Roma restituta, sive Antiquitatum romanarum compendium absolutum Ex optimus authoribus in usum studiosæ juventutis collectum

발행: 1700년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

i. e. alius alio nequior , & novissimus omnium de-rerrimus, ut in venditione Veiorum captivorum. Praeter hos vero Capitolinos ludos etiam alii erant, qui singulis quinque annis celebrabantur, instituti a Domitiano Imperatore, qui alio nomine mones Capitolini appellantur: in quibus omne genus arti fices certabant, Citharoedi, Histriones, Poetae, Rhe.

tores: unde Poetarum laureatorum mos manavit,

qui in magno pretio semper apud Italos & Germanos fuerunt. In veteribas Agonibus Capitolinis, aut vicerant, coron & ramo lemniscatis aut torque in. volutis donabantur: qui secundi erant, eorumc ronae & palmae sine lemniscis erant.. Ludi i yniani sub Regibus instituti, EU M 'myolcati, quod magnis impensis dati sunt, iis enim im

pensa ducenta millia nummum ; aut, quod magnis Diis fierent, Jovi, Junoni, &Minervae. Ludicrure fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. Lu-- di hi fuerunt annui . Primum Circenses, deinde Sce- nici, Primum uno die, deinde biduo, item triduo. denique pluribus etiam diebus , mense Septembnagebantur. Primum a Regibus edebantur, tum a

Consulibus , inde ab AEdilibus plebeiis, tandem iCurulibuλLudi Plebeii sunt, quos, exactis Regibus, pro Isbertate plebis post secerunt Romani, aut pro re conciliatione plebis post secessionem in montem Aventinum, aut ut alii, in montem Sacrum. Hos AEdiles plebeii edebant. Fiebant autem in Circo alI7. Cal. Novemb. per triduum. Atque in his observabatur, ut quoties instaurarentur ab AEdilibus, tu dorum causa epulumdaretur.

Ludi Consuales fiebant in honorem Consi, quen' Deum consilii putabant. Feriae publicae ei Deo, S in Circo ad aram ejus ab Sacerdotibus fiunt ludi ibi Ii. quibus virgines. Sabinae raptae 12. Cal. Septemb

272쪽

V. COMPENDIUM AB sOLUTUM.

In Consualibus equos asinosque coronabant, &otiari sinebant, vel quia seriae Conso, qui equester Neptunus est, agebantur. Atinus autem tum equo coninrs est, juxtaque fruitur vacatione laboris, vel quia tum commoda navigandi maris tempestas exhibita jumentis qualemcunque quietem praebebat. Mulis etiam celebrari ludi in Circo Maximo Consualibus consueverunt; quia id genus quadrupedum Primum putatur currui Vehiculoque adjungi. . . Ludi Taurci suerunt inferis Uiis consecrati. ED-irum origo antiquissima: cum enim, regnante Super bo, vis morbi & insanabilis pernicies per omnes umbis regiones & compita pervagata esset, assiduisique funeribus exhausta civitas soret, atque ob sum carnium taurorum pestifer annus gravidas mulieres ita affecisset, ut sisti pestilentia nequiret, in Deorum inferorum placamento hos ludos concel brarunt ue qui I aurei dicti, quod ob taurinae carnis morbum inventi primum concelebratique sunt: in quibus metas circum currere velut in Circensibus se

Vatum est.

Ludi Compitalitii Laribus dicati, quos bis in anno vernis aestivisque floribus ornabant. Eorum origo a Tarq. Prisco: Servi*s enim Tullius, quod ei puero caput arserat, Laris filius esse creditus est: inde Compitalitii ludi primum instuMz: .ite me

runr, quOS per VI corum magiitro: I Ompitis celebrari memorant. Per multum temporis

desiti, postea restituti squia solemnia ludorum intermittere nefas esset ; in denique discussi fuere. Agebantur autem pridie Id. Ianuar. Ludi Palatini in Palatio triduo celebrari solebant in D. Iulii bonoram qui victam armis Remp. in do

minationem convertit.

