Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

In ipsa Miffa observandis. 63

proprio Celebrantis arbitrio Missia talis dicatur, recte votiva dici potest ac debet, atque ideo forte etiam inter votivas numeratur in Rubricis. Dicitur tamen in hoc etiam casii Hymnus Angelicus, eo quod Rubricae absolute dicant, iii Miisa de B. MARIA in Sabbato dicendum esse, adeoque hoc privilegium Sabbato perinde, ac nonnunquam certis Ecclesiis

concessum videatur . P. Gobat. tr. s. n. 722.

III. Dicitur etiam de Sancto , qui eo die obiit, aut qui Titulus est Altaris, licet non sit de his Officium dictum.

IV. Dicitur denique in Missa votiva pro re gravi S p blica causa si in tali Mista paramenta violacea non adhibeantur j qualis est, pro qua Clerus cum Episcopo, ubi hic sedem habet, convenire solet, ut si dicatur Mis Ia pro gravi malo publico avertendo, aut magno bono publico impetrando , aut in solemnem gratiarum actionem pro communi beneficio. Gavant. p. I. tit. 8. Att. B. P. Gobat. n. TM. o seq. Et hic infra rit. IT. n. s. V. Dum dicit Gloria in excesis, non elevat oculos, sed manus tantum usque ad humeros, quando dicit DEO, it rum jungit, & caput inclinat Cruci, quam inclinationem etiam ad verba e Adoramus, Gratras agimus, Suscipe dFrec

tionem , CT ad SS. Nomen IESU facit Cum ve ro dicit cum S. Spiritu, manu signum Crocis super seipsum format, & dum Amen dicit, manus iterum juugit,uti Gavantus & Bauldrius monent, licet de hac junctione manuum Rubrica nihil dicat: unde ab aliquibus sine scrupulo omittitur. Ritus Solemnis. I. Ubi Celebrans Hymnum Angelicum absolverit, Crucircverentiam facit, Ze per breviorem viam ex latere Epistolae ad paratam Sedem deicendit. Quod si vero Sacramentum in. Altari sit clausum, tum omnino prius genuflectit, cum hic Mitus ab Altari discedat, quo in casi genuflexionem iacere oportet, ut colligitur ex ipsis Rubricis.

II. Si sub isto Hymno sedet, diligenter attendat, ut, si ad supradicta verba Caeremoniarius signum dederit, caput aperiat, & versus Crucem profunde inclinet. Quod tamendum

52쪽

Pars II. De Ritibus dum facit, caveat, ne oram circularem Birreti ex sudore capitis quandoque sordidam Casulae imponat, & sic pretiola Paramenta destruat; sed potius non procul a Casula in aere

teneat.

III. Circa finem Hymni dato signo surgit, Birretum Diacono porrigit, de post Ministros per longiorem viam ad Altare procedens, ante medium in plano convenientem reverentiam facit, atque ad Altare ascendit. IU. Et si Tamburinus l. 2.c. s. g.6. & Pelligarius a P. G bat n 392. citati putent, non esse necesIarium , ut Hymnus Angelicus, qui a Choro cantatur, etiam ab ipso Celebrante submisse dicatur; contrarium tamen & communis praxis&ratio probat, quia licet Hymnus talis, idem etiam de Symbolo & Prophetiis in Sabbato lancto sentiendum canatur ab alijs, canitur tamen a non ordinatis ad hoc munus, atque adeo, quatenus ab his cantatur, non est pars Sacri, sicut Epistola & Evangelium, quae a Levitis cantantur. U. Dubitant nonnulli, an licitum sit eo tempore, quo Hymnus iste aut Symbolum cantatur a Choro, parvas Horas aut alias Preces recitare; ad quod quidem dubium Tambut inus l. 2. c. s. f. s. n. 2. respondet; id sine peccato veniali fieri non posse; sed tamen id licitum esse, aeque probabiliter Tan-

Ia lex id vetet, & constet passim viros Religiosos ante sumptionem Hostiae vota sua renovare, aut alias similes preces recitare, quod licite fieri suo tempore ostendam.

TITULUS XI. DE ORATIONIBUS.

Ritus communis.

