Privilegiorum in persona Sancti Petri Romano Pontifici a Christo Domino collatorum vindiciae in duas partes, & quinque tomos distributae a f. Hieremia a Bennettis cappuccino pars 1. tomus 1. pars 3. tomus 6. 1

발행: 1756년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

48o PRIVILEG ROM. PONTIFICI Filii, ae Spiritus, Patrem ; nam ab initio praedicationis Apo/h rum fides nos ra fulget sole splendidius: Iermo enim Domini ad

Principem Ap iolorum Petrum, Portae inseri non praevalebunt adversus eam , non praeteriit, non praeteribit. Numque unicum fulcimentum, ae fundamentum omnibus Chrisianorum Ecclesiis es Romana Ecclesa ; quippe quae germanam habet pietatem , clau ditque , obfruit omne haereticum os loquens in excelso iniquitur'tem. Itaque Johannes Romanae Ecclesiae , sive ab ea indistinctas Apostolicae Sed is doctrinam Apostolorum Principi reserendo a cisceptam , atque in argumentum insuper Concilio coram auctoritatem assumendo, rem omnem demum adversus inverecundum obis

trectatorem illum se invictissime , omninoque consecisse confidit. Atque ita a Johanne approbante Synodo, applaudenteque ebdemum res deducta est, ut Romani Pontificis in fide infallibilitas , potiorque potestas , quo utramque dicacissim v, sycophantat detrudere adnitebatur, loco posita , & firmata , inqtie tutoe fuerit collocata . Postquam vero Latinis Graeci de Spiritus S. proce Ione a Filio consensissent, se si . a s. iti Concilii serie n. Joseph Patriarcha Constantinopolitanus iampridem morbo affectus prope diem se moriturum intelligens , propria manu sche...dulam conscripsit, qua fidem suam hisce verbis exposuit: γωσθmiferatione Divina Archiep. Consantinopolis ... auoniam ad em vita meae perveni Iluturus jam commune debitum , Dei gratia scribo, es Iubscribo sententiam meam aperte universia timeorum filiorum . Omnia litur , quae sentit, o dogmatizar Ca

tholica , N Apsolica Ecelsa Domini nOsri Fesu Chrisi senioris

Romae,ipse quoque sentio, V iis me aequiescentem do, es dico; prι teONM quoque Beatissimum Patrem Putrum, N Muximum Pontiassem, es mearium Domini nosri Fesu Chrisi antiquae Romae Papam ad certam omnium fidem , nec non purgatorium animarum .

Subscriptum die s. Junii anno I 43 p. Quibus quid aliud, dic des, intelligi datur , intendisseque ille dicendus est, quam quod eadem equidem , quae de Pontificis suprema potestate , in fallibilitateque alte Latinis nostris insedebat, tum demum sibi animo defixa esset sententia, nullo deinde modo avellenda , inque eam-dcm perinde velle, di percupere, ut Graeci tui ultro, citroque

512쪽

eoncederent, deque ea, utpote quae ipsorum majoribus insita, acceptaque jugiter suerat, deinceps se deterreri nulla sinerent ratione. Eadem in sese. S. Bernardinus Senensis etsi graeci idio ma tis ignarus, Spiritu S. tamen assiante repente e suggestu graece adeo sapienter , affatimque Graecis sermonem habuit de fide Ecclesiae Romanae , ut in admirationem rapti Graeci non diu reluctandum duxerint fidei Romanae Ecclesiae consociari. Legendi Surius , Vadingus , & Berninus tom. q. ad saecul. XV. cap. 6. Postre mo sese. et 7. postquam de illo dogmate, ac praecipuo a scilicet de proce ilione Spiritus S. utrinque convenisset , de Romanae Sedis privilegiis , aliisque , quae huc non spectant, dogmatibus actum est . Ecclesiae suae lententiam Graeci his verbis explicue runt: De primatu Papaeste es eOnytitutum , ut quaecumque habebat ab initio , ante schis ιa privilegia, rursus hae ipse habeat.

