P. Cornelii Scipionis Aemiliani Africani Minoris, ac Numantini vita, vel eius dispersae potius reliquiae ex multis probatissimorum auctorum scriptis collectae, et in ordinem, et modicum quoddam corpus redactae, per Antonium Bendinellium Lucensem. Add

발행: 1568년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

r fricani

tus vero , qui praeter linguam ab hoe muro ad portus eIrea flectebatur, solus erat debilis, & humilis, & ar principio neglectus. Portus ver6 ita erant constituti: ut ex alio in alium nauigaretur: & ab alto inum commune os pateret latum pedes septuaginta, quod serreis cate nis claudebatur. primo

portu, in quo erant multae, ac variae tabernae mercatores,

utebantur. Interioris vero portus in me dio erat insula, quae uti portus, magnus habebat crepidines naualibus refertas, quae nauesccxx. capiebant . in his triremium armamenta xia. duae autem unicuique nauali columnae lonica operis pro

manebant: quae & portum, & insulam circunspicientibus speciem porticus representarent. Erat autem in intula praefectus classis domiciliam, unde Sc tubicen dare signum, Myraeco eaicere, & praefectus prospicere consueuerat. IacChat haec insula contra ostium, aditumque portus, & erat vehementer elata: vi&praefectus quaecunque venirent ex alto , procul videret, & ab iis , qui naui accederent, etiam acriter intuentibus partes intimae portuum non conspicer ture ac ne mercatoribus quidem in suum portum inuectis

statim naualia sese ostendebant. quod erant duplici circundata muro, portaque negotiatores ar primo portu in urbem

inserebat non transeuntes per naualia. sic igitur sta Carthago, sic munita oppugnari, obsiderique caepta est. I n qua oppugnatione desecta tandem parte quadam muria consule Censorino , campus late patens, & ad pugnam aptus intus apparuit: ubi a Carthaginensibus milites constituti fuerant, tpartim in fronte armis instructi, alii post hos lapidibus, de Iignis muniti: permulti etiam in aedificiis ipsi campo iminenhus dispositi expectabant, ut Romam irrumperent. Quod

orta luce, cum duo Tribuni cum aliquot cohortibus latis temere secissent, ac maxime iam ab hostibus premerentur,

Scipio, qui iam id animaduerterat, de salute illorum maxi- ime sollicitus, diuisis suis cohortibus in plures partes, & iis liuxta eurum ex interuallo collocatis, & Romanos ingredit in urbem prohibebat, & ingressos excipiens ab hostium undique prementium impetu tutos reddebat. are nomea

32쪽

eius magna esse caepit apud omnes gloria, cum militibus sulendo prudentior ipso consule existimaretur . Castellum quoque Romanoru nocte ab hostium incendio, paucis equitibus iuuantibus, liberauit . Non multo post Car thaginienses discessu Censorini Romani ad comitia profectus eras audaciores secticu omnibus copiis noctu urbe egressi sunt Partim armata, alii inermes asseres tantum serente ,: quas carroximae castrorum Man1lii fossae iniecissent, strenue varulum diuellere, ac perumpere caeperunt. Qua re perterritis 'UDd nox erat, Romanis, scipio ea porta , quae longius ab hostibus, ac praelis aberat, egressus cum equitibus tanta vi in hostes irrupit: ut, omisso incaepto, intra moenia sese suga recipere cogerentur. Quo egregio facinore Romanis in tanta trepidatione iterum saluti ea nocte fuisse, una omnia voce serebatur. hrat quidam Phamaeas Himilconis filius, iuuenis, & ad pugnandum audax. qui cum praefectus equitum Libycorum esset,& equis uteretur illis quidem paruis, sed cursu maxime velocibus, herbaque, cu nihil aliud erat, Vescentibus, ac sitim, cum opus erat, amemque faciter toruierantibus, magno erat impedimento , atque incommodo Romanis, ductu Tribunorum consuerant enim Tribunicos ducere milites, qui frumentatum , & pabulatum miti bantur in frumentationes, ac pabulationes proficiscentia .bus. Nam ex sylvis, & convallibus, in quibus latitare consueuerat, ex ἰmprouiso, ubi quid negligentius agi videbat.

