장음표시 사용
481쪽
bium, vel per se , vel per Legatos ira interesse, ac praes de re oportet , ut Concilium obtineat , planum fit Concilium Basileense tanquam legitimum non fore reputandum , si illi Eugenius , aut ejus Legati non interfuerint , aut si intercesserint. At id est indubium: nam ut ex summa actorum supra exhibitae constat a prima Concilii dissolutione Julianux Cardinalis Legatus, ac Praeses nomine Eugenii esse desiit, ac sponte elim praesdendi munus dimisit ante se si . a , ut reserunt acta, & Pius IIc in Bulla retracti Decreta sese. a , 3 , II, & ia adornata sunt, dum nullus adesset Legatus: quin imo nullus adhuc ab Eugenio missus fuerat , nullusque eae ratione missus, quod Concilio adstipulari Eugenius adhuc detrectaret ia Sed imo post sess. Ia advenientes Legati a Synodo ad consessum , multoque minus ad praesidendi gradum , admissi non sunt ia Post sese. 6 efflagitantibus enixe Patribus Cardinalis Julianus Praesidis munus re assumpsit equidem, id tamen non ex Eugenii auctoritate processit; idque etiam secit ea lege, ut sibi liberum esset, quum vellet, id in unus dimittere ; sed ea ratione id quoque fecisse conjicitur, ut Concilio Pontificem subjugaret; quam tamen postea sententiam , ut AEneas Sirvius, ita ,& ipse facti poenitens abjecit , ut suo loco diximus. Sess. 18 repetita plane suere decreta de Concilii supra Papam potestate S at huic sessioni Legati postmodum ab Eugenio missi , ac sessi. II a Concilio admissi, sessioni, inquam, I 8 non adstitere, nam , ut ex dicendis patebit, Legatorum quidam tunc abfuerunt; quidam non ut Legati, sed ut singulares personae, imo vim passi syngrapham adjecerunt, decretis vero Sedi Apostolicae incommodis pro virili parte obstitere , non secus atque Angli oratores, ut ex
epist. Regis Angliae ad Eugenium, & Eugenii ad illum colligitur
Praeterea Legati a Synodo ea lege , qua illos miserat Pontifex , non fuerunι admissi, sed ea potius conditione , ut auctoritate sco activa carere ne, de in Concilii decreta jurarent, quod juramentum nomine tantummodo illos proprio praestasse diximus;qua agendi ratione plane Legati suo nomine potius, quam Eugenii in Concilio egisse , & consedisse videntur
Quominus iterum a viro cordato, recteqtie instituto Concilium Basi Ie ense legitimum reputetur, prosecto ea ratio prohibet, Dissiliaco by Gorale
482쪽
VINDICATA. ARTICU Lus IV. g. III. que I
quod in ea libera suffragia non fuerint. Nec mirum , quandoquidem quum omnia ex surore quodam praecipiti agerentur in Romanum Pontificem , atque ab hominibus qua indoctis , qua multis criminibus prave implicatis , qua partium studiis pessime afflatis , qua nullo ad id caractere insignitis , suffragia effunderentur, expeterentur, extorquerentur, non mirum, inquam, quod sicuti pleraque suffragia ex desectu sacri ordinis nulla erant, ita pleraque ex desectu libertatis essent illegitima . Testes locupletes, liquidosque horum postulo Johannem a Turre cremata loc. cit . a facti s s hominibus decreta processisse narrantem ; AEneam Silvium in orat. habita anno I sa. ad Australes, & in Bulla retract. reserentem in Synodo Basileensi inter Episcopos ab se visos coquos, &stabularios orbis negotia decernentes , atque ab se auditos mulistos doctissimos viros, sanctitate etiam conspicuos dicentes,scirese Basileenses Spiritum S. non habere; Cardinales vero Basileae consistentes inimicitias in Eugenium gessisse, Eugenium