Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

o PRIvILEGIA ROM. PONTIFICI utique ceteri Apsoli, quod fuit Petrus, pari consertio praediti re

honoris, S potesatis e sed exordium ab unitate princisitur ... 'se atus unus est, cujus parι asinguli; in illidum tenetur. Tertio S. Ambrosii, qui lib. a. de Spir. S. Nee Paulus, inquit , inferior Petro .... cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus, num qui Je imporem nescit facit aequalem , libde Incarn. cap. q. Hie Petrus ubi audivit, inquit , vos autem quid me dieitis δsatim loci non immemor sui Primatum egit, primatum eonfessionis utique , non honoris, primatum dei, non ordinis r di serm. ia. de SS. Petro,& Paulo,rnter illos, ait, quis cui praeponatur incertumes: puto enim illos aequales esse meritis, qui aequales sunt passione. Resp. ad primum , primo equidem Clementis Alexandrini laudibus detractum aliquid nolim , compertum est tamen , quod etsi adnixi viribus omnibus eruditi multi sint, sive ut eumdem ab erroribus expurgarent, vel saltem excusarent, uti Nourius Ceillier , Calmetius , Dupinius, Annatus, Bollandiani , &alii , . sve ut ejusdem nomen Martyrologio inscriberetur, de ejus Sanctitate testimonia adserentes Eusebii, S. Hieronymi , Theodo in leti, Auctoris Chronici Paschalis , S. Maximi Monachi, S. Joannis Damasceni apud Combe fistum, Ruinartium, Honoratum a S. Maria , Laubrustellum , & Natalem videnda : producentes praeterea Usuardi, Vespucii , Maurolici, Gale sint, Ferrarii,

aliorumque Martyrologia , quia tamen vix , ac ne vix quidem ille erroris omnis prorsus expers pronuntiari potest, in quam rem

legendi Photius Cod. ros , Cassiodorus de divin. institui. cap. , Petavius Theolog, Dogmat. lib. I. cap. 4, Bellarminus de Script. Eccles. δε Miratus in Bibl. cap. 38., nec dissitetur Halloix ejusdem vindex , ut propterea a S. Gelasio apocryphis Clementis opera fuerint adcensita: &quia vestigium nullum superest, quo liquido constet de ejus Sanctitate, aut cultu et oli in ceu sancto ab Ecclesia delato , de quo legendi Coin fisius in Bibl. concionat. , DO-minicus Georgii in notis ad Martyrologium Adonis Is . Decem bris, Michael a S. Joseph tom a. Bibliographiae Criticae , S Solerius in notis ad Usuardum die ς. Decembris: proinde doctissimus , ac prudentissimvs Pontifex Benedictus X l V., ex cujus sacra

eruditione plenis litteris Apostolicis ad Joannem V. Pori alliae

102쪽

VINDICATA. PROLE C. S. III. II Regem novae editioni Martyrologii praefixis , ista delibavimus ,

a Clementis Alexandrini nomine ea in editione abstinuit. Non tanti igitur facienda ejus auctoritas est, ut exinde grave negotium

nobis facessitum eat. Nihilominus R. secundo locum Clementis apud Eusebium mendosum esse. Nam etsi habeatur in Codice Basileensi versionis Rufini, tamen in Codice Coloniensi optimae notae non habetur vox Primatur, nec legitur Apostolorum , sed Hierosebmorum Episcopum r, sicuti neque in quibusdam optimae notae Codicibus Eusebianis, quos Valesius vidit, & contulit. Cum lusce Codicibus cohaerent Codices Graeci, tum Vaticanus, tum Parisiensis r cohaerent quoque Nicephorus lib. a. cap. 3 , qui resert Eusebii locum , Petrus , inquiens , o Vacobus , ε ' γοan 'nes , quos Dominus praecipuo dignatus fuerat honore, pos Ascen-

sonem ejus gloriam non ascitarunt, sed Deobum justum Episcopum Hierosolymorum elegeruat: Eusebius ipse, qui lib. a. cap. I 4. S. Petrum vocat Apostoloriim Maximum, V Principem; de S. Ber nardus, qui lib. a. de consid. Facisur , inquit , una Hieroselyma contentur uniυerstatem Petro cedit. Porro Christus non Hierosolymitanae, sed universalis Ecclesiae Caput fuit, eique , non lacobus, sed Petrus successit: neque Mater Ecclesiarum facta fuit Hierosolymitana, sed Romana Ecclesia, seu illa antiquitate Materfuit, ista vero auctoritate . Hesychium vero eo loci hyperbolice

