Iacobi Pamelii ... De religionibus diuersis non admittendis in vno aliquo vnius regni, monarchiae, prouinciae, ditionis, reipublicae, aut ciuitatis loco, ad ordines Belgij relatio

발행: 1589년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I3 D E R E L I G I o N I B. DIVERSIS celebratis extra urbes, no tam illis imputan dum,quam Legum contemptui,Viuente adi huc Iustina illa Valentiniani matre Ariana, quae illis patrocinata, ctiam audaciam illi addidisse videtur id faciendi; maxim C cum Maat Li. Socrates factum quidem narret, sed nullam 8 7 consensus Theodosio faciat mentione. Con' sensum vero nullum ab eo praestitum patet

ex Lege illa qua su b finem vitae edidit . Calend. Aprilis, O librio Probino Coss. quae

in genere Omnes conuentus interdixit. Excusari vero potest de Ecclesia Nouatianis etiam intra urbem concessas uti apud eundem legi-IGI. s.c. io tur eo quod illi fidei Nic nar subscripsissent,& reliquas hqreses anathematiZassent,& proinde non potuerit subtilem eorum errorem a Catholica Religione discernere; ut taceam, quod unius Theodosij nimia sortassis indulgentia non debeat trahi in consequentiam. Iam vero Arcadij & Honoris similes Constitutiones su pra etiam allegatae sunt,quibus vetant tum coetus illicitos congregari, nec publice nec priuatim, nec in secreto, nec palam , tum nusquam prophana praecepta vel docere vel discere:tum etiam poenas constituunt in dominu possessionis sine exceptione in in qua damnati conuentus putantur agi

172쪽

Lege supra citata in Nestorianos, Nemo,tim Suprae. I i. quit, etiam quibusdam eorum, habendi concili) gratia in aedibus aut villa, aut suburbano suo aut alio quolibet loco conuenticulum clam aut aperte praebeat. Deinde in Lege illa generali quam cu Valentiniano III. nomina- timetia in Arianos promulgauit, Nusquam, inquit, in Romano solo conueniendi commorandique habeant potestatem. Et de facto

Iovianum haereticu, extra muros urbis Constantinopolitanae sacrilegos conuentus agentem,contusum plumbo in exilium deportari

iussit. Quare neque his obstare potest quod L. ρ ituli.

unica corum Lex reperiatur qua tum con- Cia. Theod. venticula intra urbem prohibentur. Martia deli ret.

nus denique Imperator ad dictam Legem alludens, cxtra ipsum Romani Imperih solum S vr ωρ. vult pelli Eutychianos. Qui omnes quu suisquisque Legibus etiam extra VrbCm conuentus haereticorii interdixerint; certe verisimile non est,illis talia conueticula permissa fuisse, sed si quae subinde facta legantur iid haereticorum pervicaciae adscribendum : qui cum numquam cesiarent a Catholicorum persecutione quid mirum si etiam Legibus aduersus se latis no obteperauerint' Maxime cum nullam non Legem l Theodoreto teste au- - ἴb.adacter & liberu perfringerent, dum suam im-

I AE pietatem

173쪽

DE RELIGIONIB. DIVERSI s

pietatem stabilire molirentur,& fundamentum quo eorum blasphemia nitebatur, esset sanctarum Legum violatio. Vt praeterea Iudicum negligentiam, quam ijdem ipsi Imperatores su binde inculcant, atque adeo etiam poena in eos statuunt qui negligentiores fuerint, uti supra satis comprobatum est. Neque Vero pro contraria sententia quicquam facit, quod tempore Iustini I. Imperatoris actu fue- supra. e. rit de Basilicis Arianorum adimendis,ut supram ςηt . dictum', tamquam inde colligi possit ad id temporis usque permissos Arianoru conuentus : quia medio tempore post Valentinianum III. imperarunt haeretici Imperatores Basiliscus & Anastasius,ac eorundem quoque fautor Zeno, saltem sub vitae finem : de-IUM Lαρ, inde, ut inin dicetur, Theodoricus Gothus Arianus, Catholicis expulsis, Ecclesias Arianis in Italia tradiderat.

uod nec haeretici ipsi ustam a sua diuersam Religionem in suis ditionibus permittere

voluerint.

