장음표시 사용
41쪽
1o PRIVILEGIA .RO M. PONT ICI. Vicarius , & Ecc Iesiae Caput, & Primas , operae proinde est pretium eadem privilegia in S. Petro argumentis in antecessum fulciri, & firmare, ostendendo videlicet I. eum Romanum Episcopatum gessisse : r. ab eodem Romanum Episcopatum solitarie , absque S. Pauli consortio gestum et 3. eidem a Christo Domino collata cum Primatu caetera privilegia . Causam enim Romani Pontificis agendam adgredimur orthodoxos alioquin adversus nono modo , sed adversus Haeterodoxos , e quibus alii quidem , ut Romani Episcopi Primatum a S. Petro derivatum evertant, sessionem S. Petri Romae inficias eunt: alii vero non id quidem inficiantur , bene tamen ejusdem Primatum , aut caetera Primatum consectantia privilegia De Romano S. Petri Pontificam. S. I Q Uod ad primum igitur pertinet, S. Petrum Romam venicse , ibidem Episcopatum egisse , ibique fatis fuisse sunctum,
multa suadent. I. ejusdem S. Petri Epistola I. cap. ., qua ait inalutat vos Ecelsa , quae es in Babγlone colle tu , o An reus Ilius meus 3 quibus verbis concluditur hanc Secundam Epistolam non secus ac primam, de qua in eadem fit sermo , Romae scriptam fuisse , quam Babylonis nomine designat. Cur Apostolus Babylonis nomine Romam designarit , & allegoriam hancce adhibuerit, ratio esse potuit; tum ne ubi moraretur indicarer; prudentiarenim erat, ut tunc temporis, quo inimicorum persecutionibus premebatur, ac fidelibus p r Evangelium Ecclesiae gignendis operam primam navabat, se se occultarer; tum quod ad Hebraeos scribens ad fidem adductos , jamque hisce aIlegoriis assuetos, quibus facile persuasum erat per Babylonem intellectam iri Romam idoloIatriae, vitiisque deditissimam, non secus ac satis compertum erat per Sodomam , Urbem turpibus vitiis depravatam, per AEgyptum , Regionem superstitionibus corruptam Sec. intelligi, ea ratione Babylonis vocabulo Romam nuncupavit, ut qualis fuerat Parentibus captivis Babylon, intelligerent Judaeis , & Christianis Diqiligod by Cooste
42쪽
VINDICATA. PROLE G. I . I. Ostianis Romam esse . Quod vero Babylonis nomine Romam revera intellexerit S. Petrus, id negarunt plerique quidem ex Protestantibus praesertim, in diversas opiniones distracti.Nam LudovicusCapellus hist. Apost. Babylonis nomine Hierosolyn am intelligi vult , eo quod ea in Urbe post Christi necem in Christianos saevi. tum vehementer sit. Josephus Scaliger in Cht .Eusebii; Salmasius de Primatu Pontis, Drusus, & Basia agius in Contin. Josephi Ba bylonem , de qua S. Petrus, esse Urbem Chaldeae celebrem volunt , quam sub id temporis non suisse incolis omnino destitutam ,
neque omnes ex illa Judaeos egressos contendunt. S. Petrum Antiochia Babylonem perrexisse , postquam in Provincias Euphrati satis proximas , scilicet Bythiniam , Galatiam, Pontum S. Cappadociam, Evangelium intulisset. Alii ex adverso pro Babylone AEgyptia pugnant, Babylonem Chaldeae, e qua expulsi Judaei fuerant, tunc incolis destitutam suisse asse ientes; atque ex his Peario. nus ope r. posth. pag. 3 ., & 3 6., & Georgius Hornius hist. Eccl.
