Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

afforet , aut pro ingenio allubesceret. Quandoquidem Guod scriptum habetur , semper vacat ad legendum , quum vacat legenti , nec onerosum fit praesens, quod quum voles , sumitur, quum moles ponitur , ajebat S. Augustinus in epist. r. ad Volusianum . Quid nihilominus , quod tot, tantosque adspicio quotidie , sive ex iis, qui in Nova totum castra concedant , sive quod demirari magis subit, magiique dolere ex iis , qui catholico alioqui

censeri nomine volunt, homines proclives ad improbam indolem , propriis indulgentiores impendiis , felle infectos , atque at aequam indeflexos frugem , intentoner, o in id totos incumbere, ut Pontificum divinas praerogati v s, laedant, & lacessant, ita ut per ipsos non iter, quominus , quo stant, gradu detrudantur , & dejiciantur, cur , inquam , in crimen , invidiamque vocor, quod pro viribus , quibus valeo , totus, etsii tantillus , eredia in adversum fronte offendam , in partem optimam pugnem , contra qui molitantur amovere lapidem, cui Ecclesia universa eli innixa, manum attollam meam, utque per me loco subsistat, ut polliam , adnitar , atque quidem eadem quotidie reponentibus eadem quoque , ego ex adverso reponam Id siquidem , id summopere tum mea speciatim , tum nostra omnium interest: mea

utique, qui ab initio Instituti a Seraphico Patriarcha mandatam hocce de Summo Pontifice summisse colendo , ipsiusque honori impense studendo accepi tamquam

tesseram, qua verus, probusque Minorita internoscerer: nostra quoque Omnium , ii nos verus afficit Religionis amor , cui rem Omnem bene , Optimeque cessuram nemo non percipit, modo illius, qui Religioni praeest, jura perficut integra in tuto posita . Quorsum igitur illorum Os vererer, qui, dixeris,

22쪽

quodcumque , sive , nive despiciant ξ Atqui utor permisso . Quid Θ Argumentum est nullo non tempore tritum e utique nec ullo tempore non terendum , quatenus

qui pro ingenio impetendi impune dogmata a Pontifice

definita , Pontificem impudenter impeterent, nunquam desuere . Quid autem si argumento defuissent plerumque, qui applicuerunt, ut propterea siquidem grave admodum sit, adeoque dissicile , & arduum de eo digne, Uti decet, agere, valde laudabile obtingat, di optabile multos ad id operis experiri, multam locari operam, multasque ingredi vias , ut, si superis placet, tandem multam post operam, multorumque ope perficiatur Quamquam, si dixerim,quin honoris caulla nomine nuncupem, quod legendo didici, ac obstupescendo dolui,

ab eorum plus quam paucis , quibu3 alioqui tantum abest , ut anteferam me , quin imo exaequare nec ausim, aut magna ex desidia multa, ac genuina neglecta, quibus confici validissime res ista potuisset, aut ablque dele tu ex apocryphis congelia multa, quibus caeteroquin optimam caullam Proteliantium σαρκαιμόυς, & subsana tionibus deridendam potius , dilacerandamque objecerunt . Hinc pertractate adeo , & perfunctorie caussam tantam, tamque gravem actitatam, ut pudere magis oportuisset, vix, ac ne vix quidem summis degustasse la

biis , & digitis attigisse . Illinc perstrictim ita, & prae

festine attaetam , α delibatam rem, aut rei ordinem perversum adeo, di perturbatum, ut ignores , unde initium facias , aut finem . Alia ad Critices vel temperatioris Tegulas non satis cauta : alia ad historiae vel in limine positae leges nec admodum exactae quod non animo carpendi aliena , ac laudibus alicuius obtrectandi , sed unius amore veritatis, quo temperare mihi nequi-

23쪽

vi, abs me dictum accipi volo : neque enim de me temere adeo superbio , ut prae superbia desiipiam porruς, quam mihimet sapiam , prassumamque spe lladium istud

percurrere , ita ut unis ex meis vincam viribus . Cur

itaque spartam istam susceperim isthaec quidem caussa fuit, sed non una fuit. Accessit & altera, quae prope- ranti animos, stimulosque adjecit, adolescentes nimirum nostros adjuvandi, & ad Sedis Apostolicae studium accendendi, quod Seraphico Patri cordi insedisse, suisque quam maxime commendatum ab eodem non ne-1ciunt: iis operam locavi meam persuasus confore, quod ii potius quam extraneo, domestico facile exemplo allicerentur , nec facem veluti praeferentem sequi, nec