ipsum , qui in diplomate ad Archiepiscopi im Coloniensem 3. Idus Febr. anno a 3 i. dato scripsit, plerosque adesse Synodo adactos , quibus nec auctoritas , nec libertas erat suffragia serendi ;& in Bulla translat. Concilii, quae incipit Do toris rentium , Basileensium quorumdam tyrannidem ob omnium oculos ponens, Johannem Archiepiscopum , postquam minas, ac vim perpessus fuisset, carceri mancipatum , ejusque procuratorem injuste probris vexatum, inhonesteque per capillos ad carcerem raptum resert i postremo ambitionem , furorem , audaciam , fraudem , vim , atque Vio lentiam in pseudo Synodo invaluisse , & praevaluisse . Legitimaene , ac in Spiritu S. congregatae Synodi haec , cedo, indicia sunt PScimus iter iam ex illius aevi historiis ex his, oui Concilii partes primas obtinebant, atque Vehementius urgebant, pessime affectos erga Pontificem suisse . Ex Episcopis Mediolanensem partes Philippi Vicecomitis Eugenio sub insensi sectantem I Lugdunensem , aliosque Gallos pragmaticae sancti i sudentissimos Aoui- lejensem , ob Patriarchatum a Venetis occupatum ; Venciensem, ob denegatum Episcopatum Massiliensem 3 alios vel ab Eugenio dignitatibus eXpoliatos, quod plurium criminum personam Cererent i ici quia a nodo ad gradus se promovendos sperarent,
483쪽
in Eugenium efferatos. Ex Cardinalibus Ludovicum Alemandum Arelatensem zelo intempestivo , ac facile in transversum abituro in Curiam Romanam exarsisse ; Dominicum Capranicam ob denegatas sibi infulas ab Eugenio , quas Martinus contulerat , adversus Pontificem nullum non movisse lapidem ; Cardinalem S. Eustachii ne dimittere cogeretur praesecturam Comita tuum Avenio. nensis , & Venusini a Synodo sibi collatam, contra Eugenium turbandis rebus non parum studuisse ; Cardinalem Julianum excanduisse in Eugenium , a quo objurgatum se serebat aegerrime , quod inscio , & invito Pontifice tum cum haereticis Boliemis , tum cum Sigismundo Imperatore se se commisisset, ut proinde sine dedecore re insecta res lire a negotiatione inita non posset, contra ipsum propterea omnem suam Synodo operam commodasse . Sed di inter ipsos Basileenses sine delectu ad suffragia admissos cujusque ordinis presbyteros , imo & inter utrosque jurgia , contentiones , & ingentes animorum aestus viguisse jam vidimus: vinde AEneas Silvius in oratione ad Australes jure dixit: Auaesunt extra ordinem , intempestue , temere, tumultuarie , neque jus pariunt, neque vim consuetudinis inerunt 1, & Cardinalis Nicolaus Albergatus Beatorum sastis dein adscriptus , reserente Si-gonio in e1us vita cap. 13 , quum audisset, quae in despicatu in Apostolicae Sedis Basileenses attentassent, & decrevissent, Zclo
exarsit , asperrime eorum audaciam objurgavit, atque ut in auctoritate Summi Pontificis permanerent, gravissimis verbis admo
nuit: imo ex ipsismet jarn pridem Eugenio insensis, in sestisque, uti Julianus Cardinalis dec. gestorum a Synodo horrore perculsi , se oue demum ad frugem recipientes, illam Satanae synagogam animo detestati diris cunctis devoverunt. Quid pluraὸ Gregorius ipse Corrarius in orat . ad Sigismundum Imperat. pro Synodo Basileen. Concilium caussa cecidisse conspiciens, Ides, inquit , mea
semper fuit Uisio summam rerum in Romano 'ntifice residere qui in illasede collocantur, dulei nequeunt, etiamsi pesimi essent ,
sine maκima totius Eccles e vexatione. Ex odio in Pontificem agebant Basileae Episcopi non modo , sed ut agerent a saeculi Potestatibus stimulis agitabantur: ita a
