Roma restituta, sive Antiquitatum romanarum compendium absolutum Ex optimus authoribus in usum studiosæ juventutis collectum

발행: 1700년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

-26 ANTIQUITATUM ROMAM ARUM

L A P. . VI. Alli Sacerdotes. Cybeles matris Deum sunt, o semimares,ίi . e. castrati: ab eo quod Dea puerum Phrygem amavit Atyn, cui praecepisse dICIturne concumberet: ille Sagaritidi Nymphae coivit sub arbore. Cybele excisa arbore ulta est: puer metu fere exanimatus aufugit ad Dindyma montem V1C1num , R dolore amenS, pudoreque admissi facinoris, virilitatem sibi amputavit. Hac ratione iacti Dea. memor, per eju modi homines castratos sibi milustra ri perpet o voluitia Galli dicti sunt a Gallo flumine Phrygiae. Rhea nominatur Cybele a Cybelo, qui est, pars montis Dindymi : appellatur etiam Pessinuntia, a monte Pessino , ut & Berecvnthia a monte Here- cyntho, quia utrobique colebatur. . Princeps Sacerdotum eius Arch; ni ea niteos

D mviri S Tarq. Superbo institui fuerunt, 'ui soli inspicereptJibros. Sibyllinos. Deinde cui

plebs creari ex suis instaredia ex plebeii S&pMricus Creati eram decem , &.imie quindecim qui libros in

Uicerent:. his aliquasdo corrigendorum Fin Vin cura data fuit: hi Februarium, qui ultimus erat, P

62쪽

S IDllarum: vaticinia versusque tam antiquos esse constat , ut ex Sibyllae Delphicae operibus Homerus multa operi suo inseruisse dicatur. De Sibyllarum

numero Variant authorum opiniones: Harum tamen

decem vaticiniis claruerunt. Prima appellabatur Persica, 2. Libyca, I . Delphica, 4. Cumaea, . Erythraea, 6. Samia, 7. Cumana, 8. Hellespontica, 9 Phrygia, Io. Tyburtina. JESUM CHRISTUM incarnandum omnes praecinuerunc. LocuSubi asservabantur eorum libri erat in Capitolio infra terram in arca lapidei, ubi ad incendium usque Capitolii superstites manserunt: quo demum tempore Scipsi incendio perierunt. Nullam rem, ne sacra qui dem, Romani tam diligenter ac Sibyllina oraculac stodiebant. Post Capitolii tamen incendium plerae que prophetiae istae innotuerunt, partim traditione partim exemplaribus aliis ex aliis gentibus allatis. Tantae certitudinis erant omnia ill rum vaticinia, ut rem maxime certam proverbialiter Sib llae folium ,

Solebat Sibylla Cumaea teste Viri. 3. 2 eid. Ora cula sua foliis descripta temere inlimine antri conge rere, quae sic spargebant venti, ut iii ordinem redigin On possent: unde Sib)llae folia colligere est rem arduam & impossibilem tentare. Sis3lla nomen proprium non est, sed appellativum ab ossicio inditum, quo nomine Oirmes Deminae vates ii veteribus nunci . patae runt. Sibylla dicta est quasi μι βουλη a IEolice '& βουλὴ . i. e Deus & consitum; quia consiliuina

63쪽

. CAP. XIX.

I Etenes Pontifices sui ait Cicero propter multi- tudinem sacrificiorum tres EpuloneS Voluerular, ut ludorum epulare sacrificium facerent. Id Sacerdotium antiquum fuisse constat, sed de ejus aetate non sic constat. Numerus auctus fuit, duo additi, & quinque suere Epulones: & postea theatralium ludorum ..ec Circensium ambitione, septem suisse leguntur.' - .

De Titiis Sodamus.

S odales Titii Sacerdotes extra urbem habitabant & in tuguriis certa auguria servabant, quoniam bdeputati a Pontificibus erant. Titii appellati erant ab avibus Titiis quas in auguriis observabant. Sic de SacerdotibuS.

De Sacrificiis ct sacri unῶ risu.

Q Acrisicium dicebatur quicquid super altare Diis.

Vadolebatur aut offerebatur. Sacrificium nunc Viamma, dictium, aut ab hostibus victis, ut placet Ovidio 3 aut, quia vincta ad aras stabat : nunc Hostia ab hostiendo, i. e. seriendo: adstabant enim ministri

Popae dicti qui Hostiam hostiobant, i. e. securi ferie

baiar.

