장음표시 사용
541쪽
sio PRIvl LEGIA RO M. PONTIFICr aetas Pontifice satagente intellexit , ratus imo Pontifici sore parendum , a decretis Spirae editis recessit, &resilivit; atque anno I 3 s. in comitiis Ratisponae habitis majori operae pretio cum Catholicis decrevit negotia religionis Tridentino Concilio, de Pontifici integre permittenda. Partam ea obedientia, ac belli Smalcaldici vietaria ex haereticis Smalcaldae confoederatis, ob quam a Paulo III. gloriosis Maxiami,.Fortissimi nominibus publico in Cardinalium Senatu , & in litteris gratulatoriis cohonestatus fuerat, gloriam obscuravit infausto religionis, seu potius inter religionis, ut a quibusdam denominatum fuit, seu potissimum interitus Religionis, ut quibusdam aliis illud dicere placuit, edicto, quod anno I 3 8 , tempore nimi rum intermissionis Concilii Tridentini promulgavit, cui Interim
Caroli V. nomenclatio post hinc adhaesit. Concilium enim Tridentinum hinc continuatum ire desperans, illinc sibi gravia ab haereticis timens, ubi tamen non erat timor, comitiis Augustis Vinde Iicorum coactis, edictum, quod inscripsit Interim, quoque 2 6. capita circa praecipua religionis , sacramentorum , & ceremoniarum Ecclesiae dogmata comprehendebantur, inter quae Presbyteris ma. trimonii , Laicis vero communionis sub utraque specie veniam faciebat quibus duobus exceptis , reliqua , inquit Spondanus ad an . I 348., possent dici Ecclesiae Romanae doctrinae consentanea, promulgavit, quo religio interim observanda , seu observanda inter religio praecipiebatur, usque dum Concilii continuationis spes affulgeret, adeoque quid credendum foret decernebatur .
Edictum illud illis in comitiis probavere tres ad id delecti viri Julius Pilugius Episcopus Naumburgensis , Michael Heldingus Episcopus Sidoniensis , & Johannes Agricola homo Lutheranus, sed qui Lutheri erroribus se valedicturum spoponderat; impro
bavit vero Bucerus iccirco, quia in edicto Ponti sex honore , &loco habebatur . Quia vero eo in edicto Carolus auctoritatem sibi arrogaverat de fidei, & disciplinae rebus decernendi, quod laicis
non licet, manumquo temere ad sacra miserat, non minori pene proinde execratione Caesareum illud Interim a Catholicis exceptum est, quam Henoticon Zenonis, quam Ecthesis Heraesti, quam Typus Constantis. Cunctarum maxime a Paulo III. improbatum Diuit tred by GOrale
542쪽
batum est, de quo propterea Nunciorum opera gravissi ne cum Imperatore expostulauit, non ultra tamen progressus , quandoquidem edictum illud, non nisi quamdam erga Lutheranos condescensionem praeseserret, quae nihil Pontificis auctoritati detraheret : velle vero laicum edictum recudere Pontifici honori, praesertim apud haereticos tum temporis Pontificibus conviciandi occasonem omnem avide arripientes, non cederet. Ita refert Palis lavicinus lib. ir. hist. Concit. Trident. cap. I.