Oratoris more loclitum , non vero ut Scripturae sacrae interpretem , aut dogmatis expositorem decet , exinde constat, tum

quod orat. de S. Andrea apud Photium Codic. a 69. similia de S. Andrea dicat , atque de Jacobo dixerat: Sacra illa , inquiens, tuba Andreus , primus Apostolorum fartur, prima Ecclesie δε-lumna , ante Petrum perra , Flandamenti fundamentum , initii Primitie Ue. tum quod optime norat Patriarcham Hierosolymorum Primatum super alios non modo nunquam habuisse , sed imo quintum in Patriarcharum numero, nullo tamen adjecto jure, ex indulto Nieaeni Concilii Iocum obtinuisse. Resp. ad secundum pessime, ac perperam Rigallium colligere ex citato textu S.Cypriani, ut cui praefata verba desint , non posse S. Petri Ptimatum inserri, , tum quia citata verba mille ab hinc annis, & amplius ex S. Cypriano lauda

103쪽

a P Rivi LEGIA ROM. PONTIFICita suerunt a Pelagio II , qui obiit an. sso. in epist.2. ad Eliam , &Episcopos Istriae, quae ordine A. inter ejus epistolas prostat tom. 3. Concit., Hard.pag. I7,eaque Pamelius Aldo cuidam Grammaticonixus textui inseruit;tum quia in illo textu asserit S. Cyprian. -- per ununa Petrum aedificatam Ecclesiam , & uni Petro pascendas oves concreditas; unam fuisse a Christo institutam Cathedram, ut unitas manifestaretur, & exordium denique ab unitate proficisci: quae sane consistere nequeunt, nisi Petro Primatus adiudicetur e ergo dum S. Doctor pares Apostolos potestate facit, de honore, loquitur de potestate extraordinaria , quam habebant cum dependentia a Petro , & quae ipsorum morte periit, non de potestate ordinaria , quam habuit Petrus, quaeque ad successores Romanos Pontifices pertransit: ita exponit Bellarminiis r qua de potestatis ordinariae , & extraordinariae distinctione conser dicenda ad hujusce articuli calcem in observat: vel loquitur, ut exponit Perronius cap. I 6. respons. ad Regem Angliae, & post ipsum Natalis hist. Eccles. ad saecul. I differt. 4, de potestate intrinseca , &esi sentiali , in eo posita, quod possent omnes ubique Christunia

annuntiare, Ecclesias instituere , Sacramenta administrare &c. . non vero de potestate extrinseca , & accidentaria in eo posita, quod ad servandam unitatem necessarius sit ordo , dispositio, &dependentia, cujusque unitatis centrum, sons, & radix fuerit S. Petrus , a quo Ecclesia universa ordinem , dispositionem , &dependentiam haberet, ut una esset. Duo scilicet necessariata, erant Apostolis, ut rite munere suo Apostolico fungerentur : primo, ut illud cum potestate a Christo concessa exercerent, secundo, ut nonnisi servata Ecclesiae unitate illud exerceretur: desectu auctoritatis, qui Apostolatus munus obiret, non jam Apostolus , sed Pseudo-Apostolus audiret: .desectu unitatis , jam non catholi eus , sed Schismaticus esset: ergo , ut nihil Apostolico muneri in Apostolis deesset, necessaria erat potestas a Christo collata Evangelii annuntiandi, di necessaria erat potestas in Petro ad unitatem servandam: ac proinde, ut a potestate Petri dependerent Apostoli, oportebat , non secus ac a Romano Pontifice Episcopi pendeant,necesse est. Id docuit S.Cyprianus,& dum docuit Episcopatum esse unum, crius parι asingulis inflidum tenetvr , docuit

