Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

ex vita S. Bernardi hic ad logum placet adscribere: In milliere accidit,que miserrime a Diabolo vexabatur, sed tu ita sua oulpa. Apparuit isti diabolus in 'ecie miltris valde pulchri allectu , ct in amorem suum intus fur istiane latenti, extra locutione blandienti an unu eius furaciter inclinauit. Ci unque assensum nimiteris obtinurset,expasis brachiis . pedes tius supra unam

manum I uarum posuit caltera re o manu capsit eius V

ruit situque eam bulas foederis signo dotauit. Ista quiadem virum ha ebat strenuum milite, sed huius exeo bilis commerci, prurius ignarum. Abatebatur ergo illa etiam in eodem loco culante marito inuisibiliter, pim risiimus ille adulter, ct incredibili vexabat libidine. Sex annis latum ut nil malum,nec detexit mulier pe dita tanti criminis probrum,septimo rerὸ anno consus est iu seipsa se expauit, tu propter colluuione tant conti iste turpitudiniti tum propter timorem Dei, cuius i

dicio singulis momentis timebat intercipi ct damnari. Confugit ad sacerdotes, is piaculum confitetur. Per grat loca sancta, ct Sanctor in implorat Hora ased nussa ei cons io nulla oratio,nulla eleemosynarum largitio suo agatur. Quotidie ut prius is importunius a Daemone in ectatur. Denique in publicum tantiim scelus effusum est. Quo audito ct cognito,maritus eius contubernia execratu r. Interea ad locum praedictiι vir Dei Ternardus cum comitatu suo venerat: cum ut audiuit aduentum infelix mulier :se ad pedes eius tremebunda

proiecit. Aperit ei Dch mis perfusa borribilem passionem Θ ludiscat Onia inueteratam ct quodH nihil pra- fecissent, quacκnque fecisset sibi presb)teris imperata. Addit sibi ab opressore suo aduentum eius praedictumo minaciter interdictum, ne ante eius Peniret praesentia: quia nihil ei prodesset, ipse recedente Abbate,qui fuerat

522쪽

PARs , TERTIA. 97 fuerat amator,crudelismus eius fleret persecutor. Hu- .diens hac vir De ι,blandis verbis consolat9r mulierein, o de calo promittit auxilium praecepit 1 ut die altera tam enim nox instabat confluens in Domino reueit tur. Reversa mane tim viro Domini bla hemias ct mi-nM,qura ea de nocte ab incubo suo audierat aerulisset. Ne cures, quit vir Deι,minra eius: sed tolle baculιm

hanc nostiam ct pone in Dei o tuo: O , si quid potis,

agat. Egit mulier quod iussam fuerat , ct recubans in lecto suo, signo cruci, munita, iuxta se baculum ponit. Adest ille continuo sed nec ad consiticium opus, nec ad cubile ipsum praesumpsit accedere:ta me minatur acerrime , quod discedente viro Dei, ipse in eius supplicia reuerteretur. In labat dies Dominica, O voluit vir Dii per edictum Episcopi populum in Ecclesam accersit. Cumque ipsa die populus maximus ad Eccleuiam conuenisset. inter Missarum solennia comitatibus Epis vis Gaoedo Carnotens ct fractio Nannete apse ad avi- bonem conscendit, ct ut omnes, qui in Eccle a crant,

candelas accensas in manibus teneant locuturus edicit.

stud o ipse cum Episcopis is clericis faciens, inauditos diaboli ausus publice aperuit:9 fornicatorem Spiritum,qui in tam hor=enda inquinamenta, etiam . hira naturam suam, exarserat, cum omnium fidelium, qui aderant, subscriptione anathematiῆar ct authoritate Christi,ta ad illam; quam ad omnes mulieres deinceps interdicit accessum. Extinctis itaque secramentalibus illis luminibus. extincta est deinceps rota virtus diabo ro mulieri post confesiionem communicauti, nunquam postea apparuit inimicus, sed irregregibititer etiminatus aufugit. Haec ex vita D. Bernardi. . . . , .

