Iacobi Pamelii ... De religionibus diuersis non admittendis in vno aliquo vnius regni, monarchiae, prouinciae, ditionis, reipublicae, aut ciuitatis loco, ad ordines Belgij relatio

발행: 1589년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ast. I.

ibidem.

non Vtcuque sed veraciter,Christiana mente libremus. Quomodo enim potest esse pax Vera,cui caritas intemerata defuerit Z Caritas autem qualis esse debeat, nobis euade ter prPdicat Apostolus qui ait: Caritas de corde puro& con scientia bona, & fide non ficta. Ru modo, quaeso te, de corde erit puro,si contagio inficiatur externoξ Quomodo dec Osciemtia bona, si prauis fuerit malisque commixtae

Quemadmodum fide no ficta, si maneat sociata cum perfidis 3 Haud absimilia quaedam habentur in Epistola Anastasi) Papae IIII. ad

Zenonem Imperatorem ubi sic eum alloquitur. Respice ad pr decetarem tuu phssimum Imperatorem Martianum, & illius fidem libenter amplectere, Haereticam tyrannidem Petri Alexadrini quamcitissime eradica,Va lentini S: Eutychetis discipulum expelle a ciuitate,simul & Ecclesiastico regimine, & adignitate Ecclesiastica deiectum esse sancito. Item similia de expelledis Anthi mo,Seuero,& Petro haereticis Eutychianis, Pauli Episcopi Apameani ad Iustinianum Imperatorem ac ad eundem Monachorum secundae Syriae, de Zoara eiusdem Acephalorum haereseos conuicto. Denique consuetudinem ferendi Leges aduersus haereticos post Synodos singulas ex consensu Patrum , insinuat

142쪽

i bra a

NON ADMITTENDIS. Ios

tiis verbis Iustinianus Imperator sua Consti- IM-- tutione : Rem finquit non insolitam imperio δί nos facientes, ad praesentem venimus legem. Quoties enim sacerdotum sententia quosdam indignos sacerdotio de sacris sedibus deposuit: toties Imperium eiusdem se tentiae & ordinationis cum sacerdotum auctoritatc suit. Propter hςc igitur interdicimus Anthimo commorari in hac ciuitate,& eius districtu,ac in quacunq; alia ciuitate,&c. quoru qu dam supra adduximus Cap. i8. Et vero Ibann. ad easdem Leges ferendas commonitus fuit a S. Mariano ac alijs Archimandritis montis Sinai ac Syriae secudae in hςc verba: Obtestamur itaque ianctum Imperium vestrum non contemnere iustum iudicium iusti viri s Aga

piti nempe sed ipsum exequi , de Ecclesiam

Dei ac totum mundum liberare a peste An illi mi;& pr dictorum haereticorum. Timendum enim est,pijssime Imperator,ne propter nimiam dilationem illud Israelitici populi patiamur S nos, in medio habentes ab omni sacerdotio anathematizatos; qui quoniam in medio habuit Achaia, in periculo fuit totali- I xe Arer perire, licet ignoraret quod in medio ha beret anathema. Non ergo sustineatis, Chri- stianissimi Imperatores, tale malu cotem nere, sed utimini Zelo ad recognitione Dei,illud

143쪽

los DE RELIGIONIB. DIVERs Isminb. 2ο. adimplentes quod scriptum est: Ventilator impiorum Rex sapiens, ut cum David & I sia,& Elia S Agapito,qui maxime Zelaverunt

pro Deo, partem vos habeatis. Quid quod in eadem Synodo legi iussae sint Constitutiones Theodosij & Valentiniani supra citata:

Adnm. PP. Cap. ty. Rursum Adrianus Papa aduersus Ei-

Imi. s o. rum auxiliu implorat. Caeterum iamduduni Adt. a. antea Concilium Carthaginiense conWa Do

natistas Impcratore Honorio V I. Coss. quod inuenitur in collech ne is Synodorum Africςὶ miserunt ad Imperatores Arcadium M H norium Legatos Euodium & Theodosium Episcopos, cum comonitorio prolixo ,in quo . inter caetera petendum decreuerunt ut illam mutilium Legem de qua supra cap. is. quae a religios et huc. c.ύο memoriae corum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos liq- reticos,seu etiam in possessores ubi eoru co gregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps co firmari precipiant, ut in eos valeat Donatistas nepe contra quos proptereorum insidias Catholici prouocati contestationem deposuerunt , ut hoc saltem sinquiunt terrore a schismatica vel haeretica prauitate desistat qui co sideratione aeterni supplici) emcndari corrigique dissimulant. Percitum ctiam

144쪽

NON ADMITTENDI S. Iopaddunt, ut Lex quae haereticis vel ex donarionibus, vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem lue qua supra cap. 16. ab eoru quoque pietate hactenuS repetatur,ut eis relinquendi vel sumendi ius adimat, qui pertinaciae furore carc*ti, in Donatistarum errore persevcrare voluerint.

Atque huius legationis,tum Legum quae postea latae sunt, mentionc facit D. Augustinus Aul. p. so. in haec verba : Antequam, inquit, istae Legesq RHi quibus ad sanctum conuiuium coguntur intrare,in Africam mitterentur, nonnullis fratribus videbatur, in quibus & ego Cra, quamuis Donatistaru rabies usquequaque squiret, non esse petendu ab Imperatoribus ut ipsam harrcsim iuberent omnino non esse, poenam 'constituendo illis qui in illa esse voluissenti sed hoc potius constituerent,ut eorum furio fas violentia, non paterentur qui veritatem

Catholicam praedicarent loquendo, vel legerent constituendo. Quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur,si Legem pijssimae memoriae Theodosij, quam generaliter in omnes haereticos promulgauit, ut quisquis corum Episto pus vel clericus ubi libet esset

inuentus, decem libris auri multaretur';

pressius in Don listas qui se negabat haereti-

hos ita confirmarent, ut no omnes ea m uicta

145쪽

io 8 DE RELIGIONIB. DIVERSIS

ferirentur, sed in quorum regionibus aliquas violentias a Clericis vel Circumcellionibus vel populis eorum , Catholica Ecclesia pateretur. Et quamuis alijs fratribus aliud videretur iam aetate grauioribus,vel multarum ciuitatum & locorum exemplis concurrentibus, ubi veram & firma Catholicam videbamus, quae tamen talibus beneficijs Dei esset firmata Ium per priorum Imperatorum Leges ad

Catholicam communionem venire cogerentur;obtinuimus tandem,ut illud potius quod dixi peteretur; decretum est in Concilio nostro , Legati missi sunt. Sed Dei misericordia maior,qui sciret,liarum Legum terror & me. dicinalis molestia quam multorum esset frigidis & prauis animis necessaria, id egit ut Legati nostri quod susceperant agere non possent. Iam enim nos praeuenerant ex alijs locis quaedam Episcoporum querelae graui mimae,qui mala fuerant ab ipsis multa perpessi,& a suis sedibus exturbati: prςcipue horrenda& incredibilis caedes Maximiani Episcopi Catholici Ecclesiae Vagiensis effecit ut nostra legatio iam quid ageret no haberet. Lexenim iam fuerat promulgata,Vt tantae immanitatis haeresis Donatistarum,cui crudelius parci videbatur quam ipsa saeuiebat, non solum vi lenta esse, sed omnino esse non sineretur impune.

146쪽

pune. Et vero etiam factum ipsum comprobans, paulo post subijcit: Auxilium ergo pG Ibidem. tiuit ab Imperatore Christiano, non tam sui ulciscendi caussa, quam tuendar Ecclesiae sibi creditae. Quod si praetermisisset, no eius minset laudanda patientia, sed negligetia meritb culpada. Neque enim Apostolus Paulus vitae suae transitoriae,sed Ecclesiae Dei consulebat, quando illorum qui eum occidere conspirauerant consiliaribuno ut proderetur effecit. Romanas etiam Leges implorare minime Ast. as dubitauit, ciuem Romanu se esse proclamas, quos tunc verberibus affligi no licebat:itaque ne Iudaeis eum interimere cupientibus traderetur,Caesaris poposcit auxilium, Romani

quidem Principis,sed no Christiani. Vbi satis ostendit,quid facere deberent postea Christi

dispensatores, quando ImperatoresChristianos periclitante Catholica reperirent. Hinc factum ut Imperator religiosus de plus,prola- latis in notitiam suam talibns caussis, mallet philimis Legibus illius impietatis errorem omnino corrigere,& eos qui contraChristum Christi signa portaret, ad voltatem Catholicam terrendo & codrcendo redigere , quam seviendi tantummodo auferre licentiam, Merrandi ac pereundi relinquere. Factu autem hocce defendens idemD. Augustinus, inquit Ibi .i ibidem

147쪽

irro Di RELIGIONIB. DIVERSIs

ibidem paulo prius: Quod enim dicunt qins

contra suas impietates iustas Leges constitui nolunt,non petisse a Regibus terrς Apostolos talia: hon considerant aliud tunc fuisse lepus;& omnia suis temporibus agi. Quis enim lucin Christum crediderat Imperator,qui ci propietate contra impietatE Leges ferendo seruiret, quando adhuc propheticii illud cople- . batur: Quare fremuerunt gentes, &c.n5dum aute agebatur quod in eode Psalmo dicitur: ., Et nunc Reges intelligite,crudimini qui iudicatis terra: .seruite Domino in timore, & exultate ei cu tremore Z Quomodo ergo Regesseruiunt Domino in timore,nisi ea quae coiri iussum Domini fiunt,religiosa seueritate pro hibendo atque plectendo P Sicut seruiuit Ezechias,lucos & templa idolorum & illa excelsa quae contra Dei praecepta fuerant constructa 4. Reg. aa. destrucdo. Sicut seruiuit Iosias,talia &ipse fata ciendo. Sicut seruiuit Rex Darius idolii fran-R '' gendum in potestate Danielis dando ,&in micos eius leonibus ingerendo. Sicut serui-i uit Nabuchodonosor, Omnes in regno suo

positos a blasphemando Deo Lege terribili prohibedo. Eodem pertinet quq habet idem uim Au- Diuus Augustinus de haereticis excludendis ψυμ- αῖ ὰ Basilicis &de Caesarum Legibus quibus id praecipiebatur; quibus etiam ipsos Don ς . sistas'

148쪽

iuss

ta si ii, Nori ADMITeth NDI s. III istas usos narrat, dicentes se Catholicos, ve Basilicis excluderent Maximinianistas. CAPUT XX i I i. mod ubi connivere carperunt Imperatores, grauiter aut increpati, aut alte admoniti sinta sanctis Episcopis, etia ab ipso sancto Athanasio , qualumnis de isio alty alina sentiunt. .

Confirmatur haec sententia de licentia sectis non permittenda exemplo sancto- tum aliquot Episcoporum , qui siquando eo inclinari videret animos Imperatorum,Varijstum persuasionibus tum increpationibus id dissualemt. Ita consilio Ascholi) Thessalonia δε m.incensis Episcopi, qui aiebat Orientem scatere haeresibus ob Constantio lenitatem & Valen- bb. 1. Cf. tis improbitatem , statim Theodosius ad ueta 7 sus haereticos Legem illam supra citatam cap. Iy. Thessalonica Constantinopolim misit, qua Lege lata statim etiam Demophilo expulso D. Gregorius NaZianaenus Costantinopoli Ecclesias recepit, quas iam o. aut circiter annis Ariani occupauerant. Deinde cum Ariani varijs insidijs niteretur animum Imperatoris ad se adtrahere, eo usque prouecti ut nisi obstitisset uti supra quoque dictum est coiunx Placilla, Eunomi uin colloquium admisisset,D. Amphilochius veneradus senex linp

149쪽

Ii 2 DE RELIGIONI B. DIVER sis Σουm.l. . Imperatorem adiasse scribitur,eique ut Arimc notum conuentus a caeteris quoque urbibusta, i '' semoueihi supplicasse. Quod quu tamquam durius quidda differret ille, re quoque dilata in aliud te pus, Amphilochius quum rursum

cum alijs Episcopis ad Aulam euocatus, Imperatorem quidem debita reuerentia prosecutus, filium eius Arcadium inhonoratum reliquisset: atque hinc ira percitus Imperator grauiter commotus cum couitio Episcopum abduci iussisset , ille quamuis protenderetur, conuersus tamen paululu: Videsne s inquit)Imperator quam tu procaciter filio illatam contumeliam non fers, sed amarulenter propter su bin i stiore honore in nos excandescise Sic scilicet existimare te oportuit, succensere etiam caelestem Imperatore & Patrem Vnigeniti, propter eos, qui non communem illi tribuunt honorem, sed dissimilem &longe Patre minorem vocare audent. Imperator vero quum inde rem actam intelligeret, Averba ea admiraretur, confestim ad se sacer- dotem Dei accersivit, & ad pedes eius prouolutus veniam peti)t. Atque ea sententiacosirmatus,nouas in Arianos Leges promulgauit, de quibus supra Cap. Ita. Porro etiam quum eodem tempore qui in Occidente im- peritabat a matre Ariana seductus Valentinianus

150쪽

2 bra

Nos Ab MITTENDI s. II;nianus II. edictum promulgasset,quo Arianis Basilicas tradi iubebat, Mediolani D. Am P. missbrosius in faciem illi restitit, &cum cora iu- ν. dis, dicibus ea de re controuersiam inter ipsum&Auxentium Arianorum Episcopum constituisset,recusauit venire ad cosistorium,nec tamen Ecclesiam suam relinquere voluit,ani nastus consacerdotum hac sententia : Non multum interest utrum volens relinquas an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, tradcf. his inter caetera verbis ad Imperato rem usus: Vtinam liquido mihi pateret quod Arianis minime Ecclesia traderetur, sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego ius interstrepo, cur etiam de alijs omnibus inuadendis Ecclesijs est praeceptum ZVtinam confirmetur, ut Ecclesjs nemo molestus sit, opto vi de me qualis sententia videtur proseratur. Quid Z quod etiam suos ut se non im 'O l. pedirent ad constantiam atque tolerantiam .dia exhortatus est : ad quos inter caetera sic scri- non tradeas. biti Circumfusi milites . armorum strepitus quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam, sed mentem exagitant, ne perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Quum esset inquit porro propositum,ut Ecclesiae vasa iam traderemus, hoc responsi reddidi Me si de meis posceretur aut fundus,aut do-H mus

SEARCH

MENU NAVIGATION