Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

qdio PRIVILEGIA RUM. PONTIFICI

juxta ab se praescriptum procuratorium abdicationem factam, dacto ad Concilium diplomate , abdicationi per Mala testam suo nomine praestitae se assentire professus est , atque haec Gregorii fata . Extinguendo penitus schismati, Ecclesiisque paci conciliandae nihil optabilius supererat, reliquumque erat, quam ut Benedictus pariter sponte se Papatu abdicaret: rogatus statim a Synodo ea de re per oratores est, cui ille , ut habet decretum se Ti , spem fecerat pacis , ut qui dudum praememoratam renuntiationis viam

placitum suum fecisset, votique, & juramenti religione firmasset. Quod nisi faceret, S. Synodus ipsuna declarat subse,s esse nθtorium schi alicum a Catholica de delium propterea δε- patu indignum , ipsumque perseros Canones abjectum, Uectum sprivatum, es praecisum &c. Oratoribus Ferdinandus Aragoniae

Rex morem gessit 3 capitula Ia Narbonae die a 3 Decemb.an. 14r sconcordata , atque a Concilio probata simi ; subtracta a Rege Aragoniae , qui sessi. aa una cum Regno Concilio adhaesis , Benedicto Obedientia est: oratorum opera subtracta eidem Benedicto a Carolo Rege Navarrae, qui una cum suis sessi a s Concilio cooptatus est. Sed Concilio , aut ejus oratoribus dissicilem admodum se praebuit Benedictus : ergo sess. a 3 adversus illum oblata accusationum capita, inter quae illud retextum , quod quum diu actum fuisset de modis omnibus dirissimum schisma abscindendi, viaque cessionis Regibus, C rdinalibus , Episcopis, &Doctoribus nedum facilior , brevior , & tutior , sed una tollendo schismati visa fuerit, quam ipsemet Benedictus jam pridem laudaverit , probaverit, saepeque voto , & juramento eidem se obstrinxerit, ut proinde ab ea postmodum resiliens , uti schismaticus , di haereticus soret habendus. Sess. 24 decreta in eum citatio; sesi. 29 accusata ejusdem contumaciat sess. 3ci perlecta ejusdem responsio, qua inter alia declarabat, & decernebat quacumque facta, vel facienda, ordinata, vel ordinanda contra r6um, ue Romanam Eeclesiam irrita , es nulla ipsojure et sess. 3 a Johannis Regis

Castellae , & Legionis admissi Legati, & Benedicti iterum accusata contumaciar sese. 3 3 Castellani ejurata Benedicti obedientia,

cum eisdem capitula Narbonensia concordata, & Concilio coadunati et sest. 37 die a 6 Julii an . a 4 i 7 solemni tandem Concilii sen

tenis

452쪽

tentia Benedictus sede Papali motus est , uti schismatis , & haerea sis gerens personam, & articuli Unam Sanctam Catholicam Ecclesiam insignis temerator . A se T. 3s disceptari coeptum a Nationibus de reformatione , quam tamen faciendam post electionem Papae evicit potior Nationum pars , factamque , ut Martino alliis huit , acta Concilii ostendunt, qua de quaestione supra num. 6 , quantum operis nostri ratio postularet , praetermissis, quae parum, aut nihil ad rem attingerent , quia sat egimus, ab eadem iterato

vexanda abstinemus .

His omnibus adjungendum et,quod quum Cardinalis S. Marci Concilium consulendi juris monuisset, siquidem haeresis , &schismatis crimina Johanni obiecta, non satis in judicio constarent, Concilium id consilii inivit, ut Iohannes in suam depositionem, & Concilii decretum consentiret, ac sponte Pontificatum abdicaret; qua de re missi ad Johannem Legati una cum depositionis sententia id effecere , ut Iohannes sententiae adquiesceret, gradumque sibi abjudicaret , ut supra adnotavimus. Quinimo in concordatis Narbonensibus Concilii, & Imperatoris Legatos inter , & Benedicto adhaerentes , cessioni potius Gregorii non modo , sed etiam Johannis , quam Concilii sententiae Papatus dimissio tribuitur ; ita enim ibi dicitur : Dominus, qui Gregorius AH. in sua Obedientia dicebatur , sua sponte cessit. Sic bDominus , qui Fohannes XXIII. dicebatur, facere voluit, atquefeeit. a. Quod quum Natio Germanica Pontificis electioni praemittendam resormationem contenderet, e contra reformationi