Philippo Maria Vicecomite Mediolanensium Duce iii Eugenium
484쪽
exasperato , quod hic occupatas a Venetis urbes quasdam , quas ille sui juris contendebat , probasset, teste S. Antonino 3. pari. tit. 22. cap. II. g. I7.: ita ab Alphonis Rege Aragoniae , quod timeret Eugenium Renato potius Ludovici Andegavensis fratri, quam sibi transdediturum Neapolitanum Regnum, cui ipse inhiabat , de iuncta Johanna II., quae Renatum ab se adoptatum haeredem testamento reliquerat. Eugenii partes Carolo Galliarum Regi, aliisque Principibus non admodum acceptae erant 3 ne inque eidem Pontifici satis primitus se aequum praebuerat Sigismundus Imperator: quorum Patrocinio suffulti Basileenses nihil in Eugenium non audebant. Quapropter iure optimo Sigismundus Imperator illud Concilium uti schismaticorum conventum habuit cui quia aliquando communicaverat, ut a censuris , quas incurre, rat, absolveretur petiit, quem exaudivit Eugenius. Henricus Angliae Rex idem est execratus, ab illo tempora Antichristi ia- duci dicens. Pius II. in Bulla retract. audivisse refert multos doctissimos , ac pientissimos viros dicentes scires Basileenses Spiritum S. non habere. S. Antoninus loc. cit. cap. Io. g. q. Concilium Basilacnse Synodum viribus cassam 3 onagogam Satanae,
temerarium , ac praejumptuyum conventum nuncupat. S. Johannes a Capistratio lib. de Papae, & Concil- auctor. par. 3. appella vit Synodum Profa clam , excommunicatam, interdinam , basiliscorum speluncam , Daemonum catervum . Petrus Episcopus Meldens s Caroli VII. ad Eugenium orator apud Raynalduin ad
annum 144t .ve nam in scripsti. Concilium celebratum primo Fer rariae in ses s. a. habita die II. Febr. anno i 3 8. praesidente Euge nio, & praesentibus 7 a. Episcopis Basileenses in sciit sinate obfit malos diris cunctis devovit , atque actae eorumdem abrogavid , Florentiae postea celebratum in sessi. 27. habita anno I 30. pridia nonas Septembris decretum Ferrariae die a 3. Febr. editum adversus Basileenses instaurans , decreta a Basileens bas vulgata damnavia , praeter mentem Concilii Const. a Basileensibus interpretata fuisse declarans, eademque appellavit impia, candalosa , tu mania
se sam Ecclesiae se,7 suram , ac omnis Ecclisa ici ordinis confusi
nem vergentia . Legenda constitutio ea in se si . edita , quae incipi ἔ- ei , in qua plane constitutione Basileenses nuncupad perdi-
485쪽
risimos scandalorum duces ere. ita ut ad Basileense latroeinium t rius orbis Daemonia consuxisse viderentur . Displicent adversarii snostris hujusmodi commata, at potius ipsis displicendum fuerat
tanta a Basileensibus, tantoque flagitio in Eugenium fuisse attentata. Concilium denique Lateran. V., de quo infra, sese. 1 I. Synodum Basileensem uti Conciliabula chiseraticum , seditissum , ac
nullius auctoritatis habuit, & exhorruit. Haec qui tenet, qua tandem fieri ratione poterit, ut Concilium Basileense legitimi, atque oecumenici loco accipiendum esse existimet Θ Ab eo decreta exornata fidem nostram obligandi vim obtinere audeat dicere, ex eoque Pontificum supremae auctoritati quam perperam, tam
impudenter detrahente ullum argumentum extundere non erubescat Hocce argumenti genus egregie pertractavit vir clariss. Lucas Holstentus , cui plane satis non fecit Natalis , cuique ut
satisfaceret, plura congessit nec vera , nec recta .