frumentant madebat Romanos r& aliquo iis illam damno e conspectu in tutum euolabat: cum nusquam tamen,' Scipione id muneris obeunte, prodire auderet. Pedites enim scipio instructos, & equites in equis paratos semperduccbat rac ubi ad locum , ubi erat pabulandum, atque framentandum , acie instructa peruenerat: non ante ordines dissolui patiebatur, qua m equitibus eum , peditibusque cireundatum firmasseta quo facto, eundem ipse campum cum reliquis equitum turmis continenter lustrabat :& si quem ex frumentatoribus longius vagantem , aut e circulo egressum

dePrehendebat, in eum grauiter animad uertebat. Vnde uis

33쪽

atim est, ut cum eo phamaras congredi non auderet, quod in primis metueret eum , ac reuereretur: id quod etiam Aiadrubal alter Poenorum dux faciebat: quod Scipionem , ciparatissimum ad pugnandum, & consultissimum videret. Hoc modo magis , magisque quotidie gloria excellebat. Hinc caeterorum Tribunorum inuidia impulsorum crebrae voces audiebantur, inter scipionem , & Phamaeam amicitiam iam inde ab auo Africano institutam permanere. Cum vero Libyci in turres, & castella, quibus abbundabat ea regio , confugerent: alii Tribuni eos, interposta fide, cum dimisissent, deinde tamen in itinere ex insidiis aggrediebari. tur: Sed Scipio domum eos deducendos curabat. Ex quo

nemo Libycorum ante eum Tribunis pactionem faciebat, quam Scipio accederet. tanta crat illius egregiae virtutis

opinio , ct fidei, & apud suos, & apud hostes. Reversis autem Romanis i pabulatione in eastra Poeni classis praesidium

cum noctu invasissent, tumultusque varius esset, tollent bus una clamorem in urbe de industria ad incutiendum Romanis terrorem Carthaginiensibus: Manilius, vi qui eius rei causam ignoraret, copias non temere educendas ratias intra vallum sele continebat. At Scipio duas equitum tur

mas haud mediocri occupatas metu cum facibus incensis educit, simulque his praecipit, ne cum hostibus in nocte co grediantur: sescircumcurrerant cum facibus, ac speciem multitudinis yrae se serant, hostibusque irruentibus terrorem sine intermissione incutiant Ono secto, duplici metu Carthaginienses in urbem compelluntur. pro quo, reliquisque iam editis praeclaris facinoribus scipio erat omnibus in orer ut solus patre paulo Persei Macedonum regis.

imperii euersore, & Scipionibus, in quarum familiam adoptatus fuerat dignus. Sed Manilio ab irrita Carthaginis op pugnatione ad Nepherim distabat haec urbs i Carthagine

vigiginti quatuor millia passuu, natura munita, quod in ca icumine montis, cuius erat ascensus quindecim millium pata .

suum , in saxo quodam condita suerat) aduersus Asdrubalem, qui cum suis copiis iniquum occupauerat saltum, e