praeeuntis vestigia relegere pro bona indole dedignarentur . Non vobis itaque, qui in litterariae Reipublicae palaestris jampridem exigitis, quibusque longe meliora ultro , citroque se offerunt, ista conscripsi, & compegi, sed magis nostris, iisque a primo limine historico-dogmatico- theologicas disciplinas ingressis , ut sub uno veluti complexu habeant, quae nonnisi apud multos, quos vel ignorant, dispersa conquirerent, nec nisi multo laboris dispendio conquirendo tandem offenderent. Quamobrem postquam proposui siem, si me Deus adjavaret, pretiosi temporis, quae religiosis muneribus quoq- modo perfuncto superessent , fragmenta in ahoe blandi studii genus impendere , meque Apostolicae Sed is studio toto cordis affectu devovere, quamquam interea nanquam defuerint, quae jam alioqui distentum animum alio distraherent, in hoc vero ipso post col l tam operam sorte pejus , quam qaos peccati coarguo, ipse peccaverim Scriptores,quotquot de hoc argumento suppeterent, quoad ejus fieri potuit, impigre perqui

sivis Disiligod by Corale

24쪽

P R AE F Α Υ I O. XXIsivi, perlustravi , perlegi; quaeque ab iis optime dicta

fuissent congessi , ac in paginam derivavi, ideoque non nova dicerem ego, etsi nove dicere adorirer . Quia vero parum ingenui, quin imo ingrati animi vitio jure vertitur ex alieno velle, penu non indicato , ditescere , nolim istiusmodi nigra inuri nota. Quae a probatae doctrinae hominibus mutuo accepi, ac in meam di si riationem convasavi, ossicio duxi 1 uis locis et idem cum laude , & gratiarum aetione reterre accepta. Quae vero ab illis veluti negledias ex abundanti messe in agro spicas praetermissa , eaque quidem plurima , di praeclara , qua potui diligentia,collegi,col lectaque tanquam in maianipulos confertas spicas suo Ordine locavi , atque ab unia de multis adnexis, si meus non me fallit anior, supple-Ni, adeoque , ut potius quam ex alic no, ex pi Oprio opus procu sum amrmare praefidenter ausim . Quae hinc

ab his pro libidine obloquendi, & Pontificum laudibus

obtreetandi loca, quae pravo eorum consilio , pessimaeque caussae nocerent, susquedeque de industria fuissent perversa; quaeque illinc ab illis vel praetermissa, vel non in bona luce posita, vel quae objecta fuerant leviter

dispuneta, di dispulsa, sategi , ut omissa loco suo ponerem , obscuriora luce periunderem , objecta longe a provincia repellerem , e velligio apposite retorquerem, alienum in 1ensum detorta integrae tuae interpretationi restituerem , eaque omnia sive supplerem , sive suppeditarem , quae amicis in adjutorium venirent, contra in iis micos ad internecionem valerent, atque ita in aciem

inii ruerem , quibus pugnarent illi , oppugnarentur isti radeo ut labore nec inani , nec levi defunctus mihi η- dear . Nec vero videri audax velim, si saepius in scrip

25쪽

mox illum , tantosque viros exagitavero tantillus ego eadjecit animos Causta, ne ullum venia donarem, quem mitius in Pontifices aequum deprehendissem , quorum honori , vel cum aliorum dispendio, consulere opinor Culpa Omnino carere . Ad haec ut proficerem, profectus quu me ub alios iuvaret, & qua fuissem ipse instructus , supcllcctili alumnos nostros instruerem , ad lectionem Patrum me contuli , Conciliorum alta perscrutatus sum , ad Ecclesiasticae historiar, quae litteris mandata sunt , monumenta descendi , in Romanorum Pontificum dicia, gesta , jura diligenter quaesivi, nulli operae, nisi me fallit opinio , peperci, nihilque praetermisi eorum , quae in rem propositam facerent , quaeque consilio meo apte congruerent, ut propterea operam lusisse

mihi non videar ), congessi, atque in opus redegi, hac adhibita ratione , siquidem optimus sit in re qualibet

ordo , ut partito in duas Partes opere universo, in primam ea, quae ex rei locis extrinsecis paterent , qua vero ex locis intrinsecis profluerent, in secundam con

ferrem .

Itaque in T. Parte hunc ordinem ita disponendum, di constituendum duxi, ut S. Petri Romanam prosectionem , Pontificatum , Primatum loco , quo detrudere Protest antes adnituntur, stabili rem suo, cui dein veluti fundamento rato, fixoque Summorum Pontificum Privilegia superstruerem . Locum deinde primum dedi, ut par erat, Sacrae Scripturae: secundum CO ciliis cum in Oriente , tum in Occidente celebratis ztertium Ecclesiis mox Orientali , mox Occidentali zquartum S S. Pati ibus qua Graecis, qua Latinis : quintum