Neque vero, quod secundo loco ostendendum superest , quodque vehementissime adversarii urgent , neque , inquam, Concilium Basileense oecumenicum , & legitimum est reputandum ex eo , quod Eugenius Ponti sex illi uti legitimo animum suum, &assensum adjunxerit. Duo hic obtrudunt adversarii , Natalis praesertim , Se Bossuetius i. Synodum Basileensem ab Euge nio fuisse ad sessionem usque I s. expresse confirmatam , adeoque legitimam, atque sessionis quoque 2, 3, II, & Ia decreta de auctoritate Concilii supra Papam approbata : idque suadere nitim-tur . I. Quia Eugenius Concilium Basileense constit. Dudum δε- erum, generale, legitime inchoatum , & legitime continuatum pro extirpatione licere sum , pro pace populi Christiani , pr reformatione Ecclesiae in Capite, & in membris: illudque Concilium, atque in eo repraesentatam Ecclesiam universam pure, &simpliciter , &cum affectu, &omni devotione, & favore se prosse qui declaravit . Igitur Eugenius Concilii quoque decreta usque adsess. i 6. edita, ceu ab universali Concilio , & legitimo edita agnovit, & approbavit. a. Quia eadem constit. Dudum tres Bullas inscrutabilis 3 In Arcano ; s Deus nuvit, quibus tum a Concilium di luerat , & transtulerat, tum quaecum qiic a COD-cilio Basileae post ditatutionem gesta suerant, & quidem specia-
486쪽
tim ea, quae statuta de se , & contra se essent, atque expresse deis creta sess. I a. in irrisum miserat S tres, inquam, illas Bullas revocavit , retractavit, acrescidit, non secus ae quidquid ab se , vel suo nomine in praejudicium , aut derogationem praedicti sacri Concilii Basileensis , seu contra ejus auctoritatem factum , & aD sertum suisset . Igitur sacra , & integra esse omnino voluit decreta omnia a Concilio Basileensi ad sese. I 6. usque adornata. Ad haec , ajunt, nulla alia praeterea confirmatio Romani Pontificis ad Concilii Oecumenici auctoritatem comprobandam necessaria est, quam ipsius cum Synodo consensio , ut colligitur ex S. Cy
rillo Alex. in epist. ad Acacium Melitin. de Sixto III. scribente , quod Concilium Ephesinum una cum Episcopis confirmavit, &consensit ; & epist. Sia Leonis.ad Synodum Chalcedon. 6i, vel 37. in edit. Que melli: at Eugenius Concilio Basileensi consensit; igitur &c. Obtrudunt a- decreta Synodi Basileensis ad tempus uiaque transIationis ejus a se. factae Ferrariam ab Eugeniosuisse ad. missa ,. adeoque ne dum decreta sese. 2, 3, D,& Ia, sed etiam sese. I S, in qua redintegrata suere decreta Constantiensia sese. 4,&3,& Basileen . sesi. 2, 3, Ii, & ia; quandoquidein nonnisi sese. a s. Eugenius constitutione Doctoris gentium Concilium Ferrariam transtulin, & Basilear dissolvit . Id vero suadere non verentur ex
litteris Eugenii ad Episcopos Leodiensena , & Bononiensem, &ad Johannem Carvajalem Camerae Apostolicae Auditorem, & Nicolaum Cusanum Archidiac.. Leodiensem Sedis Apostol. Nuncios
in Germania datis Romae II. Kalendas August. an. rq 6 , quas describit Raynaldus , quibus una cum Constantiensi Basileense Concilium ab ejus initio usque ad translationem Ferrariam cum omni reverentia ,& devotione se admittere, colere, & amplecti profitetur. Quum tamen expressis verbis illis in litteris ajat Eugenius : Absque tamen praejudicio juris, dignitatis, praeminentiaesanctae Sedis Apstolicae, ac potestitis,ibi, S in eadem canο-nic edenti in persona E. Setri a Christo concessae. Quocirca
487쪽
approba sse , sed imo reprobasse, ac respuisse. Atque T. quidem observes velim mirari enim etiam,atque etiam sat est,ista obtrudia Pontificum obtrectatoribus, sed incaute sane, & inscite ) ob serves , inquam , velim , quod Synodus Basleensis inter fidei capita habuit Concilium Pontifici superesse , ita enim regeritur in respons. Synodali, quae incipit Rem gravi mam , & in respons. Synodali data Principum oratoribus anno i ' quae incipit: Audiat vestra Charitas , ubi inter alia habetur : Hic articulus, scilicet de potestate Concilii supra Papam , Mem concernit, quisne interitusalutiι negligi non potes: malumuI mori, quam tanto errori per ignaviam cedere . At vero ex tota dissertationis nostrae serie palam est , quantum abs vero aberret procul, qtti hunc articulam inter fidei articulas recenseat: nno Eugenius in diplom. ad universos Christi fideles , & in cliplomate ad Franciscum Foia carenum Venetorum Ducem apud Raynaldum ad an . I 633. prope de fide esse adfirmavit Pontificem esse supra Concilium , nam