I. T E forte quis in errorem aut dubium incidat, si apud L l Authores vel in Rubricis collectae mentionem fieri

advertat, noverit idem per Collectam, quod per Orationem

indicari, hasque Orationes in Missa dici solitas interdum Collectas vocari, vel quia Sacerdos omnium quasi Preces colligit, vel quia supra collectit m plebem fiunt, uti Gavan tus ex variis Ap thoribus Ostendit. p. I. tit. P. II. Se

53쪽

II. Semper dicitur una vel plures orationes, ita tamen,ut Celebrans prius in medio Altate Olculatus ad Populum severtat, ac extensis, ac mox iterum junctis manibus , oculis': demis Iis Domιnus mobiscum dicat, Se accedens ad cornu Epistolae, iterum extensis S junctis manibus, capiteque veritis Crucem inclinato quod semper in simi li casu observat Orsmus Orationi praemittat. III. Si plures sint dicende Orationes, ordinarie prima tantum 8e ultima per ordinarias clausulas concluduntur, excepta Milla Feriali in Quadragesima, in qua post ordinarias Orationes in fine M lae dictas adjicitur nova praemissis verbis: Humilitate capita vestra DEO, caputque ad dicta verba versus Crucem inclinatur. IV. Orationes omnes,quae dici solent, in tres Classts dividi pos Iunt. Prima est earum , que in ossicio ratione Festi aut Feriae occurrentis stini dicendae, hae primum locum habent. Secunda Classis est earum,quae in Rubricis vel Missali secumdo 8e tertio loco a s signantur, & hae tantum Orationibus oschalibus ossicii cedunt. Tertia classis est earum, quae ad libitum Sacerdotis, vel pro devotione petentium assiimuntur, de hae omnibus aliis cedunt, Arnaud. tr. I. tit. T. n. 6.

U. In Festi, Duplicibus & diebus Octavis, nisi aliud speciales Commemorationes occurrentium Festorum requirant, diciIur una tantum Oratio. In Misss quoque votivis lolemnibus pro re gravi unica dicitur, nulla iacta Festi occurrentis commemoratione: unitas enim orationis dicit, de significat solemnitatem. Gavant. p. I. tit. 9. n. 6. &alii. Missa tamen pro gratiarum actione duas Orationes admittit in

Missali praescriptas , qtiae quidem in Missa solonini , in qua

unica tantum oratio dici debet, sub una claulula dici debent , uti ex tit. 9. Rubr. n. I . colligit Gavantiis, se alii. An vero etiam in Mil Ia privata pro gratiarum actione eae lemorationes sub una clausula diccndae sint, non conveniunt Rubri cistae. Gavantus p. I. tit. I. lit. N. putat sub diversis

clausulis dicendas, eo quod Ritus orationum plurium lubuna prima clausula sit M issarum s blemnium proprius; atque adeo id, quod in oppositum ex XI ii sali Romae anno I 61 t. edito dicitur, ait, sine facultate Superiorum a s ditum fuit Ie, uti ipse post diligentem indagationem competat . Verum

54쪽

46 pars II. De Ritibus

hoc non obstante, Paulus Maria Quarti p. I. tit. 7. dub. i. toto, omnino etiam in talibus Missis censet, illas duas Orationes sub una clausula dicendas , idque ob tres rationes. I. Quia Rubrica Missalis recogniti sine dis inctione dicit, primae orationi, aliam pro gratiarum actione jungendam esserneque credibile est, Rubricam talem .in recognitione Mi- salis, quae iussu Majorum tam accurate facta est, sine eorum praescitu & facuItate fuisse interiam. 2. Quia, cum Mis Iapropria gratiarum action is,orationem quoque propriam re

quirat, i d est, pro gratiarum actione s semper enim prima Oratio respondet Mista propriae merito utraq; oratio de Trinitate v.g. & gratiarum actione tanquam unica oratio primo loco recitanda dicitur sub unica conclusione : secus enim prima Oratio gratiarum actionem non continebit.

