Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

nliis, cujus electionis decretum, una cum Eugenii diplomate dato Bononiae anno I 437. tertio Kalendas Julii exhibent Horatius Justinianus tom. I 3. collect. Concit., & Raynaldus ad eum

dem annum . i

Eam ob rem indignati , ac in Eugenium magis , magisque exasperati Basileenses in sese. 26- pridie Kalendas Augusti celebrata , plurima , ac nefaria adversus Sedem Apostolicam moIiti sunt; Pontificem in jus audacissime accersiverunt, & decreto , quo se Pontificis impudenter praeserebant auctoritati, ad diems o. diem se Eugenio dicere enuntiarunt. At hoc decretum editum a viris surore abreptis , sed & intercedentibus , & contra obnitentibus Johanne , & Juliano Cardinalibus , & Sedis Apostolicae Legatis , perhibet Augustinus Patricius cap. 37. Sed &sess. 27. die as. Septembris nova creatio Cardinalium ab Euge nio facta contra Synodi decretum abrogata est; atque litteras omnes, quibus celebrandi Concilii locus alter designaretur, a locis Basileae, Avenionis , & Sabaudiae nauci, floccique habuerunt , seceruntque insanientes homines illi. Quinimo sess. 28. elapso jam so . dierum spatio Eugenio ab illis condicto, ejusdem Eugenii accusata , & declarata ausu summo est contumacia . Quo decreto audito Regis Hispaniae oratores, ut refert Augustinus Patricius cap. 6 , discessere , eique se Regis sui, Praelatorum ,

S Principum suae Nationis nomine , consensum detrahere contestati sunt, non secus ac decretis sess. a 6, & a . intercessisse eosdem narrat . Sed de Sigismundus Imperator , qui postea , quod cum oratoribus Venetis, qui cum Basleensibus colloquia frequenter habuerant, colloquutus & ipse litisset , ab Eugenio , ut a censuris solveretur, petiit, & facile obtinuit, ut reserunt Raynaldus , & Pagius ad annum I 437, effrenos, esse ratosque In Eugenium homines vehementer exhorruit, de misso Petro Augustens Episcopo Basileenses acriter monuit, ut a novitatibus, de scandalis abstinerent, sibique tandem temperarent. Nec minor Henricum VI. Angliae Regem stupor obtinuit, qui acerbissimis litteris Basileenses increpavit, quod auderent Pontificem judicare, asserens Antichristi tempora eos introducere .

Ruo die a 3. sessio habita est , nempe Kalendis Octobris ,

472쪽

UINDICAT L. ARTICU Lus IV. F. III. r

non autem I 4. Kalendas Octobris , ut Vult Spondanus , uti legitur in actis Horatii Justiniani , anno I 437. Eugenius data constitutione , quae incipit Doctoris gentium, Concilium Basile a Fer-xariam transtulit, locum Graecis gratum . Tantum abest , ut respuerint Basileenses , ut effronti potius , effusoque prae ira animo cuncta sitiaeque humana, sacraque jura vertentes sess. 29. die Ia. Octobris constitutionem Donoris gentium irritam dixerunt, & responsione Synodali edita, quae incipit Ecclesiam suam, Eugenium , nisi intra q. menses resipisceret, Bullam revocaret, Concilio faceret satis, pareretque, a Pontificatu suspensum pronunciarunt 3 datis quoque encyclicis, quae incipiunt: Compatiens , universos Christifideles admonuerunt, ne Eugenio, qui Concilio parere detrectabat , ipsi parerent. Turpem interea

in errorem Vel innocentes , atque a schismate abhorrentes pertrahebant , atque Basileensi Synagogae adsciscere pertentabant homines , quos veritati magis , quam mendacio , Eugenio, quam Synodo addictos esse oportebat , qui tamen in Eugenium prave affecti nihil non moliebantur, ut Synodi partes , studiaque promoverent . Ii erant .Eneas Silvius Pic colo mineus , qui postea

