장음표시 사용
111쪽
laude suo loco commemorabimus, atque paulo post brevi ea talogo multam partem comprehendemus. Qui quidem , aut ex laudatis locis Sacrae Scripturae , aut ex accepta , & numquam interrupta successione ab Apostolis manante traditione , S. Petro non modo, sed & Romanis Pontificibus a Christo Domino Principatum , eumque Monarchicum collatum esse collegerunt , & scriptis
E rationis penu quoque petitis argumentis idem adstruunt, e quibus illud eri , quod quum Monarchi cum Regimen prae ceteris ejus generibus sit praestantius , Reipublicae Christianae gubernandae conducibilius , Ecclesiasticae rei gerundae opportunius, quippe quod Ecclesae unitati, fidei integritati, morum disciplinae custodiendia , conservandis, consulendis praesto est Ponti senab alterius consortio minime pendens, neque aliorum consensum praestolaturus , palam fit illud a Deo prae ceteris in Ecclesia institutum esse , qtio posito bona talia, tantaque consequi pronum est ordine, numero, duratione , natura , diffusione majora . Eo vel maxime, quod Monarchicum si Regimen triumphantis Ecclesiae , cui praeest Deus 3 idemque suerit Militantis, quamdiu ipsi praefuit Christus . Illud quoque , quo SS. Justinus , Cyprianus , Optatus, Paci amis, Augustinus , Hieronymus, S Thomas supra laudati usi sunt, videlicet : illud Regiminis genus melius est, ideoque in Ecclesia a Deo institutum , quo melius regitur multitudo : eo autem melius regitur multitudo, quo magis resistitur divisioni,&servatur unitas: nam hinc Christus Matth. I a. Omne regnum, inquit , isse divisum deflabitur : & illinc S.Τho. mas a. p. q. a o 3. art. 3. optima, ait, gubernatio es, quae sit per unum , rationem reddens ; quod, subdit, Aut omnia do erant bonum , ita desiderant unitatem, sne qua esse non possunt : munumquodque in tantum es, in quaatum unaem es: mde videmus, quod res repugnant suae divsoni , quantum possunt. Exinde con- cIudit. Unde multitudo melius gubernatur per unum, quam perplures : nam Paulo superitis dixerat: manifesum es enim , quod plures multa unire , concordare non possuat, ns ipsi aliquo modo uniantur . Atqui regimine unius, potius qua in plurium , resestitur divisioni, di servatur unitas : ergo regimine unius melius
112쪽
regitur multitudo : ergo regimen unius tamquam praeces lentius
in Ecclesia Deus praescripsit. Quae duo quippe, ut observavit S. Thomas ibidem , unius regimen vitiarent imperitia , scilicet, vel impotentia, hic locum non habent, ab hisque sat praemunivit,& praecavit, cum ejusmodi enim primatu a Deo dicimus Romano Pontifici contra imperitiam collatum privilegium in fallibilitatis,& contra impotentiam , praerogatiVam supremae auctoritatis , cui
universi sub sint. Huc spectant, quae SS. Basilius hom. 8. in He-Nam. 3 Ambrosius lib. 3. cap. a. in Hexam. 3 Chrysostomus hom. a. in Joan. , & Hieronymus in cap. 2I. Matth. de malis in
Rempublicam facile inserendis a multitudine ad seditiones prona , in proposito difficile persistente ; atque ad mobilitatem iaci. li. Huc spectant quae de bono unitatis , deque modo consulcndi eidem bono a Deo o. M. constituto , inque eo reposito , ut in Ecclesia ab se rectissime instituta unus esset Primas , sacrorumque praeses Romanus Pontifex ex Protestantibus ipsis professi sunt Blondellus de Prim. pag. a , quo loci s Protesantes , inquies neque Apostolica Cathedrae dignitatem unquam veteri Romae denegase ; neque Primatum , quem habet in vicinas Ecclesast, imo etiam quem aliqua ratione obtinet in universsas : & Grotius in prole g. super. f. a. circa finem. Sed & haec Grotius superaddit in animad. advers. Andream Rivetum ejusdem factionis
hominem : Sicut Exercitus , sicut Navis regi non potes, nisper gradus praefectorum , qui gratas in unum desinant, ita nec
Ecesesa. . . . Deus .... ad res Optimas etiam optimas monsi at