unum

104쪽

VINDICATA. P R o L E G. sy. III. 73

unum esse ratione ordinis, & caracteris . Idem enim,de indivisibilis est in Episcopis, de Summo Pontifice: non vero unum esse ratione auctoritatis, de jurisdictionis: nam alius est in Episcopis, alius in supremo Capite . Vel docuit unum esse unitate originis, de corporis , quatenus Episcopatus omnes particulares ab Episcopatu Romano , veluti ab origine exorti cum eodem unum Pastorum corpus constant, cujus Romanus Pontifex, sicuti S. Petrus,est Caput, cujus proinde partem singuli tenent in solidum utique , nam idem

ordo, 3ccaracter in omnibus : non autem unum esse unitate auctoritatis , de jurisdictionis , ouasi omnes Petro , & Pontifici Romano aequales sint, nec proinde snguli partem Episcopatus aequo

jure tenent. Non absimiIi namque ratione arbori Ecclesiam, radici Pontificem comparat S. Gelasius I. epist. 8. ad Anastasium Imp,.& S. Jnnocentius I. epist. ad Patres Concilii Mileuitani Pontificem fonti, Ecclesiam rivulo: at non radicem arbor, sed arborem

radiX portat, atque ex fonte rivus manat. Ea erat namque S. Doctoris mens Episcopatum esse unum, sicut una est Ecclesia: Ecclesia vero una est unitate fundamenti, de Capitis et igitur Episcopatus est unus unitate originis , & Summi Pontificis , a quo pendet. Id exemplo illustratur . Siculi quum a Senioribus Spiribtus, ac potestatis Mosis portio quaedam participata est, non quod dividuus esset Spiritus Domini, sed ut exploratum Hebraeis esset sartam tectam Mosi suam constare dignitatem , & 72 Senio res ab eo suae potestatis originem sumere,quibus proinde nefas Bret , ac Schismatis nota vel se a Mosis subjectione subducere , vel se Mosi in auctoritate coaequare: ad hunc fere modum Christus D. S. Petro supremam potestatem concredidit, ex qua in alios quo que Apostolos, non secus ac Romanis Pontificibus, ex quibus in alios deinde Episcopos pars quaedam demueret, ea tamen lege , ut ad servandam unitatem omnes Apostoli a Petro nonia

secus ac a Romano Pontifice Episcopi penderent jurisdictione,&potestate, nec ullo modo se illi coaequare praesumerent: quocirca

b. Cyprian. epist. ad plebem Deus unus es, ajebat, o Chrisus unus, S una Ecclesa, ἐπ Cathedra una super Petrum Domini voce funda ta, de epist. ad Jubajan. 3. uo , inquiebat, venturus es a quis tit Θ Utrum ne ad haereticos, ubi fons, s fluvius aquae vitalis omni-.Pars I. Κ no

105쪽

no non es Θ An ad Ecelesiam, qua una es super unum , qui Claves ejus accepit voce Domini fundata Z Quod si .mimis Samariam ab Apostolis Iegitur Petrus , non id mandato , & auctoritate , sed suasione, prece , & consilio factum est , ut fideles in fide confirmaret . Neque enim Missionis nomen indicium est semper subjectio nis , siquidem aliquando a subditis mitti integro honore, jureque superior possit, cujusmodi trinum Baronius ad annum 3 3 num. I Isuppeditat exemptum: Phinees Principis Josu: aa ab Israelitis missi ad investigandum de altari trans Iordanem erecto r Pauli, &Barnabae Aist. i s missorum ab Antiochenis Hierosolymam ad consulendum Apostolos:Ismaelissum nai Pontificis, teste Iosepho, a Judaeis missi Romam ad Neronem adversiis Agrippam Regem , necnon adversus Festum Praesidem . Resp. ad tertium S. Ambros primo,& tertio loco ex Objectis Petro Paulum coaequare, non in potestate, & primata; nam alienum ab hac sententia S. Ambrosium supra ostendimus 3 sed in meritis, laboribus , & passione , ut ex textu objecto satis constat. Secundo vero loco respexisse S. Doctorem dumtaxat ad consessionem, & fidem Petri , quia scilicet nondum primatum honoris , & ordinis acceperat, quem nonnisi