Edicto ejusmodi Catholici non modo, praesertim Robertus Cenalis Episcopus Abrincensis, Franciscus Romeus Magist. Gener. Ord. Praedi c., Nicolaus Bobad illa Soc. Jes. apud Spondanum ad annum i 348.; sed Haeretici quoque non pauci, inter quos GaD par Avila , Philippus Melanchion , Calvinus &c. acerbissime contradixerunt. Ex eo edicto ortae haereticorum sectae deinde sunt , aliis illi adhaerentibus , aliis vero abhorrentibus . Qui edictum amplexati, dicti sunt Interimnistici, seu Adiaphoristae , seu Indis. ferentes , quorum primi pili Philippus Melanchion , Paulus Eberus, Georgius Major , & Theologi Wirtembergenses, denominati exinde Lutherani molles ἔ qui tres in partes subinde discissi sunt. Nam alii dicti Caesaret,qui Interim Caelaris ex integro admiserant, unde Luthero nonnisi quoad Clericorum matrimonia ,&Laicorum communionem sub utraque specie adhaesere . Alii Lypsici ab urbe Lypsia, qui silerim ex parte retinuere , ex parte rejecere , unde ex Lutheri dogmatibus quaedam sacra , & imtegra jubebant, quaedam vero ejurabant , & eliminabant. Qua de re Calvinus epistolas felle, & amaritudine, conviciisque plenas Melanchioni , & Paceo doctori Lypsiensi dedit, quae in epist. Calvini serie II 3., Sc 237. reperiuntur. Alii Francici, qui Marchionis Alberti Brandeburgensis ministros agebant, ac pi eraquc corrigenda, ac commutanda in interim Lypsico existimarunt. Qui Interim vero adversabantur , atque Lucteranis mollibus contra ibant, Lutherani rigidi audierunt, quorum facile Princeps suit Mathias Flaccus Illyricus, qui in partes tractos Nicolaum Gallum, & Amsdorfium brevi sectae ortum fecit, quae una cum secta Interim nistica Germaniae sinum miserrime adtracscindunt, scissosque in duas partes tenent Germaniae Lutheranos o
543쪽
sta P Rivi LEGIA RUM. PONTIFICIAdisis Berninum in hist. haer. ad Saecul. Eccles. XVI. cap. s. Iidque obiter observatum esto. Neque vero id tantummodo cum Imperatore ex suprema potestate egit Pontifex : sed imo quamvis Caesari,non secus ac Hispanis Concilii translatio Bononiam non arrisisset, ideoque una cum Hispanis Episcopis Tridenti remanentibustae saris Oratores ejusdem translationi obstrepuissent obnixe, atque Concilio Bononiensi obviam obstitissent,Paulus III. nihilominus translationem , quae suo assensu Legatis praestito facta suerat, Iegitimam voluit, & declaravit, ac reapse tres fissiones Bononiae habitae, nempe 9. , Io. , II., ab Ecclesia uti legitimae hahitae sunt, illisque tribus sessionibus reliqui occidentis Episcopi adhaesere . Quamvis ejus dissidii occasione prudens diiudicarit deinde Pontifex , ne Caesarem in se commotum, ac subiratum in praeceps ageret, Concilium suspendere r quod Julius III. ejus
successor multis de caussis Tridentum demum reduxit constitutione , quae incipit . Puum ad tollenda. Tribus sane illis in sessionibus nihil de fide decretum est; id enim consilii susceperant Patres Bononiae congregati, ut a rebus fidei decernendis supersederent, ut Ecclesiae fidem, & unitatem ab omni discrimine , quod ab Imperatore , & Hispanis Concilio Bononiensi adversantibus impendebat, sartam , tectamque servarent. Attamen tribus se sisionibus habitis id statutum voluere Synodum Pontificia assensu legitime suisse translatam ἔ idque declaratum Pontifex Voluit, ut mox innuimus , cujus Bullam iacultatis transferendi Concilii
Legatis datam, quae incipit Regimini Universalis Eceloiae, exhibent acta Concilii sess. 7. Eadem suprema Pontificis auctoritas 3. adstruitur ex ea Varia agendi ratione, quam tum Pontifices cum Legatis ad Synodum missis ; tum Legati ipsi ex Pontificum jussis cum Synodo fie-quenter adhibuere . Qua in re praeclarum Pontificiae auctoritatis argumentum nobis suppeditaret Hieronymi Cardinalis Aleandri colloquium in comitiis Wormatiae anno 13ai. in caussa Lutheri habitum , sed quia de eo opportunior erit alibi locus , proinde alia proponimus. Primo quidem Concilio Tridentino Paulus III. Legatis missis haec illis servari jussit mandata r i. Religionis articulos ante cetera esse agitandos: a. In illis auctoribus parcendum, Disiligo: by GOoste
544쪽