pari. I. art. I. Verumtamen Babylonis nomine a S. Petro non in
dicari Babylonem AEgypti , exinde suadetur , quod in ea com moratos fuisse Judaeos nullus enarrat, nam erat non Urbs, sed Castellum , ut nominavit eam Strabo lib. 1 7.; ab ullo in ea praedicatum Evangelium , in ea ullum per sarcula plurima consedisse Episcopum , memoriar nusquam proditum est : Nam Episcopo rum primus, qui Babyloni AEgyptiae praefuerit, juxta Spanhemium differt. de temere credita Petri in Urbem Rom. prosectione , fuit Cyrus , cujus nomen occurrit Act. I. Conc. Chalcedonen. , juxta Baronium ad an. 43. suit Zozimus sub Justino Juniore, id est Ecclesiae s. saeculo . Neque esse Urbem Chaldeae exinde suadetur, quod sub id temporis lapidum potius congeries , quam Civi tas videretur teste Plinio lib. 6. cap. a 6.; desertam sermσscripserit Strabo, & vix populo minimam ejus partem frequentatam memorarit Diodorus . Quin imo Caj Augusti tempore Iudaeos a quotquot Babylone agebant, expulsos fuisse , & internecione deletos scribit Josephus lib. I 8. antiq. cap. I 2. Non erat ergo cur hisce , aliisque hujuscemodi argumentis Protestantium abstracti , de sensu Babylonis a S. Petro commemoratae dubitarent , Petrus De Marca, & Harduinus , nam Michaelem Caesenatem , Marsilium B a Patain
43쪽
11 PRIVILEGIA Ro M. PONTI si CiPatavinum S Joannem Aventinum r, Joannem Lelandum, Carolum Molinaeum ; iisque non absimiles non moror. Babylonis ergo nomine Romam designatam fuisse a S-Petro suadetur ex eo,tum quod S. Joannes Apoc. 17. Babylonis nomine intellexerit pariter Romam ; atque ita interpretati sunt locum S. Joannis Tertullianus lib. adv. Judaeos cap. s. ,dc lib. 3. contra Marc. cap. 23, S. Hieronymus in Joan. 24. & a T. , & lib. a. contra Jovinἰ; S. Augustinus lib. 18. de Civit. cap. 2 2., dc interpretes in Apoc. IT.: tum quod
Iocum S. Petri de Babylone pro Roma accipienda interpretati sint Papias apud Eusebium lib. a. hist. Eccles. cap. I ., Eusebius ipse; S. Hieronymus in Carologo dcc.:tum quod ex Actibus Apost.
cap. ultimo , dc epist. ad Rom. cap. I. constat Ecclesiam jam Romae constitutam suisse , antequam Romam venisset Paulus : Eam ergo constituerat S. Petrus: tum quod S. Marcus Romae scripserit Evangelium , prout ibi S. Pets um praedicantem audierat, ut testantur Clemens Alex. in lib. Hi polypr; Eusebius lib. II. hist. Eccles. cap. i s.; & S.Hieronymus in Catalogo : tum quod victoriam Romae de Simone Mago a S. Petro relatam commemorent Arnobius lib. 2.; Hegesippus lib. de excidio Hierosolym. cap. 3., S. Cirillus Hierosol. Cathech.6.,S.Ambrosius in tract. De Basilicis Haereticis&c., S. Augustinus de Haeres: cap. I.,Severus Sulpitius, Theodoretus , S. Isidorus Pelusiota, V. Beda in epist. r. S. Petri
cap. I., Oecumenius in eamd. epist. cap. 3., aliique plures . a.