Hostiae erant vel Praecidaneae, Vel Succidaneae,

64쪽

ltnne aliquod sacrificium oblatae Praecidaneae diςe'

bantur: qirae si quibus auguriis minus auspicatae compertae erant , tum secundam offerebant Succidaneam appellatam. Unde Plaut. Meum tergum tuaestultitiae .sDιder succidaneum: i .e. faxis ego tuo loco luam stultitiam tuam.

Saer eandi ritus hujusmodi fuit. Sacerdos, aliquot ante factum aliquod Merificium dies, totum la- . Vare reus, praecipue cum pedibus manus solebat ; quae si minus lavisset Sacrificium pollutum censebatur: unde proverbialiter, Iilotis pedibus θ' manibuτ

ad rem aliqvam accedere, est sine debita reverentia eam tentare. Praeterea toro & cibis quibusdam S cerdoti ante sacrificium abstinendum erat. Inter sacrificandum aut ipse, aut minister illi praetenet, &Virgulam Commentaculum dictam gerem, populum hiS appellavit verbis, Hoc age. Quibus sic peractis , Sacerdos, positis super altare manibus, quaedam Iano & Vestae vota faciebat; quippe sine quibus ad alium quemvis Deum Romani nullum fore aditum, putambant. Votis sic peractis, pecudis mactandae capiti seu, gis aliquantulum , cum libo ex farina & sale facto Latine Mola dicto, imponebant. Erat autem vita far tostum sale aspersum: unde Μolare, & Immola redii. e. sacrificare. Post haec Augur ex calice ligneo qui Simpolum sive Simpulum dictus est vinum bibe- ybat. Calix iste postea ad torum populum circumsere Datur, ut exinde libarent singuli i. e. leviter gustarint: unde sacrificare Libare dicitur. Hoc postquans. unguli libauent, quod vini & thus is reliquum erae pecudis capiti, media inter cornua, infundebatur , quodam alty Voc tam nte Macta est Hossis, i. e. ma' gis aucta es mage grata Diis: quomodo Uirg.

Macte puer virtute nova scitur ada a.

Unde etiam mactare est sacrificare. Hostiathas hunc modum mactabant x Sacerdos primum pilos a-

65쪽

ljQuot resqeil media inter cornua expilabat, Ar eos in ignem mittebat prima libamina appellans: facie in Orientem versa, ministros, quos Popas nominatos' diximus, pecudem ferire jubebat , postquam ipse longum & curvum cultrum per dorsum ejus duxissec. Adstantium alii vasis idoneis sanguinem excipieban corium alii excoriabant, alii lavabant. Exinde Augur aut Sacerdos aliquis exta inspiciebat, & ea cultro Secespita a secando dicta vertebat dc volvebat ;erat enim nefas ea manu attrectare, ne, si pollutum serte fuisset sacrificium, manus ei perisset. His si Cperactis, Popar singulas ex singulis extis portiones ex cidentes, easque farre involventes qualis ad Sacer dotem mittebant: Sacerdos patina sive disco qui Lanx dicta est, impositas altari inserebat & aduretabat': & hoc proprie erat Iitare sive adolere, i. e. saiatisfacere , & sacrificium Diis debitum peragere. Postquam oblata Diis portio adurebatur, populus

omnis ad commune convivili se conferebat. Ubi in Deorum Iaudes inter edendum carmina canebant, SI psallentes cymbalis circum altaria saltabant; significantes exinde nullam corporis partem non debere ita iDeorum cultu esse exercitam. Ante peractaS has uni- versas Caeremonias nemini convivium hoc vel gustaresa erat: unde proverbialiter, Sacra haud immolata

devorare est cibum haud benedictum rapide degluti-xe. Romanis Iuge Sacrum fuit ignis Vestalis: sacri- ficium vero Juge sive quotidianum non reperimus .

Sic de Rebus Sacris Rom. dictum esto.

pendix ad Lib. IT. de Christiano Sacrorum .e

E quis miretur sorte, quorsum Christianus qui quamigenarrandis Romanorum Sacris, dicamn 'x in

66쪽

II. . COMPENDIUM ABSOLUTUM. rAn horrendis idolo mantis 3 tantopere laboraret: haud ab re futurum putem, hujus enarrationis usum in Christiana religione illustranda, exornanda, &confirmanda satis luculentum , sequentibus his Consectariis demonstrare. Consectarium primum. Hinc patet clarissime, &constat liquidissitne maximum Religionis omnis firmamentum & fundamentum solidum Deum ess r. . Nulla enim ge iis tam barbara, nulla nario tam esserata , nullus tam incultus & agrestis populus , qui suos non agnoscat Deos, sua quae colat Numina non habeat. Imo ipsa hominum monstra perditissima, quoties coecis animi stimulis & foedis Conscientiae suae vulneribus agitantur, vapulant, & conficiuntur.