Pontificis electionem praeserendam censuere reliquae Nationes , a quibus Germanicae id repositum , quod Papa electus ligari non sporerat ; illisque Germanos adquiescere oportuit. Publico quidem instrumento postea Martinus V.omnibus fidem fecit ab se circa reformationis articulos a Concilio concupitos factum fuisse s satis ; sed , ut adnotavimus , articulum I 3 de Pontifice Oinisit ; &Martinus fidem suam ut liberaret nam antequam Pontifex salutaretur ad eam reformationem faciendam religione se obstrinxerat id praestitit, imo praestare oportuit, ut Ecclesiae malis , bonoque consuleret; nam alioqui Concilium Constanti ense veterum Conciliorum morem observans a ut Johannes de Turrecremata

453쪽

lib. a. cap. s. animadvertit, sui confirmationem a Martino V. exia

postulavit, quod plane superioris auctoritatis quum sit, illa Synodus se Pontifice indubitato superiorem non agnovit, nec egit. 3. Quod , ut superius ostendimus , Auctor Anonymus, Mauritius Pragensis , & Johannes Antiochenus in Concilio pro Pontifice indubio steterunt, optime intelligentes decreta sess. , di s locum non habere , nisi in dubio de legitima electione . Ex Theologis quoque, dum mota quaestio fuisset, cujus nomine Conciliine , an Papae damnandi Vicieri errores essent, plurimi nomine Pontificis damnandos esse pugnarunt. Theologi praeterea,quibus censura illarum propositionum a Concilio fuerat demandata , incensura ampliori ita de Pontificis auctoritate fati sunt, ut Papam indubium nullo modo Concilio subesse putaverint. Cardinales demum , ut ibidem n. 4 observabamus , tractatu edito in ipso Concilio Constantiensi Romani Pontificis auctoritatem Concilio superiorem acriter propusnarunt; id nullo modo passi , ut Apostolicae Sedis antiquis juribus eidem assertis a veteribus , ac generalibus Conciliis vulnus, vel leve a novitio isto Concilio inserretur: quorum quidem praeValuisse, quin imo in ipsorum pedibus, manibusque itum sententiam ibi dicta satis declarant. q.

Quod Petrus ipse Alliacensis , quamvis tract. de potest. Eccles elucubrato biennio post sese. 1 Papae Concilium praeserat, nulli bi tamen decreta sese. , & s pro sua opinione yroduxit, nullibi suam opinionem a Concilio inter fidei dogmata relatan

pronunciavit, nusquam adversam opinionem erroris insimulavit,

aut a Concilii decretis alienam indicavit, imo Concilii judicio suam submisit, eam imo certis circumsepivit terminis , & circumscripsit casibus i. praemissis, ait, sequitur quodsi cui Gncilium Pisanum , ita ue aliud Concilium in aliquo essu esse potessu

pra Papam , S potest eum deponere. Sibi vero objiciens caput Significasti, ubi dicitur , quod Ecclesiae Romanae nulla Concilia legem praefixerunt, & quod in eis , & eorum statutis Romani Pontificis excipitur auctoritas ; respondet, Fuod id cum suismilibus regulariter , o in pluribus merum est, Ied tamen in aliquibus D lit . Sed Alliacensis sententia jam satis exagitata . Gersonius per