Pius II. facti poenituit ; Bartholomaeus Capra Archiepiscopus Mediolanensis ; Amedeus de Thalara Archiepiscopus Lugdunens s ; Nicolaus Abbas Panormitanus; Thomas de Coursellis Canonicus Ambianens s , Nicolaus Burgundio Ord. Praedicatorum; homines nempe, qui laudibus celebrandi forent a Pontificiar potestatis nuperis obtrectatoribus. Ad Basileensium factionem imprudens accessit Alphonsus I ex Aragonum Eugenio ob Regnum Neapolitanum insensus 3 A me deus vero Dux Sabaudiae operas suas, &quidem egregias , enixasque , ut Eugenium rebellibus Basileensibus reconciliaret, interposuit. Reliquas sessiones usque ad 41. 7. Kal. Junii an . I 443.postremo loco celebratam per fas,& nefas a factiosis hominibus continuatas non persequar , in quibus quamvis pleraque pia , ac salutaria decreta suerint,cuncta tamen conspurcarunt in Eugenium intentata

sess. 3 i. suspensio ἔ in Synodum Ferrariensem jactata sess. 3 a. sententia; cinciliumsupra Papam auctoritatem ira habere , ut huic veritati repugnans pertinaciter sit censsendus haereticus sess. 33. de-Pura L Κ k k cre-

473쪽

q a PRIVILEGIA ROM. PONTIFICI 'cretum , in Eugenium sess. 34. septimo Kalendas Iulii anno aniquissime intorta exauctorationis sententia . Ab octo , vel novem dumtaxat Episcopis quum tamen ad unius Episcopi depositionem duodecim Episcopos judices canonum jura exigant ) iisque prae indignationis aestu impotentibus , nihilque nefarii praeingenio praecipiti ad non audendum , attentandumque pronis , proclivibusque , ceteris renitentibus, aut recedentibus , projectam in Eugenium proh scelus exauctorationis sententiam te. statur Johannes de Turrecremata , quos & nominatim recenset in respons ad Basileens. , quae reserente Spondano M s. ex Iat in bibliot. S. Victoris Parisien.; scilicet Ludovicum Alemandum Cardinalem Arelat. quem sane virum sanctitatis fama percelebrem , quem nimius resormandae Romanae Curiae ardor in trans inversum egit , atque a Clemente VII. Beatorum fastis adscriptum, facti poenituisse oportet; ) Ludovicum Patriarcham quondam Aquilejensem Eugenio insensum ob Patriarchatum occupatum a Venetis; Ludovicum de Palude Episcopii in quondam Venciensem Pontifici iratum, iccirco , quod Ecclesiam Massiliensem ambienti suSagatus non fuisset; Fridericum Basileensem hominem imperitum , atque litterarum expertem , Raymundum Talloni puri, putique nominis Tricaricensem Episcopum S Gratianopolitanum , & Sabaudiensem homines neque in opinione meliori , neque sanioris ingenii ; duosque alios a claustris transfugas designatos Episcopos . Nempe ab hujusce sursuris. hominibus tantum flagitium fuerat attentandum . S. Antoninus tit. I a. cap. I ta.

S. q. Cardinali de Turrecremata concordans testatur fui lIe inter hos factiosos , facinorososque aliquot Episcopatu , & dignitariabus ab Eugenio in ingentium scelerum poenam privatos . Dum haec Basileae agerentur cum Deus ab alto immissa sevissima peste Basileensem Urbem depopulabatur , tum Eugenius Florentiae constitui. Moties vir Dei promulgata annos 43 s. pridie nonas Septemb. veritates , ut ajebant, a Basileensibus sess. 33. decretas damnavit. Quam Eugenii constitutionem insani , effrenique illi sess. 38. diris cunctis devoverunt: qua insessione decretum quoque , ut 3 a. ex Praelatis , & aliis viris Ecclesiasticis delecti , una cum Cardinali Arelatensi alterum in locum Eugenii Pontifi

474쪽

cem eligerent. Electorum horum nomina exhibet Pagius bre v. hist. crit. in Concit. Ferrar. , seu Florent. num. I 8, a quibus demum in sceleris complementum sese. 3 s. decimo quinto Kalend. Decemb. anno I 439. electus Amedeus Sabaudiae Dux in secessii