Quod nescire cupiunt subinde sentiscunt. Consect. 2. Non potest a quovis Ethnico pro absurdo nobis objici personarum unius veri Dei nostri Titinitas. Nos enim distinctionem solum, eamque pers

natem tantum, trium in unitissima Deitate personarum docemus: verum illi divisionem, eamque essentialem naturam, multos Deos, & multa Deorum agmina estingunt. Optime cum unitate constat multitudo distincta quam divisa tollit, & dat pessum. Ethnici

multoS ponentes, omnem tollunt Deum. Vos unum Verum Deum credentes, tres tuemur Personas distinctas, non divisas, alias, non aliud a se invicem.

Consect. 3. Ex eo quod illi suos singulis fere rebus praesecerint Deos, manifesta est divina omnibus rebus praesidens Providentia, &ea vis coelestis, quam tantopere praedicavit Cicero pro Μilone, iis de eo circiter verbis ea ea vis es , ludices, &c. Consect. 4. Exinde continuo elucent persectiones Dei absolutae cum immensa virtute & Omnipotentia quae sola omnibussufficiat, quam illi, inepte partitia Deorum operis, vel inscii nobis indigitarunt.

consest. s. Hinc etiam manisestum est, hinc re

rum a

67쪽

rum omnium Praesidi Deo summum cum debita pietate cultum esse ab omnibus praestandum & solvendum. Id nos diserte docent Romanorum Arar, Luci, Templa, Fana, AEdiculae, Orationes, Sacrificia Supplicationes, Ritus, Caeremoniae sacrae,& idgenus Caetera pietatis officia, instrumenta, & indicia, tanta Quiritium cura, tanta Civium frequentia celebrata. consect. s. Vera & recte instituta religio : I. Authorem solum vendicat Deum: z. Vindices & custodes Reges, rerum ue potitos principes, populorum praesides: . i. Ministros autem & Curiones vult S Cerdotes , i. e. certos ad id institutos viros idoneos, qui Sacris jugiter incumbant , eaque ex ossicio tractent & faciant. Primum docemur exemplo Numae Regis inter suos religiosissimi, qui monitu Deae AEg riae totam religionem constituit. Secundum do mur Regum omnium, Consulum, &mperatorum exemplo, qui aliquam virtutis speciem prae se tulerunt

Tertium nos docent tot supra enumerati Sacerdotum

ordines.

Consea. 7. Recte institutui Dei cultum quovis modo seu miscendo temerare & polluere, seu mi nitendo labefactare & convellere , seu oppugnando eversum & abrogatum ire, nobis religio esse debet. Nam Pompilius Rom. Rex religiosissimus, in Pontificibus creandis, id curavit inprimis, Ne Iiu Divianum, negligendo patrios ritui rere rinorque adsciscendo, turbaretur. Et Deum acerrimum Violatae religionis vindicem diserte testatur Cicero pro Milone: Ille aliquando oculos ad sacrilegor puniendos apcriet :ille quamvis seras , iustas tamen or debitas ruenas ab iis expetet.

Consect. Quoties de Diis per sacrificia placandis

quidquam audimus, exinde monemur: I. De labe& reatu nostro. 2. De ira Dei sceleris & peccatimnis vindice. S.De necessaria satisfactione, redem-

68쪽

II. COMPENDIUM ABSOLUTUM. I:ptione, & expiatione irato Numini pro nobis facienda: est autem ea unice Redemptio parta per saneuinem lesu Chrisi, quifactus eii propitiatio pro peccatuno tris. Φ. De rara miserantis Dei clementia , qua pronus est ad peccatores profugos propter factam propitiationem in gratiam recipiendos. Conject. 9. Ex tota Religionis Romanae mole &machina videre est, quam, in sacris praesertim, humanum sit labi, errare, impingere & a Religione ad stiperstitionem & horrendam Idolomaniam decli

niares.

Consere. Io. Hinc denique videre est, plerosque veteris Romae errores a recentioribus Romanis, Ponti ficiis puta, usurpatos, repetitos, & novis artibus fucatos atque interξolatos esse. Horum nos deliriorum i pauca paucis perstringemus.

