장음표시 사용
41쪽
tores dicebantyr Majorum Gentium. His a Tarquianio Prisco Romanorum Rege adjecti sunt alii cel tum dicti Minorum Gentium. Hanc Majorum & --norum gentium appellationem Diis primum datam , de inde huic rei commodatam censemus non aliud quam majorem aut minorem honoris gradum significare. His etiam liberata Rep. alios centuma didit Brutus, qui Patres Conscripti appellati sunt, quod
in album Senatorum reserebantur: . hanc tamen aP-pellationem .universo Senatui &. Senatoribus omninuus concelsam plerunque legimu
2. Pop. Rom. divisio est in Senatores, Equires,&Plebem. Equites, quanquam ab initio sempenin Rep. Romana suerunt s Romulis enim jactis urbis
fundamentis, ut Reip. curam centum Senatoribus tradidit, sic Iuniores mille numero armatos pro si lute novi Regni excubare praecepit: unde miles a mille dictus) eprum tamen Romae multis anniS nullus fuit ordo, nulla autoritas, nullus census. Nam duo tantum erant. dines, Senatorius & Plebeius , usque ad Gracchorum tempora: quo toto tempore Equites Ρlebeiis accensebantur. Equitum Romanorum signum erat annulus aureus iis solis concessuS , , quo distinguerentur a plebe. Hinc Eques auratuS , Μiles auratus dicitur. . Angusticlavio anduebantur , i. e. 'roga purpurata ad similitudinem clavorum mi norum. Laticlavium enim erat solis Senatoribus proprium. Cum Equites creabantur equum publicum
acceperunt stipendio nublico alendum . Et Equites re Plebeii. a Senatoribus quamvis primum distincti, . postea tamen fluctibus Reip. Senatui illati sunt. . 3. Pop. Rom. divisio est in Nobiles, Novos, Se Ignobiles. Haec Civium Rom. divisio a Jure Imaginum est sumpta. Fuerunt enim Nobiles dicti qui Ma
torum suorum imagines habuerunt : qui suOS tantum
non etiamNajorum imagines habuerunt, Novi: qui
42쪽
Vero nec Majorum, nec suas habuerunt, Ignobiles: ita ut jus imaginum nihil aliud sit quam jus nobilitatis. Est autem Imago insignis alicujus viri simulacrumoris similitudinem artificiose effictam, coloribus Pigmentisque adumbratum referens, quod in insigniori aut celebriori domus parte ligneo armario includebant. Non autem omnibus imaginem suam ponere licebat , sed iis tantum qui Magistratus Curules gessissent: quales primum fuerunt AEdiles curules, Praetores, Censores, & Consules. Cumque hi Magistratus primum solis Patriciis yatuerunt, sequitur etiam solos Patricios jus imaginis habuisse: Postquam autem hi honores Plebi erant communicati , eos jus imaginis simul accepisse dubium non est. Magistratus Curules erant illi qui Rheda , inde Sella, Curulis dicta, ad Curiam vehebantur. Caeteri autem Iudices Pedanei. . Pop. Rom. divisio est in Optimates & Populares. Est autem haec diviso non ordidum, sed facti num. Qui autem sint optimates, qui Populares docet diserte Cicero in Orat. pro Sextio: ubi nc ait. Duo genera in hac civitate semper suerunt eorum qui Versari in Rep. atque se excellentius serere studuerunt: quibus ex generibus alteri se Optimates, alteri Populares & haberi & esse voluerunt. Qui ea quae faciebant , quaeque dicebant, multitudini jucunda esse volebant Populares ; qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, optimates h bebantur. Unde manifestum est, Populares censeri quosvis cives cujusvis ordinis multitudini servientes , sive Patricii, sive Plebeii, sive Senatores,sive Equites, sive de Populo. . Pop. Rom. divisio est in Servos , Libertos, U-bgrxi nos , & Ingenuos. Servus est qui servitutem etiamnum servit: qui servitutem aliquando servierat, nunc autem a Domino suo manumissus est, is
43쪽
Libertus cit; seu, ut Plaut. Festucafactur: qui parentibus libertis prognarus est, is Libertinus est: verum cujus, Vel mater sola, Vel uterque parens libe tinus est , is Ingenuus est, sive Liber. Post autem Appii Coeci censuram, coeperunt Libertus & Libe tinus pro eodem censeri. Tribus autem modis civit tis Romanae libertatem homines adepti sunt. I. N tu, qui Cives Originarii appellati ivnr. 2. Don tione & cooptatione, cum aut homini, aut genti cuivis exterae civitatis jus concessum est; qui Civitate
Donati & Municipes appellati sunt: sic Caesar totas gentes Civitate donavit, quas appellavit Municipia. 3. Manumissione, & hi proprie Liberi dicti sunt.