Magna haec virtus Exorcisemi: sed cuius ex san- t. ctitate viri Dei vires non parum auctae fuerunt: I i - quo

523쪽

98 DE LOCIs INFESTis quo nos utimur,etiam magna virtus, sed non tanta,semper,quanta illius:quod in sanctitate, Exo cistae nostri multum S.Bernardo cedant: qud fit,ut noster optatum effectum no semper consequatur: quod dum sit, persecutio Spiritiuam patienter si stinenda: Se ferendum,quod emendari non potesti& ex necessitate facienda virtus.

CAPUT XCL

Communis quadam ratio, qua a persequentium damnatorum Spirituum molestia, tam probi, quam improbi liberantur. R aeter bipartitam iam duobus praec dentibus capitibus,explicata rationem, qua improbitatem Spirituum declinant tam mali,qui in peccati vindicta. Illam sustinent, quam pij,qui ob virtutis exercitium,alia quaedam datur, quae utrisque ex aequo seruit: cuius licet via res tantae non sint, quantae priorum; hic tamen quid possit, explicandum est. Tribus videtur illa modis constare. Vnus a loco petitur:alter ab hominu societate: tertius a lumine.

Certa quaedam sunt loca templa puto in quibus si,

qui persequentes sustinent Spiritus, inueniantur, ut plurimum sunt tuti. Sunt ut plurimum tuti, si soli non agant , sed societate gaudeant aliorum. Denique ii tenebras fugiant,& in luce versentur. Quod dicimus eorum consessione didicimus, qui molestantes Spiritus sunt passu Hi requiem se in locis Deo consecratis;in hominum societate, &clara luce habuisse, non semel professi sunt. Sed ne horum nobis testimonio destitutis,rationes do

sunt atque argumenta.

Decli

524쪽

Declinant hi Spiritus templa, quia morum de omnis pietatis sitiat scholtiquia imaginibus, atque reliquijs instructa sunt: quia Christi venerabile

corpus, sub speciebus panis continent: denique quia per consecrationem ab Episcopo factam,omnis ipsis aditus ad illa est praeclusus. Et multitudinem declinant: serc tentant & molesti sunt solitarijs: plurima pro hac re sunt exopta. Clarissima vero duo; Eua primae omni hi parentis: atque Christi saluatoris:quorii hunc in deterio, illa in paradiso aggressi. Vtrumque cum solus egeret. Fugiunt quoque lucem: quid mirum i principes sunt tenebrarum: a Deo,qui lucem inhabitat inaccessibilem,longe recesserunt: gaudent operibus tenebrarii ad exteriores inferni tenebras destinati.

Verumtamen, ut diximus, non tanta vires harum machinarum quantae illarum,quarum superius

mentionem fecimus:duobus modis hae ab illis dis ferre videntur:primb, quod ad tempus tantum libertatem a molestia tribuant: deinde, quod non ita, ut prioris illae sint certae. In prioribus Ioc propositum, ut Spiritibus accessias prohibitus sit, atque ab omni molestia liberi sint viventes. In his neque hoc est proposi tum, neque si propositum esset,aut sperare,aut exspectare possimi viventes. Fallunt quoque posteriores hi modi. Sunt Spiritus quidem, qui etiam in luce meridiana sunt molesti. Sunt qui nec quantumuis magnam homianum verentur multitudinem. Sunt qui templis vix sustinent. Exempla omnium alias dedimus.

525쪽

LIBELLUS

M VLTIBUS , Q V AE hominum mortes portendere

solent. .

'V M argumento de locis infestis communes esse videntur strepitus rorifurni,atque terriculameta, quae L . quorundam mortem praeire, o indicare solent. tauocirca non abs refecerimus sde horum authore , es finibus pauca dicamus: modum etiam,quo illa fiunt,or tempora atque loca, sibus sunt, expos erimus. Nam excitari hosfrepitus es hominibus haud raro his timorem incuti, nemo potes dubitare. Tot horumpi Ebet exempla quotidiana experientiar quoi

y licere usui, a .hanc rem non doctis Ioiam, o literatis hominibus,verum etiam,rudi populo persuadendam.