ercitum

34쪽

Mettum ducente, Scipio, cum id non probaret . vehementer angebatur animo: quod per rupes, convalles , & pleraque edata,& praerupta loca, & iam ab hostibus insessa, iteresse Dei ebdum videret . Et iam ab Asdrubale trecentos septuaginta quinque passus aberant,& flumen quoddam erat transeundum , & inde a seensu difficili, ad hostes veniedum teum de reditu agere , & consuli suadere caepit, ut ab eiusmodi desisteret incepto , quasi opportuniore tempore, aliaque ratione, & apparatu id esset agendum . Sed in primis caeteris aduersantibus Tribunis, qui illius prudentiae , ct virtuti inuidebant, atque etiam dicentibus, id non prudens consitum, sed animi mollitiem.& ignauiam esse, conspectis hostibus, retroeedere, & esse periculum, ne se fugientes peccontemptum hostes insectentur: cum nihil prosi ceret, iterum suadere conatus est: ut saltem exercitus ad ripam fluminis sisteretur, vallumque excitaretur; ut, si sorte premerentur, & hostium vim ferre nequirent, aliquem tutum haberent receptum, cum fugae alius sibi nullus relin-m queretur locus. Haec non solum risu excepta sunt sed quidam etiam ὀ tribunis minitatus est, se ensem abiecturum, si Scipionis Tribuni arbitrio , non autem Manilii consulis Imperio exercitus esset ducendus. Uictus tandem eiusmodi vocibus cum Manilio, ae caeteris flumen traiecit. his obuiussit Asdrubal. inita extemplo pugna, magnaque caedes utrinque facta, Asdrubal in locum munitum sese recepit, ibique

tutus ab omni Romanorum ui in eam occasionem iminebat vi hostes inde abeuntes ἰnuaderet. Qui tandem non

sine facti poenitentia flumen cuti Scipio praedixerat integris

ordinibus repetunt, quod cum propter angustiam vadi locique asperitatem instructi transire non possent, id di talatis ordinibus facere coguntur . Quod conspicatus Ataru bal eos aggressus aperter omni vi urgere caepit:multi faeder e edebantur , qui in fuga potius , quam in virtute spem salutis eollocauerant. Et iam tres ex illis tribunis , qui illius pugnae auctores Manilio fuerant, ceciderant: cum Scipio trecentos equites,quos circa se habebat, Salus,quos cogere tu

D r potuit

35쪽

aturnero longe superiores erant, cum insequi nolui siet, quὁdfatis superque visum esset, suos, qui iam prorsus de salute desperauerant, ab iminenti periculo liberasse, reuersus in castra ingenti plausu, ae lanit1a,s & ipse praeter spem incolumis esset,& alios conseruasset,omnibus, Deum aliquem opimantibus illi auxilio esse, ex ptus fuit: & ab iis, quos obu-dione liberauerat, corona obsidionali e viridi gramine donatus. Quod postea statuae illius Caesar Augustus in soroseo adscripsit . Hae quidem graminea corona nulla apud Romanos nobilior fuit: haec splendore, nobilitate, atque

decore longe supera voeit 8--oso, aureas, vallares, mri rates, rostratas, ciuicas, ac triumphales: hac pauci admodum donati, illis pene infiniti: hae nullus fere in vita, nisi semel, illis saepe inulti. L. Sicinius Dentatus ciuicas qua tuordecim accepit, eum depugnasset centum & viginti praeliis semper victor . Gramineam S. P. Q. R. Q. Fabio M ximo Cunctatori dedit: quod urbem Romam obsidione hosium liberasset. hae eadem donatus suit P. Decius Mus, M. Calpurnius Flamina Tribuni militum, & Augustus ipsae Caesar consul cum M. Cicerone filio. In hac danda corona

Obseruari solebat avte viridi gramine conficeretur deceris

pio ex eo loco, ubi obsessi liberati fuissent: & ab iis ipsi, daretur, qui obsidione, vitaeque periculo liberati fuissent. Etenim summum erat apud antiquos victoriae signum hesbam porrigere victos: hoc est terra, & altrice ipsa humo, Sehumatione etiam cedere. Manilius autem cum Iam satis paenarum dedisset, quod Scipionis consilium eam expeditiis nem dissuadentis, sequi noluerat, ad exercitum, quem ad

Carthaginem reliquerar, rediit. Versantibus autem omnia bus in magno moerore, cum omnium, qui in eo certamine eeciderant, tum verὁ maxime Tribunorum causa, quod eorum corpora rnsepulta iacerent: scipio unum ex captiuis liberum ad AsdrubaIem dimisit; qui ab eo verbis suis peteret ut Tribunos sepeliendas curaret. Quod Asdrubal conquiastis, ac facile inuentis corporibus propter anulos aureo ,