S. Petrum Romam venisse , ibique Episcopi munere persunctam mortem occubuisse reserunt Patres, de Scriptores Ecclesi stici: ex Graecis S. Ignatius in epist. genuina ad Roman. 3 Papias apud Eusebium hist. Eccles. lib. a. cap. I ., quamvis Vero Papiae locum apud Eusebium recitatum , scilicet: Salutat vos Ecclesa , quae es in Bab lose collecta se jungat Valesius , existinians non eo te Papiae , fatetur tamen a Rufino, de Musculo eum locum tribui Papiae : & Eusebius ex Papiae sententia S. Petrum Romae fuisse asserit. S. Iraeneus lib. . adv. Haeres cap. 33. ; S. Dionysius Corinthia Episcop. in epist. ad Roman. apud Eusebium lib. a. hist. Eccles. cap. as. , Clemens Alex. lib. s. hipothyp. apud Eusebium lib. a. cap. I S., origenes in Gen., dc apud Eusebiam lib. 3. cap. I., S. Cyrillus Hierosel. cath. 6. , Theodoretus epist. ii 3. Dissili orale
44쪽
VINDi CATA. PROLE G. J . I. Igad S. Leonem Magnum , S. Epiphanius , S. Chrysostomus hom. 3 a. in epist. ad Rom. , S. Athanasius apolog., aliique . Ex Latinis vero Sanctus Clemens epist. ad Corinth. , Casus Praesbyter sub Zephirino Papa discept. adversus Proclum apud Eusebium lib. a. cap. as , Tertullianus de praescript. cap. 3a , dc 36, de baptismo
Cap. 4 lib. . ad V. Marc.Cap. I,& Scorp. cap. I S, S.Cyprianus cpist. I s. ad Cornelium , Firmilianus epist. inter Cyprian. 73 , S. Aiaa-hrosius lib. 3. de Sacr. cap. I , S. Hieronymus loc. cit. , Sc epist. 6, alias i7. ad Marcellam , S. Augustinus de haer. cap. i , S. Optatus Mille vit. lib. a. cap. a , Arnobius loco cit. , Hegesippus Ioc. cit., Lactantius lib. q. instit. cap. II , Paulus Orosius lib. 7. cap. 4, S. Paulinus Nolan. in Nat. II. S. Felicis, aliique plures , ut proinde , contra quam senserint Guillelmus Uvicleis praeceptor apud Bellarminum lib. a. de Rom. Pontis cap. I , Luthe rus, Uldaricus Velenus Lutheranus , Illyricus, Calvinus , Marcus Antonius de Dominis , Centuriatores , Salinasius , Spanhemius , aliique apud Jodo cum Coccium tom. a. Thesauri Catholici lib. 7. art. 3 , hac in parte Catholicis cohaerentes existimarint Petrum Romam prosectum , Pear sonus asserens ope r. posth. a veteribus numquam in dubium revocatum , vel quod Petrus Romanam Ecclesiam erexerit, vel quod Pontifices ei succedant rGrotius in I. Petri 3 , &Hammondus differt. s. de Episcopis Se Praesbyteris Babylonis nomen, de qua Petrus, a veteribus de Roma semper explicatum sitisse consentientes : Usserius ad an. 66, ad 67. Petrum Romae sub Nerone supremum diem ob ijsse , de Roma epistolas dedisse secundam, & primam; Cham ier lib. I 3. cap. q. magni faciens Patrum unanimem de Petri adventu Romam consensum 3 Blondellus de Prima tu pag. I , & I9. Romanam Ecclesiam a Petro, Et Paulo erectam afferens ; Franciscus Junius, Scaliger , Casau bonus, Petrus Molinaeus , Samuel Petit , Seldenus, Vedelius , dec I qui S. Ignatii in epistolas scripserunt , inter quas epistoIa ad Romanos habet: Mn ut Petrus , es Paulus praecipio vobis: Petrum Romam profectum testantes : Patricius Junius in notis ad epist. S. Clem. ad Corinth. id in dubium absque temeritate revocari nequire concludens: Joannes Clericus hist. Ecclesad an. 68 , Caveus hist. lit t. par. I. pag. 4 , dc Par. g. Pag isanissitirod by Gorale
45쪽