ait, contra sentire non ejse procul ab haeres, velle ligare manus mearii Chryti Sc. Integrum locum mox proseremus - Aquam hic adversariis haerere oportct: si enim de fide decreta Basileensia dicant, improbare debent dicta Eugenii: si dicta Eugenti explodunt , quid demum ex Eugenii decretis Basleensi Concilio auctoritatem conciliant Θ At rursus si ex Eugenii decretis Basileens s Concilii auctoritatem non constabiliant, actum de eo Concilio agnoscunt. At vero utrumque adstruere ausus est Bossuetius, qui primo loc. cit. lib. 3O, cap. 3. postquam ex Eugenii diploma-
te supposititio scilicet , quod incipit Leus novit, quam notam dissimulavit Bossuetius verba linc retulisset, quibus Synodum Basileensem sugillat : Sacrilegum igitur a nobis potvlunt Basilienses 'haereticum, ut declarare velimus retrbariis tempori
tionem sine nostris praementibus retulare non facerent Concilium , quia eorum dicta , gesta, e facta omnia contra divina jura pariter,& humana perperam sunt confecta, ... quae ade uni minus bene
compsta , ut etiarns ab habentibus pote=tatem promulgata fu f-sent, essent irritatione, annullatione , es revocatione dignis naue postquam , inquam, haec Eugenii verba retulisset, subdit Bos-
488쪽
tr tius : At haec , Eugenio teste annullatione , ἐπ revocatione diis
gnissima firmavit Eugenius : const. scilicet Dudum sacrum haec
ab haeres non longaeva Eugenis anxit: haecsacrilega, s haeretica, nempe retroactis temporibus nolleae fisse Concilium , Eugenius
amplexus es atque in oecumenica Synodo Sulla edita declaravit. Exhorrescit oculus haec in Bossuetio legere e exhorrescunt aures haec a Bossuetio audire. Non est sane Eugenii mentem assecutus ,& sensum : ex hisce enim, & antecedentibus , quae infra dabimus , aliisque Eugenii effatis palam conficiemus mox Eugenium longe absui e a confirmandis decretis Basileensibus sese. 2, 3, IL, a,& I 83 atque rite modo colligimus absque Eugenii auctoritate , &praesidentibus ab eo missis non potuisse legitimum Concilium Basileae celebrari. Postea vero idem Bossuetius eodem lib. I o. cap. Is
Concilii Const. , & Basileens. decretis ,& Get semii doctrina su Diutius inter fidei dogmata reponit, quod Concilium potestate Papa superest. Nam, ut in tota dissert. a nobis dicta omittamus, Gersonius suus ille in pravos sensus , ac praeposteros abiit , SS. Thomae.& Bonaventurae sensum , quos pro se allegat , non suit assecutus, Gersonius ipse rursus uti Theologicam quaestionem proposuit, atque etiam post Concilium Constantiense ab aliis Theologis contrarium impune doceri fassus esti atque una cum Gersonio Jacobus de Paradiso laudatus a Bossuetio cap. is . a Theologis plerisque etiam post Concilium Constantiente uti haereticos habitos fuisse testatus est , qui Pontificem Concilio subjugarent. observes a. , quod ex confirmatione Concilii facta ab Eugenio invictissimum,atque serme unicum depromunt adversarii argumentum ad Concilii Basileensis adstruendam auctoritatem e qui
interea tamen negant contra Turrecrematam , Jacobatium , Bel tarminum , & alios Pontificiae auctoritatis assertores ex ea confirmatione probari Pontificem Concilio esse superiorem 3 squidem Concilio oecumenico inde pendenter a Pontificis accessione , & assensu auctoritatem veluti a Spiritu Sancto acceptam adsciscunt. At oppido a veritate procul aberrant. Absque Pontifice, uti Capite Concilium quum acephalum sit, non est legitimum Concilium, nec in Spiritu Sancto congregatum , nec Ecclesiam universam repraesentans. Praeterea Concilium Basileense se non ors L. M in in indi-
489쪽
438 P RavILEGIA ROM. PONTIFICI indigere Pontificis approbatione edixit, sed potius sibi parendum a Pontifice : volunt ne adversarii hanc propositionem ab Eugenio suisse approbatam , & confirmatam Θ Postremo si Concilium illud approbari non indiguit , neque indigere se dixit, atque , etiamsi defuerit approbatici Concilium cecumenicum esse non desieri, nec desieri habere auctoritatem a Christo , & congregatum esse in Spiritu Sancto, ut adversarii jactant , quorsena ergo Concilio illi ab Eugenii approbatione auctoritatem arcescunt, ac robur adjiciunt Θ At si semel approbatum non fuisse , vel non suisse approbandum concedant, statim reponimus : vah tale Concilium acephalum, ac illegitimum , quemadmodum pseudo-Synodos Ephesinam,Quinisextam, Ariminensem&c. t Observes 3. quod Concilium Basileense nequivisse Pontificem Concilium Basilea dissolvere,atque alio transferte declaravit;atque qui dem , ut opportune animadvertit Clari T. P. Orsius de auct. Rom.