. 6. Pop. Rom. divisio est in Tribus, Curias, Centurias, &Classes. Harum unaquaeque est priore minor & posteriore major. Populum Rom. in Tribus& Curias primum divisit Romulus, qui tres tantum constituit ; unde Tribum dictam volunt nonnulli. Curiae erant So. nam unaquaeque Tribus decem continebat Curias : ex Tribubus & Curiis constabant Comitia Tributa & Curiata. Centuriarum & Clasi sum auctor & institutor fuit Servius Tullius: ex Centuriis constabant Comitia Centuriata. Classis erat Centuriae tantum subdivisio secundum facultates suas, aut censum, & locum quem in acie tenere sol
44쪽
De Rebus Romanis.'IS de Urbe & Populo Romano in ante-cestum dictis, transeundum e vestigio est ad Res Rom. tractandas & enarrandaS. Quatuor sunt Rerum Romanarum lana ma caelia, sive genera. Vel enim. I. S crae sunt, vel 2. Civiles, Vel 3. Μilitares, vel q. The tricae , Ludiatessc. sive Ludicrae, i. e. ad Ludos spectantes.
In tractandis Rebus Sacris Rom..dieendum est, I De Diis. 2. De Locis Sacris. 3. De Sacerdotibus praecipuis. 4. De Sacrificiis, Ritibus, & Caeremoniis
apud Romanos maxime usitatis. . C A P.
D. Diis Romanorum. DEum dictum volunt nonnulli a dando, quod Deus det omnia. Alii, quod ei nihil desit. Alii,
a Graeco Δεω, quod timorem, sive metum signifi cat: Sic Statius: Primus in orbe Deos fecit timor. -- Plerique a Graeco Θεις deducunt, quod derivant, Vela his, quod currere significat. quia nomines Coelum, Lunam, Solem, & alia Astra, propter motus &Cursus velocitatem, Deos esse putarunt, & coluerunt. Plures tamen a 'ἀοκm , quod est video, intueor a quod Deus omnia videat: quae nominis ratio nobis pilacer
imprimis. Ut de falsis Ethnicorum testatur J vem in vi ula Saur.a
45쪽
---,--- tandemque fatebere tatus,
Nec surdum, ne Tiresiam quenquam esse Deorum. Et multo verius Bachananus cum Psalte divino, de
Deo vero canit Psal. 94. ver. 9., Deus
Qui fecit aurem, surdin eis i qui luminum
Formavit orbes , ipse nil midet φEt optime Poeta Graecus, --- εχει ΘεοσΠλυν
Romani plures , plurimos' non pari in honore omnes, aut religione) habuerunt Deos. Nos omnes Rom. Deos in has Classes referemuS. In prima Classe sunt, Dii Majorum Gentium dicti, propter majores in mundo administrationes, vel quod populis magnis innotuissent, majorque illis cultus adhiberetur: Dim etiam unt , Dii Consentes, re Selecti, quibus velut consiliariis J upiter in maximis rebus agendis utebatur: sunt autemni: lanus, lup
ter, Saturnus , Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcaniu , Neptunus, Sol, Orctis, Liber Pater, Tellus, Ceres, uno, Luna, Diana , Minerva Venus,
Vesta , numero viginti, in quibus duodecim mares, octo foeminae. optimi authores Marti adjiciunt Bebunam, Victoriam, de Nembis: Veneri adjiciunt cupidinem, aedonim, de Gratias , quas Graeci Charites appellant: hae pingebantur nudae, quia gratiae sine fuco esse debent: connexae, quia i ndassolubiles gratias esse decet: quod vero una aversa pingitur, duae nobis obversae, naec ratio est, quia prosecta a nobis gratia duplex solet reverti. Gratiarum nomina sunt Pasithea, Aglaia, & Euphrosyne, Jovis & Hermionei filiae, Veneris famulae. Nam teste Servio, Veteres singulis Diis ministros inserioris potestatis adduderunt: ut Veneri Adonim, Dianae Virbium: Gratiae & Nympharum, & Musarum, & Veneris, MVen statis erant comites; & etiam una Gim Suada de Mer
46쪽
II. COMPENDIuM ABSOLUTUM. NI& Mercuris collocari solebant. Genio vicina numina censentur Penates, Lares, Dii sc. domestici, Dii praesides, & familiae, & rei familiaris custodes, ut Genius singulorum hominum. Veteres unicuique ii mini duos attribuebant Genios, alterum bonum , alterum malum: hi Genii & Μanes appellati sunt:
Quisque suos patimur Mane'- -- Orco, sive Plutoni adduntur reliqua Inserorum numina, Parcae & Furiae. Parcae per antiphrasin dictae, quod nemini parcant, tres sunt, CD:bo, Lachess,& Atropus: quarum Clotho colum tenet, 'Lachesis fusum, Atropus filum rumpit, vitae statum curiumque designantes: unde versus ille, Clotho colum retinet, Lachesis net, b Atropus
