Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rx Parι I. De Mibus. Gobat. n. 3Iq. qui sine Purificatorio aut mundo strophiolo

celebraret , si facile haberi non possit. IV. Q. *. Quad circa Consecrationem Caticis notandumst ' Rel p. Duo praecipue, quomodo scilicet ea suaneatur,dcamittatur, ex quibus prior scilicet obtentio Conlecrationis , retinet commune nomen, de Consecratio vocatur, posterior vero Execratio seu Reseratio appellatur. Et ounsecrationem quidem quod attinet, etsi Diana p. s. tr. II. ref ω.

cum aliis pluribus non improbabiliter sentiat, etiam tunc consecrari Calicem, quando in eo sive bona, sive mala fide celebratur, quia tamen Lugo d. 2O. de Eucb. n. 62. Dicastillo&alii non immerito negant ejusmodi contactum Sacri Sanguinis sufficere ad Consecrationeae s alioqui enim & Bariaba Sacerdotis, aut pannus, in quem ex casu effusus esset Sacer Sanguis, consecrati censeri deberent; quod nemo facile concesterit ideo rectius faciet Sacerdos, si etiam talem Calicem ab Episcopo aut alio potestatem habente consecrari curet, etsi prior sententia ob suam probabilitatem ei saltem in casti necessitatis servire possit.2. Execratιο Calicis tunc ibium facta censeri debet, si ita frangatur, ut inutilis ad usum Sacriticii est clus sit. Unde licet Suarer putet,Calieem, si denuo inauretur, execratum censeri dehere, idemque alii judicent,s eodem Haeretici aut alii mali homines impie abusi sint, rectius tamen de utroque casu id negant Lugo, Laym. &alii apud & cum P. Gobat. n. 3Io. qui recte monet D. 3I2. tum Omnibus, tum praesertim Sacerdotibus ab Episcopi seu Suia fraganei residentia remotis imbib dam, d saepe praeticandam esIe doctrinam communem ex cu 2. de Sacram . non ιter.

desumptam, videlicet non esse facile iteranda illa Sacramenta aut consecrationes, quas de jure communi & per se solum ie-nael fieri solent: Addunt tamen plerique supra citati AuthOres, in ejusmodi casibus docere , ut saltem aqua benedicta abluatur Calix ; quam ablutionem P. Gobat. n. 3II. ab Episcopo, aut saltem ex commis Itone illius ficri debere putat, alii tamen Authores plerique hoc non eSigunt.

32쪽

DE RITIBUS IN IPSA MISSA

OBSERVANDIS .

IN his indicandis hie sere ordo observabitur, ut prius' ea,

quae tam solemni, quam non solemni Missae communia sunt, explicentur: & tum demum ea , quae solemni Missae propria sunt, separatim exponantur . Quamquam neque haec etiam omnia in hac parte, sed ea tantum, quae a Celebrante observari debent , sint referenda e nam quae ad alios Manliastros pertinent, rectius in tertiam partem differentur.

De praeparatione Sacerdotis Celebraturi. I. UAESTIO I. Qualis praeparatio a Sacerdote eelebra- turo sit adbibenda Θ Resp. Duplicem potissimum, internam & externam . Prior in tribus consistit. I. In puritate conscientiae per confessionem vel contritionem procuranda. 2. In optimae intentionis formatione, fervorisque ac propositi Sancta lancte tractandi instauratione. 3. In piissimo ac subi imi 1 imo sensu erga hoc SS. Sacramentum a quirendo, desiderioque ad Christum dignissime suscipiendum excitando. Posterior itidem in tribus consistit. I. In Precibus certis praemittendis. 2. In manibus lavandis. 3.L vestibus silcris induendis. II. Q. 2. Quales preces praemittenda sint 8 R. TripI iccs p tissimum assignari. I. Matutinum CV Laudes, ad quas pra mittendas Celebrantem sub mortali obligari ultra 3α Αuthores apud Dian. p. a. tr. I . 2 I contendunt,quorum tamen sententiam P. Gobat. n. 388. vix probabilem esse ait , cum nullam etiam sub veniali tantum ad eas dicendas oblita gationem agnoscunt Suar. to. 2. l. . c. 2 . Tam r. Se pI riquc hodie RR. 1. Preces in Milyali posita pro sacerdotis CG