vias , qualis es ad unitatem Ecclesiae eertus ordo . Hic ordo quis esse deberet, monstratit in Petro Christus r ei enim Claves regni Caelorum dedit pro toto Collegio , tanquam Collegii Principi. Grotio superaddendus Leibnitius epist. 8. ad Fabricium,
ubi scribit : G uum Deus sit Deus ordinis, que corpus unius Ecclesia Catholicae, er Aposolicae uno regimine, hierarchiaque universali continendum furis divini si, consequens es, ut ejusdem sit juris supremus in eo spiritualis Mugi ratus . Quamquam postea in eo
Peccent, secumque pugnent hanc in Pontifice Romano potesta- tena juris Ecclesiastici esse existimantes. Unum tandem monitum te volo . Non desunt de schola Pars I. L Τheo pittacu b, Corale
113쪽
82 P Rivi LEGi A ROM. PONTIFICI Theologi , iique doctissimi , quorum opinionem , absit ut
nigra aliqua nota aspergenda in arbitremur qui Ecclesiae regimen Monarchicum ita adstruunt, ut tamen temperatum sit, non equidem Democratia , nam laicos cujusque generis ab Ecclesiastici Regiminis consortio omnino arcent, & amovent, bene vero Aristocratia; nam Episcopos in partem regiminis Ecclesiastici advocant , quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei Porro in hac opinione unum liquet, quod verum asserimus , Ac latet aliud , quod a vero magnopere abhorret. Verum est Episcopos in regiminis partem assumtos : a quo autem Θ a Romano Pontifice dubio procul, qui jurisdictionem in ipsis adauget , minuit, aristat , tollit , suspendit, transfert, ampliat, conseri . Vero autem est absimili mum ita assumi Episcopos, ut ab
eorum consortio , aut consensu Pontificem omnino pendere oporteat , atque ita ut illo deficiente , aut denegato, Pontificis jurisdictio evadat infirma , & judicium eat inane . Duo itaque distinguenda sunt in hujusmodi Monarchico regimine Aristocratiarem perato : res, & modus rei, seu ratio , & usus regiminis e Bes , seu ratio penes unum Pontificem stat dicente Domino : Tu es Petrus Sec. Tibi dabo claves &c. Pasce oves meas . . . Confirma
fratres tuos : Modus , & usus in Episcopos a Pontifice effluit, a quo non in partem Apostolicae sedis, sed in partem solummodo Apostolicae sollicitudinis sunt vocati , Quam quidem distinctionem si revoces in dubium, aut imo deneges , alterutrum oportet a firmes: aut merum regimen Monarchicum in Ecclesia a Christo institutum ; aut cum regimine Monarchico Aristocratia mixto consistere Romani Pontificis supremam Potestatem, cui ceteri
Episcopi per orbem obsequi , obtemperare, ac subjici modis omnibus oporteat: Quod postremum si praefracte neges , Nae in
errorem Sea latensis , Richerii , Salmasii turpiter Iabascas omnino necesse est . Adeundus S. Thomas lib. q. contra Gent. cap. 76. ubi postquam ad Triumphantis Ecclesiae exemplar Militantis regimen Monarchicum exegisset , Iocoque suo ad universalis Ecclesiae gerendam curam suffectum S. Petrum a Christo Domino adnotasset, rationem Monarchiae Ecclesiasticae in eo constitutam subdit, ut Episcopi omnes a Pontifice potestatem accipiant: En ejus Dissiligod by Gorale
114쪽
ViNDICATA. PROPΟsITlo. 83 ejus verba : Hinces, quod Petro dixit . . : Pesce oves meas . Tu eonversus conorma ... Et ei soli promyit: Tibi dabo Claves . . ut 6senderetur potesas clavium per eum ad alios derivanda ad confervandam Ecclesiae unitatem . Post haec non inutile , ne C injucundum erit ex profana historia hanc in rem producere argumentum , quod pro confirmatione haberi poterit eorum , quae hactenus ex Theologiae penu de promta sunt. Caesar Augustus sententia diu , multumque suspen-ius , num Reipublicae bono , commodoque magis conduceret , si ejusdem summa apud unum staret, an potius in regiminis partem aut vocaretur Senatus salte in , aut Veniret pariter populus , ani-nao ipse paratus abdicare se Imperio , si publicae rei expediret, id se ipso deliberare impar consiliarios