Isaacus Nev v tonus cap. I .observ. in Apocalyp., Laur. Moshemius de rebus Christ. ante Constant. , Thomas It tigius hist. Eccles. Sa culi I. cap. 4 , Hernestus Grabbius anno t. in cap. I. lib. 3. S. Iraenei, Samuel Balaagius ad an. 64, aliique Protestantium apud Fogginium id asserere coacti et ut proinde si inconcussa manet critices regula illa : quod factum historicum, quod coaevi, vel ferme coaevi integrae fidei auctores reserunt , quos vetustiores, vel peritiores non improbent 3 quibus Fideles omnes , quin Schi Gmatici , & Haeretici per plura saecula fidem adhibuere 3 quodque
factum historicum confirment publica monumenta , Sepulchra se recta, Cathedra extans, Templa constructa , Diplomata &c. omnino certum est reputandum , indubius plane est Romanus S. Petri Pontificatus 3 ejusmodi enim generis est historicum factum de Romana S. Petri prosectione , & Pontificatu, cui uni verta mox recitata suffragantur, ut proinde vix etiam reperiri testatior historia possit, ut ait Vir Cl. Thomas Mamachius Orig. de antiq. Christ. lib. a. cap. c. f. a. not. 4. Legendi idem Mamachius ibidem, Baronius ad an . qq, De IIarminus lib. a. de Rom. Pon iis cap. I , Natalis Alex. hist. Eccles. ad Saeculum I. differt. I 3. prop. I , Calmetius dissert. de itinere Romano S. Petri ad P. Petri s. I 3 , Sandinus dissert. hist. ad Vitas Pontis dissert. 3 , sed
praesertim Petrus Franciscus Fogginius exercit. I a. de Roma no S. Petri itinere , Scheles ratius dissert. 3. to m. a. antiq. Illusit. cap. i. & a, de Blanchinius in notis ad Anastatam Biblioth. to m. a. Vide sis etiam Tille montium tom. I. monum. hist. Eccl. in S. Petro , de monumentis Romae S. Petro erectis disserentem , & Fe- vardentium not. in cap. I. lib. 3. S. Iraenei.
Pleraque opponunt Velenus , Salinasius, Spanhemius , Spa. latensis, Turretinus, & Basnagius 3 inter quae primo non con stare de anno, quo Petrus Romam prosectus erit; quot annis Romae fuerit demoratus , quoVe anno vita functus . Secundo conjecturas plerasque esse contra illam S. Petri Romam prosectionem. Nam Petrus anno a Christi nece a o. circiter Hierosolymitano interfuit Concilio . Paulus ad Romanos scribens varios salutat, Petri nequidem meminit, imo ait se praedicasse , nonnisi ubi Christus praedicatus non fuerat. In actis cap. 28. Paulo adventan
46쪽
VINDICATA. PROLE C. S. I. Iste Romam dicitur Fideles omnes ad eum confluxisse , nec Petri sit mentio : dicitur etiam quod Judaei Romae commorantes , cum invisentes rogarint,ut illis de ReligioneChristiana dissereret,qii odpotius a Petro expostulassent, si Romae suisset. Paulus rursus
Romae ad Philippenses, Collo sienses , Ephesios , & Timotheum
scribens nominat varios Romae existentes , a quibus mittit salutem ἔ nulli bi a Petro . Sed &in epistola ad Galat. bis meminit PauIus habitae cum Petro collocutionis , Hierosolymis , nempe ,& Antiochiae , non meminit, quod Romae cum eo contulerit. Petrus insuper , & Paulus ita inter se convenerant, ut Evangelii
laboribus sibi ex composito distributis , Paulus Ethnicos, Petrus Iudaeos in fide erudiret. S. Lucas etiam in Actis historiam Apostolorum texens hujus prosectionis Romanae ne volam quid cia habet . Sed acta Lini habent Petrum , & Paulum diverso tempore passos ; & S. Augustinus e pist. 86. fabulis accent et certamen Petri Romae habitum cum Simone Mago.