Euoi Tribuni gestabant Ireliqui enim dignitate inferiores

36쪽

ferreis utebantii r) non grauate iacit; vel quὁd humanuni,

communeque cum hostibus id esse crederet: vel quod Seipionis gloriam iam tum reuereretur, & illi obsequi maxime cuperet. Per idem fercr tempus legati, qui Roma, dum haea

gerebantur, a Senatu in Africam missi fuerant ad omnia, quae ibi fierent, diligentissime exploranda, atq; cognoscenda, in castra cum peruenissent, Manilium ipsum, praetorixi, reliquos Tribunos, extinctata in prosperis reru succelsibus inuidia, uniuersos denique milites verissimia,& grauissimuScipionis virtutibus , rebusque gestis testionium dantes aud

uerunt. Quod ubi Romam. mersi in Senatu retulerunt, a que etiam addiderunt, quam omnium sere militum voluntas in Scipionem esset propensa, gratumque senatoribus esse apparuit, Cato ille sapiens qui tibi, atq; animo suo nullius unquam turpitudinis gratiam secit: & ob eam rem non facile alterius libidini malefacta condonabat: lingua ad vituperandum promptior interrogatus, quid sentiret de iis, qui in Africa militabant, illius virtutς in tantis laudibus est prosecutus: ut illud protulerit Homeri carmen ex decimo libro odisseae de Tiresia.

Soli senius in est, alii simulachra feruntur.

Quam diuinain hominis vocem non multo post res ipsa co-ffirmauit. Populus autem Romanus ob hanc ipsam causam tanto illum studio complexus fuit: ut proximis comitiis plurimae tribus consulem seriberent, cum id per illius aetatem minime liceret. His ita gestis in Africi, creantur Romae Consules SP. Postumius, & L. Piso. M . Manilio prorogaetum est imperium. Per idem sere tempus Massantia Rex iam aetate consectus septimii enim ,& nonagesimu agebat an- Dum) cum grauiter iaceret; ar Manilio proconsule per literas petiit, ut ad se quamprimum Scipionem mitteret, rnortem suam ratus seliciorem futuram si in amicissimi complexu extremum vitae spiritum edidisset e mandata dedisset:& regni, ae filiorum diuisorem atque consultorem reliquisset. Qui tamen supremam iam adesse horam cum sentiret e haec

37쪽

hare uxori, filiisque mandasse memoriae, literisque proditia

est. vi in terris unum P. R. noscerent,& Obseruarent; in P. autem R. unam Scipionis domum: his duobus eniterentur domi militiaeque, usui quam maximo esse: hos duos si-hi cognatorum, si os affinium loco ducerent: se de regno nihil in praesentia statuere: integra omnia Scipioni reseruare: eum diuidendi regni arbitrum haberent di quod ille st euisset, id perinde, ut testamento cautum immutabile, sanctumque conseruarent. Haec locutus e vita demigrauit. Scipio autem cum paulo post Massanisae mortem eo peruenisset, regnum inter eius filios hoc modo diuisit. iis, qui ὀCOncubinis nati fuerant serant enim xliiii alia tribuit bona: legitimis vero, qui tres tantum erant , Micipsa , Gulussa,

ct Manastabat, pecunias omnes, aurum, & argentum factum, & insectum, cu vectigalibus assignauit: ac regium nomen commune inter eos esse voluit. Gulus Lenatu maximo,