Furiae Erinner dictae Ρlutoni itidem deser fiebant,
quibus Veteres commotae mentis affectus adumbra. bant, proetereaque furoris Deas existimabant ; sem' per vero virgines in proverbio dictae: quod, cum m lefactorum ultrices sint, facile corrumpi nequeant quin etiam poenas de delinquentibus sumant. Erant autem tres Furiae sorores, diecto, Tisphone, Megaera; quidam etiam quartam addunt ossa i. e. Rabiem. De Furiis sic scribit Isidorus: ajunt & tres furias antiqui , foeminas crinitas serpentibus, propter tres assectius qui in animis hominum multas perturbationes gignunt, & interdum cogunt ita delinquere, ut nec ad famam, nec ad periculum sui respectum habere permittant. Ira quae vindictam cupit. Cupiditas
quae desiderat opes, Libido quae appetit voluptates , ideo furiae appellantur , quod stimulis suis mentem feriant, & quietam esse non sinant. De iis sic Cicero: agitant & insectantur impios Furiae non ardentibus taedis sicut in fabulis, sed angore conscientiae. Dea Fortuna, licet in selectos Deos a veteribus non sit nu-
47쪽
merata, tamen ab iisdem vel potentissima fuit habita, & pluribus nominibus celebrata: id quod Juven. graviter sic reprehendit.
Nullum Numen abes, si si prudentia; sed te
Nos facimus , Fortuna, Deam caeloque locamur
Seeundae classis sunt Dii dicti Indigetes vel quod nullius rei egerent, vel potius, quia ex hominibus in divinitatem pervenissent, & postea in Diis agerent rnempe, ex hominibus Dii facti sunt, quos sua in Co
lum merita vocarunt, ut author est Cicero: Cujusmodi apud Romanos fuerunt Hercules, Faunus, carmenta, Euander, castor, Pollux , 2 culapius, Aeea Laurentia, auirinus.
Tertiae classs sunt Numina, propter quae datur incensus in Coelum. Hujus Classis Deos sive potius Deas in tertio honoris & religionis loco Romani h buerunt. Priorum classium Deos colebant & sancte adorabant; his templa, solummodo & delubrast
tuebant. In hac claue recensentur Mens, Virtus, H nor. Pietas , Fides, Sper, Pudicitia, concordia, Pax, quier, Felicitas, Libertar.
Quartae Classis sunt Semoner sive minores Dii in quorum tutela homo esset, & ea quae sunt hominis. Seniones dicti erant quasi semi homines &sic semidii
tantum reputati sunt. Hi vel nascentibus infantibus praeerant: cujuSmodi recensentur opis, Nascio sive I Iatio, Vaticanus sive potius Vagitanus , Levana, cunia. Romina, Diva Potina, Diva Eduea, sive Eduissa, Osplago, Nundina, Statilinus, & Stat anus, Fabulinus, Paventia, Carne vel Carnea, 'uventus vel luventas, Orbona, Volupta, Lubentina sive Lubentia , Anculi, Aneulae dii deaeque. Vel Nuptiis praeerant,& Dii nuptiales appellantur: cujuSmodi recensentur fugatinus , Domidueus , Domitrus , Manturna , Virginensis, Cinxia,Mutinus qui & Priapus,Sub ur, Prema, Viriplaca. Vel Parturientibus praeerant:
48쪽
II. COMPENDIUM ABSOLUTUM. 23 .
cujusmodi recensentur Mena, tuno Fluonia & Lucina , Pertunda, Latona, Egeria, Nixit Dii, Prosa, vel Prorsa & Posverta, Intereidona , Pilumnur, Deverra, Matuta, Bona Dra, Mana Geneta. Vel Actionibus praeerant: hujusmodi sunt Murcia, Strenua, Stimula, Menoria, Agoniur, Horta . Catius, Vb-lumnus Deus , & Holumna Dea , Adeona, & Abeona, Vacuna, Vitula, Pellonia, Numeria, Fegonia, Vibilia, Averruncur,. Angerona, Haeres Martia, Stata, Laverna, Naenia, cui accensetur Libitina. Non hic
silentio praetereundumest, veteres singulis partibus humani corporissingulos praefecisse Deos. Caput Iovi deferebant, Neetuno pectus, cinctium Μarti, frontem Genio, supercilia Iunoni,quae inde Lucina dicta; oculos Cupidini tribuunt quidam, quidam Minervae; aurem Μemoriae: dextra Fidei erat sacra, nam in fidem porrigitur: dorsum & partes posticae Plutoni erant propriae, Renes & Inguina Veneri, pedes Μe curio, genua Μisericordiar: tali & plantae in Thetidis
potestate erant: digiti erant Μinervae consecrati.