sententias proscribendas: id autem cautum quam maxime , consultumque , ne factorum quaestionibus , & probationibus Synodus implicaretur, ac tempus inutiliter tereretur, sed imo ea in re ut mitius ageretur , facta singulis adeundi, ac se purgandi facultate 1 3. Proscribendas non solum generales, sed peculiares quoque propositiones , quae dictis, & scriptis tunc circumserebantur , quibusque novae haereses suffulciebantur : De resormatione morum, nec ante circa dogmata definitiones , ut quidam contendebant , nec simul cum ipsis , ut aliis quibusdam bene visum sue rat, agendum; quandoquidem morum re Armatio minus praeci pua , ac Concilii secundaria esset causia : quamvis postea Patrum votis annuens utrumque simul negotium peragi indulserit: s. Audienda absque gravitatione , quae adversus Romanam Curiam ob- icerentur , eaque de re Patrum consilia , de quibus certiorem faciendum Rom. Pontificem , qui id consili de iis capiat, remediumque adhibeat , quod sacratius, sanius, e reque esse magis existimarit : s. Actis , instrumentis , litteris , ceterisque scriptis
Concilii nomine exarandis praefigendum trium Legatorum , tanquam Praesidum nomen, & Pontificis , cuius per nam gerebant. Hisce nempe instructionibus Pontifex Sedis Apostolicae dignitati, ac supremae auctoritati in Concilio summopere consulere , Secavere sategit. Pontificis suprenue potestati ina pense pariter studuisse Legatos argumento id est , quod primas agentes partes cuncta de mandato Pontificis proponebant, quae a Patribus in deliberationem mittenda serent, ac decernenda. Equidem vero sess. 17, quae prima sub Pio IV. suit, particula proponentibus Legatis, quae decreto suerat apposita , contentiones animorum ingentes, Hispanorum praesertim , excitavit, illam particulam oppugnantium ea ratione, quod imminuta videretur Concilii libertas, a quove proinde absterrerentur haeretici, illud haud liberum caussati . Verumtamen postquam Legati declararunt ea particula non adimi Episcopis libertatem sententiam serendi , significari tamen , in omni bene morata Republica non omnium esse proponere, sed juris id esse eorum , qui praesiderent; Episcoporum esse , quae EccIesarum suarum interessent, in palam facere ; Legatorum vero Pontifi- Tars I. Tit cisDiuiti eo by Corale
545쪽
cis vices gerentium ea proponere , quae universalem Ecclesiam spectarent , proinde ea particula a Synodo cum totius decreti tenore approbata , quatuor dumtaxat Episcopis obsistentibus , retenta est, & Pio IV. accepta . Quinimo particulam illam Sulma auctoritate Sedis δἰ postolicae juxta Pontificis instructionem reformationis decretis adjectam Legati voluerunt, quae reapse iiDdem adjecta conspicitur. Legendus Pallavicinus lib. II. cap. Iε,& lib. I 6.cap. 6. Non minor exarsit de Synodi titulo concertatio . Quum enim Episcoporum quidam singulis decretis Concilii titu. Ium huncce: Universalem Ecclesam repraesentans, addendum contenderent , a Conciliis Const. , & Basileensi adhibitum , obstiterunt Legati ea ratione I. Quod titulus novus esset, nec nisi duobus illis novellis Conciliis usu venisset: ideo vero a Constantiensi usurpatum ajebant, quod Ecclesia diro schismate discissa a solo Concilio integre repraesentaretur : sed nec in Synodo Constantiensi illum titulum decretis cunctis appositum . a. Quod Pontificum modestiam deceret Synodum imitatam ire , qui alios illustriores sibi parcentes titulos, eo humili gloriantur,quo se Servos servorum Dei inscribunt. Potissima tamen ratio, ob quam Legati illum titulum rejectum omnino voluerunt, ea fuit, quam Synodo coram subticuere , aperuere tamen Pontifici , ut constat ex
litteris Cardinatis Farnem die s. Januarii an. I 346. datis , apud Pallavicinum lib. 6. cap. a. , ne scilicet quibusdam male seriatis , atque erga Pontificem male affectis Episcopis, irrequietisque hominibus occasio praeberetur id ambiendi , quod Basileensium ambitioni olim arriserat, atque a Constantiensi Concilio at diverso plane in casu fuerat arreptum , scilicet, ut adderentur insupor particulae illae: Synodus a Christo immediate potestatem habet , cui quilibet cujuscumqne fatur , vel dignitatis , etiam si
'palis existat, obedire tenetur : atque ita Pontificibus maximis invidiam conflarent. Ea sane contentio non ita sedata est , ut non identidem ad extrema usque Concilii tempora redintegrata sit: sed Legatorum sententia id obtinuit , ut adversa nunquam obtinere potuerit: eo praesertim , quod ipsis Ponti sex jusserat, ne Episcopis ea in re morem unquam gererent, ut constat ex epist.