33쪽

2 Pars H. De Ritibus.

Iebraturi praeparatione : ad quas tamen recitandas neminem obligari, sed,ut ipsum Missale dicit, pro opportunitate & aris bitrio cujusque dici posse,Ferd. de Castro p. I. c. T. S. I. n. I. Tambur. & plerique Theologi tradunt. 3. Preces illa,quibus Gregorius XII. so. annorum indulgentias annexuit, atque adeo a multis Sacerdotibus tantae gratiae Obtinendae causi. laudabiliter praemittuntur, suntque istae: Ego volo celebrare lyam,Cr eonficere Comus m Sanusnem Domina nostra IGS tarsi iuxta Ritum S. Romana Ecclesiae,ad Laudem omnia

potentis DEI, totiusque Curια irrumnantas : ad utilitatem quoque meam, totiusque Cnria militantιs, ρω omnibus, qui Ie commendaverunt Orationibus meis in genere in i noecie, o pro felici statu S. Romanae Ecclesiae : Amen . Gaudιum cum

Face, emendationem vitae , Datium vera paenitentra, gratiam Q consolatιonem S. viritus, ρerseverantiam ιn bonis operιbus tribuat nobis omn*otens in misericors Domιnus. Amen .

III. Qi 3. Quid circa lotionem manuum observaηdum sit λ IV. id unum, ut, quemadmodum propter reverentiam Sacramenti instituta est, ita non facile omittatur, maxime cum ad eam sub veniali peccato obligari Celebrantem, multi A A. apud Dian.p. Io. tr. 12. n. I9. doceant: minorem scrupulum, imo nullum habere debere ipsum, si praelectionem

Missae, quam Rubrica manuum lotioni praemittendam ait, omittat, sentiunt plerique ΑΑ.& vero etiam praxis ipsa probat,apud eos maxime Sacerdotes, qui aut alios Celebrantes sequuntur, atque adeo omnia ab illis legitime disposita re dunt , aut certe alioqui ob Festi solemnitatem unica oratione, quae per signacula pridie disposita faci te reperiatur,opus esse sciunt. Meminisse tamen convenit temporum, quibus contingit mutationem fiet i in Orationibus, eo quod plures

omnino similes concurrant: in tali enim casu expedit pra videre Missam; ut taIis mutatio recte instituatur. IV. O. . Quid circa vestes induendas maxime notandum sit λ Tria praecipue. I. Locus, ut scilicet Paramenta non

in Altari, in quo Missa iacienda est, absque necessitate p nantur citoc enim pro solis Episcopis Λ: Cardinalibus neri debere, S. Rituum Congregatio 3. Iulii I6ia. decrevit sed

potius deficiente Sacristia in mensa separata collocentur.

Quod si autem io casu necessitatis io Astati tacendae sint,

34쪽

In ipsi Missa obseriandis

nunquam in medio illius, sed in cornu EvangeIii ponantur.

Gavantus p. 2. tit. I. n. 2. 2. Praxis, ut scilicet, dum Amictum accipit, & in medio, ubi Crux est, osculatur, non cum eo Crucem faciat, sed id, si velit, ante receptionem praestet. Multo minus vero genuflectat, ut aliquid solent, nisi sorte utroque genu flexus Orationem praemittere velit: Ut, dum Albam accipit, caput junctis manibus submittat: quod idem quoad manuum junctionem etiam in Planeta accipienda faciendum : Ut, dum Manipulum brachio adaptat, eum Osic letur,& interea se vertat,ut Minister Albam facilius adaptare queat: ipsum vero Manipulum , si chordulas habeat, non supra cubitum, nec longius a manu ligandum putat Gava tus, ρ. 2. tit. I. ID. L. sed quia Manipuli plerumque non sunt ita parati, ut infra cubitum firmari possint: & praeterea,s t ii modo induantur, Celebrantem in actionibus suis circa Calicem tangendum versantibus impediunt, ideo poterit Sacerdos in tali castu communem praxin retinere, eosque brachio supra cubitum applicat. Ut Stolam ita collo accommodet , ut ex humeris extremae partes post decussationem ante

pectus sita ut sinistra pars dextrae subjaceat aequaliter, dependeant,& Crux in stolae medio signata,colli quoq; medium occupet r in Planetam bene attrahat, ne indecore a tergo pendeat, & Albam videndam obiiciat: quem ob finem ab a curatioribus Sacristis vincuIa linea vel serica, quibus Corpori Planeta firmiter adstringatur, eidem insieri solent. Ita Ga-Vant. Αmaud. Bauldr. 3. Preces, dum vestes assumit, juxta Missalis praescriptum recitandae ; ad quas etsi Aetor & alii sub mortali, P. Gobat. n. 387. S Scortia sub veniali. Tam burinus I. I. c. 7. S. I. S Fagundeg sub nullo peccato modo alias preces subst at Celebrantem obligari doceant , semper tamen suadendum est, ut eas Celebraturus Sacerdos non facile omittat, cum pulchros, atque ad Sacrificium dignius offerendum perquam idoneos affectus contineant . Caveat

tamen, ut easdem clariore, M ab aliis intelligibili voce cum audientium offensione dicat.