publicarum rerum peritissimos , ut resert Dio lib. 32. hist. Rom. , Agrippam ,& Moecenatem adhibuit. Inter hos itaque instituta acris disceptatio est de optima regiminis sorma deligenda : disceptationis vel o haec summa . Circa rem civilem , militarem , ac judicialem totam obversari Reipublicae gerendae rationem facile conveniebant. At triplicem rem hancce sartam , & tectam stare magis apud multos Agrippa volebat , apud unum e contra Moecenas . Agrippa Monarchiae ante serendam vel Aristocratiam , vel Democratiam argumentando hisce suadere conabatur . Homines idem nomen adeptos eadem natura esse genitos : si cives in eadem Civita- tertransigentes iisdem moribus educatos , iisdem legibus institutos e igitur in eadem conditione , in eodem genere constitutos, eodem modo appetere omnes aequalitatem S congruere etiam , utaeo uales omnes sint: si sic , contenti omnes , nec erit cur alter
alteri invideat: si secus , ecce tristitiam , invidiam , rixas , ac innumera in Republica incommoda . Haec ex parte Reipublicae prosecutus, ex parte Monarchae hanc sermam progressus est ostendere valde esse molestam , magnopere dissicilem, aleaque plenam . Principio Principi onus incumbet ad res iubanas curandas , ad alendos exercitus, ad urbes communiendas , pecunia rum ingens pondus conficere e quod civibus impositum , dum eorum plurimi imperent, grave non erit, siquidem ab eorum Voluntate pendens . & in commune eorum commodum impensui
115쪽
iri persuasis : non ita si a Principis unius voluntate pendeat. Praeis terea Principis officio cedet leges ferre, lites dirimere , pacta se-rire , praemia largiri , poenas decernere, munia dividere , jura dicere r id totum si una Principis sententia peragitur, facile suspicio incedit fieri id vel ex favore praepostere , vel ex furore praecipitanter , non iure , sed injuria , sed ira , sed inconstantia , sed libitu , sed libidine ; non ita si plurium consilio e quo fiet ut judiciorum exitus nec judicum tyrannidi, neque gratiae , neque voto , neque cupiditati imputetur . Quid quod ossicia , & onera promeritorum , personarum , qualitatum conditione in Republica& impartienda, & imponenda sunt ξ quae si a Principe uno fiant, fient facile ex praecipiti ingenio , ex privato affectu , ex praeoccuta sententia , ex proniori in adulatores indole, ex profusiori in sua commoda studio , ex praeconcepta de Reipublicae rebus opinione r si vero a pluribus fiant, quibus Reipublicae status undique sit perspectus, fient magis ex julto, ex honesto , ex decoro. His aliisque, quae pluribus persequi non juvat, Augustum a Monarchia capessenda absterrere conabatur Agrippa . Agrippae contra argumenta e Xcipiens Moecenas , Monarchiamque aliis Principatus generibus praestare ostendere adgressus , haec in medium inter alia momenta attulit. Sub Principe debere quem que partes suas diligenter obire pro uniuscujusque ingenio , vel in ducendo exercitu , vel in stipendiis erogandis, vel in Magistratu gerendo. Impendendam operam a Principe, ut res civilis, militaris, & judicialis ea ratione peragatur e impetrarique id iacilius a Principe operam impendente, quam a plurimis, qui magis suis impendiis seret, ut serviant, quam publicis . Superaddendam operam , ut suo stent loco leges : ne sine coercitione linquantur crimina: ut sint integri mores, ordo sartusti tectus, tandem unicuique tribuatur jus : praestari id a Principe , si Magistratibus praeficiantur viri probi : si sontes citra invidiam puniantur , si ad consilia viri praestantissimi adhibeam tur , si confugientibus , & reclamantibus faciles, pronaeque admoveantur a Principe aures ; si , quod ceteris praestat, in Republica unam Religionem vigere jubeat, uni Reipublicae utilitati se
studere summopere, nec non Religionis integris servandis juribus
116쪽