Ripallensi religiosissimam vitam , christianoque Principe dignam agens , qui sibi Felicis V. nomen assumsit. In obedientia Eugenii religiosissime permanseriint Carolus VII. una cum Gallicana Ecclesia , ut ex actis conventus Biaturicensis liquet , una cum Anglicana Henricus VI. Angliae Rex, ut constat ex litteris Eugenii ad cum dem datis Florentiae anno I 44o , una cum Academia Salmaticens,ut est apud Raynaldum adcit. annum, Ecclesia Hispanicaὴ Hungaria quoque, & Italia, praesertim vero Philippus Maria Vicecoines Dux Mediolanensis , quamvis Felicis V. gener , ut refert AEneas Silvius tract. de si tu ,& moribus Germaniae apud Pagium in brevia r. hist. loc. citato . Felici vero Sabaudiam , Suitenses , Basileenses , Argentinenses, atque ex Saxonia Caminenses obedisse resert laudatus AEneas Silvius . Felici obedientiam quoque praestasse Elisabetham Reginam Hungariae; eidem pariter favorem impendisse Albertum Ducem Bajoariae , ejusque partes adiuvasse perinde Albertum alterum Austriae Ducem perhibet, qui accuratam horum attexuit historiam , Augustinus Patricius . Regem Aragoniae , & Siciliae Alphonsum , Polonos, & Britones nec Eugenio, nec Felici sed Concilio Basileensi adhaesisse testantur AEneas Silvius , & Augustinus Patricius ; Germaniam vero neutralitatem quamdam induisse . Nam conventu Franco sordiae habito primum anno I 438 , ut resert Augustinus Patricius cap. 73 , statuerunt electores, quod quum varia in dies edicta Pontificis , &Basileensium prodire cernerent , se decreta alterius partis adversus alteram non admittere e se impense colere & Eugenium Pontificem , de Concilium Basleense : interea tamen protestari se non discedere ab obedientia, & reverentia Sedis Apostolicae. In conventu etiam Nurembergens actum a Germanis de concordia Pontificem inter,& Basileenses, sed inani exitu . Novus conventu S anno I 39.

Moguntiae habitus est, in quo Synodi Oratoribus petentibus,ur Synodi decreta susciperentur, Principes, & Caesaris Orat Κkk a res

475쪽

res instarunt ex adverso, ut iudicium contra Pontificem suspen derent, ac permitterent Patres Concilium transferri. Rursus Moguntiae conventu alio Principum habito anno I 4 I. mense

Maio, deliberatum fuit pro pace Ecclesiae congregandum aliud Concilium quod placitum jam propositum fuerat a Carolo VII,

di Gallis Proceribus in conventu Bituricensi anno I 44o. celebrarto ) alio in laco extra Basileam , & Florentiam ἱ ac postremo in conventu Francosordiensi anno I qa. una cum Friderico Imperato te a Principibuς in eam itum est sententiam, esse celebrandum aliud Concilium , interim in aes motum suspensone Germanis manendum 3 mittendos esse Nuncios ad Florentinos Patres, &ad Eugenium Pontificem qua de re graviter conquesti sunt Basileensium Oratores , quod ad Felicem V. non mississent quoque Legatos, ) qui cunctorum nomine Eugenio , uti Romano Potitiis fici caput submittere tu ; Caesarem vero, ac Principes excusarent, cur laudiu ita ne iuris partibus haesissent, deinde peterent , ut pro Ecclesiae pace congregaret in Germania Concilii- - Sed &Ridericus Caesar , quum paulo post Basileam se contulisset, cum Fe Iice egit, ita tamen, ut ei veluti Pontifici obedientiam neutiquam deservet, uti resedi Rugustinus Patricius cap-I3i,

habito eodem anno conventu I. ugdunensi Carolus VII. Galliae Rex Nicolaum colendum statuit. Eidem conventui interfuere S ais

baudiae Ducis Ludoviei Felicis V. filii, Basileensium , Principum, di Electorum Germaniae, Angliae , & Siciliae oratores ,

decretumque Amedeum Gebennae commorantem adeundum , ut

propositis certis pactis ad pacem ipsi,m adducerent, abdicanis .lumque se Pontificatu . Anno eodem i4 7. a Friderico Imper tore Principum , di Praelatorum conventu indicto apud Arcias- burgium oppidum Dicecusis Moguntinae , post aliquas disceptationes de Concilio Basileensi , tandem eo modo inita concordia est , ut quadam quidem decreta Concilii Basileensis reciperentur , reIiqua tamen omnino rejicerentur . Sed di Fridericus eo in conventu edicto evuIgato, quod recitat Raynaldus ad eumdem annum , Germanos jossit, ut abjecta demum acephalor Disiti COOste