Capitolini, quod Jupiter opt.: Max. suam sedem struasllat,

273쪽

et 46 ANTI.ITATUM ROMANARUM L. Aurustales Tiberii tempore Tribuni pleb. in At

eusti honorem facile instituerunt. . Ludi Secularemquod singulis centum decem annis, vel , quod semel tantum hominis aetate fierent dictos accepimus: nam seculum hac finitione terminarunt.

Alii nisi decurso trium aetatum spatio Seculares fieri negarunr, qui supra Tuberim, saepius in Capitolio magna frequentia & favore sunt edi soliti: ad quos, licet Pr aetor invitaret ad ludos , quos nec vidisset quisquam hoc visurus esset, illos tamen citra hunc

annorum numerum persaepe celebratoScomperimus:

nam & Divus Aug. Seculares fecit, & haud multo post Claudius celebravit: quo intervallo sexaginta

nec amplius interfuere anni. Mox Domitianus illos instauravit, habita temporis ratione ex quo ab A gusto editi fuerant. Quos Romae per omnia theatrae fieri servatum est : in quibus trinoctio tetra caligine , bobus atris, ad Tarentum sacrum Plutoni, & Ρmserninae lectisternium, pervigiliae & supplicationes , instar Caesaris initiorum fieri ilabant, carmine &hymnis, in Capitolio a pueris puellisque. patrimis& matrimis, in. Apollinis & Dianae laudem.modulatis , cum quibus saepe Circenses dabantur una. Quorum institutio sertur antiquissima: cum enim Valerius. Publicola qui Reges ejecit, tres filios mor-

l aborantes ex voto recepisset incolumes, Voti reus hos lustre it primus & celebravit ; quos antea prael ritos vel intermissos D. Augustus magnifico apparatu Celebravit, quamvis non vera ratione dimensa. In quibus Juvenes, fine aliquo majore natu propinquorum , nocturno spectaculo interesse vetuit. Postremo Domitianus septimos exhibuit ad sua tempora ab ortu urbisobservatos. Et demum post curricula re porum Philippus Imperator, .millesimo urbis anno ex omni seculorum memoria apparatissimos seculares

focit: in quibus praeter elephantos triginta, . leones

274쪽

U. COMPENDIUM ABSOLUTUM. 247tigres, alces, atque hyaenas, etiam gladitorum pDria mille, hippopotamum & rhinocerotem, seratique immanissimas venationi dedit. Hotivi LGli erant, quia Magistratibus ad bellum ituris vovebantur, post res seliciter gestas & viet riam partam exhibendi. Atque hi introducebantur , aut Sibyllinis versibus, aut augurum praeceptionibus, aut promitiis Imperatorum , vel ante bellum, vel confecto bello atque hostibus devictis. Vovebantur

nonnunquam in quinquennium.

Ludi Victoriae a Pub. Corn. Sylla instituri fuerunt bello civili, qui felicitatem diei quo Samnitium Ie- lisinique pulsus est exercitus, perpetua ludorum Cimcensium honoravit memoria : quibus sne nomine . Syllanae victoriae celebrantur. Fuerunt etiam alii

victoriar ludi in memoriam victoriarum C. Caesaris, Augusti, &c. peracti. Huc etiam pertinent ludi quinquennales, decennales, vicennaloe. Quinquennales instituti ab Augusto, post devictum Antonium, & partam victoriam apud Actium Promontorium ; unde etiam Actiaci Ludi nonnunquam appellantur. Ii quinto quoque anno facti sunt; e rumque cura quatuor Sacerdotum collegiis per o dinem incumbebat, Pontificibus nimirum, Auguriabus, Septemviris, & Quindecemviris, In.iis fuit equestreacertamen per pueros & viros Patricios gymnici quoque ludi, stadio in campo Martio e tructo , acti sunt, & munus gladiarorium, depugnantibus captivis, exhibitum. Sub reliquis etiam Imperatoribus celebrati sunt. .