Quia sic distinguitur Milla propria gratiarum actionis abalus Missis, quae etiam pro gratiarum actione de Sanctis in eorum honorem dici solent, quibus addi potest έ si non s Iemniter celebrentur sub diversa conclusione, soco juxta Rubricas communes debito, Col lecta simplex pro gratiarum actione, nempe prima de sancto, secunda de ossicio , tertia

pro gratiarum ad ione . Mihi in hac controversia , Gavanti sententia conformior Rubricis videtur, ut quae cit. tit.9. n. I habet haec formalia verba: In Missis votivis, quando solemniter dicuntur pro re gravi, vel mo ρublica Ecclesiae causa, dicitur tantum una Oratιη , sed in mira pro gratiarum amone

additur alia oratio, ni in ρrUrio loco notatur. In aliis autem

c intellige, quae non solemniter dicuntur dιcuntur plures: ut in Fotis Sιmplicibus. Unde quando Rubrica in Ioco proprio, scilicet de Missis votivis, sine discrimine dicit, addendam esse in M IIa pro gratiarum actione aliam orationem, explicanda est juxta praecedentem Rubricam , id quod saepe etiam alias sieri debet, ut scilicet una Rubrica per aliam explicetur, quemadmodum infra tit. 2I. & tit. 17. Ostcndam. Nec

obstat, quod Oratio prima Mista respondere debeat : nam cum in ejusmodi Missa pro gratiarum actione Mis Iade SS. Ti initate,vel de Spiritu Sancto: vel de B. Virgine legi jubeatur , vere dici potest primam orationem Mista respondere , cum prima oratio vel de SS. Trinitate,vel de Spiritu Sancto,

vel de B. Virgine legatur,de quibus etiam ipsa tota Missa di

citur. Disiti ou by GO Ie

55쪽

citur. Certe, si de aliis interdum Sanctis Missam ingratiarum actionem pro accepto quopiam beneficio legimus, i requenter eam etiam pro gratiarum actione vocitamus, nec.

tamen propterea juxta ipsos etia Ad versarios oratio pro gratiarum actione primae orationi jungi debet. Optime tamen faciet, qui sese consuetudini receptae in loco, in quo

versatur, accomodat. Hoc unum adhuc addo, mirum nemini videri debere, si in Mii a fallem solemni duae orationes primae per unam cIausulam claudantur, cum Gavanto

teste l. c. id ipsum fieri debeat in Collatione ordinum, Consecratione Episcoporum , Virginum, Ecclesiarum, Altarium 8e benedictione Abbatum, Coemeterii S c. VI. In Festis Semi duplicibus, etiam tempore Passionis, dicuntur ordinarie tres Orationes, &non plures, nisi aliud speciales Commemorationes exigant. Dixi Ordιnarie e quias tempore Passonis, infra Octavam Paschae & Pentecostes occurrat Commemoratio de Simplici, in Mii Ia de tempore , aut die in ista octavam, tertia Oratio non dicitur: scut nec in Dominicis infra Octavas occurrentibus alia communiter , quam Octavae fit Commemoratio. Arnaud. p. I. tit. 8. num. s. σε. VII. In Simplicibus dicuntur tres, quinque aut septem Orationes, modo impares sint, & septenis non plures. Quartitιt. 9. ρ. I. n. I 2. Excipe tamen Ferias infra Dominicam Hiasonis aut Palmarum occurrentes, in quibus duae tantum dicuntur , prima de Feria, sccunda de occurrente Festo simplicitantum. In MisIis vero votivis si quae fiunt per illas Ferias& Octavas iupra dictas n. 6. et lain si de Cruce aut Passione fiant) dicuntur tres Orationes aut plures, modo impares, ut proxime dictum, quia non sunt Mista de Tempore, sed U

VIII. Et si Rubricae plures praescribant Regulas ad cognoscendum, quas Orationes in Semi duplicibus & Simplicibus dicere oporteat, Omnes tamen videntur ad tres sequentes

revocari poste. Prima ess In omnibus Missis, quae sub Ritu Seiani duplicis vel Simplicis de B. Virgine exficiles ut fit in Octavis illius, in Sabbato vel implicite tuti fit in Vigilia& infra Octavam omnium Sanctorum) celebratur, secunda oratio de S. Spiritu,tertia Ecclesiae vel pro Papa dicenda est, sit

56쪽

Tars II. De Ritibus. subintellige, tam in hac, quam posterioribus Regulis, nisi

specialis aliqua Commemoratio alicujus Sancti vel Ferie o currentis facienda sit,ium enim illa secundo,oratio de S.Spiritu tertio loco dicenda erit, nisi haec quoque per secundam