476쪽

VINDICATA. ARTICULUS IV. sy. ΙΙΙ. sfactione , cui Neutralium nomen indiderant , ejuratoque schii mate Basileensium Nicolao obedirent , dc obsequerentur . Anno sequenti I 4 8. pacta conventa a suo Legato Johanne Cardinali Carvajale cum Germanis , quae vocant concordata Germanica circa Beneficia Ecclesiastica, Nicolaus rata habuit diplomate dato Kalendis Aprilis anno I 6 8,quod extat to in. I. Bullarii Romani, estque Nicolai V. constic. i, ubi Typographi errore consignat ut anno 1447. Postremo anno 14 9. Basileenses Lausanam translati . qua precibus , & qua minis Principum, ac praesertim Caroli VII. Galliae Regis adacti sunt domum , ut schismate ejurato in Nicolaum V. jurarent. Felix pro eo, quo optime erga Ecclesiam non minus , quam erga Deum erat affectu S animo , quique non inanis gloriae caussa, quandoquidem generosus potitas mundi contemptor Principatum abjecerat, sed ignorans sibi a Basileensibus inserri vim passus fuerat , libere , ac libenter abdicavit se se die 7. Aprilis, ut ex tabulis abdicationis demonstrat Raynaldus , non vero die s, ut alii scripsere : quem Nicolaus V. Sabinensem Cardinalem renuntiavit, Sedis Apollolicae in Sabaudiae Ducatu Legatum , ac Vicarium perpetuum declaravit , eidem primum in Ecclesia poli Romanum Pontificem locum concessit, indulgens

praeterea ut habitum , &inlignia Papalia demptis delatione Eucharistiae, Annulo Piscatoris , Cruce in pedibus, & umbraculo deserre pomi. Quid plura P Ad frugem se recipientibus quotquot

schismate suerant implicati, veniam secit non modo, sed integra manere ipsis jura, perfrui beneficiis , gradibus stare , defungique officiis permisit. Id totum Nicolaus pacis amator tribus constitutionibus una, eademque die i 8. Iunii anno I 4 9. perseciv. Legendi Eneas Silvius in hist. Concilii Basile. 9 Augustinus Patricius ita hist. Basileen. Concit. ἔ Gullielmus Paradinus lib. 3. Chron. Sabaudiae , Lambertus Vanderburchius lib. a. de Sabaudiae Duc ib. in Amedeo VIII; Caesar Nostradamus Par 7. hist. Provinciae ; Petrus Monodus Soc. Jesu in lib. inscripto Amiaeus Paciscvs ; Raynaldus, Pagius Ioc. cit. , & alii . Haec summa acto rum Concilii Basileensis , quanti nostra hic interest.

Ex Concilio ergo Basileensi adum sed quam perperam , ex dictis, dicendisque liquido patebit de suprema Pontificum a

477쪽

ctoritate ejusdem obtrectatores obganniunt. SciIicet a. decreta

sess. 4, & 3. Concilii Const. intelligenda volunt juxta sensum illis a Concilio Basileensi attributum I ita ut nedum in Pontifice dubio , sed etiam in legitimo, di certo Iocum habeant. Ex illis

vero decretis non secus , atque ex decretis Concilii ipsilis Basi. leens s in sessionibus a, 3, II, a,& I 8. palam esse pronunciantConis cilii generalis auctoritatem Pontificia praepollere . a. Ab Euge. nio IV. Synodum Basileensem fuiste ad se T. I 6. usque expresse a confirmatam , adeoque sess. 2, 3, II, di I a. probata decreta de Concilii auctoritate supra Papam . Imo ab Eugenio decreta SP nodi Basleensis ad tempus usque translationis ejus Ferrariam ,