Cardinatis Farnesii die et r. Januarii anno 1 346.
546쪽
Eadem suprema Romani Pontificis supra Synodum pote
stas 4. elucescit ex ea agendi peculiari ratione , quam cum Syno do Tridentina observavit Ponti sex Pius IV. Duo si quidem decrevit in exordio sui Pontificatus, ac I .die I9.Novembris an. I 6I, quod si tempore Concilii Sedem Apostolicam vacare contingeret, novi Pontificis electio integra ad collegium Cardinalium, nullo modo ad Concitum , spectaret , eo modo cautum volens, nam a Gallis oratoribus electionem in Concilio fieri exoptatum nonia nesciebat , ne exemplum Constantiensis Concilii in casum alienum traheretur a. Decreto altero die s. Decembris ejusdem anni declaravit in Concilio suffragiorum jus non obtinere, nisi eos, qui Concilio interessent; neque absentium vota suppleri, aut per procuratores, aut per praesentes, juxta determinata jam , pridem a Paulo III, ullo modo possent. Praeterea , quum sess. I.
Concilii quaestio mota suisset, num Episcopi non modo , sed etiam Abbates , & Praelati Regularium jure dicendi in Concilio sententiam potes essent,eaque .e re Episcoporum plurimi jus ferendi su D fragii solis Episcopis assererent, Regularibus minime gentium ,
personamque acceptationis personaru in Legatis imponerent, violataeque jurisdictionis Episcopalis quasi reos illos traducere non vererentur ue Johannes Maria de Monte Cardinalis Praenestinus , qui postea ad silmmi Pontificatus apicem sublimatus Julius III. audivit, Legatorum primus sub Paulo III. hisce nonnihil commotus Episcopos ita allocutus est: mc minisse eos oportere illud Concilium , non Constantiense , non Basileense esse , in quibus Pontifex Maximus nullus intersuit, sed Episcopi id sibi arrogarunt, ut etiam alienum ius usurparent: illud Concilium a Pontifice fuisse coactum, in eo Pontificem mediis Legatis praesidem esse , Legatorum personis proinde maximam deberi observantiam , qua semel praestita omnia rite processura sperabat, spondebatque : Regularium Generales illuc a Sede Apostolica missos cum privilegio suffragii, non deberi, non posse ea facultate spoliari. Atque sita plane Regularibus id privilegii assertum , ipsis sacratissime , ac religiosissime integrum servatum, jussumque est. Adeundus inter alios clarisi. Catalanus , qui Regularibus pariter id privilegii multis, ac praesertim ex praxi, quae caeteroqui cuilibet facile pa T it a let Diuiti Corale
547쪽
tet, veterum Conciliorum , quibus suffragati, ac subscripti parsim leguntur , vindicat . Porro Clemens VII, quamvis Concstium congregare non detractaret, ab eo tamen indicendo morabatur , Sedi Apostolicae timens , ac cautum Volens, ne Constantiensis , & Basileensis exempla nocerent. Quapropter id prius a Carolo V.promissum voluit, quod in Concilio a praejudicio omni Sedes Apostolica sarta , de tecta servaretur , eiusque privilegia integra manerent i quod ille promisit, sed nihil Pontifici timendum subjungens, ut cuius foret res a Concilio agendas, ac decernendas proponere I unde a quaestione illa odii, de invidiae plena abstinere facile potuisset. Vide Palla vicinum lim. 3. cap. . Ea postremo Romani Pontificis supra Concilium auctoritas planissima fit s..ex Concilii ipsius gestis . Enim vero post seisio. in I . , quum in Concilium admissi fuissent Ducis Virtembergensis , & Electoris Saxonis oratores, ii die a 4. Januarii an .r a, idest pridie sess. 13. , coram congregatione generali habita inter alia expostularunt obnixe , ut decreta Conciliorum Const. ,& Basileensis , quibus Pontifex Concilio subjectus decernebatur, a Tridentinis Patribuς confirmarent M , & repeterentur , ac propterea a jurisjurandi religione, qua Pontifici obstringebantur , absolverentur quotquot, quamvis praefatorum decretorum viris tute jam absoluti censereretur . Hisce videlicet Concilium in schisimatis discrimen adducere sublestae