cui pacis studium in primis curae suit, Cirtam urbem prae cipuam, & quaecunque regia ibi essent, concessit. Gulussae artibus militaribus erudito, qui secundus aetate ab illo fuit, Pacis faciendae, bellique inferendi potestas data est. Mana- stabali vero natu minimo , & graecis liter s praedato; excr-cendae iustitia, cuius erat cultor, & iudiciorum munus assignatum . Hac igitur ratione Massanisae imperii administra tione, gaetaque diuisa, Gulussam belli sibi asciuit socium Q cuq; duxit :& egregia eius opera duxerat enim secum Numidarum auxilia in in primis usus est ad repellendas insidias Phamaeae, quibus assiduis infestos reddebat Romanos, easq; effugiendas, atque comprimendas. Qui tamen Phat meas paucis post diebus ad Romanos auctore Scipione , defecit. Nam cum scipio aliquando, & Phamaeas iter ita secerent et ut alter contra alterum iret, sed inter utrunque vallis in uia, Ee aecessu dissicilis interesset, ut alter alterum nec inuadere, nee offendere ullo modo posset: scipio veritus hostium insidias agmen cum tribus alitegradiens omnia diligentissime explorabat. Quod cum Phamaeas animaduertisset, cum vno

ca suis amicis obuiam ei procestit. idem Scipio ratus illium

38쪽

loqui velle, asello uno tantum comite , secit. Ied ubi Ita ab

propinquauerunt, ut alter alterum audire posset Carthaginientes enim praecesserat cur, inquit, Scipio, o Phamaea saluti non consulis tuae, cum communi non possise tum ille, quae mihi spes salutis esse potest rebus Carthaginiensium se accisis, & Romanis tot i me iniuriis, S incommodis in Eus t tum Scipio , tibi spondeo, inquit, ac in me recipio , si tamen fide dignus , atque idoneus sum salutem, veniam apud Romanos, ct gratiam tibi non defuturam. N ille, di-rnisiimus omnium tu quidem es, cui omnium consensu fi-Hes adhibeatur: sed ego , inquit, deliberabo: & si putabo hoc fieri posse,iibi sgnificabo. His dictis dilapsi sunt,qui';

ad suos. Reverso iterum Manilio eum cibariis quindecim dierum ad Nepherim , castrique, ubi propius accessit, munitis , ut esse faciendum in priore expeditione Scipio admo-Nuerat et a quodam ex Gulussat militibus in castra ad Scipionem assertur epistolat quam obsignatam, ut erat , Manilio duci legendam tradidit i quae in hanc sententiam erat scri-- Pta. Ego ad talem diem veniam ad talem locum; tu vero cuΗuot placuerit accedito ,& primis excubitoribus impera, Vt eum, qui ad se noctu veniet, accipiant. in hac epistola mullum erat nomen adseriptum. unde Scipio eam esse Phameae arbitratus est. Manilius autem ob eam ipsam causam maxime timebat, ne qua strueretur Scipioni fraus ab homine ad insidias satiendas calidissimo, Tamen cum Scipionem bene sperare videret, eo inclinauit ipsius sententia: ut iret ad eum locum: & de salute Phamaeam animo bono esse, at que confidere suo nomine iuberet: sed nihil de gratia alii maret, nihil statueret: verum, quae essent honesta, ea senata facturum polliceretur. Sed nulla opus fuit pollicitatione Vbi enim in conspectum seipionis venit, se illius fidei suam

committere salutem dixit : gratiae vero reserendae arbitrium Senatus esse. Haec locutus discessit. Postero die, habita concione ad suos, qua eos ad desectionem ad Romanos, hortatus est, cum duobus millibus, ac ducentis equitibus ad Seiarionem transiit, summa cum laetitia non solum ipsius pro consulia

39쪽

consulis, sed totὶcs etiam exercitus. qui obuἰam profectus Scipionem cum Phamara redeunte bonis ominibus, laetit q ;

clamoribus prosecutus est. Iam coeperate ercitus Romanus

fame laborare decem enim iam, & seplcm erant dies, chim ad Nepherim ventum est, ac tribus ad reditum Opux erat cum Scipio alcit1ς Phamara , & Gulussa cum equitibus vir i-tisque, S aliquot etiam Italicis ad campum , quem ancola Magnum Baratrum appellant, processit, S inde magnam frumenti vim in castra, sub noctona attulit. Manilio autem, ac-Cepto nuncio, L. Calpurnium Pisonem sibi successorem

mitti, non alienum visum ell, Scipionem reuocabatur enimi Senatu)cum Phamata Romam praemittere . qUare perca Bra perlata , milites aci nauem concurrere, ac Scipionem no