adeoque usque ad sessi a s. incIvsive , suisse approbata plerique pugnant. Id totum ut suadeant uti inter alios Natalis hist. Eccl. ad saecul XV , & XVI. dissert. 8 1 & Bossuetius def. decl. pari. a. lib. Io. enituntur suadere a. Concilium Basileense oecumeni enm, & legitimum procul dubio fuisse ad tempus usque , quo Ferrariam translatum fuit, quippe quod ab Eugenio approbatum fuerit. a. Ab Eugenio rata , & Iegitima habita , & confirmata fuisse Basleensis Concilii cum exordium , tum continuationem ad usque sessi I 6. non modo , sed etiam a s. inclusve sessionem. 3. Sententiam de superiori Concilii potestate, ae Pontificia praepote juxta decreta Constant. , & Basileens. Concilii propugnasse eos non modo , qui Felici V, & qui nec Felici, nec Eugenio suerunt adstricti, sed qui Felici nunquam adhaesere , sed jugiter Eugenio obsecuti sunt, & obedivere . 4. Quin imo Syn dum Basileensem etiam , postquam ab Eugenio declinavit, & in partes alienas deflexit, a schismatis labe purgare satagunt. Quorum praecipua argumenta suis locis referemus, & refellemus 3 pleraque alia plane elumbia floccisa cientes praetermittimus; quibusque postremo ut obviam eamus, sequentes responsiones statuimus . Igitur R. I. Concilium Basileense nec legitimum, nec Oecumento cum reputandum fore, tum ob exiguum admodum numerum Epis, coporum , eum ob denegatam approbationem ab Eugenio IVPontifice Maximo. Exiguum admodum Episcoporum numerum, qui proinde Ecclesiae universae repraesentandae non esset par,Conci-Disitigod by Cooste

478쪽

Iio Basileensi in exordio interfuisse id suadet i,quod Concilii actanimae rum Episcoporum non reserant, ut Conciliorum moris est, quem sane, si non ita exiguus suisset, referre non omisissent, ut ex Patrum numero Synodo praestantiam conciliarent, tunc praesertim, quum erga Synodum non bene affectum Pontifex se praebere coepisset. Sessionibus certe a, & 3 septem tantum , vel octo Episcopos adsuisse acta serunt. Eugenius in diplomate , quod incipit Postquam Divina clementia dato Romae an. I 3I . a. Idus Februar. pro dissolvendo Concilio vix inito, & ad Julianum Cardinalem , & praesidem inscripto , & in diplomate ad universia Christifideles dato 1 f. Kalendas Ianuarii, quod incipit Nuoniam

alto, perhibet Patres non supra decem Basileam convenisse, quamis vis tempus praescriptum septennii ante menses octo jam elapsum esset, ideoque quod pauci admodum, tot tantarumque rerum agendarum moli impares penitus essent. Synodus quoque in responsione synodica data 6. Idus Novembris an . I 4 o. fassa est tem pore primae dissolutionis Praelatos in Concilio numerum I .nonis excessisse ; eamque numeri parvitatem Concilio objecisse Eugenium. Plane si monumenta temporis ilIius diligenter expendantur , compertum ibit, ex Italis vix aliquos male seriatos Concilio adhaesisse , ceteris Eugenio addicti Emi se ex Hispanis , qui Johanni Regi Castellae parebant, primis sessionibus nullos adfuisse, quum vero adfuerunt, non de Papa Concilio subjiciendo, sed de unitate Ecclesiae restit da juxta Regis jussa sategisse , fuisseque sollicitos, ut refert Rodericus Sanctius postea Episcopus Palentinus Basileae praesens in hist. Hispan. Par. 4. cap. 3 I. Qui vero Aragoniae Regi Alphonis parebant, alternante vice , idest juxta quod Rex Papae obsequens, vel adversans iret ob dissidium de Regno Neapolitano, modo Concilio, modo Eugenio assecti, modo pro Papae, modo pro Concilii praestantia pugnabant, uti inter alios secisse Nicolaum de Tudisco Abbatem vulgo Panormitanum

dictum , narrat Ciaconius in breviar. gestor. ejus inter vitas Pontis , ex quo plane nos in protegomeno occasio em nacti sumus praeposteram , juxtaque pessimam vexandi rationem agendi, quam tenuit Panormitanus, de qua proinde denuo nunc dicere non praefat. Ex Anglis quantum Henricum eorum Rex Eugenio se prae

479쪽

buerit aequum , animumque optime assectum praetulerit, perspectum est . Imo in lib. Antiquitat. Britannicar. , quem egregiis notis illii stravit Usserius, ad annum i 3I narratur, quod quum

an . I 43 o. oratores Angli ad Eugenium , & Synodum Basileensem missi rediissent, Synodo Londini coacta agi coeptum est, utrum Concilio , an Eugenio adhaerendum seret; in eaque deliberatum, Concilio abjecto Papae esse omnino adhaerendum . Ex Gallis illud scimus, quod Clerus Gallicanus iussu Caroli VII. Avarici Bituri. gum an . a 43I .congregatus Basileense Concilium legitime convenisse declaravit, Regique est deprecatus , ut schismati occurre. ret, oratoribusque tum pro se , tum pro Ecclesia Gallicana ad Eugenium missis rogaret, instaret, urgeret, ut Concilium sineret celebrari, id tamen summopere cautum , sacratumque semper voluit, ne quid a Concilio nefarie adversus Summum Pontificem