Commemorationem faciendam extrudatur. Secunda Regula est. In omnibus Uigiliis & Semi duplicibus infra Oetavas aliorum Sancto lim occurrentibus dicitur secundo loco oratio de S. MARIA, tertio Ecclesilae vel pro ripa. Tertia est: In omnibus Semi duplicibus & Simplicibus , quae non continentur in prioribus duabus Regulis, secundo & tertio locodicedae sunt Orationes , quae secundo & tertio loco in D minicis de Tempore dici solent: quod si vero specialis Commemoratio occurrat,tum haec secundo, &' quae alioqui secundo loco dici debuistet, tertio dicenda erit. Excipe votivas de SS. Petro & Paulo legendas eo tempore,quo in Dominicis secundo loco oratio Acunctis dicitur: tunc enim, ne bis fiat explicata mentio SS. Apostolorum,secundo loco pro Oratione A cunctis, Oratio Concede, quae est prima anter Orationes ad Libitum dicenda est. IX. Cum dicuntur plures Orationes, & una est eadem cum alia ibidem dicenda , commutatur earum altera cum diversa vel cx Proprio, vel ex communi. Exemplum commutationis ex Proprio est calus Dominicae Septuagesimae occurrentis ante Festum Purificationis: nam quia Secreta ejus D ' minicae eadem est cum Secrcta de B. Virgine tunc dici solita,& quia B. Virgo plures habet secretas proprias, commutatur haec posterior cum alia Secreta propria ejusdem B. Virginis, videlicet cum Tua Domine ex votiva fuidem Missia , uti expresse in Missali post Dominicae Septuagesimae Secretam monetur. Exemplum vero commutationis ex Communi est casus Festi SS. Quadraginta Martyrum occurrentis in Feria quinta Cinerum: δd Festi S. Martini occurrentis in Dominica. 22, post Pentecosten : in utroque enim casu isto Secretae de Festis sunt eaedem cum Secretis de Feria & Dominicae commutabuntur itaq; in utroque casu Secretae de Festis cum aliis Secretis ex Communi desumptis, qui est planus sensus Rubricae r Quod idem fit in aliis Orationibus vel initio, vel in fine dicendis, si idem contingat, ita ut nunquam debeat commutari oratio unius Dominicae aut Ferie cum Oratione

57쪽

in isto Missa observandis, q9

propria alterius sequentis Dominicae aut Feriae, uti Gavantus & alii opinantur e maxime cum Orationes Dominicis &Feriis plerumque ita congruant, ut valde inconvenienter aliis accommodarentur. Ita Quarti ρ. tint. 7. dub. s. In orati nibus vero ad libitum providi Sacerdotis erit eas seligere, quae ejusmodi mutationi non sunt obnoxiae. Tametsi autem in his posterioribus duobus exemplis videatur prima oratio cedere secundae contra praerogativam primae Orationi debitam, juxta quam prima oratio non debet excludi e loco suo, id tamen non obstat; cum enim Orationes de Festo sive ex

propria Missa sumantur, sive ex Communi, sint formaliter idem, quia ad eumdem cultum ejusflem inncti spinant, Miantummodo materialiter sint diversae , iaci Ie apparet, per Giusmodi commutationem nihil fieri formaliter contra pra rogativam primae orationis, ut recte Paulus Maria Qua ii l. c. advertit. Sed quaeri adhuc potest hoc Ioco, quid faciendum sit, si v.g. dies infra Octavam Declicationis propriqEc lesiae cum Dcdicatione alterius Ecclesiae, v. g. Salvatoris aut Cathedralis Ecclesiae Dioeces anae occurrat. Ratio dubitandi est,quia una tantum habetur MisIa & Oratio pro Dedicatione , atque adeo non apparet, unde pro alterius Dedicationis Commemoratione Oratio sumenda sit. Sed res deri debet, etsi propria oratio pro annua indicatione una tantum adsit, adesse tamen orationem pro prima Dedicati ne i eam proinde demptis iis, quae primae Dedicationi propria sunt, pro Commemoratione secundae Dedicationis asia sumendam esse, uti de iacto praeticatur. X. In Missa de Patrono, qui nominatur in oratione Acunctis, in littera N.convenit illius iso alium nominare,Gavant. tit. 9. liti. H. Ita eadem Oratione, si Patronus sit dignior Apostolis v. g. S. Michael, aut S. Ioannos Baptista, ante