QVum plura hac de re liceret adferre testimonia,unum sussiciet ne aequo prolixiores simus. Quu a Costantio peteret Atha- Supr/ cia i nasius uti supra dictu est ut sicuti ille petebat

174쪽

NON ADMITTENDIS. IJ

Alexandriae Arianis conccdi,ita vicissim Catholicis concederet unam Antiochiae Ecclesiam;annuere noluit Imperator steste Nice Nκρμημ' phoro aut secundum alios salte id noluerunt z.im. Arianorum capita, metuetes uti illi scribut)ne ad res nouas adspirarent, cum alioqui sine periculo agere possent quae cosueuissent,maxime cum non omnem populu sibi haberent

obediente. Nam, Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto, Catholici in choro stantes ad sine Psalmodiς adhuc cantabant. Quod ipsum

Leontius ArianoruEpiscopus metu seditionis inhibere ausus non est,qui interim dixisse fertur,niuem eam solutam multum luti subsecuturum csse, aenigmate obseurius sinquit ille) significas,dissonantiam celebrandi Dei, apud populum aliquando in seditionem euasuram,neque eos qui suς factionis essent cum reliqua multitudine consensuros. Eode pertinet quod de Valente narrat Theodoretus : τ omni Terentius Dux,inquit,cum ab Armenia cre-l. diis victoriae trophaeis reuertisset, Valensque ei imperasset ut donii aliquod pro laboribus

peteret,ia ille non aurum, non argentu, non

agros,non domum, postularet, sed dumtaxat ut una Ecclesia illis qui se in discrimen obtulissent,pro doctrina Apostolica concederetur, Valens no obstante promisso, accepto libello

I s supplici

175쪽

138 DE RELIGIONI B. DIVEI SIs

supplici, admodum stomachatus illum dili cerauit. Eodem pertinet quae mox de persecutionc Catholicorii per haereticos dicemus: quam haud dubie non alia de caussa factam constat, quam quod non ferrent Catholicam Religionem cum sua in uno aliquo Regno , aut Ciuitate ; quo factum ut praetextu seditionis Episcopos Catholicos statim calumnijs impetitos in exilium mitti curarint.

CAPUT XXVIII.

Istilium denique boni ortum ex legibin Imporatorum adversm h reticos.

V Et solum Eusebij Caesariensis testimo

nium possit ad huius rei comprobatio-D b.de cia ne sussicere. Ad hunc moduί inquit post na ra Constanti rata generale illa Constantini Magni in om- ἰώ ς Ut nesinereticos Constitu tionem occultς quasi latebrae & recessus eorum qui alienam ab Ecclesia opinione tenebant, Imperatorio edicto euoluti patuerunt;bestiae etiam immanes,qui crant huius impietatis auctores, exactae. Ex illis vero qui essent istorum impulsu in fraudem & errorem inducti, alij Imperatoris minis perterriti, fallaci & fucata specie inEcclesiam obrepere coeperunt, temporu conditioni callide & simulanter cedetes: ac quoniam Lex omniu libros perscrutari iusserat, ladein minim

176쪽

inanifesto deprehensi fuerunt hi qui vetitas& interdictas illas artes ad hominu perniciem scomparatas consectati essent: alij sorte ad spem quae in Deo Opt. Max. poni debet, vero& cxanimo se trafferre. Quoscii in Ecclesia xum praeside accurate internoscere studeret; alteros ovium pellibus obtectos adumbrata specie se insinuare conantes procul amanda . runt: alteros vero qui idem integra & incorrupta mente instituerent, ubi de illis satis exquisite periculu fecissent, in multitudinem

Catholicorum adscripserunt. Hoc modo cum haereticis actum: schismaticos vero abiecta omni cunctatione in Ecclesiam receperui Hi igitur gregatim tamquam ex colonia reuertentes, suam recuperarunt patriam,&Ecclesiam matrem agnouerunt, a qua diu aber-

rarant. Solaque Catholica Dei Ecclesia in se coalescens, tum resplenduit, cum nusquam gentium vel haereticae vel schismaticς factionis vestigium reliquu quidem es siet. Eodem pertinet quod supra adduximus de dicto Suaeq.i6. Ascholij ad Theodosium Imperatorem, cur Occidens omnis in fide conueniret. Certe D. Augustinus multis alijs locis quantu dictς .. MLeges profuerint, inculcat noscopen dij gra- , of ,y.

tia unum atque alteria dumtaxat adferemus,

ubi ea qu e supra adduximus de mutata eius II priori

177쪽

I o DE RELIGIONI B. DIVERs Is

priori cotraria sentctia sic prosequitur: Quam Aui,T- multi, inquit, quod certo scimus, volebant viqi esse Catholici, manifestissima veritate comoti,& offensionem suoru reuerendo, quotidie differebant f Quam multos non veritas, sed obduratae cosuetudinis graue vinculum colligabax ut in eis copleretur diuina sententia: P erb λο. Verbis emendabitur seruus durus si enim& intellexerit, no obediet Quam multi propterea putabunt veram Ecclesiam parte Do nati,quia eos ad cognoscedam veritatem securitas torpidos, fastidiosos pigrosque facis bat 'Quam multis aditum intrandi obserabat rumores maledicoru, qui nescio quid aliud nos in altare Dei ponere iactitabant' Quam a multi nihil interesse credetes in qua quisque parte Christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, & eos inde