Biduo post Eugenium quum adiissent, Ponti sex habens prae manibus scriptum circumplicatum illos sic alloquutus est : Nos Des juvante eonsentimus de omnibus , S una sumus eo piratione uniti. Restat adhue modica dubitatio 3 utque antea diximus eam vobis scriptam damus : Graecis vero rogantibus lecta est schedula , qua continebantur quatuor Pontificis postulata, primum nam reliqua erant circa alia dogmata, Purgatorii &c. auctoritater Pontificiam spectabat, cuius majorem explicationem a Graecis

expetebat, scilicet: Ut Sedes Apulolica , inquiens , seu micarius Domini N. F. Chrisisummus Antifex habe*tsua privilegia, er licuerit ei suo jure, quine ut summo Antisci adjicere, quod

fac Bmboli addidit. Huic postulato se privatum responsum dare Graeci dicentes sibi ab Imperatore respondendi facultatem nondum factam ) dixerunt: Dicimur primum posulatum esse iniquissimum. Nam quomodo nobis affirmare liceat facultatem esse

Romanae Geloia addendi, seu demendi absquesuis fratribus δε- triarctis ξ aEuapropter Usipium es, quod fuit additum , qui tamen hoe patrare ausus erit citra cognitionem nodicam eulpa nequaquam vacabit. Post haec Johannes de Monte nigro semel, iterumque jubente Eugenio praeclare de Romani Pontificis Primatu disseruit, congestisque ex utriusque Ecclesiae Latinae, & Graecae

traditione testimoniis ostendit: aDιο is summus Pontifex,

513쪽

481 PRIvILEGIA RO M. PONTIFICImrisuccessor , Christique mearivs ; S iudicet, ae regat Cathο-licum Ecclesiam tam uam Doctor, b Rufior. His auditis post

dies aliquot Graecorum Im perator jussit afferri libros I Graeci vero praesules, ac doctores praehabita diligenti in suarum Ecclesia. rum traditionem , ac jura inquisitione , tandem in eam abier sententiam Romani Pontificis , quibus de agebatur,privilegia dubio omni procul esse admittenda, duobus dumtaxat exceptis , videlicet: Ne convocet Synodum oecumentea ine Imperatore , er

triarchis , si conveniant; quod Ii advocentur, b non veniant, ne propterea impedimentosint , quominus Synodus fiat. Alterum est : Utsi quis putet se ab aliquo Patriarcharum pati injuriam, i veniat qui interposuit appellationem , ne Patriarchae ibi)e se Iistant judicandos, j I Papa mittat in Provinciam quamque Inquisitores, s ibi per eos praefentibus negotiis in partibus , injuriana pulus jus suum obtineat .

Haec quum ad Eugenium retulisset Imperator , ille die a ac Julii ejusdem anni i 39. respondit se velle integra omnia Ecclesiae sitae privilegia manere , neque de iis particulam detrahi , velle que ad se fieri appellationes r nec non regendi, & pascendi, universam Christi Ecclesiam , uti ovium Pastori sibi concreditam potestatem agnosci: auctoritatem praeterea sibi esse, & f cultatem celebrandi Synodum oecumenicam , quum opus fuerit , & omnes Patriarchas parere ejus voIuntati oportere . Ea de re habita est inter selectos ex utraque Ecclesia Theologos acerrima ,

utrinque disputatio , qua absoluta Graeci in domum Imperatorix secedentes collatis invicem consiliis sententiam suam de Romani Pontificis privilegiis scriptis mandarunt in haec verba : De priniatu Papae fatemur ipsum summum Antificem, es procuratorem locum gerentem , ac micarium Christi, Pastorem , Doctorem omnium Chriytianorum , regentem , S gubernantem Dei Eccl/siam , salvis privilegiis , or juribus Patriarcharum Orientis , re stantinopolitanum quidem Iecundum esse post Papam , deinde

Alexandrinum, post hunc ejse Antiechenum , postremo Hierψο-lymitanum. Nihil vero ultra se scripturos subjunxere Graeci. Eugenio probata declaratio est , statimque unionis decretum a selectis ex utraque parte viris conscriptum , editaque pridie No

