavantop. I. tit. I. ii it. P. non improbatus. In eorum extima parte

sericum & aurum addere non est prohibitum . φ Verum re Bursam ejusdem,si fieri commode potest, coloris cum S cerdotis vestibus. Bursa autem Calici sic imponi debet , ut Pars aperta portantem , non autem dextram illius respiciat Gavant. l. c. lit. N. Qui tamen in casu aliquo absque his, id est, Velo & Bursa, celebraret, non videtur ullius cul-Pae reus : sicut nec gravis peccati damnandus est , teste P.

SEARCH

MENU NAVIGATION