discedere,atque ad Catholica nemo transire cogebat His omnibus harum Legum terror,

quibus promulgandis Reges seruiunt Domino in timore, ita prosuit, ut nunc alij dicant: Iam hoc volebam us, sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit, iamque faciendi M dilationum morulas amputauit. Alij dicunt: Hoc esse veru iam sciebamus, sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Deo, qui

vincula nostra disrupit, & nos ad pacis vinculum

178쪽

culum transtulit. Alij dicunt: Nestiebamus

hic esse veritatem , nec eam discere volebamus, sed nos ad eam cognoscenda metus fecit attentos, quo timuimus ne forte sine ullis

rerum artemarum lucris damno rerum temporalium feriremur: gratias Domino,qui negligentiam nostram stimulo terroris excussir, ut saltem soliciti quaereremus quod securi numquam nosse curauimus. Alij dicunt:Nos falsis rumoribus terrebamur intrare quos falsos esse nesciremus, nisi intraremus ; nec intraremus,nisi cogeremur: gratias Domino qui trepidationem nostram flagello abstulit, e pertos docuit, quam vana & inania de Ecclesia mendax fama iactauerit. Hinc iam crediamus & illa falsa esse quae auctores huius haere sis criminati sunt, quando posteri eorum tam

falsia&peiora finxerint. Alij dicunt: Putab mus quidem nihil interesse ubi fidem Christi

teneremus, sed gratias Deo qui nos a diuisio- ne collegit, & hic uni Deo cogruere ut in veritate colatur, ostendit. Et alibi : Quid de illis dicamus,qui nobis quotidie confitetur,quod iam olim volebat esse Catholici,sed inter eos habitabat, inter quos & id quod volebat esse non poterant per infirmitatem timoris, ubi si Verum verbum proCatholica dicerent,& ipsi& domus eorum funditus euertereturZ Quis cst

179쪽

I 2. DE RELIGIONI B. DIVER si ,

est tam demens qui neget istis debuisse per

iussa Imperialia subueniri,ut de lato Cruerentur malo. dum illi quos timebant, timere co- guntur,& eodem timore aut ipsi corriguntur: aut certe cum se correctos esse confingunt, correctis parcunt,a quibus antea timebantur ZLω vi'. y3 Iam vero D. Leo primus, de Priscillianistis agens,Profuit, inquit, diu ista Legum publicarii districtio Ecclesiasticae lenitati: quae etsi

sacerdotali contenta iudicio Fruentas refugit ultiones: seueris tamen Christianorum Principum Constitutionibus adiuuatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrui remedium qui timent corporale supplicium. Ex quo au- te multas Prouincias hostilis occupauit irruptio,& executionem Legum tempestates intcrclusere bellorum : ex quo inter sacerdotes Dei dissimiles comeatus& rari coeperunt esse conentus, inuenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem,& ad multa rum mentium subuersionem his malis est mutata quibus debuit esse correcta.

CApVT XXIX. Lernam e contrario malorum consecutam dixpectarum licentia. Haereseon multiplicationem & Catholicorum seductionem,infinitarum Syn dorum

180쪽

NON ADMITTENDI s. I 3dorum conuocationem,& fidei formularum variationena, Catholicoru m persecu tione ID, M cotra eosdem dissentiones, seditiones, bella, rerum denique omnium confusionem,exsectarum licentia ortum suum habuisse, haud difficile est comprobare:ad quod vel illud solum sufficere debeat, quod unicus Arianus Presbyter intuitu Constantiς sororis Costantini Magni in aulam admissus, noti modo ut testantur historiae Ecclesiasticas heram suam si LGl seduxerit, Constatino reuocandi Arhauctor Gist acta. fuerit: sed & libertate postmodu maiori con- cessa,Constantium illius filium,eltisque VXO- e. a 1. rem ac familiam in errorem suum pellexerit. H.

Vnde pedetentim sinquit Socrates) euagata, V

primum inter satellites qui palatiustequet bant, deinde per multitudinis animos quae urbem incolebant, peruasit haeresis. De opi-

nione illa in ipsa Regia cubicularij Imperatoris cum mulierculis digladiabatur,in singulis urbis familijs litigiosa disserodi pugna fuit. Mali igitur illius contagio ad alias prouincias

quoque & ciuitates celeriter permanavit, de controuersia velut scintilla ex paruis admodum inith sorta, audientiu animos ad discordiam excitauit. Nam cuique caussam tumultus sciscitanti, ansa statim disceptandi oblata est . A quisque non modo de ea interrogare,

SEARCH

MENU NAVIGATION