XI. In Missia de Sancto, qui titulus est Altaris, de quo tamen non recitatur Oificium, sed Missa tantum ad ejusdem Altare in die ejus Festo quia non debet omitti oratio illius, de quo fit ossicium j convenit, ut tertia sit oratio, quae tunc temporis secundo loco dicenda foret; est enim haec Missa ex

voti a s quia discordat ab ossicio γ& ex testiva s quia eo die

obiit Sanctus, aut alia ex causa tunc celebratur ejus mem

58쪽

so Pars II. Ritibus xia mixta. Ita Gavantus p. I. tit. '. liti. I. Cujus doctrina quidem secundum se vera est; ratio tamen, qua probat ex votiva mixtam esse , non placet, quia supra jam ostendi, non hoc ipso, quod Missa aliqua discordet ab Osticio, votivam esse. Rectius ergo tota Missa festiva dicitur, sed Simplicitantum ritu celebranda, quia majorem solemnitatem Ecclesia talibus Sanctis non concessit. XII. Oratio pro s eipso ad libitum non est dicenda , cum Episcopus, vel alius Major Sacerdote adcst,quia ob reverentiam potius pro ipsis orandum esset. Gavantus l .c.n. 3O. Pomm quia post editionem ultimam aliquot circa hanc materiam dubia sunt proposta, placet eorum decisionem breviter hic subjungere.

XIII. Itaque Q. I. An Sacerdos in Semiduρlicibus pro δε- motione sua pigit plures, quam tres Orationessumere ρ Resi . Gavantus sol. 27.n I 2. non esse plures dicendas, nisi ob commemorationem aliquam faciendamr addo ego, aut oratio quaepiam pro publica necessitate, v. g. bello, aut peste ave

tenda , sit praestripta ab Ordinariis. XIV. Q. 2. An quando in Altari privilegiato Missa legiatur , CV anima liberatio conceditur iis qua M sam pro defunctis aut certe Collectam de iisdem dicunt, haec caiιsas ciens sit, ut relι quis orationibus tribus in Semidumci dici solitis quarta pro Defunctis inseratur Θ Resp. videri omnino sufficientem , cum Iucratio animae gravis non immerito calua censeatur, atque adeo sicut ob necessitatem seu grave malum a viventibus avertendum oratio quarta tribus adjungi potest, ita non appareat, quare non etiam ad grave malum a Defunctis arcendum adjungi possit: nisi quis putet, decretum Alexandri VII. & Clementis IX. quo decreverunt, ut in Duplicibus Missae votivae non legantur, concesseruntque, ut Indulgentie, quae alioqui non nisi per Missam de requiem obtineri poterant, per Missam de occurrente Festo dictam obtineri queant, etiam ad Missas de Semi duplici extendendas esse , atque adco Collectam pro Defunctis in tali casu non requiri , quod aliis decidendum relinquo. XV. Q. 3. An fumosito, quod pro Indulgentsis taris ρria iugiati obtinendis collecta mo De netis dicenda sit, susciat

dicere Orationem viventibus er Defunct/s communem, quae in-- cipit: Disiti od by Go

59쪽

in ipsa Missa observanLs. steipit: omnipotens sempiterne DEUS, qui vivorum S e

Rei p. cum in oratione hac vere etiam pro De lanetis, licet non solis, Oretur, non videre me, cur non sufficere possit addictas indulgentias obtinendas. XVI. Q. . Au, quando oratio tertia ad libitum d cenda est, etiam de Sancto quodam Patrono,aut una ex iis,quae in Mij m 'tιvis babentur, a sumi post λ Resp. hanc decisionem totam pendere ex eo, quid per orationem ad libitum intelliga tur : si enim, ut aliqui putant, intelligantur cae tantum Ora tiones, quae circa finem Miisialis in Catalogo Orationum ad libitum continentur, clarum est, tantum unam ex iis sumi debere, atque adeo nullam de Saneto assumi posse. Secus videtur dicendum, si per orationem ad libitum inteli igatur omnis oratio ab Ecc Iesia approbata, uti sentire videtur Ga-vantus variis in locis. i. duin p. I. tit. 7. n. s. lit. K. sic loquitare: Praecedunt quaecumque orationes, quae ab Ecclesia certum babent locum , votivae, quae ad arbitrium Sacerdotas dicuntur , posteriorem occupant locum. Et scut votiva v. g. de Spiritu Sancto cedit commemorationi Fesi Simplicis, ita cedere debet Drationi a cunctis, mel atras,quae secundo aut tertio loco iubentur dici. Vιdettir durum aliquibus, sed rat onabile es , legem communem praepons arbitrio , hoc est, legi privatae, quam sibi facit

Sacerdos in orationibus votivis, qtiae non concordant cum Umio.