devovisse se totum dicto , factoque Princeps commonstret. Caesar Augustus animo paratus alioquin ad illius partes accedere,qui meliorem caussam propugnasset , Caesar , inquam, quum utrumque , inquit Dio loco praenotato , sapientiae , copioseque , S libera orationis causa magnopere collaudasset , Agae cenatis consitum praetulit . Adnectere juvat alterum ex sincera, vulgataque conlemone cujusdam non indocti Hetherodoxi excerpta . Is est Ioannes Leo- nardus Fr rei senius Argentinensis Academiae accatholicae Rector , qui in comitiis academicis oratione anno a 7 3. die 9.Majihabita de misero Ecclesiae Augustanae consessioni addictae statu, veritate extorquente palam fecit mala innumera in suam Ecclesiam inde evenisse , quod hierarchici gradus , ac Monarchici regiminis ratio jamdiu ab ea exulatum ivissent: extat oratio apud
Anselmum De sing. lib.inscripto Furis natara larva detracta plurimis libris sub titulo juris naturae , ut Pussorifanis , minec-cianis, Molpanis Sec. edit. Monachii anno II 3. fera, inquit, mihi Ecclesiae nostrae conditio videtur ratione formae regiminis , ἐπ satus. Etenim vix umbra ejus rationis Ecclesasica in ea apparet, quam Paulus requirit 4. epistolae ad Ephesos capite . Eo profecto loci S. Paulus sub corporis humani scheniate , quale esse debeat in Republica Christiana regimen declarat. Non secus enim, ac in
corpore humano eo omnis commissura conspirat , ut necessariam inter membra unionem conservet, & mutuum auxilium conso- eat 3 confoveri vero nequit, ac conservari, nisi membris omnibus superemineat, superstetque caput, a quo in totum corpus
influxus, imperiumque profluat, & protendatur: ita in Ecclesia necesse est unum eminere sacrorum Principem , a quo Omnes inferiores in ossicio contineantur , atque in omnibus necessarius unitatis nexus , mutuaque ossicii necessitudo conservetur . Pergit deinde ille in caussam inquire ns miserrimi Ecclesiae suae status. uaerenda es, subnectit, trisis hujus defectus ratio in eo , quod
Reformatores . . . prudentem regiminis Ecclesiasici ordinatιonem ad conservandam unionem externam absolute necefariam . . . p Or-jui neglexerint. Sed negligentiam hujusmodi in eam demum refundere debebat, si diligenter inquisisset, insaniam, dempn-
117쪽
tiamque summam , qua a Romano Pontifice secessione facta Re sermatorum quilibet suo arbitratu se in sacrorum Priesidem etigere gestivit. Ex quo enim semel a Romani Pontificis obedientia Protestantium Synagoga abalienata est, & descivit, apertas est adeo regiminis apud eos desectus , ut de eo non fuisset cur quaereret: quid enim quaereret nisi , ut remedium aptaret P quale vero conflatae ex hominibus, qui vel unius Pontificis a Deo ipso praefecti imperium pati de ei rectaverunt, percupidus quilibet suo imperio se regere , privatoque transigere ingenio P posthac ex eo de semi prosectum dolet iuris communis Ecclesiastici desectum, Reformatorumque desidiam , qui de canonum sylloge adornanda , atque Ecclesae Augustanae consessioni addictae tradenda minime fuerant solliciti. fit hinc, inquit, ut at a Gesesia particularis ex Carptavianis , alia ex Hisbeso. Omasanis , alia ex Titianis , alia ex Bohmerianis, alia ex aliis principiis jus sibi Ecelesiasteum pro lubituformet, magna cum Ecclesiae nnstra ignominia . Jure optimo ignominiae sibi imputant, qui Ecclesiae Romanae Iegibus , & disciplinis abrogatis, & abjectis , hominibus postea instituendos , erudiendo ite se dederunt , qui praeterquam quod non de jure Divino , aut Ecclesiastico, sed nihil nisi de jure naturae, aut gentium , aut civili tradiderunt; atque ita ut juris istiusmodi soli rationi , nihil Religioni commune esse voluerint ; ita
que immaniter aberraverint , turpiterque abierint abs vero, ac