Scriptoribus in re peritissimis sive Theologica , sive Canonica : sextum feci piissimis saeculi Principibus . Quia

vero

26쪽

vero Gallicanam Ecclesiam accepi diversimode a diversis audire , nec deesse apud quos graviter laboret , e re esse celeberrimae Ecclesiae existimavi in ejus modo veterem , modo novam sententiam inquirere , ac si opus foret, asinistrae suspicionis inulta nota abstergere, liberare,& absolvere . Postremo quae e penu Τheologico peti poterant, quibusque invictum robur inesset, satilque ad

Vincendum virium, argumenta in aciem initruxi, atque ita Partem I. numeris absolvi . Partem a. quod attinet , hoc ordine donavi . Principio quia a nomine ad rem progredi oratio recta solet, a Romani Pontificis titulis exorsus sum , gradum inde facturus ad eorumdem dicta, gesta, jura : de iis summum succurrit jus , istudque non unius generis in Concilia qua Generalia , qua Particularia . Item in Canones tametsi, a Conciliis flatutos r iis universim jus cognoscendi de caussis Pontificis , nec non audiendi a Pontifice appellantes ademi; quod Pontifici e converso, nempe cognoscendi iterato de causiis a Concilio jam cognitis, nec non in caussis appellationis judicium avocandi integrum adjudicavi. Pontificii juris particulam esse pro officio, quo fungitur, in devia raptos in ordinem redigendi, poenasque , quas Opportuniores dijudicaverit , refractariis infligendi rmultoque magis Patriarchas, Exarchos , Primates , Metropolitas , Episcopos , cujuslibet gradus Ecclesiasticos Pontifici assurgere, fasces submittere,praecipienti auscultare oportere: in ipsos jurisdictionem immediate a Pontifice pro manare , ipsisque potestatis in eo plenissimae factam particulam diminui,augeri, detrahi, amplificari doceo , defendo , demonstro . Ordine suo decurrens oratio deinde ostendit graviores caussas , in iisque Ecclesiarum Prauulum , Religiosorum ordinum, Sanctorum

27쪽

Canonizandorum, factorum dogmaticorum, ac fidei controversias ad Pontificem supremo finiendas judicio deserendas . Non defuisse ex Acatholicis praestantiori, aut mitiori praeditos ingenio, qui veritati manus victas dantes de Pontifice recta putaverint, ad ipsius tribunal appulierint, judiciumque appellatione pulsaverint. Schi Lmata compescere, haereses consedere, fidei regulas praefinire , in fallibiles morum leges praescribere unius esse Pontificis . Ex Pontificibus postremo neminem posse violatae fidei postulari, qui tam vere , quam facile a labe quacumque aspersa non statim abstergatur . ac liberetur ab omni, qua vel leviter suspicione laboraverit. Hic scopus , hoc specimen , haec operis summa , quam magis , magisque operi praefixus exhibet Elenchus, cujus ποniξους defundioria haec habeatur . Interea nonnulla interveniebant, quae quidem proxime ad rem haud facerent, illustrarent ramen, adjuvarent item , firmarent imo, eoque magis quod confiderem confore , ut eorum notio siquidem nec inutilis , nec injucunda a liberali Leetore haud flocci , naucique

fieret, ea ne omnino dimitterem, in Pro lego mena, veluti in locum non procul remotum , rejeci . In iis ita que Parte prima disputationem ingressus de auctoritate Conciliorum, quo loco habenda s1t: de Austoribus , a quibus de Conciliorum auetoritate in utramque partem disceptatum , pugnatumque est et de auctoritate Pontificis, varioque ejus usu in Conciliis qua cogendis , qua

celebrandis: de necessitate , ac ratione cum Romano Pontifice communicandi, di consentiendi, quae cunctis

Ecclesiis, & Conciliis incumbit: de S S. Patrum tradi intione , quanti apud aequi , bonique aestimatores fieri oporteat: de germana S. Cypriani sententia Pontificis

28쪽

Romani praerogativis nihil derogante, multum imo deserente , ita , inquam , dilucide, & copiose disputavi, ut rem ingratam nemini me fecisse, multoque minus cuipiam invidiam conflasse dubitaverim . Parte secunda de iis sermonem institui, quae ita tim oculis subjicio, ut uno

intuitu comprehendas , quae non nisi copiosa ego oratione complector et quo gradu auctoritatis veterum Pontificum Decretales maneant: quae jure divino , & canonico

unius Pontificis judicio reserventur. Quae , & quando obedientiae recusatio licita, ac legitima: quo in pretio Romani Pontificis sit habenda Communio: quantove studio cavendum a schismate ei sit, qui christiano velit cenis seri nomine. Quibus olim Provinciae Ecclesiasticae limitibus descriptae , juribus distinctae, nominibus decoratae: a quonam Ecclesiasticorum graduum dignitas , Origo , discretio jurisdictionem , ordinem, insignia nacta, adepta, mutuata: quae , & quanta Ecclesiarum sollicitudo Pontifici ex ossicio incumbat. Quae, & quot, sive sub vetusta, sive sub devexiori Ecclesiae aetate Canonum Ecclesiasticorum in caussis Ecclesiasticis colleltiones usu