inde ille, qui orat. habita ad Synodum, qua veluti tuba primus

454쪽

canens alios excitavit Concilii assentatores, ut in suam manibus,

pedibusque sententiam ruerent, quamque post decreta sese. , & sveluti dogma fidei audacissime adstruxit, nihilominus plerisque in locis , uti tract. de potest. Eccles. consid. I et , &ser m. in festo S. Antonii fassus , & conquestus est , tum decretorum 6, & ssessonis doctrinam a quampIurimis palam ipsa in Synodo explosam fuisse , exsufflatamque , atque post Concilium Constantiense ceu haeretica imo pr vitate inquinatos habitos a non paucis fuisse illos , qui ConciIium supra Pontificem efferebant; & in dialogis apoIog., Constitutione Martini V, qua appellationes a Pontifice ad Concilium prohibuit, fundamentale robur decreto. rum se sis. 4 , & s destructum penitus ire doIuit. Quid plura P in oratione habita proxime a fuga Johannis, postquam Pontificem infra ConciIium egisset, ejusque juri subjugasset, eam tamen ex tempIo propositionem certis verbis circumvestivit: nam corollario I. Ex praemisim , inquit, videtur elici poν re, quod potestas Papae sis potessitas Ecelsae, qua utitur nomine, es vice Ecelsae r& corolIario a. Item, ait, elicitur ex praemissis, quod non est illicitum , imo verum , ἐπ catholicum , quia in multis sis serum Concilium supra Rapam o Andreas Magorensis, de quo in prole-gom. satis dictum , par. I. cap. a proposita qiuestione de potestate Concilii, & Pontificis respondet: Ad istam interrogationem nihil unquam respondi , nec Icribi assertive , se solum opiniones aliquorum Doctorum de hac materia loquentium dixi : quae Opiniones sunt in triplici disserentia . Eas subinde regerie, quaru in x. Pontificem uul Ilus vel Concilii cecuinenici judicio subesse asserit; a. nec Papam a Concilio, nec Concilium a Papa corrigi, aut condemnari posse,auctoritatem ex L equo utrique tribuens affirmat , 3. Conci Ilum supra Papam indiscriminatim evehens in quibuscumque ad fidem , & statum universaIis Ecclisiae spectantibus Concilii potestatem Pontificia majorem esse in auctoritate , i . iurisdictione , & in executione ait, cui postremae ipse adhaeret, sed quibus momentis ductus superius examen institutum docet, dubitabundus tamen, haerensque,nam ita tandem concIudit e P resor , quod aliquas ex illis opinionibus non assero , nec teneo , nisi illas, quas tenuit universalis Ecclesia , ἐπ Dominus noster Pap 3 Igi- Dissiliaco by Gorale

455쪽

indubium comprehendi non credebat. Sed & par. s. cap. I quamvis Basileens bus suadere eniteretur, quatenus absolutissime suam supra Pontificem auctoritatem attollerent; attamen a Concilio

Constantiensi non nisi tribus in casibus Pontificem clancilio sui si se submissum cognovit, estque consessus : Ex quibus, inquiens, sequitur , quodsimpliciter, es sine additione debet teneri, ue ere-di , quod potesas E esiae in omnibus es major, quam potesas δε- pae in auctoritate, in Iurisdictione, ἐπ in executione : non addendo illa tria , in quibus dixit Concilium cinguntiense potesatem Ecclesiae 6. se majorem , quam potestatem Pape; scilicet in extirpatisne haeresum i in reformatione morum , es in reductione schismaticorum . Nihil crgo praeterea a Concilio Constant. sessi 4, & s definitum putavit.Quae quum ita sint celeberrimis decretis se si . ,& y Concilii Constantiensis nos satis, superque occurrisse arbitramur, quin quasi nobis adblandimur pro eo, quo erga Summos Pontifices recto , reverentique animo comparati, necnon obsequio ,

obedientia , ossicioque summe affecti sumus . Age modo ad alia , quae supersunt, velociori gradu nostra progrediatur oratio.

Ex concilio Sasileensi.

S. III. Concilii Basileensis decreta iidemmet, qui Constantiensibus

individue inhaerent, ad ravim usque , nauseamque objiciunt, & obtrudunt, Apostolicae Sedi a nobis adjudicatis privilegiis sata utrobique dicta, atque utriusque Concilii decretis eadem privilegia, neque absque ignominia , perpetuo addicta tumulo obgannientes. Ex adverso nihil ex eo pessimae suae caussae patrocinii exculpi, nonnihil imo caussae nostrae, seu Pontificiae potius, fausti, propitiique adquiri contendimus , & evincere stat agimus . Principio quidem pseudo - Synodum Basileensem quis non in probris habeat, dirisque cunctis devoveat consestim , atque ad eam, quam adeo temere inivit, tenuitque adeo insane sorsa Pontificem plane indubitatum , dubioque procul legitimum