bono , sed imo inter se ipsos, & secum ipsis digladiati sint, & discordarint, ut observant ex nostris Schuvaretius Soc. Jesu de jure nat. , de De sing. libro citato . Hinc, subdit, si Iatis fuissent providi Refirmatores in Germania , aut hierarthiam Glycopalem
eum Suecis, Danstque retinuiysent, aut con soriumjaltemIupremum , S univei Iale erexissent ad cognsycenesias omnes cassas Ecelestolicas regimen, ordinem , decentiam , dbciplinam , Minisi mrum vocationem , es dimissonem, Er alia negotia Ecesolastica con- cernentes . Quae est vero hierarchia eiusmodi , qualis apud Sue cos , & Da nos , quidve istiusmodi Cons storium , quale apud Ruthenos , & Moscos , ubi nullus adest supremus , unusque , cujus
prae omnibus valeat opinio, cuique omnes cedere sententia opor-
Ieat e simile plane accidet ibidem, quod Sγnagogae suae accidisse
118쪽
VINDICATA. PROPOSITIO. 87siibtexit Hetherodoxus Orator. Ecclesia Augusaaae confessioni addictus milis evola vermi in partes non tantum magnas, s lineas , sed N minimas dissecto , quarum quaelibet se movet, quandiu aliquales vires superfunt, ει quarum quaelibet sensim ,sensimque vitam , 9 cum vita facultatem se movendi amittit. Similis exercitui militanti sub variis Ducibus diversae dignitatis,diversa , pius contraria , nonnum ruam plane nihil decernentibus, NIL in υicem non subordinatis . Similis Urbi, eclus incolae nullo interse nexu civili uniti)unt, ita ut quilibet non tantum pater, sed ut quaelibet materfamilias gentiumsibi jura a scribat, in satu naturali vivat . Quibus plane , quae nullo glossemate indigent, sub oculos ponitur confusio, quae sectas Hetherodoxorum pervasit, postquam abjecta , denegataque semel Pontifici uno dependentia , suo marte alteram sub suo quilibet sensu agendi rationem procudit . Per belle facit vero, quam ex fabula Papissae Joannar assumit, species ad significandam , quae in suas Ecclesias invecta fuisset, regiminis
Praeposteram rationem. Objicitur saepius, inquit , sed sine I 'Lcientifundamento , Romanae Ecelesia feminam quamdam aliquando Dyse Papam : majorispecie hoc Ecclesiae nosrae objici posse videretur : in ea enim jura Papalia, b Episcopalia exercere potes mina . Per ridiculum id , sed prosecto omnino verum , & consequens ex prostigato semel Primatu in Ecclesia Pontificis : exinde prosectum illud etiam apud Hetherodoxorum plurimos juris Ecclesiastici principium , quod apud suos nonnullos invaluisse idem Orator paulo post a firmat: Mid uid lubet licet: quid enim prohibeat quominus liceat , quod libet hujus genus hominibus, quibus est voluntas pro ratione, & voluptas pro regula P Exinde profecta , eodem fatente , libera multarum perniciosarum , Nycan dato plenarum circa materias juris Eccle iustici hypothesium asser . tis . Quo fit, ut quilibet pro ingenio , & indole post opiniones suas quantumvis absonas abeat. Exinde prosectum , eodem non inficiante, quod cuivis impo lori, atque fanatico impune liceat novam formare Ecclesam , novasque pi cmulgare leges Ecclesa sicas: Verius tamen dixisset nova ab Orcu revocare schismata , no-Va invehere errorum monstra , novaque ex legibus indulgere vi, Laa. Exinde prolectum discordiarum feminarium , quo tandς m
119쪽
fiet, ut ipso satente , diutius vigere Ecclesia Augustanae conse Lsioni addicta non possit: tauomodo, inquiens, Urbs Ecclesa si- ea , quae non simul es civitas , es in qua vicinus ardente pariete proximo rem suam non agi exisimat, nullumque proinde fert avxilium , se viserius conservare poterit, vix apparet . Jam itaque
ex tot bonis , quae ex monarchico regimine in civilem Rempublicam provenire demonstravit Moecenas : ex tot malis , quae insectam suam ex hujus regiminis desectu derivasse Froe rei senius deflevit; quis liquido non perspiciat Catholicae Ecclesiae optime