I. Qtiod nos Polytheismi arcessere haud veremur, est impia Sanctorum Apotheosis, quos illi non penς, sed penitus ad religionem & memoriam consecrarie audent, quibus Templa, dies Festos, Missas, supplicationes & similia Relisionis & cultus officia, instrumenta, & indicia permittunt.. a. Primo adfine & antecedaneum est, quod su-Ierbis meritorum, proh pudori honoribus, more es ad coetam evehant, α Diis misceant atque ins

rant.

3. Prioribus non abs te, est, quod, pro variis Numinum suorum differentiis, varias cultuum L triae, Duliae, 'perduliae, differentias procudant. . Legendas & Traditiones Pontificias Romanis fabulis ne hilo quidem meliores quis puer non Iideat Non aqua aquae, non lacte lacti similius est. . Tremenda Missae mysteria, ineptas caerem nias, & ritus ludicros, quis non Saturni, Vestae, Cer ris, aut Cybeles Deum matris sacra putaret Imbaperte demonstravit Do lissimus Casaubonus. pene

69쪽

universa Missae mysteria esse ex Ethnicis Numae Pomp. i nstitutis mutuata & translata. Et quis gesticulantes Μissidicos non vel Romuli Lupercos putet , vel Μartis Salios, vel Deorum Flamines infulatos, vel bibulos&voracesΗerculis potitios quiniebiΡin .riae totum praeripiunt sacrinctum Z Quis diremitas Malios id genus Monachos seorsum degentes non Ti-rios Sodales diceret Auguria extra urbem captanteS 3 Quis Sacerdotes coelibes non matris Deum Gallos

dixerit, & Capones semimares λ Sed Gallos rectius appellandos monent ex iis saepe prognati pulli haud

6. Execrandae Satisfactiones, Missae animarum,& si quae sunt ejus farinae alia, re tenus sunt ipsissimae Romanorum Lustrationes & Inseriar. Exorcismos autem, configurationes, reliquias, amuleta, lustr riones & ejusmodi, non sacras Religiones dixeris, sed execranda veneficia, quae Plutonem, non Pompilium

7. Tam operosam Caeremoniarum molem, tot ditiversos Clericorum ordines, tam prolixas Sacerdotum tabulas, ipsissima Numae Pomp. instituta putaveris .

s Quid quod perditus ille Sacrificulus Papa, San- ctissimus si Diis placet in Pontificiorum pater, ipsis

simus re tenus & nomine , Romanorum Pontifex Maximus est 3 Cuius scitis omnia subjecta sunt, cujus dicta omnes sic audiunt, ut nemo contra Vel mutire audeat; cujus imperio cedunt Reges Augustissimi, Principes celeberrimi, rerum publicarum Prae fides clarissimi, quibus, praeter inanem titulum nihil reliquit integrum, Ne novae ejus libertati additi κ nemini honor usi ceret: quibus verbis Pomponius Laetus Regem Sacrificulum Rom. Pontifici Maximo subj ctum narrat. Nos vero ista legentes deploremus ingentem humanae natarae cincitatem, qualis ea fit, nisi a Spiritu

70쪽

sancto & Dei verbo illuminetur: atque Deo gratias agamus, quod tantis ac plusquam Cimmeriis tenebris clementer nos eripuerit, nobisque in S. S. verbosui veram cognitionem revelarit.

LIBER III.

De Rebiti Civilibus Rom.

C A P. I. Omanorum Res Civiles vel Publicae sunt. vel Ρrivatae. Res Civiles publicae sunt, I. Politia: 2. Comitia: 3. Magistratus: Nam Leges Rom. ad Patronorum nostr rum I. C. Provinciam pertinentes nos iis missas facimus. De iis consulat Philologus Utrici Zasii Calaalogum Legum Antiquarum : Ludovici Charondae Annot. in XII. Tabular. &ejusdem notas in Ulpiani Titulos. Res Civiles magis privatae sunt I. Rom. Vestes. 2. Μensae & Convivia: 3. Nuptiae 4. Exequiae. TC A P. II.

Res Politiae species a plerisque recensentur: Regnum sive Monarchia, Aristocratia, &Democratia: quarum singulis contrariae sunt oppositae. Monarchiae Γyrannis, Aristocratiar Oligarchia, Democratiar Ochlocratia & Anarchia. Regnum est imperium unius ad communem utilitatem spectans. Polybius distinguit inter Regnum &Monarchiam ita , ut Monarchia dicatur , si quis robore

SEARCH

MENU NAVIGATION