514쪽

VINDICATA. ARTi Cu Lus U. g. I. 83nas Julii anno a 39. constitutio est , quae incipit Laetentur caeli ;qua inter alia, quae hujus instituti sunt, ita Eugenius fatur: Item de inius sanctam Apostolicam sedem, es Romanum Ponti eem successorem ese S. Petri Principis Apostolorum , er verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesae Caput, es omnium Christianorum Patrem , ac Doctorem existere, ἐπ ibi in B. Petro pascen .di, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. . Christo plenam potestatem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis acumenicorum cinciliorum , es in jacris canonibus continetur. Hocce decretum cum Latini,tum Graeci universi, uno dempto Marco Ephesno, cujus pessima opera paulo post effectum est, ut Graeci ad pristinum ingenium regressi, in schisma , a quo paulo ante resipuerant, turpiter relaps snt, propria syngrapha ap-- posita prono animo , ulnisque ambabus sunt amplexati . Porro ea constitutio aliis verbis prius efformata suerat, scilicet in decreto de privilegiis Papae dicebatur : M.ta Papa haberet privilegia sua juxta determinationem S. Scripturae , iue dicta Sanctorum: postremum hoc verbum dicta sanctorum Imperatori non allibuerrat, unde obtendebat: Ansi quis sanctorum in epistola honoras Papam, excipiet hoc pro privilexiοὸ Quamobrem significavit Eugenio, ut aut hoc corrigeret, sin ipse re insecta rediret, ejusque loco sufficeret verba haec : juxta tenorem canonum. Julianus Cardinalis cum Imperatori, tum Graecis persuadere conatus est ver, ba illa expungenda non esse,quum ex dictis Sanctorum Symbolum quoque fidei compositum siti, liturgia , & canones coaluerint,& sine dictis sanctorum nihil consectum.Graeci denique prae habita deliberatione responderunt: habenda esse a Papa sua privile a juxta canones, es dicta Sanctorum, sacramque Scripturam, σacta, S nodorum . Postridie vero decretum unionis emendatum , & juxta tenorem superius expressum Imperatori,& Grincis Latini exhibuere, cui Graeci universi utroque pollice subscripsere r atque ita numeris suis absolutum unionis negotium est.

Hisce animadversis duo exinde colligere est. r. Equidem nihil ex Concilio Florentino detractum ivisse Romani Pontificis privilegiis, quibus de agitur. a. Quin imo potius plurimum illis

515쪽

48 P Rivi LEGIA RO M. PONTIFICI

privilegiis accessisse . Quod igitur ad i. spectat, fateor Graecos illa privilegia Pontifici denegasse , attamen non consentanee , rectaque consecutione id ibant inficias . Siquidem semel asserto Romani Pontificis tali primatu , videlicet quod sit B. Petri successor, verus Christi Vicarius , atque factam a Christo potestatem habens regendi, & gubernandi universam Ecclesiam; asserere, si recta loqui vellent, sibique in sententia aequales esse , omnino oportebat perinde Pontificem Ecclesiae universae potestate praestare, nesciumque esse in fide aut falli , aut fallere . Atque revera ita a firmasse visus est Iosephus Patriarcha, qui in consessione fidei ante obitum scripta professus est se omnibus his , quae tenet,& docet S. Romana Ecclesia, integre adquiescere . Sed nec rectae traditioni Graecae Ecclesiae inhaerentes id inficiabantur. Quando. quidem , ut ex Conciliis Orientalis Ecclesiae ostendimus , atque rati filo loco, quum de traditione Ecclesiae Orientalis sermo instituetur, a SS. Patribus Graecis perpetuo Apostolicae Sedi una cum primatu illa duo privilegia, veluti ejusdem appendices,adj dicata sunt, &asserta. a. Graeci negantes potuisse a Pontifice addici symbolo illam vocem Filioque , negarunt pariter eam ad ditionem fieri potuisse a Concilio Oecumenico , ac universa Ec-clasia, ut ex responsione Bessarionis satis patescit et ea scilicet ratione, etsi non recta ducti , quod scine I a Synodo statutum

non posset amplius minui , addi, aut mutari: unde quum dixere Eugenio non licuisse eam particulam addere, & quum dixere id ei non licuisse absque consensu Patriarcharum, aut cognitione Synodiea, duo dixere se se invicem collidentia scilicet non licitisse etiam id Synodo universali, & non licuisse Eugenio id absque Synodi consensu r nisi id ea ratione dixerint, quod censerent a Pontifice non posse abrogari canones , qnod idem censere debuissent etiam de Concilio et quod irarumque tamen ex parte quidem verum, scilicet quod canones circa fidem nec a Pontifice , nee a Concilio abrogari possint; at ex altera parte salsum, nempe quod a Concilio, multo magis a Pontifice abrogari nequeant valide etiam sine caussa , licite vero ex caussa ) canones circa disciplinam versantes.