post consessionem accepit, ad quam consessionem , & Christi promissionem respiciens subinde S.Doctor subdit: Hic es ergo Petrus, qui respondit prae eeteris Aposolis , imo pro ceteris , es ideo fundamentum dicitur. Mitto cetera Ievioris momenti, ne in re explicatu facili , atque ceteroquin ab aliis optime exornata , numerisque omnibus absoluta longior praeter modum sim. Conser interea , si per otium liceat,praeter illos, quorum pag. 9, 33, 33, & IT cum laude meminimus , a quibus de Primatu Petri praeclare actum est , Alexandrum a S. Elpidio tract. de Eccles. potest . , Alvarum Pela-Sium de planctu Eccles cap. 37 ; Barlaamum Jeracensem Episco.

pum epist. ad amicos Graecos apud Canisium tom. q. antiq. lect., Georgium Trapezuntium apud Allatium Graecis orthod. tona. I IAbrahamum Betovium lib. de Ponti f. Rom. , Gregorium Nun-nium Coronellum de vera Christi Ecclesia lib. 6 3 Jacobum Latomum Controver. 3. capit. q. Iὴ Jodocum Coccium in Thesau. lib.7

Antonium Augustinum in diaIog.; Faustum Naitonum in Evopli fidei

106쪽

ViNDICATA. PROPOSITIO. 7s fidei pari. 3. cap. 3; Leonem Allatium de consens. Eccles. Occid. ,& Orient. lib. I. cap. 4, Petrum de Marca differt. de singul. Primatu Petri; Augustiniim de Bellis de ab sol. S. Petri Monarch. , Isaacum Haber tum de Cathed. , seu Primatu S. Petri I Natalem Alexandrum hist. Eecies. ad sarcul. I disp. 4 , Lequiennium

Panopi. advers. Graecos i Orsilum de irrefor. Ronran. Pont. jud: . Blancum de Polit., & Potest. Eccles. tom. 3. cap. 3, S. I 2. Pro coronide , ut desponderam , observes velim potestatem i qua in Ecclesiam universam potiebantur, ordinariam in Petro, in aliis Apostolis extraordinariam fulta, adeoque in ipso S. Paulo, docent S. Thomas Leet. I in epist. ad Rom.; Suarez de Legib. lib. , cap. 3; Acugna in decret. Gratiani p. I. dist: o. can. 2;

trov: I tradi. a disp. I. sedi. a ; Bellar minus lib. i de Rom. Pontifcap. II ; Petavius lib. I. de Hierarch. Eccl. cap. 3 ; Amicus tom. Disp. 6. sest. I; Pereet in Pentateucho fidei cap. a I ; Valentia tom. 3disp. a punct. 7 Dri edo lib. 4 de variis dogmatibus cap. 3 par: 3 Alvarus Pelagius de planctu EccI. lib. I cap. 6.; Canus Theolog: Ioc. lib. 8 cap. ult.; Sotus in 4 disp. ao qu. I art. 2, & 3 Beccanus contr. tom. a lib. I. demonstr. 3 art. s; Emanuel Schel si ratius Antiq. illustr. dissert. a cap. I ; Alexander de Τurre de Eccl. hierarch. lib. 4; Diana loc. cit.,& alii docentes nempe in Apostolatus officio Petro aequales omnes Apostolos , in Primatus dignitate omnibus praestantiorem fuisse Petrum , quibus plane nihil tale opponi potest, quod non facile exsuffletur, quove minus rata a firmaque existat illorum opinio .