fidei homines , ac Lutherana insecti labe moliebantur. Quibus respondere Legati inter alia pleraque I . Quod quandoquidem Lutherus, ejusque gregales a Concilio Constantiensi semper abhorruerant ,ejusdemque decreta tanquam sacrilegii plena abominabantur , quippe quibus praecipui ipsius errores percussi fuerant, extra locum, chorumque nunc esse , quod decreta sese. 4, & μ dubiae admodum auctoritatis, nec a Martino V. confirmata, a quo decreta tantummodo in rebus fidei adversus haereticos probata suerant, a Tridentinis Patribus, ut probata essent, efflagitatum vehemenrer iIent . a Quod quandoquidem ab oratoribus ipsis Concilium exposcebatur, cui orbis Catholici universae Nationes interessent, in exemplum , & patrocinium adducere Basileense nec poterant, nec debebant , contra quod Concilium adeo celebre , adeoque nu
548쪽
merosam ex gentibus undique congregatis , quale Ferrariense primum, ac Florentinum postliminio audierant, ab Ecclasia universa admissum , fuerat coactum , & ab eo Basileensis decreta abolita. Hisce ora loquentium iniqua obstruebantur . At reponebant cantilenam haereticis non insolentem, videlicet, quod quandoquidem in Concilio de reformatione Pontificis agendum foret, non oportere , ut Pontifex JAdex esset, & pars in judicium vocata. Quibus id reposuere Legati; quod eo populari, vitiique pleno argumenti genere semel posito , id consequi certissime , quod eversam sunditus, ac pessum ire necesse foret omnem re gubernandi rationem , monarchicam maxime , neque quidquam honi exinde extundi ν quinimo exinde diro , novoque Schismati ortum fieri, viam strui, malorumque ingentium colluviem ex is
dantem expectari. Enim vero, subtexebant, si Concilium se supra Papam semel statuisset, dubio procul vicaria vice se supra Concilium Papa extulisset , atque quid quaeso inde commodi ὸ Quid
non quinimo incommodi Ecclesiam Iacessituri non esset extimescendum Θ Re ergo insecta abeuntibus illis , sacrata re Iigiose Pontificibus custodita auctoritas est , nec , ut haereticis adblandirentur , Pontifici quidquam prorsus detrahendum Patres Tridentini
Ecce tibi aliud ex actis ejusdem Concilii argumentum pro superiori Pontificis auctoritate adstruenda . Anno I s6 a.dla a 3. Novemb. generali in Coetu Tridentino cum honore admissus Carisdinalis a Lotharingia cum Gallicanis Episcopis , ac Theologis Tridentinum ad Concilium a Carolo IX missus, 3 . postulata Regis nomine Legatis tradidit, quae tamen Rex Concilii arbitrio iae judicio subjiciebat , quae reserunt Pallavicinus lib. I s. cap. II , Thuanus lib. 31. hiae , & Spondanus ad eum annum . Antequam vero sesso 23. celebraretur , quae die a 3. Julii an. 136 3. habita. tandem fuit, in privatis Theologorum , & generalibus Patrum coetibus diu , multum , acriterque disceptatum est de tribus praesertim quaestionibus a.An Episcopi jure divino snt instituti a. An jure divino suis in Ecclesiis residere teneantur Θ 3. Quibus verbis definienda foret Romani Pontificis auctoritas ρ Quoad 1. Hispani, Gallique Episcoporum insti cutionem j is esse divini propugnabant , Disiti Ooste
549쪽
bant Itali vero ea sententia Romani Pontificis auctoritatem im minui falso arbitrati , pro adversa sententia tanquam pro aris,& socis decertabant. Hispanorum sententiam de sendebat Petrus Solo ; Italorum vero Didacus Lajnius, apud Palla vicinum lib. I 8. cap. i 3. Denique seposita illa quaestione , de qua variabant sententiae, elucubratus est, agente Cardinali Lotharingo, canon, quo neutri sententiae detractum ivit. Quoad 3., id est summi Pontificis auctoritatem , maiores adnexae sunt morae , graviusque motum negotium est quum enim canon 8 .a Cardinali Lotharingo procusus suisset,&propositus,quo declarabantur quidem,sed diminute, Romani Pontificis praerogativae, Pius IV,quo cum omnia communicanda mittebantur, Legatis per Cardinalem Borromaeum dies.Januarii rescripsit, necessarium videri , ut adderentur canoni ver ba ex Florentini Concilii definitione deprompta, quibus Roma nus Ponti sex universalis Ecclesiae Pastor , & Rector denominabatur ; atque hanc formam canonis Tridentum misit: . nathemast, siquis dixerit B. Petrum per insitutionem Chrisi non fuisse primum inter Apo solis, es jur mearium in terra ; vel necesse non esse, visit in Ecclesia unui Pontifex Petri fuceesor , eique