Decennales ludia Cn. Octavio Augusto sunt instituti , praetextu quodam, ad ImperatoriS titulum, Monarchiaeque potestatem retinendam sine invidia. Solebat enim decimo anno , constituto in hoc ingen ii spectaculo ludorumque apparatu, insperium pOpulo resignare, quod tamen illico, quali rog retur,

275쪽

recepit. Atque hinc ortum est, ut posteriores etiam1m'eratores, quoties decimum imperii annum attigissent, festum celebrarent, & ludos cum maximo' apparatu darent 3 & quanquam non ad certum tempus, sed per omne vitae spatium iis imperium defer retur , tamen singulis cenniis festum pro ejus renovatione agebant.

Visennales ludi erant, qui similiter vicesimo quoque imperii anno habebantus. Ludi Triumphales fuerunt, qui post insignes victorias celebrabantur. Natalitii, qui in natalibus magnorum virorum ede

bantur.

Ludi iuvenales, licet Iuvenum causa instituti so-rent, in hisque adolescentes per lusus & lasciviam

admitterentur, plerumque tamen anus, & gra daevas natu, matres , senesque ingravescenti aetate

ludis admissos comperimus. Dicit igitur Juvenales inquit Rosinus) quod in iis veluti rejuvenescerent. Lusus erat quem ludebant turmae puerorum primo aetatis flore, & juvenes generosi spiritus, ut equis instratis, hinc inde dispositis turmis, tanquam acie instructa composito agmine, in justae modum pugnae cursitarent: speciemque praelii, modo in occursum eundo, nunc a tergo & in gyrumOccursando, in reberent, & campestrem incursionem facerent, specimenque magnae indolis, & commendationem ineuntis adolescentiae prae se ferrent, ita ut qualis quisque futurus esset, cujusque spei, facile eniterer. In his quoque Pyrrhicam saltari accepimus, quae integris urbis moribus, magno faventium studio fiebat: quae primum inventa fertur in Creta, nonnulli a Laconibus, ad res bellicas facile obeundas, ut armati levi flexu & saltu, nunc se contrahendo, nunc in altum exiliendo, nunc decli-

nando, tela E plagas vitarent, disciplinamque

276쪽

Tranquillus Trojam nuncupavit γ.idque a Romulo institutum serunt, ut cum armis saltarent milites saltatione, quam bellicrepam dixit. Fuerunt & alii, Iudi Iuventutis, quos Salinator Senensi proelio vovit pro salute juventutis. L udi Mis elli vocabantnr, qui ad nu Ilum certum Ianus Ludorum Scenicorum, live argumentum, sive cenae instrumentum & apparatum spectes, referri ipossent: & fuerunt ex variis inulti formibusque ludicris commixti.

Ludi Funebres is Gladiatorii orginem vetustissimam habuerunt: quippe IEneas ad Pallantis,' chilles ante eum ad Patrocli rogum mactabat inserias cum ludis: unde etiam Gladiatorum mos, sine dubio, est ortus. . Nam cum primum captos ex hostibus jugularent , vitantes foedi spectaculi crudeli-.tatem captivos inter se commiserunt, ur peneSeosdem esset & facinus & supplicium; quibusque sors& virtus dedisset, superessent, alii placarent Manes puris manibus parentantium. Etiam malo ingenio servos mercati in exequiis immolabant. Primus Romanorum Iunius Brutus dicitur in defuncti pa tris honorem dedista Romae gladiatores. Dabantur& a Magistratibus, & a privatis personis, &cum certaminibus & cum sabulis. Gladiatores magno

sumptu emebant & educabant, quorum multi in arena cadebant, alii petente pOppio, manumitte bantur. Magno etiam pretio conducebant eorum

Magistros, quos Lanistas appellabant. Tandem a Theodorico Gothorum Rege universus usus sublatus, quid enim immanius, quam vitam dare homi nibus, ut eam ipsi mutuis caedibus abG auserant di Nefas erat cum gemitu vulnus accipere ; sanguinem . suum alio quam hostilem animo lpectare: Lanisti