Quod ad a. vero spectat, esto ex BuIIa Letentur inserti nequeat Dissiliaco by Gorale

516쪽

queat a Concilio Florentino expresse suisie definitam hanc quaestionem, uti docent Duvallius par. 4. de suprem. Ponti f. potest: q. ., & Bellarminus lib. a. de Concit. cap. I 3; nihilominus ex eodem Concilio pleraque extundi pugno , quibus ea privilegia Romano Pontifici asserenda sint. Nam. I. in Concilio Graecis Latini Rhodius, Iulianus, Johannes &c. perpetuo credendum proposuere cum Latinis Pontificem infallibilem esse, atque suprema in Ecclesia potestate potiri: neque id unquam post disputationes ea de re habitas, post declarationes ab Eugenio a Graecis expostulatas, ac praesertim post editam constitutionem Laetentur , Graecos inficias ivisse Iegitur . Quinimo Josephus eorum Patriarcha, ut supra diximus, expresse scripsit se Romanae Ecclesiae doctrinae adquiescere . Gemina sunt Vero, & congruentia , quae in responsi ad Marcum Ephesin. reposuit Iosephus Epist. Methonensis :Romana, inquiens, Eccles nec infidelitas, nee turpe dogma unquam mansit. Et infra. A te emendari Romanam Eeelsam nil opus erat: num ilia eunctarum es gubernatrix Ecelsarum , s aegrο-rantibus Gelsis peritissime medetur, quum potestatem a Christoaeceperit alias gubernandi, confirmandi, es eorrigendi, non ut ipse eonfirmetur ab aliis: Et tu, inqui alvator ad Petrum, aliquando conversus confirma fratres tuos : Non dixit eonfirmare a

fratribus tuis, sed confirma . Similia in apolog. adversus eumdem Marcum Ephec scripsit Gregorius Protosincellus , ubi in audem Pontificis prolatis ex SS. Chri stomo,Theodoro Studita,

Arcadio, & S. Cyrillo in III. Synodo, di Valentiniano in Synodo IV. egregiis , liquidisque testimoniis , Nuum igitur , subjungit,

furulius illi Papae fr exercendi judicium deme, es sacerdoti-

,usjure es Chrisianorum omnium Doctor in definitione inscribitur. a. Graeci in Concilio post declarationes ab Eugenio expetitas duo tantummodo excipiebant privilegia, quibus utique frui Pontificem nollent, scilicet potestatem congregandi Concilia sine Patriarchis , & appellationes ad Sedem Apostolicam, quae duo quidem negata cum privilegiis ceteris Romani Pontificis componi acile poterant: nihilominus Eugenius eadem quoque agnosci, ac sibi omnimode adseri voluit; ut proinde convenerint Graeci

Pontificem esse Vicarium Christi , Pastorem, di Doctorem om

nitima

517쪽

ilium , ac Dei Ecclesiam gubernandi, & regendi plenam GChristo D. potestatem habere , salvis dumtaxat jussis privilegiis Patriarcharum , ac proinde Eugenii postulatis illos secisse satis,

ejusque voluntati se integros permisisse, unde nullum deinceps il lis supra ea re negotium fuerit sacessitum , liquido adparet. 3. Graeci quemadmodum Latini constitutioni Laetentur ex animo acis quiescentes propriam syngrapham adjecere ; at ea subscriptione Latini duobus praefatis Pontificis privilegiis deferebant 3 idem ergo praestitisse quoque Graecos oportet. Sed & id constitutio illa praeseserebat , quippe eo ipso, quod Romanum Pontificem Petri successorem, Christi Vicarium , ac plenam potestatem habere regendi Ecclesiam universam definivit; id plane consequitur, quod Pontifex infallibilitatis praerogativa, supremaque in Ecclesia potestate praesulgeat: atque quidem, Auemadmodum, ut ait constitutio , etfam in gestis arcumenicorum Conciliorum , s infa-

eris canonibus eontinetur. A Conciliis autem, atque canonibus

Pontifici Romano illa privilegia satis asserta fuisse plurimis usque modo demonstravimus, eaque etiam a Patribus Graecis luculenter Vindicata planum infra faciemus. Haud me sugit equidem particulam illam quemadmodum etiam legendam juberi hoc modo a Natali: quemadmodum i , quomodo eam legerunt Blondus Eugenii IV. Notarius lib. 3. de- cad. Io; Vigerius Ord. Minor. Cardinalis in dechachordo chordar o ; Johannes Fischerus Roffensis Epist. in art. 2 3. adversus Lu- theranas assertiones; Echius lib. a. de primat. S. Petri cap. 233 Albertus Pighius lib. . de Hier. Eccles. cap. ult. . At nihil uue-