venerint: quorum similia interierui multa nec inepta , nec ingrata , ut propterea orationem meam a proposito, xectaque via plurimum deflexisse non reputaverim . His itaque modis, fidem, quam Obligaveram ,

meam liberavi , & spatiosam alioqai spartam absolvi rnum tamen numeris suis omnibus absolverim Aυαθair dijudicet Lector . Certe ut absolverem, improbo labore adnixus sum ; atque interea id abs me quoquo modo absolutum , fuerat admonendus , ne aliquando, at non insolens est, post improbum laborem mihi vitio deputetur , quod absque caussa laboraverim . Quod si nihilo sectu S in tanta rerum copia pleraque adhuc me praeteriem

29쪽

runt, ex parte in culpa fuit saepe saepius librorum inopia, ut propterea illis non semper suppetentibus aliena fide aliquando suffultus pleraque ex aliorum ossicina protulerim , qui si deceperunt me , cum illis me deceptum ultro profiteor, non etiam voluisse quempiam decipereis . Exinde quoque effectum , quum stato loco diu haud consederim , mutare saepius domum ex obedientia , & munere coactus , ut librorum copia , eorumque editiones,

quas illic non desiderabam, heic dee ssent, ac proindeis diversis in locis domicilii exemplaria diversa sectari deinbuerim et quod utrumque monitum volui , ne mirari subeat, si eadem sepe diversimode in diversis laudemia, nec mihi culpae superaddatur , si laudata aliquando suis non apprime cohaereant locis . Haec, & alia qua lima, qua spongia indigere dissicilis non dissiteor , ob quarimo nec patiar admodum invitus primo ingenii minusquam mediocris, imbecillisque coargui, modo aequi, bonique , quam attexui , excusatio fiat, nec mihi affricentur quotquot aliena culpa in opus errores defluxerint . Quamquam & illos liberalis Lectoris humanitati dignandos venia magis dimiserim non modo , sed eruditioni imo , & charitati emendandos detulerim . Nisi ex Lectoribus sunt etiam,atque etiam,sive qui minus sciunt, quos juvare , ac pro modulo meo instruere propositum mihi est: sive qui sibi magis , quam reapse iciunt, tumque tandem scire se ostentant, quum nescio qua pruri.

gine affecti, vel ea, quae eorum facile superant captum , criminanda , vellicanda , rodenda capescunt, quos quidem νειαπιος,ne vere sapientibus se irridendos propinent, admonitos velim vero sapientium proposito exemplo,

quibus hinc intime persualum ad juris, di rationis amuia sim sensa exigere sua, non qui se solos putant jure , &

30쪽

cum ratione sentire, quae sentiunt; sed qui sensa sua ex aliorum sensis expendunt; sua , dc aliena comparant inter se se ; sua ex alienis temperare apprime sciunt: illinc perspectum est approbe materiem istam difficultatibus , ne dicam de dogmatica , e re critica , historicae- , chro nologica, antiquaria undique aflluentibus implicatam adeo , circumieptam , circumque scriptam , ut inoffenso pede qui eam percurrat, quin unquam hinc, vel illinc deerret, aut haereat, vix ac ne vix quidem sit reperire , ac si pro Christianae reipublicae bono reperiatur,)uem adeo perspicaci acie praeditum horum nihil aut

allat, aut fugiat, is mihi elto magister. Haec fuere , quibus operi praeludere, non affluere ante opus, Oporte

bat .

Hactenus de operis specimine : post quae de Patrono cogitandum mihi vix fuit. Sub cujus enim auspiciis

potitumum illud posuissem , quam sub nullissimis TuisSS. Appitolorum Princeps, & Coryphaeus gloriosi tu me

PETRE , qui cum in Tua lanctissima, tum in Successorum Τuorum persona totius existis amplissimum operis aris gumentum Z Tui gratia opus delineatum, Te auspicato Opus inceptum , Tui opc per feetam, atque utinam quidem Te , nomineque Tuo mei culpa non in lignu Π evasisset quem itaque alterum ab Te, aut Te alteri ab Opere Patronum optarem y Sub acceptione ista gemina tam pro gratiarum actione amy reddendi, quam pro absoluto penso α αἰθάωσην inscribendi opus at aras Τaas

appendo , haud dubia spe fretus , quin pro eo, quo pol Ies iam mo in Caesis, terrisque suffragio, operi, quod Tibi proprium fecisti, eoque titulo Tuis sistitur pedibus, Ur qciam mihi gratia clientelae, tam sit Tibi penti loco , Patrocinio defuturus unquam sis , seu velis . Postremo id

SEARCH

MENU NAVIGATION