35쪽

Pars II. De Ritibus.

TITULUS IL

m Otu seu Devotione per totam Missam observando. ΡEr Ritum hune generalem intellige varias praxes, quas passim Ascetae suggerunt, ad solidae devotionis sensum, dum Sacrificium hoc onertur, excitandum, ex quibus quivis eam eligere poterit, quam Genio suo ad dictum finem obtinendum aptissimam experientia Magistra probaverit; miti hi quidem ea prae reliquis eligenda est vita, quae arietibus, quos ipsae Orationes in Missali praescriptae suggerunt, excitandis affectuose insistit ; de reliquo vero sicut Celebrans Christum in ipso Sacrificio osserendo repraesentat, ita optime quoque facturum credo , si in modo quoque osserendi il- Ium imitari conetur. Itaque

ita & Sacerdos ante quam adAltare accedat,valedicat Omnibus negotiis & Amicis suis, omnem de i is cogitationem &sollicitudinem praeterquam sub Memento deponens .

Celebrans seipsum tum per Confessionem suo tempore praemissam, tum per eam, quae in ingressu post Psalmum Iudica Peragitur, coram Deo accuset, illius judicio submittat.

CeIebrans Altari per tres potentias, memoriam videlicet, intellectum& voluntatem ita se assisere studeat ut nulla alia in re, quam in iis, quae ad Sacrificum hoc rite offerendum pertinent , Occupetur.

neris Personarum, scilicet Inimicorum, Peccatorum in Latrone, Amicorum in sua Matre, &S. Joanne, &suli sus, ac pro his omnibus non solum oravit, sed incredibiliaelos quem verbo Sitio indicavit salutem eorum Patri aetemno commendavit , ita Celebrans quoque cogitet hunc Zc luna sibi imitandum, & pro dictis personis sub Memento ardenter Ie assectuose orandum esse.

36쪽

In i a MilD Obsemandis. 27 nora curavit, nsque propter eos de Cruce, ut ipsi irrisorie petebant, descendit ; ita S Celebrans, licet ii, qui Missam audiunt, morae impatientes, querantur, optentque ipsum ab Altari recedere, MitIam abbreviare, Sr, nisi faciat, calumnientur, & irascantur, constanter in Altari perseveret, & agat, quod agit, salva tamen semper discretione & publica aedificatione . VI. Sicut Christus omnia, quae de Sacrificio suo iaCruce offerendo in Scriptura Sacra praedicta erant, plenissime consummavit : ita & Celebrans omnes Rubricas & Caeremonias, quae pro Sacrificio Missae praescribuntur, exacte observare studeat, ut Σ ipse finito sacro dicere possit: Consummatum es .

VII. Sicut Christus post Spiritum suum in manus Patris

commendatum in Limbum & Purgatorium descendit, & ex utroque Animas ibi detentas liberavit, ita Sacerdos quoque post Consecrationem sub Memento pro defunctis ad Animas purgantes mente descendat, & quotquot potest, per appliacationem Sacrificii inde extrahere studeat. Atque hic modus vel ex eo capite videtur solidior, & praeferendus , quod nec multa reflexione indigeat, nec aliam fere industriam, quam quae ab ipsa Sacrificii excellentia jure exigitur, requirat , aliunde vero propter conformitateiri cum modo a Christo in Cruce adhibito, merito & ipsi, de Patri aeterno gratior futurus credatur.

TITULUS III.

De Egressit ex Sacristia.

Ritus communis.

I. T I Bi omnibus Paramentis indutus fuerit, Birretum a cipit, eoque caput teSit ; tum arripit manu sinistra Calicem quem, si remotus satis fuerit, ante, quam Planetam accipiat, ex loco suo auferat , & propius ante se in loco Paramentorum ponat, ne, si post Planetam acceptam id faciat, eandem affricando corrumpat & Bursam manu dextra teneas ante pectus elevatum portat . Rubric.