De Privilegiis Romano Antisci in Persona Sancti Petria Chriso Domino collatis: nimirum Primam in Ecclesa , Indefectibilitate in fide, es suprema Atesate

in cincilia Oecumenica.

PROPOSITIO.ROniano Pontifici in Persona S. Petri Christus Dominus vices

juas demandans , o commendans, Primatum in Ecclesam iversam contulit honoris, Muctoritatis , ta Iurivdictionii , cujus

107쪽

confectaria ea essent e L, ut Ecclesie universe dicens, seu ex Cathedra, ut 0vnt, de rebus ad Mem , aut ad mores pertinenti. bus pronuntians, sit falli, ἐπ fallere omnino nescius: II. , ut G. etesiae etiam in Concilio universali collecta ita praest, ἐπ praemineat, ut eidem Ecclesae , seu cincilio universali si omnino superior , atquesuper illud suprema potiatur potesate .

Propositio, ut prostat secundum omnes suas parteS, uno e dem , continuatoque argumentorum tenore secundum seriem Articulorum , quos cum par. I, tum par. a. ordine duodenario servato Elenchus exhibet, probanda assumitur. At principio operae est pretium animadvertere potestatis, ac regiminis duo imprimis esse distinguenda genera , quorum aliud Monarchiam , in qua quidem uni alicui, & soli praecipua, atque suprema Regiminis cura concessa est , eaque jure divino , aut humano e alterum Vero Polyarchiam nuncupant , in qua plures principantur . Quae quidem rursas in duo genera bipartitur, Aristocratiam , in qua pars Civium minor, sed genere , censu , opibus, prudentia , &virtute praestantior administrandae Reipublicae potestate potitur , di Democratiam, in qua omnes, quoquot sunt cives,promiscui generis , inopes, aut locupletes, ignobilis, aut illustres, pari jure participes sunt potestatis , atque viritim administrandae Reipubliace Clavo manum admovent. S. Thomas I. a. q. arto 4, Nq. I S. art. I. tertiam adjicit speciem, Oluarchiam scilicet, idest principatum omnium optimatum . Ex his autem , quae coalescunt , atque mixta vocantur , cetera regiminis genera missa iaci

muside quibus adiri poterunt S. Isidorus lib. Etymolog. cap. I o, S. Thomas loc. cit. , Bellar minus lib. I. de Eccles. Hier. cap. I , Peta vias lib. 3. de Eccles. Hierarch. cap. 1 3, aliiqne innumeri. Se cundo inter hasce regiminis species Monarchiam Aristocratia,Democratia, & OIigarchia praestantiorem esse pluribus qua Phila sophi, di qua Theologi ostendunt, primo ex Sacra Seriptura, qua constat a Deo Ο.M. Monarchiam praescriptam hominibus in Lege naturae; Nam ita Adamo ad an. s3ci , quot visit , in posteros monarchicam potestatem collatam significat S.Chrysostomus ho- mil. 34. in epist. I. ad Corintho cap. 13 , & constat Gen. I , a 6 , atque Hebraeia in Lege Mosaica, ita enim Patriarchis primo, D cibus Dissiligod by Gorale

108쪽

ViNDICATA. PROPOSITIO. ZZcibus dein, iterum Iudicibus, praeterea Regibus , postremo denuo Ducibus hujusmodi regimen de mandatum liquet e de Patriarchis Gen. i 3, i , & 38 : de Ducibus Exod. 324 Deuter. II :de Judicibus Iudic. r , 3, 6, 9, Io, & II : de Regibus lib. I, 2, 3,& 4. Reg. : de Ducibus iterum lib. I , & a. Esdrae, & lib. I, & a.