Verumtamen haec tanti non sunt, ut nostrum valeant assensum extorquere , ac Patrum traditionem concutere . Quapropter respondeo ad primum, primo esto Scriptores non conveniant de anno Adventus Petri , conveniunt tamen de Adventu : nonne doanno Christi Natali, & emortuali dissentiunt Chronologi P attamen non dubitant de Christi Nativitate , & obitu : non secus ac convenientes Christum obiisse sub finem hebdomadum Danielis , dissentiunt tamen in Epocha , a qua illae incipiant, an a Cyro , an
a Dario, an ab Artaxerse Longi mano, an ab Artaxerse Memnone. Respondeo secundo varias esse Veterum,& Recentiorum sculentias de anno Adventus Petri Romam, quas integrum est cuique tueri; neque enim ullam ex his Epocham probat, vel improbat Ecclesia . Paulus Orosius lib. 7. cap. 6 , Petrum Romam venisse exordio Regni Claudii scribit. Eusebius in Chron. , S. Hieronymus de vir. Illustr. cap. I , & Addo anno a. Claudii asserunt. vernerus Rotlevvinh in fasciculo temporum anno 4. Claudii: alii γ , alii is , ut observat Honoratus a Sancta Maria tom. I. animad. in re g. Crit. dissert. 3. art. I. Auctor libri de Mortibus Persicut. Lactantio attributus cap. a. sub Neronis Imperio Petrum Romam venisse scribit. Anastasius quoque narrat Petrum ingresi Dissiliaco by Cooste
47쪽
sum in Urbem Romam sub Neronis Imperio . Cui opinioni utro. que pollice subscripsere Scaliger in notis ad Chron. Eusebii, Balia Eius tom. I. Miscellan. par. I , Pagius in S. Petro . Ex Protestantibus vero Samuel Basnagius ad an. 64, Joannes Fellus in praefat. ad opus lib. de Mori. Persecut., Burnetius praefat. in idem Op., Baudrius not. in cap. 2. ejusd. libri , Dodvvellus dissert. deprim. success. Rom. Pontis cap. 3 , in append. ad Pear n. , de Caveus tom. a. hist. liti. pag. . exinde aulam arripientes erroris accusandi veteres S. Petro annos a 3. Pontificatus adscribentes . Verum non erat cur Lactantii , & Anastasii locus hos auctores a ,
communiori S. Hieronymi, & Eusebii opinione abstraheret e, nam locus ille iacile intelligi potest de secundo reditu S.Petri Romam, ut exponunt Mamachius loco cit., & Blanchinius in notis ad loc. Anastasii: unde verisimilior est opinio S. Petrum anno a. Claudii Romam venisse , quam tenent Eusebius, S. Hieronymus, Addo,& S. Leo serm. 8o, ubi ait: numquid aut judieio Pilati, aut δε- vitia Iudaeorum minor erat, vel in Claudio potesas , vel in Nerone erudelitas P ubi ad marginem adiicit Paschasius Questellus :Petruι sub Claudis Romam venit, sub Nerone moritur . Eidem,
opinioni adhaerent Spondanus ad an. 44. n. 6 , & Io , Petavius Rat. temp. par. I. lib. s. cap. 3 , Coriolanus in Brev. ad an. 33 , Cabalatius not. Eccles Saeculi I. in Synopsi, Natalis, Langletus, Fogginius, Mamachius , aliique. Annos igitur as , quot nempe ab anno a. Claudii, & Neronis i 3 seu ultimum interfluxere , S. Petrum Romanam Ecclesiam administrasse conficiunt Schelestratius dissert. I. Antiq. Illustr. cap. s. art. 4, BlanchiniuSin dissert. de Antiq.Rom.Pontificatal. cap. . ex Catalogo Bucheriano sub Liberio Papa conscripto, ut conveniunt cum Bucherio in can. Pasch.Vict., Petavius loc. cit. cap. 3 , Lambecius lib. 6. comm. Bibl. Vindob., & Pear nus dissert. de success. prim. Rom. Pontis cap. I 3. ex inscriptionibus Parietinis Roman. Pontificum
in Basilica S. Pauli Via Ostiensi S. Leonis I jussu pictis imaginibus
adjectis,&Catalogo Felicis IV,quibus quod ad numerum annorum avtinet, conveniunt Catalogi Bergomensis, Cavensis , Farfensis, Lucensis, Belgicus Papebrochii, & Coibertini 1 , a , 3, 4, 3, 6, 7: ezinde cum Hensthenio exercit. 4. ad Chronolog.