37쪽

13 Pars II. De Ritibus. II. Ante, quam a loco Para mentorum discedat , facit Cruci vel imagini reverentiam, capite cooperto & quidem profundam, ut recte Gavant. p. 2. tit. 2. lit. A. &Bauldrius

P. s. c. s. n. s. advertunt.

III. Sequitur Ministrum praeeuntem oculis demissis, i cessu gravi, erecto corpore, capite cooperto. 'tus Solemnis. I. Antequam exeat e Sacristia cum Ministris, imponit capite aperto incensum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, & Thuriserario thuribu Ium, dicitque solitam

henedictionem . Amaudus tr. I. p. 2. tit. 2. n. II.

II. Tum descendit de gradu, & capite detectos quia tunc Calicem non portat Cruci profundam reverentiam facit, deinde se verteno cooperto capite Ministris transeuntibus Mreverentiam illi iacientibus pro gradu respondet. Bauldr. l. c.& Ritus Rom.

De Transitu coram Altaribus .

'tus communis.

I. A Nie triplici generis Altaria transire potest Cels

t x brans. I. Ante Altare maius, & tunc genu flectere debet, si venerabile Sacramentum ibidem asservetur, vel certe, H non asservetur , profundam reverentiam facere, Sequidem cooperto capite, ut vult Rubrica tit.2.n. I. Sed quia an aliquibus locis consuetudo introducta est, ut ob majorem puli aedificationem talis reverentia i utraque scilicet pra cedens ) fiat detecto capite: recte faciet Celebrans, si eidem se in tali casu accommodet ; maxime si Venerabile Sacramentum pnblice in Altari sit expositum: tunc enim semper caput detegendum est Grecte monet Arnaudus tr. I. P 2.tit.2. monent tamen Gavantus , Arnaudus, Se Bauldrius, ne idcirco longius procedat nudo capite, ut aliqui titulo revere tias iaciunt, sed minus caute ob Calicem, quem manu gestant

38쪽

In ipsa Missa observandis. 29stant. Si tamen & haec consuetudo alicubi vigeat, uti Romae vigere audio ut scilicet, quamdiu per Chorum, ubi

Venerabile Sacramentum asservatur, vel expositum est,ince dit, caput detectum retineat; poterit & ipse eandem sequi. II. Transire potestante Altare laterale, in quo M. Sacramentum vel actu consecratur & elevatur, vel certe adhuc in Altari consecratum manet, & tum si elevatur, utrumque genu flectendum; post elevationem vero unum inclinandum, semperque caput detegendum est. Rubr. III. Ante Altare, in quo Reliquiae insignes alicuius Sancti, de quo ibidem fit Festum, stant expositae , transire potest , & tunc apertum caput eidem profunde inclinare decet. In aliis vero Reliquiarum casibus habeatur ratio Altaris tantam , puta si Sacramentum ibi reperiatur, alioqui enim nulla ante alia Altam reverentia facienda est, cum Rubricae solius summi Altaris meminerint. Gavant. p. 2. tit. 2.IT. Si coram alio Sacerdote ad Saeristiam redeunte transeat , nullam ei faciat reverentiam , nec caput aperiat. Si ante Magnatem vel Principem , solum capite aliquantulum inclinato iisdem reverentiam faciendam esse Bauld. n. s. ex

Gavanto tradit, sed rectius se locorum consuetudini quoad .hoc & alia similia puncta accommodat.

Ritus Solemnis.

I. In solemni officio cum Calice non portet Celebrans, semper caput aperire debet, si sorte in Altari aliquo inferiore celebraturus ante Altare majus transeat.

II. Si transit per medium Chori, ubi est CIerus, BauIdr. P. 3. c. I s. n. s. cum Gavanto putat,ipsum inclinato,sed tecto capite esse salutandum, curri idem Episcopus in Caerem I niali Episcoporum facere jubeatur.

TITULUS V.

De Accessu ad Altare.

'tus Communis.