Ex quo textu clare apparet, hunc Authorem per orationem ad libitum etiam orationes votivarum Millarum intelligere , atque adeo ob paritatem rationis etiam orationem approba tam de alio Sancto admissurum,ita tamen, ut talis orat lo pG storationem a cunctis dicatur: quod quidem absurdum non

elle, vel ex eo colligitur, ita OA de facto oratio Fidelium praeponenda sit orationi de Sancto,si v. g. simplex Femina in Feria majori occurrat, & oratio Fιdelium ratione mensis dicenda sit. 2. idem colligitur ex p I. tit. 9. n. I 6. ubi cum sequentem Rubricam retulit let: Si cum plures dicuntur orationes , occurrat sieri commemorationem alicuius Sancti, ea ρonitur secundo loco: mox eam sic explicat dicens: Intelligebis com memorationem Sancti non ad libitum Sacerdotis ubi utique supponit talem orationem pro oratione ad libitum sumi pol

se sed eam, quae facta es in o Hio. 3. Idem insinuare videtur,quaodo eodem loco paulo inieri ui ait, si a Superioribus de-

60쪽

sΣ Pars II. De Ritibus cernatur pro publica caula oratio quotidie dicenda , eam dici

posse loco orationis tertiae ad libitum, cum tamen saepe talis oratio non sit una ex orationibus, quae in Catalogo orationum ad libitum ponuntur, ut si oratio pio Pace, vel eligendo Pontifice imperetur. Accedit, quod ipsa vox arbitrium latis innuere videatur, in Sacerdotis potestate ei se, quacumque orationem approbatam cx misi ali accipere, atque adeo orationes ad libitum non ideo positas et Ie, quod necessario una ex his sumenda sit, sed ut plures orationes ad manum habeat Sacerdos, quas pro variis casibus u lui pare posIit. Verum quia hanc controversiam nulli bi ex preise decisam reperio, satis erit, rationes pro utraque sententia attulisse, iliumque cuivis judicium relinquere. XVII. . , si a Pontillae vel Discuo oratio quaepiam pro publica necessitate dicenda ρracapiatur, ea singulis in is, etιam solemn bus dica debeat λ I f. cum Gavanto p I. tit. lit. I. Arna udo p. I. tit. 6. Andrea Piscara p. 2. l. 2. Seet 8.

c. s. in Festis Simpl icibus & duplicibus eam vel loco te tiae orationis ad libitum dici posse, vel ultra illam quarto loco dici; in Duplicibus vero primae Classis dici non debere ;uti S. Rituum Congregatio 2 7. Aug. I 627. decrevit. Imo nec in Duplicibus secundae Classis eam dicendam esse juxta communiorem illum insigniorum Ecclesiarum urbis Gavant. putat, licet Piscara id concedat. XVIII. Q. 6. . An etιam in nivatis necessitatibus oratio eiusmodi addi possit a Sacerdote pri Piscara l. c. ita quidem peritos aliquos a se interogatos sensitIe; addit tamen tuo iudicio conlu Itius facturum, qui Rubricas stricte observare voluerit, omissis hujusmodi orationibus, & per obedientiae meritum, ve I etiam magis seriam commendationem hujus Decessitatis stib Memento iactam compensatis.

XIX, Q. 7 An quando in oratione A cunctas Patronus ρ rtiteram ' . indicatus nominandus est , quilibet nominari ρo ste Et an etiam mures nomιnara queant Θ lue . Cum liberum Sacerdoti arbitrium concedatur, Sanctum aliquem ea in oratione nominandi, non apparere causam, cur non quemvis Canonigatum Sanctum ibi nominare queat, nisi privato aliquo praecepto ad certum Sanctum nominandum constringatur. Sed

nec duos nominare prohibitum videtur, maxime si tales sint,

SEARCH

MENU NAVIGATION