Machab.: unde Monarchiam viguisse etiam in veteri Hebraeorum Ecclesia observavit Beccantis in analog. Vet. Test .cap. 6. q. 3: neque negarunt Calvinus lib. q. instit. cap. 6 , g. a , & Centuriatorcs lib. I. cap. 7. Secundo ex testimoniis, cum Philosophorum , e quibus Plato in PoIitico 3 Aristoteles lib. 8. Ethicor. cap. I O , &lib. I a. Me thaphys. 3 Plutarchus opust. de Monarchia I Seneca lib. a. de benes , Boetius lib. 3. de consolat. I Philo lib. de confusione linguarum :itum Patrum , e quibus S. Justinus in cohortat. ad Gentes , S. Cyprianus tradi. de Idol. vanit. ἱ S. Athanasius orat.adversus Idola ; Lactantius lib. I .institui. cap. 39 S.Chrysostomus hom. 3 . in I. ad Corinth. , & homil. 3q. in epist. ad Hebr. b Theodoretus Serin. 3. de Angelis , Eusebius orat. de Constantini laudib. ; S. Hieronymus epist. ad Rusticum I S. Τhomas I. Par. q. Io I. art. 3 , & lib. q. contra Gent. cap. 76 3Pius Π.Constit. In minoribus S. I o. & seq. in eam sententiam unanimes concedentes omnium optimam esse Monarchiam . Tertio Ratione , qua constat in administratione Monarchica tam paucio- a , ac leviora occurrere incommoda , quaeque si occurrant, praesto esse unius Monarchae imperium , qui illa confestim, ac facile eliminet ; quam tutius, ac melius custodiri, augeri, & conservari bona, quippe quibus una Principis ad vigilet mens studio partium minime abrepta , una Principis adsistat voluntas a propriis

commodis nequaquam abstracta. Praeterea Monarchiae essentiam , ut vocant , seu rationem ejusmodi regiminis aliter non constare ,

quam si unus praesideat, etsi sint, qui negarint , planum fit tamen ex Platone in Dialogo de Regno ; Aristotele 8. Ethic. cap. I o , Simplicio I. Physic.textu I9; Aphrodiseo Methaphys. Ia; & notarunt Reinardus Κoning in theatro Politico par. I. cap. 2 O , Henricus Vel stentus Politicar. quaest. de cad. 7. q. 3, Henricus Haenno

nius in disput. polit. disp. 9 , Henningus Arnisaeus in doct. Polit. cap. 9, Theodorus Reinchinch de resim. saecular., & Eccles. lib. 1 a

109쪽

lib. i. class. I. cap. I , Christophorus Besaidus in Synop. Polit. doctr. lib. i. cap. 4, Georgius Sconborner in Polit. lib. I. cap. I, Gersonius de auseribit. Paepar consid. 8 , Aliacensis de orig. Eccles potest. , Almainus de suprema potest. Eccles, cap. 4 , Duvat Ilus de potest. Rom. Pontis. par. I. q. 1, aliique a nobis laudandi , ubi de Juri Q. Eccles, atque apud Dianam trach. I. de Primatu sect. 3. Postremo a Christo Domino non secus atque Ecclesiastica hierarchia instituta est , ita in Ecclesia regimen institutum Monarchicum docent adversus Buddeum, Salmasium , Richerium , Spalatensem , ejusque spernendi facile generis homines Leo ΑΙ- latius de perp. consen. lib. I. cap. 2 3 Duvallius in Elencho li- , belli de Eccles.,& polit. potest. ἱCellotius lib. I .de Eccles. hierarch cap. a ; Hallerius lib. i. de Eccles. hierarch. , Almainus de suprema potest. Ecclesiast. cap. 4 , Petavius lib. 3. de Eccles hier.

cap. I 6, Morinus Exercit.Eccles. lib. I. exercit. I , Gravina tom. 3. par. a, lib. q. controv. 3 , Octavi u s Iadertinus disp. a. art. I. introd. ad lectur. off., Natalis hist. Eccl. ad saeculum I. dissert. 4, Coutantius praefat. in tom. I. collect. epist. Rom. Pontis, Tournellius de Eccles. q. s. art. a , Petitdidier trach. de insallibit. Papae , Chartasius de liberi. Eccles Gallic. lib. 3. cap. I I , Hieronymus a S. Augustino controv. 7. differt. 6 , Orsius de irrese. Rom. Pontis judicio,& suprema auct. lib. , Blancus de potest . , & polit.