I. pervenerit ad Altare stans in plano ante infimum gradum, caput detegit, Birretum Ministro porrigit s

39쪽

3. Pars II. De Ritibus. git, Se Altari profunde se inclinat, aut omnino genuflectit,s in eo sit SS. Sacramentum - Rubri . II. Dum Corporale extendit, ita id facit, ut ora riuiadem Oram Altaris tangat, ut manus post Consecrationem intra Corporale commodius contineantur. Gav. hic lit. I. III. Collocat Calicem super Altare, & velo ita tegit, ut in anteriori parte totus lateat. Gav. lit. I. IV. Ante, quam ad librum aperiendum accedat , facit Cruci profundam reverentiam juxta Gav. Castaldum, &Bauldrium p. 6. 3. c. s. n. 6. ubi universaliter ait,profundam ei reverentiam faciendam, quoties accedit, vel recedit a me dio Altaris, etiamsi id specialiter non annotetur in Rubrieis: videturque id probari posse ex alia Rubrica ; quae jubet in tali casu Venerabili exposito genu flexionem fieri, ergo Cruci expositae saltem profunda inci ibatio fieri debet. V. Redit ad medium Altaris, iterumque Cruci profundam reverentiam faciens, descendit ad infimum gradum, vertens se ad Cornu Epistolae . Rubr.

'tus Solemnis. In Missa Solemni, ubi ad gradum Altaris venerit, acre- . verentiam con venientem fecerit, non ascendit Altare, sed in plano consistit, donec a Caeremoniario moneatur de principio MilIae faciendo. i i De Aspersione Aquae Benedictae.

I. Ehac tria potissimum sicienda sunt, nimirum qua I do, a quo, CV quomodo facienda sit. II. Ad primam ergo quaestionem quod attinet, debet haec aspersio fieri omnibus diebus Dominicis, etiam Paschatis &Pentecostes nisi Episcopus solemniter ceIebret, tunc enim

omitti debet, ut in Caeremoniali Episcoporum l. 2.c. 3I. praescribitur S: quidem ante omnes alias benedictiones v. S.Ce- reorum, Palmarum &c. Amaud. p. q. tit. I9.

40쪽

In ipsa Missa obserivandis. IIvit S. Rituum Congregatio Anno I 6go semper hanc asipe sonem ab ipso Celebrante etiamsi primae dignitatis sit, faciendam esse. Unde si forte Neomysta quispiam tali die primam DEO hostiam offerret, prius Antiphonam cum oratione de S Spiritu canere, & post illas, dictam aspersionem facere deberet,nasi alia forte alicubi consuetudo sit recepta. IV. Modus in sequentibus consistit. I. Accipit a Diacono vel si hoc non adest, a Caeremoniario Aspersorium,g nuflectit,& Asperges vel Vidi aquam genuflexus, etiam tempore Paschali, canit. 2. Aspergit gradum Altaris in medio , in latere Evangelii, & Epistolae , tum seipsum adhuc flectens. 3. Surgit, ac primo Diaconum ac Subdiaconum flectentes, ac postea alios Ministros pariter flectentes aspergit, & tandem facta reverentia ad aspersendum populum procedit, incipiendo ab iis, qui a Cornu Epistolae sunt: . Comitantur ipsum Ministri, cum quibus submissa voce Psal- Inum Miserere recitat, uti Rubrica in fine Missalis de hac benedictione loquens indicat, & Gavantus p. q. tit. I9. lit. L. ubi addit, Diaconum a dextris fimbriam Pluvialis attollere debere. Quando autem in Caeremoniali Episcoporum jubetur , ut Diaconus & Subdiaconus in suo .Ioco stantes Celebrantem operiantur, id putat Gavantus tantum fieri ob reverentiam Episcopi praesentis, ut coram eo minori Pompa Celebrans procedat. Verum ego judico id potius fieri , quia tunc ob dictam reverentiam Episcopi, ne solus in sua Sede re linquatur, omittitur tota Processo , quae cum Ministris Se Cantoribus sub aspersione Aquae benedictae institui plerumque solet in Ecclesiis, soluique Celebrans cum Caeremoniario Pluviale a dextris elevante,& alio Ministro a sinistris vasculum Aquae benedictae portante aspersionem peragit. Unde si alicubi consuetudo habet, ut nunquam similis Processio cum Ministris instituatur, nec Diaconus & Subdiaconus c

mitari eum debent, sed soli duo Ministri,de quibus paulo a te dictum. V. Cum ad Altare redierit, facta reverentia stans in pIano, junctis manibus dicit Versum ostende, addens Allelujatempore Paschali, non autem ad Domine exaudi. Subjungit Dominus vobiscum Sc Orationem, & post eam Manipulum ZePlanetam assumit. 6. Si adsit Episcopus, post Altare tertia

SEARCH

MENU NAVIGATION