277쪽

quo prima pugnae rudimenta meditabantur, unde α noment: ea manumissi propter fortitudinem, ' cum libertate donabantur. Certaminis initio, postquam inter se rudibus batuissent, ferro nudi transfigebant ; fessis aut victis alia manus substituebatur Nero quadringentos Senatores, sexcentos Equites, . sad eam operam exhibuit. Domitianus etiam foemi-: narum pugnas noctu edidit. Qui funebres ludos curabant, Designatores dicti. De Gladiatoribus inte grum librum scripsit Lipsius, ubi susu omnia ad eos spectantia habeamuS. Ludi qui Exercitationi carasa fiebant, erant Tro- iani ludi, sive Trojae ludus, ludicrumque somnibus enim his: nominibus appellatur) de quo supra: . . . CastrenseS ludi, quibus militeS in castris&exerce bantur& delectabantur nimirum Pyrrhica, Saltatio , Decursio, o c. de quibus etiam supra quod fatis st., diximus.

E IN I S.

278쪽

GRATIARUM ACTIO

. ob Profligatam Hispanorum classem, quae anno I 88. Ecclesiae Dei in utroque Britanniae Regno extremam vastitatem minata est. Auctore M. Io.

BELLO seniore, fideli'& pio verbi Divini in Civitate Glascuensi quondanai

In opusculum & opificem ogdoastichon.

CArmina sunt triplici lectu bae dignisnat

Fatita stupenda Dei quod memoranda eao

nant:

ut tumidum in tumidis Hispanum straverit undis Spirantem caedes, perniciemque sacris. Condideritque pim, sacer Interpresque Tonautis es Ne tare qui verbi parit ovile sacri. Denique materia carmen quod congruat ut , ita est materiei, ait ovumque mclοι.

279쪽

Clarissimo viro

ROBERTO BRUSSIO,

Edinburgensis Ecclesiae Pastori. L Optata diu, vix expectata , piorum Solamen , seligloria rara tui γuu stris proavis , pietate Musirior, ingens Praesulis aurusto munere, cura Dei, Aecipe tincta licet nullo sale carmina, tantis; Intento rebus f tib orte vacat. Auribus illa tuis non aeque dirna videri Pobsunt, ac animo res placet ipsa meo. in tibi qui me juniit amor fore rata legenti Spondet, au Diciis uberiora tuis. JOANNES BELLUS.

280쪽

Quem decorat multae virtutu gloria, o is , olim venturi morabunt facta nepotes :Ωuippe tropaeanονπ cumulavit prsca, novamqxi ia

Materiem nostri uis dedit hose camaenis. A

Ille suo fulcit nos robore, protegit alis , Prodis munit firmo, trepidantibus actae Pervigil excubitor , rupesque immota procellaS, Componi belli horrendas , quo vindice tuti Spernimus hostiles turm is adversaque cas . Undique collectam magno molimine , fassu, Barbariem tumidus numerosam armavit Iberuτοῦ. Eductassye rater caelo , ceu moenia ce*r Turribus in nubes minitantia milite multo Munjt incassum , tonitruque imitantk aheni Ponderastipavit gravidis immensa carinis. S tibsidiumque viae Cererem , latic6que Maeor Addidit, argentumque ingens , nec plurimagaza Defuit, extremis quam classe avexerat Indis. His opibus fretus vastis dat puppibus Austros , Nilquesbi invictum ratus, ipsa lacessere tentat Astra: is quos rerum Dominus sbi faedere sancto Ταnxit, Marte petitsceurato , ac dira minatur. Quae simulac Pater omnipotens immania carpta In solis residenr caeti despexit ab arce; Infremuit, magno que irarumincanduit Uuac. Ac primum ciet in dens s leviora phalanges Praelia, namsubito ventorspiraresecundor, Pacarique vetat pelagus, crebrisque procellis

Sublimes tundit proras , multumque fatigat: i. Ingeminant nimbi, nox circumfunditur atra , .

ridentesque diu jactantvrgurgite vasso. I se accingunt Euri, 9 velut agmine facto , Hinc atque indr ruunt, rapideque feruntur in hostem Ipsaeseglomerant nubes, Vsa equora ponti Cum fremitu borrisono simul indignata tumesrunt Omnia certatim infanda, is ut tore na ui

SEARCH

MENU NAVIGATION