526쪽

requiritur causa esciens nocturnorum terriculanientorum, qua mortis solent e ge indicia: O ostenditui illa non feri, vel a Deo, vel ab G-

rum animabus, quorum mor-

Issicilis vero res est definire, quaenam horum tumultuum, & terrificatiotium causa effciens sit, quisve author ; sed quamuis disticilis;hon tamen impossibilis: forsitan verum authorem inueniemus, si prias, a quibus seri non postari demonstrauerimus.sΠ . Primum omnium certum est, ab aliquo fieri. Quaecunque enim fiant, cum sui ipsorum causeelle nequeant; omnino oportet, aliquid prinense habeant,quodcunque tandem illud sit,quod ipsi)rum causa sit,ipsaque essiciet. Habebitiatd turhi tumultus aliquam sui causam. Quam vero ipsorum causim ageremus 3 ὶ quo tumultus hi fieri dicendi sunt ρ Necesse est aut a rebus corporeis, aut ab incorporeis proficisci.Neque enim video quidnam hic tertium admittere

Porrd in rerum incorporearum genere gradus sunt plures. Atque ut ab imperfectioribus instium sumatur : sunt nic hominum Spiritus tam viventium, quam vita de nectorum: itini Angelorum, tam bonorum quam malorum. Et, qui omnium Spirituum pater est, Dem Opt.Max.

527쪽

Soa DE TERRIFICATIO NIBVs i Hos gradus inter res corporeas distinguere hienecelle non est. Quamuis enim inter ipsas multi sint, quemadmodum & inter incorporeas, ad tumultus tamen hos excitandos nihil faciunt, qua cunque ad gradus hos, quomodocunque etiam, reuocantur. Si quid in genere rerum corporearum est, cui hos tumultus & terrificationes tribuere debemus, erunt homunciones quidam forte lares domesticos benedixeris) qui inter hominem atque brutum a quibusdam medium quiddam dicuntur,& nec homines vere sunt,nec bruta. Cum igitur tam sint varia rerum genera, a quibus tumultus,de quibus quaestio est,excitari dic mus Z Age hoc inquiramus. At equidem duo hic

certa atque extra omnem controuersiam posueriamus,reliqua. quia dissicultatem habere possunt,dia .ligentius excutienda sunt. Certum est a Deo opti

Max. non excitari. Certum non excitari a Spirii Lbus eorum,quorum mortem significant.

De Deo nullus dubium animum habere potest. Indignum est,diuinae Maiestati has terrificationes& ludificationes asscribere; sed & quaecunque sub careo fiunt, si duo aut tria, quae prori us diuinam

virtutem requirunt, excipias, aut per proprias rerum causas, aut Angelorum opera & ministerio

exequitur.

Non ignoramus esse quosdam , qui humanum

animum, eius scilicet, cuius mortem haec si napraecedunt, e corpore emigrare putant, atque no- ,rum tumultuum authorem asserui, verum hi grauissime errant. Potestne animus corpus deserere; M ipsum interim vegetare atque mouereZAut forte unus idi inque animus diuersis locis existit λ&

qui.

528쪽

NOCTURNis. F qui, verbi causa in superiore domus parte hos ti multus excitat;idem corpus,quod alibi decumbit, conseruat, & uel Z Neutrum horum dici potest Sed nec tumultus hi eos, quorum mortis indiacia sunt tum latere possent, si ab ipsorum Spiritiabus excitentur neque enim potest animus quae agit, ipse ignorare. At latere tam est cestu, tu mcertiminum, quod fiant. Quid quod nec ab animo hominis omnia com- Io. modo fieri pollunt, quae in hoc genere fieri quandoque obseruamus ei aut si fieri possint,cur sic feri debuerint, rationes iustas satis vix reddere possimus: Verum quoniam haec dubia non sint,reliqua persequamur.