Iesse nemo non videt, num legatur quemadmodum etiam, aut fuemadmiam et: to enim et Grammaticis frequenter idem est

atque etiam . Nisi quod potius post Mainbiirgum, Launoium ,&c. de Marca, Bossuetius , Natalis , &Rollinus tom. I. suae do cendi, ac studendi methodi cap. a. de studio linguae graecae legendum volunt non quemadmodum , sedjuxta eum modum , quo oe in ac is Conciliorum i e. , quia nempe hic modus legendi graeco textui respondet, D. o: scilicet hac posteriori lectione Romani Pontificis auctoritatem coarctatam autumant , ita ut sensus

sit a Christo accepisse illum potestatum quidem regendi Eccle

518쪽

siam , sed juxta praescriptum canonum , quibus Pontifex non sit superior . Nae sublestae fidei homines, atque ad fallendum compo-sti pro ea , qua pruriunt libidine quaquaversus Romani Ponti fi . eis privilegia laedendi, ac labefactandi, ut sucum facerent, ne isque ab apinis hisce , nugisque grammaticis se abstinere noverunt, satisque habuere . Nisi quod medius fidius sibi offendunt, ac maximopere hallucinantur . Enim vero , ut illud praeteream versionem illam posteriorem gallicanae linguae potius , quam graecae esse accommodam , quum

graeca lex ica aeque vertant, ον τραπεν per quemadmodum, atque

juxta eum modum , observo a . Quod illa particula quemadmodum etiam nequaquam falsae interpretationi , ac fraudulentae textus graeci peractae ab Abrahamo Cretensi attribuenda est, uti ei attribuunt Iaudati auctares I imo id non veriti , ut in dubitationem studiosae, fallacisque illius interpretationis Latinos Patres Conis cilii Florentini adducerent: nam resert Silvester Schyropulus unus Graecorum ά qui in Concilio erga Latinos pessime erat affectus, refert, inquam , in hist. Concit. FIor. , quod tum a Pontifice , tum ab Imperatore, plurimisque Patribus qua Latinis, &qua Graecis constitutionis Latentur quinque exemplaria utrumque textum sive graecum , sive latinum exhibentia subscripta suerernum vero plura nunxero conscripta , & subscripta suerint, non est notum: ut ut sit, quinque optimae notae exemplaria huiusce decreti etiam num servantur i. in bibliot. Medicea , a. in Castro S. Angeli S 3. in biblioth. Vaticana ς 4. in Colbertina, nunc Regia , s. in bibl. FF. Min. strictis observis conventus Fesulani; atque in his quinque exemplaribus textus latinus hanc exhibet Iectionem,

quemadmodum etiam ingesis ola. Ergo ab Abrahamo Cretensi ea

interpretatio non est inIata . Observo a. , quod quisnam fuerit auctor Graecus actorum Concilii Florentini graece , & Iatine editorum hactenus latet eruditos ς siquidem ex graecis exemplaribus unicum repertum est, quod lucem aspexit sine scriptoris nomine anno is a 6. sedente solemente VII. typis Romae excussim , a Bartholomaeo Abrahamo Cretensi latine redditum , Florentina SInodus aecumenica octava inscriptum i at emendatus est mendosus tituIus in versione aidera Disitigod by Cooste

519쪽

88 PRIUILEGIA ROM. PONTIFICI ejusdem graeci codicis a Johanne Matthaeo Cariophylo Cretensi ,

quae in Conciliis gener. sub Paulo V. Romae editis est impressa, atque in collect. Labbeana pariter exstat. Leo Allatius in notis crit. super hist. Concit. Flor. graece scriptam a Silvestro Schyropulo , quam latinam fecit Robertus Creigthon anno i 66o, suspicatus est exercit. I, quod scriptor graecus actorum Concilii Florentini fuerit Manuel Chrysocuce magnus Sacellarius , vel Theodorus Xanthopulus magnus Scevo philax. Laudes equidem Allatio sint pro eo , quo veritatis studio flagrabat in egregiis suis exercitationibus, utque adnotavit Labbeus, fides nec Schyropulo homini nihili habendo ignoto, ignobili, schismatico , haeretico, suisque insenso 3 nec Cret g thono interpreti non absimili morbo Iahoranti, viro in Ecclesiam catholicam effreni, rabie oue efferata in Pontifices optimos egervescenti, & deblateranti, omnino adhibenda sit; verum pace ipsius sit dictum) fallitur de Manuele, ut