ea ratione a Christo Domino fuisse consultum , ut, quod hactenus planum facere conati sumus , et jugiter unus praeesset Romanus Pontifex veluti supremus sacrorum omnium Praeses , isque gemina insignitus praerogativa , tum sirpra Ecclesiam universam pote- testate, tum in fide infallibilitate , sub cujus imperio omnes ubique gentium in unitate fidei , vicarioque charitatis officio comis
prehensi , Christiano nomine dignam , tranquillamque vitam
His, quae iactonus de excellentia Monarchiae Ecclesiastica disputata suo , objiciunt Protestantes , ex iisque , qui vel Μο-
narchia praestare Democratiam , hujusque rationis esse regimen a Christo institutum pugnant , uti Inde pendentes , Puritani, &Erastitae a Thoma Erasto nominati, Flaccus Illyricus, & Buddeus, ad quos accedunt Richerius,& Dupinius de antiq.eccles. disciplin. dissert. 6 , docentes potestatem Ecclesiasticam esse penea Ecclesiam 3 Pontificem vero , di Praesules Ecclesiarum quoad usum eam accipere ab Ecclesia r vel Monarchia praecellere Aristocratiam. atque hujus generis esse administrandae Ecclesiae rationem a Christo Domino invectam , contendunt, uti Presbyteriani, Episcopalesque ab illis nonnihil dissidentes , Sphanhemius , Forbesiis, Deilingius , Spalatensis , quibus Iandemia adhaesere Jansen istae , & Que satellistae, objiciunt, inquam , vel caetui indiscriminatim Christi fidelium, non secus ac Reipublicae communitati civilem , collatam potestatem Ecclesiasticam , idque patere tum dicto Christi, Matth. i 8, dic Ecclesiae , cujus nomine quid nisi Christi fidelis quilibet designatur ξ tum exemplo Matthiae Αct. i. a Christianorum coetu Apostolis adnumecati, tum Disiligod by Corale
120쪽
Corinthiorum facto apud S. Clementem epist. i. ad Corinth. , a quibus loco suo rerum sacrarum administri amoti fuerunt ; tum S. Cypriani epist. io. edit. Pamel. , & S. Ambrosi epist. 32. ve- ter. edit. ad Valentinianum II. testimonio , quo plebi sacrorum cognitio non denegatur . Vel penes collegium ex presbyteris ,
& Praesulibus congregandum hanc potestatem residere perpetuo Christum vota isse , idque confici , tum Apostolorum exemplo, quo ad Synodum vocatos seniores Acti i 3. scimus ; tum prisca Ecclesiae praxi, qua ad Synodos pariter acciri presbyteros solemne suisse liquet, tum Cleri Romani epist. 3 r. inter Cyprian. edit. Pamelii, SS. Ignatii,& Polycarpi in suis epistolis , Auctori, Constitui. Apostolic., & veter. Pontificum epistolis , quibus ah Rite Cleri conscientia nihil agi in Ecclesia consuevisse constat; tum Eutychii Alexandrini in origin. Eccles Alexandr. , a quo Alexandrinos Patriarchas olim a presbyteris electos , & ordinatos memoriar proditum est . Vel in potestate uniuscujusque Episcopi inde pendenter ab alio quolibet id juris integrum esse ; idque constare Act. ao, ubi Paulus positos ait Episcopos rexere m. elisum, ex Tertulliano lib. de praescrip t. cap. 2 o. Ecclesias omnes Irimas , -I' Apo lugs perhibente , ex S. Cypriano lib. de unit. Eccles. Apostolos omnes aeque , ac S. Petrum pari confortio honoris , er potesatis suisse praeditos: Episcopatum unum esse, cujus Ulagulis pars in solidum teneatur , assirmante , S S. Hieronymo epist. 83. ad Evagrium , seu ad Evangelum scribente : Episcopos
Pinnes sue Romae , te Eurubii, sive Consantinopoli , sive Rhegii , sive Alexandriae, sile rinis, Wodem esse meriti , SD-cerdotii. Vel tandem Concilio ex Episcopis conflando eam potestatem traditam esses idque patescere ex Conciliis Apostolorum, in quibus sententia omni lim expectata est, atque serma, rutioque Ecclesiae reeendae exhibita. Verumtamen qui ita contra Monarchiam Ecclesiasticam, animo Ecclesiae universae Monarcham Romanum Pontificem oppugnandi, adversa fronte pugnant, apage illos, squidem maximo in errore versantur. Potestas Ecclesiastica quinque potissimum occupatur , ut ex Apostolorum, ac priscae Ecclesae praxi fit perspicuum , sacris electionibus , Se oldinationibus , Iudiciis Pars L. M Lc-Diuiliasu by Orale