456쪽

VINDICATA . ARTICU Lus IV. F. III. aspessimam agendi rationem animum sutim adjecerit: scilicet in spe. xerit illud intentis viribus totum , unumque in id incubuisse , ut

recens, nec nisi ingentis operae pretio extinctum, quam diuturnum , tam dirum schisma e tumulo re Vocaret, remque omnem . rursus tam divinam , quam humanam tanto labore nuper restauratam, locoque restitutam susdeque ageret , turbaret , atque

subvaerteret P In prole gomeno principio , quibus innixi Basileenses id prave , id praepostere , id perniciose attentarunt breviori,

quo potuimus sermone , e X posuimus, ut ex illis cetera consectaria subodorarentur , & quasi ex ungue cognoscerentur ; videlicet

quemadmodum infirmissimis , quin imo falsis penitus quorumdam opinionibus confisi plerique in Concilio Constantiens , Concilio supra Pontificem primas detulere partes, ita in Basileensi falsis aeque , ac sutilibus quorumdam Theologorum principiis suffulti adversus Eugenium IV. Pontificem legitimum prosecto , Sc indubium , ut qui Baslea illos migrare alio aegerrime serentes , Fer

rariam evocarat , erecta fronte , praefractaque steterunt. Imprae

sentiarum ejusdem Concilii acta examini subjicienda nobis sunt, dispiciendumque diligentissime , num ab iis Romani Pontificis privilegiis de tramim aliquid sit , an adjectum. Ergo Concilium , anno 1 a 3 mense Maii Papiae Martini V. sacra justione inceptum,

Senas eodem anno mense Novembri translatum, ibidemqtie ad Februarium an . I 424 continuatum primo, ab Eugenio IV. postea indictum rursus , & inchoatum est , in eodemque is serme ordo , qui in Constantiensi servatus fuerat , constitutus , ut quatuor Nationes Italica , Germanica, Gallica , & Hispanica in quatuor conventus distribuerentur, quos sacras deputationes appellarunt. Vix celebrari Synodus coeperat, quum illius dissolutionem Eugenius decrevit, illudque Bononiae post I 8 menses celebrandum indixit iis de caussis : quod Episcopi exiguo numero, ac non supra decem Basleam convenissent,nec spes affulgeret fore,ut plures ad- . venirent: quod bellum inter Philippum Burgundiae, & Fridericum Austriae Duces exardesceret I ac finitimas regiones incendens Patres ad id itineris capessendum, ibique tuto conveniendum prohiberet : quod negotium a Martino V. coeptum de Ecclesiae Oilen talis cum Occidentali unione promovendum foret, pertiactandum-

457쪽

que; Graeci vero iter Basileense caussati , ex tribus Italiae urbibus Roma, Bononia , Ancona propositis, ceu commodiorem Bononiam delegissent; immineret interea dies Graecis stat litus . Addebat Pontifex audivisse se a Patribus Basileensibus haereticos Bohemos jam damnatos iterum ad disputandum super damnatis artieulis non absque dedecore Apostolicae Sedis , & sacri Concilii Constantiensis admissos. Accedere ad haec adversam valetudinem , per quam sibi tam longum iter conficere non liceret, Roma , scilicet Basileam , gravia quoque negotia incumbere sibi Romae

una cum Cardinalium Senatu frequenter expediendat, aliasque plures adesse caussas, quas litteris explicare nec tutum , nec e X-pediens esset. Haec , & alia id genux Eugenius Concilium Bono niam convocans expressit tum in diplomate dissolutionis an .r 3sa Idus Febr. ad Cardinalem Iulianum Legatum suum misso , cui initium secit: Postquam Divina clementia; tum in diplomate altero ad universos Christifideles inscripto 1 3 KaIendas Januarii anno r63a, quod incipit: Nuoniam alto, ac legere est in append.

x Concit. Basile. Tom. i a Concit edit. Labheanae, di apud Augustinum Patricium hist. Concit. Basileens. cap. q.