48쪽
Pontis. calculum huncce conficiunt: anno 37 a Christi obitu, o Israe vulgaris , ultimo Caji mense Aprili S. Petrum Romae Cathedram instituisse ; tenuisseque usque ad annum 6 3 AErae vulgaris , ra Neronis , diem a s Junii. Monent autem mendosum esse Chronicon Latinum Eusebii, in quo S. Petrus Antiochiae sedi si se legitur annis a s , locoque 3 a Typographis Basileensibus oscitanter , vel malitiose exaratum n. 23. Nam Eusebii Codices M Ss. Vaticani, Armeniis , & Graecolatinus Scaligeri legunt 3 , non 23. Major est dissensio in anno necis : nam Eusebius anno Christi 68 narrat affectum supplicio S. Petrum , cui adhaerent S. Hieronymus , & Natalis , scd Petrus Coustant dissert. praevia ad epist. Rom. Pontis tona. I. hanc Epocham improbat, scilicet
e X eo quod, quum Nero eodem Christi anno 68 i sui Imperii
non exacto) ante as Junii interiisse constet, minime accnrat
est Epocha Eusebii, & S. Hieronymi , si Petri Martyrium in eam
diem a s Junii conjiciamus , sicuti celebrat Ecclesia . S. Hieronymus lib. de Vir. Illustr. cap. 2 a. alteram indicat F pocham , scilicet Senecam ante biennium, quam Petrus,& Paulus Martyrio afficerentur , a Nerone intersectum docet: at constat Senecam uΠ- decimo Neronis anno occisum ; igitur anno I 3 Neronis , Christi 66. Petrum obiisse necesse est. S. Epiphanius haer. 27. S. Petri necem in annum Neronis i a , &Christi 66 iniicit, cui opinioni adhaerent Tille montius , Grave zonius , & Fogginius . Baronius, Spondanus , & CorioIanus in annum 69. Dupinus conjicit in annum 64. Pagius , Bollandus, & Blanchinius in annum 63 , secuti Catalogum Rom. Ponti f. sub Liberio editum , quem edidit Bucheriusi: Mamachius in annum 63, vel 56. AErae Christianae :Langletus , &Calmetius in annum 66 Israe vulgaris . Obiisse s S. Petrum die as Junii Catalogi omnes , & Romanae Ecclesiae traditio docent, ut ostendit Fogginius exercit. . Nos illis adhaerendum censemus , qui in annum 6s , vel 66 , S. Petri necem conjiciunt ἔ exinde enim ad annum vir: Caji, sive I, vel a Claudii, seu arae vulgaris 4o , vel 4r, vel qa anni a praeterfluxerunt, quot Petrus Romanam Ecclesiam administravit. Neque vero huic sententiae id officit , quod opponit Pagius Bre v. hist. crit. Rom. Pont. de S. Petro scilicet,quod ex Act.Apost Art. I.
49쪽
18 P Riv I LEGI A. Ro M. PONTIFICI. constet Petrum in Judaea , & Syria semper mansisse usque ad ultimum Agrippae Regis, qui Hierosolymis Perrum in vincula conjecit , quique, teste S. Luca, paulo post Caesareae interiit. At Agrippa anno 4 Claudii mortuus est ὁ igitur ante annum 3. Claudii Romam proficisci nequivit. Quin Petrus , quum praesue rit Concilio Hierosolymitano, quod juxta Chronicon Alexandrinum anno q6 Christi celebratum est, sequitur Petrum ante annum 7. Claudii non potuisse Romam proficisci . Denique Apol- Ionius antiquus Theologus apud Eusebium lib. s. hist. EccI. cap. I . auctor est Christum Apostolis in mandatis dedisse , ne Hierosolymis ante annos Ia discederent ue unde colligit Petrum annos II tantummodo Romanam Sedem obtinuisse . Non, inquam , ista ossiciunt namque Apollonii testimonium cum Actis Apostolo-Tum , s praesertim non concordat , quibus constat Petrum , & Joannem ante illud tempus Samariam petiisse , Petrum Ecclesias visitandas peragrasse , &e carcere solutum Judaea statim excessisse .