Pont. lib. 6 , id ea ratione decrevit, quod si semel id facere Eugenio permisisset Concilium , actum statim suisset de attentatis a Concilio in ipsum Pontificem , supe resse enim Concilio Pont, ficem consequens fuisset ; at supra Papam se erigere Concilium ambiebat, nec in eum animadvertere valuisset amplius , quod moliebatur . At id, sodes, veri est ne simile λ Idne probatum Eugenio,placitumque Sed quandoquidem Eugenius tandem Concilium revera Basilea primo Ferrariam transtulit, prostremo Florentiam , quaero, rite ne transtulit Θ Haeret hic rursum adversariis aqua. Si affirment , vicit ergo Eugenius , Concilio ivit superior bidque probe cognovisse oportet Concilium 3 idque perinde cognoscere oportet adversarios,qui ultro citroque fatentur & quare fateri non cogantur λ a tempore translationis Ferrariam iactae Concilium Basileense cecumenicum, & legitimum amplius non audivisse. Si autem per negent ; ergo Concilium Florentinum illegitimum fuit: ergo legitimum adhuc fuit Basileense post tam nefaria in Eugenium attentata: ergo sicut dissolvi, & transferri ab Eugenio nequivit, neque ab Eugenio approbari indiguit. Quae affatim omnia adversarii non admittent, si bonus, di lanus est sensu Saobserves 4. quod de Concilii Florentini, atque etiam La
490쪽
teranensis V. auctoritate sibi admodum incommoda dubitant adversarii, ea ratione, quod conventus Bituricensis Concilium Basileen se pro legitimo habuerit, non item congregationem Ferrarie nissem , & Regio edicto dato Turonibus die a 3. Januarii anno I 37. Carolus VII. Regni Praelatis , ne Ferrariam ad Concilium se conis ferrent , prohibuerit; demum quod Carolus Cardinalis a Lotharingia in epist. ad Johannem Britonem secretarium suum Romae agentem , ac cum Pio IV. communicanda , scripserit in Gallia Concilium Basileense admitti, Florentinum vero pro legitimo non haberi. Concilium quoque Lateranense V. suisse cecumenicum ambigunt, quove demum loco an Generalis , an Provincialis magis illud habeant morosores homines suspensi haerent ea ratione,
quod ex solis 89. Episcopis maximam partem Italis constarit; atque Ecclesia Gallicana, & Academia Parisiensis cecumenici nomine illud minime inscripserint. Porro nihil adversariis solem nius , sacratiusque , quam sive opportune , sive importune Gallicanae Ecclesiae opiniones oggerere , & opponere': id ab ipsis perperam , id praepostere fieri suo loco ostendemus . Interea Conis cilia ista in dubium revocant, iccirco, quod illis Gallicani Antistites non adsuerint: et si defuisse aliquos non negarint . At vero id ne sat est , ut Concilium iccirco cocumenicum non sit, ejusque Ecclesiae desectum supplere Pontificis Romani praesentia non possit Θ Concilio Nicaeno II. refragatum est olim Concilium
Franco fordiense ex Germanis,& Gallis conflatum: fuit ne Franco- sordiensi Concilio potior conventus Bituricens s attictoritas Θ At illud non obsuit, quominus Nicaenum II. absolutissime Cecumenicum audiat, nec iste igitur oberit, quominus Florentino , &Lateranen si V. sua stet a uetor it as . Praeterea Basleense , quamvis ex longe minori Episcoporum numero coaluerit, eique perpauci ex Gallis , tunc Bituris congregatis , interfuerint, attamen Cecumenicum , & legitimum ipsis est, eo potissimum , quod illud firmaverit Eugenius ,& Concilium vero Florentinum , cui Latini, de Graeci magno numero; & Lateranense, cui non exiguo
numero Episcopi praesto fuere, quibusque adsuit, & praefuit,
quaeque approbavit a & confiixavit, cum Eugenius IV, tum Leo X., rentur tamen ne legitimi, & oecuine nici habenda Ioco sint: M in m a