Haec haud habuerunt satis sive Sigisnuindus Imperator, sive

Cardinalis Julianus, unde rescribentes Eugenio ait tore S suerunt, suadereque enixi sunt, ut a proposito dissolvendi Concilium abstineret, quin potius ad illud promovendum consilium, operamque suam omnem conserret, ea de caussa praesertim , quod Concilium congregatum quum fuerit pro extirpanda haeresi Bohemorum , & reformatione Ecclasiae peragenda, ne haereticis obtreis ctandi occasio praeberetur . Sed & Synodus die ar. Januarii anno 163a. datis encyclicis , qtiar incipiunt Zelus Domus Dei , deci ravit universis Christi fide Iibus se in Spiritu S. legitime fuisse congregatam, ac in sacro Concilio Basileensi firmiter velIe permanere, usquedum haeresis penitus extirpata, Ze t e formationis persectum negotium fuisset: jussitque omnes Praelatos,aliosque,quor tridad Synodum generalem accedere interesset, ut ad Synodam Basi-Ieensem incunctariter accederent. Basileensi Synodo adhaerere statim visus est CIerus GalIicanus jussu Caroli VII. Avarici Biturigum congregatus; nam Concilium Basileense legitime conventia se e

458쪽

se declaravit, ejusque celebrationem perutilem non modo , sed penitus necessariam ad haeresim praesertim Bo hemicam exscindundam . Rogavit proinde Regem , ut Eugenium deprecatum mitteret , ut celebrari , & continuari iuberet Concilium Basileense, datisque litteris ad Imperatores , Ducesque Sabaudiae, & Μediolani adhortaretur, ut Concilio operam suam accommodarent . Illud tum ipse , tum illi interea caverent quam maxime , ne squidquam probri adversiis Pontificem a quovis attentaretur . Ad haec Concilii sessio a. I s. Kalendas Martii anno I 3 a. celebrata

est; in qua decretum est 1. Sacram Basileensem Synodum sacris Constantiensi , &Senensi generalibus Conciliis decernenti l us,& auctoritate Apostolica interveniente suisse , & esse debite , legitime, & rite initiatam, & congregatam . a. Decreta Concilii Constant. innovans declaravit iplam Synodum generalem potestatem immediate a Christo habere , cui quilibet cujuscumque status, vel dignitatis , etiam si Papalis , Obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem, extirpationem schismatis , & reformationem Ecclesiae in Capite , & in membris ; atque his decretis non parentes, & cujuscumque generalis Concilii decretis hacce de re editis, vel edendis gravibus poenis mulctandos, cujuscumque di gnitatis existant, etiam Papalis. 3. Ipsam Synodum pro haeresum extirpatione, & reformatione Ecclesiae Dei in Capite , & in membris, nec non pace inter Christianos procuranda legitime congregatam per nullum , quaVis auctoritate , etiam si Papali dignitate praefulgeat, dissolvi, aut ad alium locum transferri, seu ad aliud tempus prorogari debuisse, aut potuisse, debere , aut posse absque

ejusdem Synodi deliberatione , & consensu . 4. Patres, aut allas Concilii personas, quavis auctoritate etiam Papali, compelli non posse , ut a Concilio secedant , vel alio citari , aut evocari, etiam ad Curiam Romanam absque Synodi deliberatione, &con. sensu . Quae decreta sese. 3. repetita , & confirmata suere atque a Synodo monitus Eugemus , ut praetensam Synodi dissolii tionem

revocaret, utque intra 3. menses ad Concilium accederet ipse,

vel Legatos dirigeret, fore alioquin, ut Synodus procedat secundum quod juris fuerit divini pariter , di humani. Quam mo-

nationem ad Cardinales cxtendit, in quos, nisi intra id spatii Sy H Illi a nodo

459쪽

nodo adstiterint, se acturam ait . Haec sunt decreta illa , quae a Pontificiae potestatis osoribus objectantur , ex quibus concludunt decreta Constant. Synodi sese. 4, & 3. ad Basileensium sensum exacta vel ad tempus schismatis, vel ad Pontifices dubios , vel ad castim haeresis fore neutiquam restringenda. Paulo post sese. s. ad Concilium advenere Eugenii IV.N cii Andreas Colossensis, & Johannes Tarentinus Archiepiscopi, Beristrandus Episcopus Magalonensis, & Antonius de S.Vito S. Palatii caussarum Auditor , atque in solemni conventu admissi orationes luculentissimas habuere, quarum haec summa. Andreas expositis duabus, quae tum grassabantur foedis haeresbus,Graecorum& Hus. starum , Graecoruin praecipue unioni adlaborandum esse, de qua tanta spes affulgeret, dixit, id vero fieri non posse, nisi Graecis Romanum Pontificem colendi exemplum a Basileensibus praeberetur; Graecosque dissicile adducendos , ut debitos honores Pontifici redderent, quem a Latinis facile despicatui haberi perspicerent. De Hussitarum conversione satagendum quidem, sed cavendum ne