Quintae Classis sunt Dii Rustici: cujusmodi Pales, Flora, Pomona, Vertumnus, Seia&Segetia, sive Segesta, Tutilina Dea, & Tutanus Deus, Robigus, Bonus Eventus, Populonia, Fulgor, Pilumnus, &Picumnus Dii fratres, Sterculius, Bubona, Hippona, Mellona, Jugatinus, Collinus, Vallonia, Rusina, Terminus, Pan, Sylvanus, Priapus. Sexta Classit continet Deos Miscellaneos: cujusmodi sunt Pallor & Pavor, Cloacina, Aius Locutius, Ridiculus vel Rediculus, Tempestas, Febris subinotandum obiter, veteres quosdam Deos ut prodessent, quoSdam ne obessent, elacavisse, ut Orbonam, Robigum,Febrim,&C. Fugia, Fornax,Caria,Vice- pota, Minucius, VolturnuS, FOrculus, Cardea, Li-
Septima classis continet Deos peregrinos: cujus-
49쪽
modi sunt Sanctus, Deus fidius, Isis, Osris, & Sexapis. Tiberius ad Senatum retulit ut Iesus Chr stus
in Deorum numero Romae coleretur: Patribus non
placebat: quippe noluit ille verus & unicus Deus tam profano & ridiculo Idolorum agmini adscribi: quibus in perpetuum Pulsis, &extinctis, ipse sibi re num sine fine firmavit. C A P. III.
De Locis Sacris Romanorum Romani suos Divos religiose colebant: constitu
bant enim iis maximis sumptibus loca sacra: ci jusmodi erant imprimis Templum, Fanum, Dei brum, AEdicula, Ara, Lucus: de quibus quomodo inter se differant, paucis dicendum. Templum a templando vel tuendo dictum est, de
veteribus erat locus in aere vel in terra quem Aug. res , captandorum auguriorum causa definire solebant; qui Templum dicebatur, quod ex omni parte conspici. posset. AEdes autem sacrae Templa dictae rant, quod essent, uti Coelum, Deorum domicilium. Solebant aurem Templa ab hominibus propter certas causas Diis voveri, cujus rei multa exemyla in hist riis reperiuntur. Quando vota erant, & id, propter quod vovebantur, prospere successerat, tum aefinie- . I antur, vel certi illius Templi fines constituebantur: dicebatur id : Gmpla clari vel Fana ere: Tem-- E pla sic definita condebantur, condita dedicabantur' uab iis qui ea vovissent: tandem ab Auguribus ina gurabantur i. e. suis auguriiS sanctiora reddebantur rhoc enim nisi fieret, Templa esse non poterant, sed AEdes tantum dicebantur: unde discrimen inter Templa & AEdes sacras facile intelligitur.
Fanum a sando dicitur, quod, dum Pontifex Te plum
50쪽
TI. COMPEND1UM ABSOLUTUM. Plum dedicat, certa verba fatur: re i psa autem idemost quod Templum. . Delubrum dictum a loco in quo Dei simulacrum HEdicatum est, ira ut a dedicato Dei simulacro Ilabrum dici coeperit: Sicut enim locum, in quo Can-Helam figerent, Candelabrum ; ita in quo Deum po-riCrent, Delubrum appellarunt VetereS.
Edicula diminutivum est, quasi parva aedes sacra' sicut & Sacellum. Ara ab ardendo dicta est secundum aliquos quod ia
eo victimae incensae ardeant: secundum dios, a simi-1itudine areae : lanx etiam qui aras primum Ansas dictas ajunt, quod esset necinarium eas a Sacrifican- . tibias teneri.
Lucus nonnullis per antiphrasin dictus est, quod minime luceat, locus sc. opacus arboribus densis obumbratus: verum alii; ut videtur, recti us Lucum sic dictum putant a lucentibus inibi Sacrificiorum ignibus, Caeterum, hoc obiter monendum, non omnibus Diis promiscue Templa omni in loco aedificari fuisse solita. Aliis intra urbem, aliis extra eam, aliis in montibus, aliis in ro, aliis alibi templa construebantur. Nec etiam sorma omnium fuit eadem. Coelitibus & aliis superis a terra extare tempta volebant: Inseris Diis, sub terra: Terrestribus media ponebant saepius. i. e. partim sub , partim supra terram, Sic de Locis Sacris Rom.
De praecipuis Sacerdotibiu mauorum. Homines priscos agrestes, asperos, & more sera
rum Viventes ad mitiorem cultum vitamque Saxurnum & Janum, qui in Latio regnarunt, redegisse iam est; eos agrorum cultum & politiorem quai B dam