Cum Actis vero Apostolicis, & Auctore Chronici AleX., qui creditur Gregorius Pisides 7 Saeculi Scriptor , optime cohaerent, quae opponit Pagius , ut ex sequenti Epocha sessionis Petri con, stabit: scilicet S. Petrus annis serme 4 mansit in Judaea , anno Tiberii ultimo a Christi nece 4 , non vero 7 , ut censuit Petavius,
Antiochiam se contulit Ecclesiam erigendam, ut constat ex Chronico Alexandrino : annis 7 Antiochenam rexit Ecclesiam , non ita tamen , quin interim peragraret alias Provincias , Pontum ,
Asiam , c appadociam , Bythiniam : Antiochia anno II a Christi obitu rediit Hieros lymam , ibique ab Herode Agrippa in vincula conjectus est: paulo post ab Angelo liberatus eodem anno O , &Claudii a. circa a 3 diem Aprilis nam diebus Azymorum carceri mancipatus , e carcere liber abierat ) Romam prosectus est , ibique Sedem fixit. Anno 7 Sessionis Romanae Claudii y, a Christi nece I 8 , Claudii edacto adversus Judaeos, Roma & ipse Judaeus
exul abire coactus est ἔ eodemque anno , non vero anno a. , ut Haereti cr volunt, celebrato Concilio Hierosolymitano interfuit.
Claudio e vivis sublato Romam repetiit, ibique anno 1 3 Neronis Martyr occubuit. Ex quibus Pagii argumenta corruunt, sed di Onuphrii Panuinii in addition. ad Platinam corruit opinio, qua
50쪽
VINDi CATA. PROLE G. sy. I. Is censet S. Petri sessionem Romae antectississe sessionem Antioche
nam . Contra quam opinionem pugnant Patrum testimonia, praesertim S. Leonis serm. i. in Nat. Apost. , Canon Concilii Romani , tum sub Damaso , tum sub Gelasio an . 9 , quo dicitur S. Petrum Antiochiae primitus, quam Romam venisset, habitasse; S ratio ipsa, nam Antiochena Ecclesia , ubi primum credentes c hristiani sunt nominati, jam erecta erat tempus ante illud, quo Romam S. Petrus profectus est: eam igitur erexetat Petrus, nisi dicatur, quod nefas est,alicui ex Discipulis Petrum successisse in I piscopatu Antiocheno . Postremo Antiochiam proficiscens, vel dimisit Romanam, vel retinuit, si retinuit ergo duas simul occupabat Sedes , si dimisit, non sedit ergo Romae a s annis contra on nium Scriptorum fidem, de quibus supra, videlicet Eusebii, Hieronymi, Prosperi in Chron., Cassi odori in Chron. ,V. Bedae de sexta artat. ad ann.qOO7, Auctoris libri Pontificalis , Catalog. Rom. Pontis. , de quibus legendi inter alias Schelestratius dissert. I. cap. 3 , & LotinuS inis Act. Apost. cap. 9. 3 2. ex quibus facile . Respondeo ad secundum,nam nihil prohibet quominus S. Petrus, Romae constituta Se de , inde disccsserit, & pluries modo in Orientem , ut docet Sophronius , modo in Occidentem , ut docent Innocentius I , & ex eo Baronius , Tirinus , & alii, qua de re legendus Hugo Etherianus lib. 3. cap. I7 , iter instituerit, unde Concilio Hierosolymitano interfuerit Claudii ann. i o, & anno post Concilium Antiochiam perrexerit , ibidem a Paulo redargutus , ac denique, vel 4, vel γ, vel dumtaxat Ia , Vel I3 Neronis anno Romam redierit, ut proinde bis , vel ter , Vel taepius Romam venerit. Nec mirum quod Petri mentionem non secerit Paulus , facile Roma absens fuerat Petrus : sed neque exinde liceret colligere Petrum Romae non fuisse , nam S. Paulus ad Ephesios scribens , nec meminit Timothei Ephesorum Episcopi, neque S. Jacobi in Epistola ad Hebraeos . Sane Theodoretus ex epistola ad Rom. , qua cap. I. S. Paulus usus est vel bo Gnsrmandi, colligit a S. Petro jam Romanos fuisse fide imbutos. Judaei
vero iccirco S. Paulum rogarunt , non ut ab illo de Christiana Religione edocerentur , sed ut rescirent, quid ipse , qui habeba tur ejus Sectae docti Greus , de ea re diceret. Nil mirum Veros