attentarexur . Quum vero a Concilio exauctoratum Eugenium, MFelicem suffectum Clerus ibi adhuc congregatus accepisset, declaravit stante gravi dubitatione , an congregatio Basileensis illis diebus sufficienter repraesentaret Ecclesiam , proinde se una cunia, Rege in obedientia Eugenii manere , rogare interea Eugenium , ut Concilium generale convocaret. Ex quibus illud colligere est: ex Gallis paucos Concilio interfuisse , nam Bituricis conventum celebrabant: Gallis decreta Basleensa de superioritate Concilii undique non suisse probata , ut qui in Pontificem nihil attentari voluere: a Gallis graviter dubitatum de Concilii Iegitima auctoritate , nam non numero plures suere Patres, quum Eugenium

in ius Vocaverunt, quam quum supra Eugenium Concilii auctoritatem extulerunt: Gallos pespectum habuisse Pontificii juris esse convocare Concilium, id enim Eugenio supplicarunt, igitur pariter habuisse persuasum decretum Concilii, quo Pontificem disi solvere, vel transferre Concilium non posse Basileenses statuerant, infirmum suisse ; atque infirma perinde , quam quae venirent In pretium, decreta de suprema Concilii potestate . Uno verbo Galbios probasse quidem Concilium, ac pleraque Concilii placita, non iis vero decretis asensum praebuisse , quae in Pontificiae auctoritatis eversionem vergerent, ex actis kituric. conventus ostenditur.

Ex Germanis ad Synodum aliernatim unus , vel alter accedebat,

480쪽

recedebatove, prout particularia ipsorum, aut ab Imperatore impolita negotia , aut mandata, aut impendia , id exigebant. Ex Graecis demum nullus accessit, quumque advenere Pontifici, non Basileensibus adstipulati sunt. Igitur sese. a, & 3 decretis certe, ac saltem auctoritas deest, quum illis sessionibus numerus suffciens Judicum fuerit desideratus. Post primam equidem cum Eugenio reconciliationem frequentior audire Basileensium Synodus coepit, quandoquidem, ut acta serunt , in sese. t 7 , & ι 8 , in qua posteriori decreta sese. a , & 3 restaurata fuere , centum Praesules cum mitris consedisse leguntur ; at illi Praesules mitra redimiti non omnes erant Episcopi , quia plerique aderant Abbates gestandae mitrae praerogativa donati, quos libenter Concilium ad augendum numerum

cum honore admittebat: exiguus ergo admodum erat vel in illis sessionibus numerus Episcoporum . Esto vero non adeo exiguus concederetur , exiguus tamen qtiam maxime aestimandus est rei te ad ceteros Ecclesiae Episcopos absentes, ac Concilio non adhaerentes , imo adversantes, ejusque diris omnibus devoventes audaciam . Sed & ex illo exiguo numero, qui aderant, inter se non conveniebant, sed , ut eorum , qui animo semel pessime afficiun-- tur, moris est, omnia iurore agentes contra se se pugnaciter decertabant . Ita enim dissensum praesertim obtinuisse in sese. 48 perhibent 2Eneas Silvius in hist. Concit. Basil. , Turre cremata in respons. ad Basileenses habita in Concit. Florent. , &in summa de Eccles. lib. a. cap. roo 3 constat etiam ex Ludovico Alemando Cardinali Arelat. decretorum adversus Pontificem acerrimo, ac praecipuo incentore in Orat. habita contra Panormitanum, ubi ad jus dicendum in Concilio inseriores, nempe Presbyteros ad missos fuisse ait, ne omnia Eugenii libidini permitterentur . Admittebantur vero, ait Cabassutius in not. Eccles. saecul .XV. ad-

Concit. Basileense , ad Synodicas definitiones contra Conciliorum leges gradu quolibet insigniti Sacerdotes , ut inopiae Episcoporum miserabilem defectiim stipplerent. Idem Concilium quominus legitimi, S. cecumenici loco habeatur , prohibet quoque Legatorum Pontificis nunc absentia , nunc dissensus. inandoquidem enim Concilio Pontificem indit-

SEARCH

MENU NAVIGATION