Eccl. tom. 3. lib. I .cap. 3. Mitto Bellarminum,Sanderum, Beccanum,

Perronium , Coesse tellum , Mauclerum , Boverium, Macedum , Dianam, aliosque sexcentos de Schola Theologos, in hac re dili- senter versatos, a quibus sparta isthaec satis superqtie exornata est , ut de ea agere nihil sit aliud , quam agere actum : quibus , in eo quod juris divini adstruunt Ecclesiasticam hierarchiam , adstipulati sunt quoque Protestantium plurimi, quorum alio in loco commemoratio occurret. Sunt vero hujuscemodi praecipua , quibus dogma isthoc fulciunt, de communiunt argumenta. Primo in sacris Scripturisdicclesia vocatur alernum,Daniel. 212 4,S M tth. i 3,quem locum de Ecclesia intelligi iubent S. Augustinus lib. Io. de Civix. Dei cap. se , & S. Gregorius hom. I a. ii Evang. Con paratur eadem mox cumExercitu bene ordinato,Canti c. 6. Diuiligod by Corale

110쪽

tic. 6. 3, cum ovili, Joann. Io, δύ, cum Do mo, I. Tilnoth. 3, I 3, cum humano Corpore, I . Corinth, II, cum Nave , seu arca Noe, i. Petri 3: Itaque sicut regnum regitur ab uno Rege , exercitus ab uno Duce , ovile ab uno Pastore , domus ab uno Patre familias , corpus humanum ab uno Capite , navis ab uno Nauarcho , ita Ecclesia ab uno Rectore Romano Pontifice. Secundo a SS. Patribus, quae ex Sacra Scriptura excerptae sunt, varie modae similitudines apprime Ecclesiae gubernio aptantur , quae de Exercitu a S. Hieronymo epist. ad Rusticum ; quae de Ovili a S. Cypriano epist. 6. ad Magnum ; quae de Domo ab Ambrosiastro comment. in I. ad Timotb. cap. 3, quae de Arca Noe a S. Cypriano praec. epist. ad Magnum; quae de humano Corpore a Cathech. Rom. par. I. art. s. Praeterea in Ecclesia , ut praedicat Apostolus Ephes. q, est unus Deus , una Fides, unum Baptisma ; operae ergo

est pretium unum esse Pontificem , qui Dei vicibus langatur, qui de fidei controversiis Iudicium serat, qui baptismo iuitiatos in unitate contineat. Hinc S. Cyprianus epist.. o. ad pleb. Deus unus es, ait, Christus unus , ει una Geloia, s Cathedra una super Petrum Domini voce fundata: & Iib. de unit. Ut unitarem , inquit, manifesaret , unitatis ejusdem originem ab uno Petro incipientem sua auctoritate Deus disposuit et S. Optatus

lib. 7. ad ver. Parmen. Euno unitatis , inquit, Neatus Petrus ...

ἐπ praeferri Apsolis omnibus meruit , s Claves regni GA-rum communicandas ceteris solus accepit : S. Hieronymus lib. advers. Jovin. Propterea inter duodecim unus eligitur, ut Capite consituto Schismatis tollatur oceola , & S. Eulogius Alexand. lib. a. adv. Novati an . apud Photium cod. 28 o. ideo Neque Dauni, neque alteri cuipiam Aposοlorum dixisse Salvatorem, ait, Tibi dabo Claves regni caelorum &c. Praeterquam Petro . Similia scribunt S. Pabianus epist. 3. ad Sympronian . , & S. Augustinusser m. as .edit. PP. Benedict. Tertio etiam atque etiam a Christo Domino inEcclesia universa Sacrorum Principem unum suisse praesemina, qui summa in ea potestate polleat, eumque principio S.

crum, atque post ipsum legitimis suffragiis ipsi suffectum Romanum

Pontificem, uno ore, unoque sensu praedicant Patres, Pontifices,

Synodi, Scriptores , quos suas in singulas classes distributos cu mi aude

SEARCH

MENU NAVIGATION