Iaudibus solom in coesum tollere . sed etiam deos praecari, ut ConiuI in Africam ad te rediret, quasi solus natus esset ad interitum, exitiumque Carthaginis . diuinitus enim haec . oppinio animis ipsorum illapsa fuerat ; solum Scipi0nem Carthaginem euersurum rid quod Romam ad suos scripsere. Senatus collaudato Scipione, Phamaeam plurimit ho sauit muneribus, purpurea veste, aurea fibula, equo ph

Ieris aureis instrato, solida armatura, argenti drachmaru de cem millibus, vasorum argenteorum pondo centum , & tabernaculum cum lauta suppellectiter longeque plura se etiadaturum pollicitus est, si in reliquo bello strenuam Romanis opcram nauasset . ille se id facturum pollicitus an Africam in castra Romana tras misit. Appetente autem vere L.

Piso Consul in Africam traiecit cum L. Mancino clausis praefecto . Qui plurimis in ea acceptis in comodis reque Dper infelieiter gesta, tandem ab Hippone Regio,qua per totam aestatem obsederat, V ticam in hiberna turpiter est compulsus. Frat haec rbs inter uticam, & Carthaginem . M pna , moenibus, arce, portubus, naualibus, ab AgathoςIebiculorum Tyranno instructa, & ornata. Haebdauum Augustinum Episcopum thabuit per annos xl. cum ioAfricam Vandali, duce Genserico , magna vi hominum irina Uissent,&expugnatis, ae direptis multis oppidis, Hip-

40쪽

ponem graui obsidione cinxissent: septimo obgdion a m

se mortuus est anno aetatis Ixxv. anno vero salutis nostrae

ecce xxx iii. His igitur rebus Romam perlatis omnes in summa tristitia, ac trepidatione versari caeperunt: no solum cybello in dies crescenti , ae omnium dissicillimo , nullum finem expectabant futurum: sed etiam quAd quotidie reserebantur maiores Carthaginiensium apparatus,& per eosdem multos ex finitimis populis mercede, & pollicitationibus sollicitari, non pecuniam, non arma iis deesse. Quare Scipionis primunt res in Hispania, deinde in Libya gestas cogitatione ,& animo repetentes , easque cum praesentium rerum statu conferentes, domesticorum, atque amicorum litateras, Catonis verba , legatorumque commemorantes ei m

Primo quoque tempore consulem facere, & in Libyam mittere , constituerunt. Cum igitun iam adesset comitiorum tempus, Scipio , quoniam per aetatem septimum enim, Merigesimum agebat annum nequaquam ei consulatum assequi licebat , aedilitatem petiit: populus vero eum consulem dixit. Cui quidem rei Patres aduersari caeperunt, utquec set iniqua,& contra legem, qua Anno urbis conditae 374.

a L. V1llio Tribuno plebis lata cautum erat: nequis minox Hnnis xliii. consul fieret . At ciues rogare, instare, clam

i re demum incipiunt, ex Romuli, & Tullii legibus populia comitiorum esse principem, & legum, quae in iis serentur

ita tut&eas abrogare, & confirmare ad arbitrium suum .possit. Quidam tandem e Tribunis dixit, comitiorum,atq; creandorum Magistratuum facultatem patribus auferendam

inisi populo assentirentur. Victi randem his vocibus patres, Tribunis,ut Scipionem lege soluerent, permiserunt, modo ec post annum iterum ferrent. Itaque Scipio lege solutus ex candidato aedili alis consul factus est cum C. Livio Drciso, atqNe extra sortem ei prouincia Africa data. Fam ver5 iubente cos a. ut inter se sortirentur, unus e Tribunis ea docuit .' praeirciendi quoque prouinciae populi iudicium esse, populum scidionem delegisse. Supplementum exta ' citus Scipioni ex delectaconcessum est, ex sociis tot volu tacia,

SEARCH

MENU NAVIGATION