qui a Concilio aberat, & Bessarioni in mandatis dederat, ut suo nomine subscriberet. Divinando postea Theodoro id tribuit nulli verisimillimae innixus conjecturae. Levissimae non secus conjecturae fidens Spondanus ad annum I 3 8. scriptorem illum graecum

autumavit Matthaeum Melenicensem, ut qui in act. sese. 2 . postremo loco se nominat. Sed haec conjectura tanti non est, ut nostrum ex rorqueat assensum. Videsis Labbeum observat. de edit. Concilii Florent. , & Pagium brev. hist. crit. Rom. Pontis in

Eugenio IV. Quisquis igitur suerit auctor ille Graecus editionis

fraeco-latinae actorum ConciliFloren.,id certum est illum turpiter hallucinatum errores propinare voluisse : nam disputatores enumerans cum ex Graeca, tum ex Latina Ecclesia delectos , sex ex Graecis selectos, septem vero ex Latinis recenset: scilicet ex

Graecis Marcum Ephes num , Isidorum Ruthenum, Bessarionem Nicaenum , Theodorum Xanthopulum, Michaelem Balsamonem,& Georgium Gemistum t ex Latinis vero Nicolaum Cardin. Albergatum , Iulianum Card. Caesarinum , Andream Rhodium iJohannem Forojuliensem , & duos Monachos Theologiae Magistros ; qui suere Iohannes de Monte nigro Ord. Praedicat. , &Petrus Perquerit ord. Min. , & Johannem de S.Thoma ord. Eremit. S. August. At vero Andreas de S. Cruce Romanus , & Apostoli-

520쪽

U1NDICATA. ΑRTicu Lus V. r. I. . 8s loliti Consistorii advocatus Concilio Florentino praesens in suis

differt. sex tantum ex Latinis delectos narrat, atque ex eorum

numero Cardinalem Albergatum excludit, qui plane tum tem poris Nurimbergae Legatum Eugenii agebat. Alium in errorem lapsus scriptor GraecusEpiscopum Forojuliensem inter disputatores recensitum non Ludovicum , sed Johannem nominat. At Johannes ab Episcopatu Forojuliensi ad Anconitanum die 6. Martii anno I 637, adeoque ante celebrationem primae sess. Concilii, translatus fuerat: eodemque pariter anno die Iq. Junii a Sanguinensi ad Forojuliensem Episcop tum translatus fuerat Ludovicus Ord. Min. , ni resert Horatius Justinian. in notis ad a. col- Iat. actor. Concit. Flor., & post ipsum Pagius Ioc. citato. Utrumque hunc errorem ex scriptore illo Graeco hausit, & sectatus est Natalis dissert. I o. in hist. Eccl. iaculi XVI. Sed & fieri iacile potuit , uti frequens sectum a Graecis neminem latet, ut scrip eor Graecus fraude usus, sive Anglus interpres ad fallendum compositus, uti viris hujusce sursuris familiare est , ad coarctandam

Romani Pontificis auctoritatem pro to quemadmodum etiam ,

transtulerit juxta eum modum, quo sc. Conser, clarisi. Allatium loco indicatis.

Observo 3. dissicile fieri potuisse , ut Eugenius, ac Latini,

qui tunc temporis qua a Basileensibus, & qua a Graecis Romani Pontificis auctoritatem praesertim circa Concilia, & canones vindicare summis viribus enitebantur, id voluerint morem Graecis gerendi gratia, ut eadem Pontificis auctoritas tam arctis Conciliorum, & canonum limitibus comprehensa iret. Sensus igitur naturalis , obvius , S litteratis laudatae constitutionis est: quod Romanus Ponti sex plenam potestatem habeat regendi , ac guber- mandi universam Ecclesiam, hancque ipsi potestatem a Deo factam probari ex S. Scriptura,& dictis Sanctorum,ut ajebat primum deincretum δε sicut ait decretum reformatum, probari ex gestis Conciliorum , & sacrorum canonum, scilicet ex ac t. a. Concilii Ephe-sni;ex act. 3. Concilii Chalcedonensis; ex can .a. Synodi VIII,ver-ho , ex actis Conciliorum generalium universim , ut satis constat ex dictis , & ex jure canonico multis in locis sepius a nobis laudato . Unde alienum in sensum to Auemadmodum intorquere

Pars L q nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION