Roma restituta, sive Antiquitatum romanarum compendium absolutum Ex optimus authoribus in usum studiosæ juventutis collectum

발행: 1700년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ag ANTIQUITATυM ROMANARUM L.

Chori: reliqua vero loca populariafuere, in quibus omnis sexus& aetas atque infimus ordo sine discrimine spectabat: qui vero a sedibus exclusi fuerant excuneati dicti. Ludi Scenici , a Graeco Mi umbra, in umbra fiebant, & ingenii arte exercitabantur : originem a Graecis traxerunt. Romae, victis superstitione animis, Ludi quoque Scenici, nova res bellicoso populo snam Circi modo spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituti dicuntur saeviente peste anno urbis conditae 389. Lm. l. 7. Tenue eΟ-xum initium: nam primum Ludiones ex Etruria acciti sine carmine ad Tibicinis modos saltarunt: post

versus sed inconditi, & motus a voce non absoni accesserunt: tandem arte omnia fuerunt perpolita. Ludorum scenicorum species recensentur Trasaedia,

Comoedia, Saura, de Mimus. Posteriores prius pa cis expediemus. CAP. XX. De Satyra.

DIcta est Satyra, sive a Satyris, quod similiter

in hoc carmine radicula: res pydendaeque dicuntur , quae velut a Satyris proseruntur & fiunt: sive a Satyra lance ,1 qua roserta, variis multisque primitiis sacris Cereris inserebatur, & a copia & saturitate rei Satyra quasi Satura vocabatur: sive a quodam genere sarciminis quod multis rebus resertum Satyram Varro vocitat. Est autem sabula in qua Tragici Poetae non. Reges aut Heroas, sed Saty ros induxerunt, ludendicausa jocandique, urspectator inter res Tragicas seriasque Satyrorum quoque iocis& lusibus delectaretur. Iis a. principio locus in Tragoedia non fuit: 'misceri coepti sunt, at non

262쪽

U. COM PENDIUM ABROLUTUM. ut Tragoediae partes essent, verum, ut intercinentes jocorum illecebris & dictorum acumine specta torem detinerent ; ex quo deinde argutum poema hexametro vorsu confectum Satyrae nomen accepit, quale est Horatii, Juvenalis, Persit. Satyri in Tra- foediam inducebantur nudi. Rejecti tandem a Sophocle Satyri, ut suam gravitatem Tragoedia ae

De Mimo ct Santomimo. MImus ab imitando dictus, quas solus imitetur : nam cum alia Poemata idem faciunt, ipse quasi privilegio quodam, quod fuit commune, possedit. Est sermonis cujuslibet motus sine reverentia, vel factorum cum lascivia imitatio. Scalugero est Poema quodvis genus actionis imitans, ita ut ridiculum faciat. Solebant Minai introduci inter actus qui omnia gesticulatione imitarentur. Hi cum inter actus apponi soliti essent, ex ea extracti, a que asserta libertate justum sibi Poema secere. Pl nipedes vocabantur, quod cothurno Tragici, so -co autem Comoedi pedes induebant, ipsi autem nudis pedibus agebant. Mimi non erant personati,

sed fuligine obliti, & agninis amicti pellibus, Quae Pescia dicebantur, a plurali iami, a singulari

πλω quod a πεικα vel στina , pecto, carmino, ca po- Ιbant autem cum canistris & herbis, serpillo, menta, violis, hedera, corollis ue saltabantque innumerum & in honorem Bacchi, cujus more vict res hedera coronabantur. Inde procurrentes o vium quemque subsannabant : manuum quoque tegmina ex floribus contecta gerebant , & tunicas

263쪽

gebat velum Tarentinum , ad talos demissas. Si lentio per ostium ingressi , ubi ad orchestrae medium evaserunt , convertebant se ad Theatrum , MIoquebantur. in

De Comoedia ejusque fiscubus es partita 1.

Omaedia est Tragoedia antiquior : haec ex illa -- nata, prius tamen exculta fuite a Graecis ad Romanos transiit. Appellationem habet a pagus , Vicus de cantus : erant enim Comoediar lusus, quos rustici mimum in pagis , deinde cives vicatim MVe per vicos canendo exercebant. Quemadmodum Vero in caeteris quoque usu venit, ut tempus artium

sit & lima &lex, ita Comoedia politioribus dei niueseculiscin artem redacta , certisque limitibus pra scripta est , itemque constituta loca & tempora in

quibus ageretur. Est igitur Comoedia privatae civi lisque fortunae sine periculo vitae comprehensio: sive fabula diversa instituta continens affectuum civilium ac privatorum, qua discitur quid sit in vita utile, quid evitandum. Eam Cicero appellat, imitationem vitae, speculum consuetudinis, imaginem veritatis.. Scalia gero est Poema dramaticum, negotiosum, exisu l ιιm, 'lo populari, Comoediae triplex differentia: una a temporibus, alia a gentibus , alia autem ab argumentis. Proprima disserentia Comoedia est vetus, media, nova. Vetus dicitur ea quae primum in usu fuit, quo tem pore summum imperium fuit penes populum, qui avide audiebat dicteria in corruptos tum civium tum Magistratuum mores, quasi malae famae metu deterriti, componerent animos avios a virtutibus,mquς appeJlerent ad frugem bonam. Grassabatur

264쪽

U. COMPENDIUM ABSOLUTUM.

ergo ea licentia in omnes ordines, aetates, sexus con ditiones impune, idque non in transcursu tantum,

sed integro fabularum tractu ac primario studio. Vexatio autem illa, tametsi sparsim, atque ut res sedabat, exercebatur, ipsi tamen Choro potissimum est attributa. Deinde Ochlocratia in oligarchiam mutata, continuit Poetas metus potentiorum in ossicio benedicendi : quocirca sublatus Chorus suit. Quare cum caetera nihil mutata essent, mansit tecies quidem prior , parte tantum desiderara, unde Mediae nomen ortum est, non tunc quidem, sed posteaquam novae Comoediae appellatio fuit instituta submonarchia Alexandri ; Nova autem Chori loco p ratas eis quasdam ponebat, in quibus aliorum Poetarum dicta scriptaque sine maleficii crimine aut poenae suspicione irridebantur. Differt autem a vetere Nova multis modis; potissimum vero compositione: astrictior enim certis legibus tam ad argumenta quam ad dictionem : non enimii dicula dramata in Nova , ut ex qualibet materia risum captet: quinque parti-aionibus secta Tibicinem interserit: vocabula nova non fabricat ad risum , aut ad cavillum et,& populari sermone de medio sumpto propior nova fuit apud Graecos. Neque excurrit Nova ad alios versus, selis Jambicis aut Trochaicis contenta. In Veteri

multa carminum genera videmus ; ortam tamen ex

.antiqua Novam satis apparet ex iiS quae veteres m moriae prodidere. A gentibus Comoediae sunt Palliatae, i. e. Graeca vel Togatae, L e. Romanae, a gentis utate. Latinarum species sunt, nobiliores sive praeteXta-Tae, aut trabeatae, a praetexta & trabea Magistratuum: minus nobiles , in quibus Senatores privati cum togis introducebantur. Tunicatae a tenuiorum tunica dictae Tabernariae, quod cum tabernis carum Scenae disponebantur. Fuit autem ala his

265쪽

diversum genus Atellanae ab Atella Oicorum oppido, natura omnium maxime jocosa& dicaci: nam Romani inter serias Reip. tractationes ad animorum refectionem minime turpe putarunt ad vicinorum

abire moreS.

Ab argumentis differunt: sunt enim Amatoriae V totae, ut Andria Terentii: Calumniatoriae, ut Nubes & Ranae Aristophanis: civilis fortunae & morum, ut,Thesaurus, Captivi, Aulularia Plauti reventa. ut Phasma siv e Mostellaria, Arcturus: fal- Iaciosae: ut Μiles, Pseudolus. Alia quoque ratione distinguuntur: aliae enim turbulentae & negotiosae, qualis Adelphi: has motorias dixere: aliae sedatiores, quas Statarivi idcirco vocant, quod in iis non ita dincurratur, qualis Hecyra & Asinaria: aliae hilares de convivales sum,ut Bacchides. Partes comoediae, aliae legitimae, sive primariae sunt; aliae accessoriae: aliae attinentes, sive circumstantes.

Primariae partes sunt quatuor: Protasis, Epitasis, Carastasis, Catastrophe. Protasis est, in qua propinnitur & narratur summa rei sine declaratione exitus. Epitasis in quaturbae aut excitantur, aut intenduntur. Catastasis est status ac vigor fabulae, in qua res miscetur in ea sortunae tempestate ,.inquam subducta est.. Catastrophe est converso negotii exagitati in tranquillitatem non expectatam. Harum partium communes portiones majores Actus dicuntur, Verum non penitus , neque semper. Est autem

Actus pars actionis sive actae fabulae, cum videlicet omnibus personis scena deseritur, & interim Chorus , aut Tibicen populum delectat 3 quod

cum videmus , finitum esse actum agnoscimus. Debet autem omnis fabula non plures neque pauci res quam quinque actus continere, juxta illud Horatianum.

266쪽

Neve minor quinto, neus: Iraductior actu Fabula , quae posci vult, pistata reponi. Actuum minores partes sun Scenae, suae iunt mmtationes rerum & peritinarum an actibus,' quarum non est definitus numerus. De scenis praecipitur, ne plures personae recipiantur in Scenam quam tres, ut Praecipiet Hor. - nec quarta loqui persona laboret. Accessoris partes sunt argumentum, Prologus, Chorus , Mimus. Argumentum summam totius fabulae breviter recitat: haec nova res, nec necessaria sere. Prologus praenarratio quaedam est, in qua Poeta rem suam agit. Chorus Pars est inter Actum& Actum: dicebatur autem Chorus multitudo canentium & saltantium cum tibicine. Canebant enim

vel in initio, & hic cantus dicebatur Uodium, i. e. introitus: vel in medio, & Embola appellabant: vel in fine & appellabatur Exodium. Apud Graecos Chorus ascendebat in orchestram. De Mimis diximus

supra. Attinentes sive circumstantes partes sunt Titulus, Modi, Cantus , Saltatio, Apparatus. Titulus est ii scriptio nominis, &aut horis, &fabulaea hon ro ; honor enim & titulus idem. Modi erant mei sura aut harmonia cantus cum affectibus Comoediae congruens, quae Actori indicabat quam vocem in agendo sequi deberet, humilemne an elatam, ira: tamne an tristem. Erat autem saliatio nihil aliud quam facultas quaedam motibus ac gestibus corporis artificio quodam, numero, & ratione factis, imitandi hominum mores, affectus & actiones. De triplicis Scenae apparatu dizimus supra ex Alexandro.

267쪽

CAP. XXIII. .

De Tra edia, ct ejus atque Comoedia disti ..

TRuaedia dicitur ahircus, &ωδη cantus; quoniam olim actoribus Tragicis hircus prae-

.mium cantus proponebatur: ut Horat. in art. poetica. . IJ carmine qui tragico vilem certavri ob hxrcum.

Estque imitatio per actiones illustris fortunae exitu infelici , oratione gravi metrica. Ejus species sunt Graeca dc Latina: utraque pro argumentis Variis suas etiam habet differentias. Tragoediae utilitas est, quod apud eam sint omnis vitae atque conditionum exempla & documenta, unde omnem calamitatem aequius serre discamus. Partes' habet easdem. quas Comoedia. Differunt aurem Comoedia & Tragoedia quinque modis potissimum. 1. Μateria, hoc est rebus ipsis: nam in Comoedia amores sere & virginum raptuS; in Tragoedia luctus , exilia , caedes introducuntur: 4n Comoedia sunt sales & risus: in Tragoedia perturbationes. 2. Differunt personis : nam in Tragoedia sunt Heroes , Reges , Principes, &c. in Comoedia privati homines & mediocris tantum fortunae. 3. Dictione sive stylo: nam in Comoedia verba non sunt tam atrocia aut significantia, ut in Tragoedia, in qua affectus atrociores regnant, quos afferunt res gra des : in Comoedia autem mitiores affectus sunt. q. Exitu: nam in Comoedia exitus sunt jucundi & laeti et in Tragoedia tristes& funesti, & sortunarum miserabilis commutatio: illorum exemplum est in Odyssea, horum in Iliade Homeri. s. Differunt propria nota in Theatro: nam Comoedia socco ute-

batur,

268쪽

V. COMPENDIUM AAsoLuTUM. 2 1batur, Tragoedia vero cothurno ; de quibus diximus pari. 2. tit. de Calceis Rom.

C A P. XXIV. De ceteris ludis Romanorum. Egalenses Ludi fuerunt Scenici in honoremo, magnae Deum matris, ineunte vere , in Palatio per dies sex celebrati ; quorum curam i diles gerebant. In iis praelata divitiarum pompa, Permissaque ludendi licentia personati juvenes Magistratuum Privatorumque munia, personas, &facta, dictaque imitabantur, & ante Deae simulachrum ludebant,& matronae spectatae pudicitiae psallebant. Quibus diebus Romanae consuetudinis erat, convivia & dalitates invurem agere & comessari, victu tamen frugali & modesto, nec die tantum, sed noctu epulari : namque hi ludi praecipue casti magno favore spectantium conspicui erant, ad quos servis adire non licebat: illos Praetores & Magistratus purpurati

in toga praetexta, atque in ornatu maximo celebrarunt. Quare Purpura Megalensis in vulgare prove bium venir. Iis etiam diebus stipem cogere. solis Ideae matris famulis proerium fuit: & constitutum, ut Megalensibus Patricii motitarent , plebs vero CerealibuS.Cereales Ludi in honorem Cereris magni scentissime in Circo celebrati, ducto more a Graecis ex Eleusine. In his ludis repraesentabatur a Matronis luctus Cereris ob raptam Proieri'; nam, &ejus pe regrinatio cum face quaeritantis filiam. Pompa producebatur cum Detorum signis &ovo : in iis p2rvigiliae noctu fiebant, scut in sacris Isidis excubiae. In his circum metas cursu contendere solebant ό ipdiles P b. tamen, pro equoium cursu plerunque glirili

269쪽

2έα ANTIQUITATUM ROMANARUM L. .

t um certamen exhibuere. Iisdem etiam Missilia, h. e. nuces, Cicer, & alia dabantur, & spargebantur in vulgus ab iis qui ludos exhibebant, ad plausum, & populi favorem captandum. HiS praeerant AEdiles. Ab iis impii coniceleratique voce praeco- inis amovebantur : & si quis non initiatus adiisset, capite iuubat. Cereris mysteria magno silentio inclyta , Vetur arcanum quid sanctumque in vulgus es- ferre non licebat. Hoc iacrum stelie Alexandro , a solis Matronis fiebat, annis singulis: in quo id observatum fuit, ut tunc DiiS gratum esse censerent, si a laetis nec funere pollutis celebraretur utque in sacris Cereris ante noctem epularetur nemo, atque a vino inprimis & Venere abllinerent. Utque quinto iquoque anno, ex Sibyllini sucarminibus prodigio- ltum causa, jejunium fiat: inter quae praecipuum fuit, ut sacris initiatos calda abluerent pristri ' quod castitui prodesse dueerens. Florales Ludi in honorem Florae florum Dear celebrabantur , primum mente Aprili, postea Majo , ut omnia recte deflorescerent. In his ludis foemi- .nas, quae Vulgato corpore quaestum faciebant, denudari, & pudendis obscoenisque invelatis per luxum di lasciviam currere, & impudicos jocos agere moris erat: in quibus etiam 2Ediles cicer, fabas, Malia missilia plebi spargere, leporesque & CapraS, aliaque mitia animalia ludis admittere consueverant. Hos in vico patricio aut proximo celebrabant ', noctuque accentis facibus, cum multa obscoenitate Verborum per urbem currebant, & ad tubae sonitum conveniebant.

Martiales Ludi in honorem Martis peragebantur, quarto Idus Maji in Circo, cum equorum decursu & venatione. Celebrabantur etiam ad C aendas Augusti, quod eo die Martis aedes consecra- in .

270쪽

Apoliinares Ludi in Apollinis honorem celebr bantur prid. Non. Quintil. ex vaticinio Marcii vati Aculus carmen extat apud Liv. l. et s. De iis sic Macrob. Sat. l. I7. Cum Ludi primo Romae Apollini cel , , brarentur,ex vaticinio Marcii vatis carmineque Si- ,, byllino, repentino hostis adventu, plebem ad arma ,, excitatam hosti occurrisse, eoque tempore nubem

es, sagittarum in adversarios vi1am ferri, & hostem si se gasse, & victores Romanos ad spectacula Dei si puis, talis reduxisse. In his parasiti Apollinis, qui ira adipellabantur, quod ridiculi essenta in scena dicere

consueVerunt. Salva res est, saltat senex. De quo sic Serv. 3. AEn. v. 279, Cum, inquit, iracundia maestris Deum Romani laborarent, nec eam sacrificiis,

m nec ludis placare possent, quidam senex, statutis lu- discircensibus, saltavit, quae sola fuit causa plac ,, rionis: unde hoc natum proverbium. Hos ludos po-φulus laureatus spectabat , stipe data pro cujusque copia. Cum primum non stati, sed in annum a Praetore V erentur, postea in perpetuum, & in statum

diem vovebantur ex lege.

Ludi Caytisini di isti suerunt, quod in honorem a Jovis Capitolini, pro servato Capitolio ab hostibus

Gallis Senonibus , instituti essent celebrarentur. - His ludis tradunt authores Sardianos venaleS pro-- clamari: senem quendam ludibrii causa produci - solitum , bullam puerilem collo appensam gerentem ; quia, cum Veientes Etruscorum populus per longum tempus Romulo bello restitissent, Romulus hanc urbem ultimam ceperit, multosque sub hasta vendiderit , una cum ipsorum Rege, futilitatem ejus de stultitiam deridens. Cum enim Etrusci a Lycis originem trahant, & Lydorum primaria urbs sit Sardes, idcirco Veientes Sardianorum nomine prodamant, & in hunc usque diem ludicrigmtia, morem

istiun conservam unde proverb. Sardi nuater, L et i, in

SEARCH

MENU NAVIGATION