novellos errores nutrirent , dum veteres expurgare curabant. Igitur summo studio agendum, ut Pontifici par honor, & debita obedientia praestetur, quem unicum loco Dei, ait, in terris suscipimus , ad quem honorem, & obedientiam illi praestandam totius Ecclesiae diuturna consuetudo, veterum Conciliorum ex precta auctoritas , & SS. Patrum egregiae sententiae nos adhortantur,& adigunt. Eugenium Petri sedem tenere, & fidem, atque ab ejus auctoritate Ecclesiasticas leges robur situm accipere , omninoque obtinere . Johannes quoque Tarentinus Archiep de auctoritate Pontificis adhuc uberius edisseruit, intor a Ita dicens Eugenium verum, indubium, & unicum Christi Domini esse Vicarium I ad quem spectat generales Synodos convocare non modo, sed & sua sententia convocatas confirmare : propterea in irritum labi, quidquid praeter ejus auctoritatem statuitur , nec esse Concilia , sed conciliabula , ut colligitur ex dist. I . q. I. cap. Itis. Mirari valde esse, quod Basileenses Pontifici diem dicere praesumpserint, quum dist. p. q. 3. cap. Aliorum, extra de electi

cap. Signiscasti, et q. q. I. cap. Haec Vimes, habeatur, quod prima

Sedes a nemine judicari potest,sed ipsa omnes judicat ; quod si to

460쪽

tus Mundus sentiret quidpiam contra Papam, Papae sententiae potius solet standum ; quod soli Deo Romani Pontificis reservatum est judicium &c. Graviter cum ipsis expostulat, quod contra libertatem , auctoritatem , & potestatem Romani Pontificis plura decreta procudissent,illos commisisse ajenslin cap.ο, res a a.dist.,

ubi dicitur, quod qui Romanae Ecclesiae privilegium detrahit, inhaeresim labitur, fidem quippe Violat, qui adversus illam perpe. trat, quae mater fidei est : Concilii Constantiensis decretum Fre

quens de celebrat. Conciliorum non ita coarctare Pontificem, quin possit ex suprema sua auctoritate super loco, & tempore celebrandi Concilii dispensare . Interea Eugenio Concilii desiderium esse commune , aequale que, imo & resormationis , sed velle omnino eumdem celebrare Concilium in Italia graves ob caussas, eaque praeterea, ac praesertim , ut Concilio ipse adesse persona, &praeesse possit: Pontifici ergo parendum esse concludit. Editae sunt duae istae orationes in append. prima ConciIii Basile. tom. ia. Coniscit. edit. Labbeanae 3 quarum prima incipit: Maximam ; secunda vero : Humanissimam ἰ extantque etiam apud I arduinum tom. 8.Pag. 3 318, & 333o. Eugenii oratoribus respondit synodus ; quae responsio incipit e Cogitanti, exstatque post ejusdem acta collecta a Labbeo

eom. aa. inter epistolas Synodales , cujus haec summa, prout interest praenoscere , & institutae caussae ratio expostulat. Colosse n. fi ergo respondit Synodus orans Pontificem , ne Spiritum S. contristaret , in quo ipsa congregata erat: caveretque , ne schisma

in Ecclesia faceret, quod ipsi non Synodo esset tribuendum, sicuti olim Papae Johanni XXIII, non Concilio Constantiensi tributum fuit. At longe alius casus. SModum sanctitatisuae debitum reddidisse , ait, reddar o ipse Eugenius , quod debet universali Ecclesie recognoscendo auctoritatem Concilii generalis, juxta deere. ia Constantiensis Synodi. Non ait sua decreta: at neque illa su.

pra Pontificem attollenda . Tarentino respondit Synodus se quidem habere Romanum Pontificem Caput, & Primatem Eccle-sae , Christi Vicarium, solumque vocatum in plenitudinem potestatis, alios vero in partem sollicitudinis . At nihilominus se aia serere ipsum Pontificem obedire teneri mandatis, & statutis S. Sy

SEARCH

MENU NAVIGATION