CAPUT IL

Docet'r terrificationes, ct dictos tumultus non fieri ab homuncionibus quibusdam: sed nec esse

tales, quales dicuntur, homunciones.

Vi homunciones quosdam, medium in- riter bruta & homines,sub humana tamen serma, animantium genus constituunt, qui occultis quidem locis latitent, sed tamen ii minum aspectibus se quandoque offerant;illi cum ratione quadam hos tumultus ijs authoribus tim. buere videntur ; quemadmodum & multa ijsdem, quae hominibus obsequia exhibent,aiscribunt. Sed tamen si recte philosophari voluerimus, a. deprehendemus neque tales homunciones in re-

529쪽

rum natura elle, neque si essent, mortales hominum posse praescire ; quocirca nec indicare,neque si praescirent, tumultuum horum atque terrificationum authores elle. . .,

Si enim sunt hi homunciones; ubi quaeso degunt, & sua habent domicilia Θ Mirum valde est, quod inter homines versari dicantur; & tamen nullus uspiam, ubi domicilia sua habeant, locus

Deinde qua ratione genus suum, ne intercidat, conseruant, & propagant λ.ί Neque enim putat

dum est ipsos immo tales essς & perpetuam hic

Vitarii agere, quemadmodum ita caesis agunt At geli ) An sorte eadem ipsorum, quae hominum, a que brutorum animantium conditio est; ut quidam ipsorum occidant, alij in eorum locum su cedant λ At quemadmodum ipsorum non inueniuntur domicilia; ita neque aliquando inuentus est, ex his unus, qui ex hac vita discesserit: non ii uentus est,qui in defuncti locum sit suffectus. Quibus etiam rationibus vitam suam sustentant i quibus rebus victitantξAere vivere, lici non debent ; bestiarum atque brutorum animalium cibum tribuere obsurdym est,cum ad homines pro xime accedant, vix alio, tuam statura differre videantur An igitur liu manusxibus illis tribuendus est i sed hic Lepe non sit petit, cum in desertis c stris , reliquis aedifici js, ad qua nec homines veniunt, nec humanus cibus defertur,pletique ipsorum versiri dicantur.

Quaerimus quoque, Vtrum aeternae beatitudinis, quam in futura vita expectamus, felicitatis participes fieri valeant; an potius una cum corpore

530쪽

animus ipsorum intereat 2 Secundum hoc dici ne- iquit, cum & humanam formam reserant; & multa , quae sine ratione non sant, peragere dicantur.

At primum illud nulla ratione dici debet;cum in dia , quae ad salutem illam assequendam necessaria sunt,atque a Christo Domino instituta;prorsus abi

ipsis negligantur. Omnis ratio cur hi humunciones esse asserat

tur, ex ipsorum apparitionibus desumpta est, quia i scilicet aliquando inter homines sunt visi,sed profecto hinc paruum argumentum ad ipso struendos colligitur, quam quaeso multa sunt, quae sub aspectum cadunt, & tamen non nisi sensuum sunt illusiones,& praestigiaeZaut certe spirituum sub li

mana sorina appaxitiones ZSed quamuis etiam homunciones hos admitta- 8.mus, tumultuum tamen horum causa dici non debent:propterea quod mortes hominum quorum hi tumultus indicia sunt, praescire nequeant. Cum . enim in serioris conditionis esse dicantur ipsis hominibus , nec tantum valere iudicio de ratione, quantum homines, prosecto quod homines non possunt, nec ipsi poterunt, hominum scilicet mor tes prae cire, & indieare. Forte quia alijs occupationibus non distrahun- '.

tur, ad hominum naturas & temperameta diligentius attendunt,& idcirco, quae nos alijs occupationibus impediti praescire no polliamus, illi praesciui.

Sit ita verum, qua ratione iam illorum exitus pra scire dicendi sunt, quibus violenta mors adserturZClim igitur etiam horum ex hac vita discessiam tumultus pr cedant, quemadmodum non horum,ita neque priorum tumultuum authores dici debent.

Ii s Consti

SEARCH

MENU NAVIGATION