aequalis in auctoritate regiminis ; atque in Romana Sede legitimos ejus successores ad hoc inque tempus non habuisse ius principatus in Geloia , nee fuisse Patres, Pasores , es Doctores omnium Christianorum, nee fuisse ipsi rraditam a D. N. 7. Chriso plenam pο- testatem pascendi, regendi, gubernandi Ecclesiam universalem. Haec verba canoni a Lotharingo efformato Pii IV. sententia adajecta, syllabatim pene exscripta a Concilio Florentino fuerant; nilii Iominus verbis illis praesertim postremis, summo Pontifici traditam fuisse plenam potestatem pascendi , regendi, & gubernandi Ecclesiam universalem , acerrimo animorum aestu contra dixerunt Galli,qui loco verborum illorum Gelsam universalem, substitui ista volebant: omnes dele Sr Omnes Gelesias. in GaIliae Regis Oratores, ac praesertim D. de Lansac intercessere , ne verbum ullum decreto et canoni insereretur , quo dissensio pareretur , ac in alias partes Eccles a Gallicana pertraheretur . Praeterea D. Ferrier oratorum alter homo Calviniana haeresi a
capite ad talos aspersus subdidit , a Gallicana Eeclesia
550쪽
U1NDICATA. ARTICu Lus V. F. III. frs veluti dogma fidei in Concilio Constantiensi definitum teneri, &credi Concilium esse supra Papam : in mandatis se quidem a Rege habere , ne hancce controversiam exagitarent , at interea ne quidquam decerni permitterent, quod Ecclesiae Gallicanae doctrinae repugnaret. Quam perperam doctrinam hancce ser me inter fidei dogmata reputarint, & Concilio Constantiensi acceptam retulerint, satis , superque , aut ego saltor , demonstratum est. Quam perinde falso, & perverse eamdem doctrinam Ecclesiae Galia licanae affricuerint, suo , si superis placet, opportune loco demonstrabitur. Gallos Oratores excepit Legatorum Pontificis primus Hercules Gon saga Cardinalis Mantuanus, nihilque unquam reposuit impedimenti Concilii praesidibus adfuturum , quo minus in decretis , & canonibus id apponerent, quo suprema Romani Pontificis auctoritas planissima fieret, graduque suo poneretur : quod si oratores in id incumberent, ut pro aris , & focis opinionem suam defenderent, Legati ex adverso Veritatem tueri, ut par est, pro virili parte satagerent, nec desisterent: vero autem verius esse, quod Pontifex Concilio superior sit. Ne id consilii oratores capesserent, ut contrariam sententiam in tractationem adducerent, neque a Synodo eam sententiam decernendam expostularent, aut expectarent; quoniam Legati sententiam de Pontifici ς supra Concilium potestate adeo veram , certamque esse credebant, ut potius vitam ipsam cum sanguine prosundendam ducerent, paratique essent, quam ut id sinerent , quod illa in dubitationem revocaretur . Hisce Cardinalis Seripandus superaddidit ad D. Fer. xier sermone converso : argumentum e Concilio Constantiensi erutum soliditate carere et ea tempestate Ecesesiam caruisse indu bio Pontifice , unde schismati compescendo id potuisse decerni, atque operae pretium fuisse,ut a Concilio,se supra Papam dubium esse,decerneretur:impraesentiarum de Pontifice omni procul dubio legitimo agi, ac proinde nunquam se se abstenturos ab adhibenodis, qua in capitibus, qua in canonibus ea verba, quibus de Romani Pontificis suprema potestate vera doctrina exprimeretur, ex plicareturque . Quam quidem Legatorum responsionem, eorum isdemque animorum resistentiam Pon isex acceptam habuit, praeconiisque excepit. Ad Disitigod by Cooste
