Roma restituta, sive Antiquitatum romanarum compendium absolutum Ex optimus authoribus in usum studiosæ juventutis collectum

발행: 1700년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

bo re corporis ot animi viribus praeitans 1 bi ipsi imp rium , ta principatum alicujus populi sumat & attianeat si ne voluntario populi consensu ; Regnum vero cum voluntario subditorum consensu imperium M principatus uni alicui conceditur: Regnum ex Μ

narchia oritur, & haec illo est prior ; sic Polybius. IDrannis, Monarchiae opposita ejusque aberratio , est imperium unius ad suam ipsius utilitatem spectans. Qui hujusmodi imperium tenet Tyrannus dicitur, ducto nomine, ut quibusdam placet, a Tyrrhenis , quod ii latrociniis quondam insignes fuerunt: vel a Graecis, quibus quicunque in civitate, quae libera esse soleret, dominabatur, Tyrannus appellabatur, non Rex. Tyranni nomen olim & bonis Regibus sortitudinem concessum: postea verti coepit, eumque notavit qui nullam legibus & juri reverentiam haberet, sed pro suo libitu omnia ageret, & in immeritos contra jus fasque saeviret. Arissocratia est imperium paucorum ad communem utilitatem spectans. Ac dicitur Aristocratia, vel quia optime imperant Latinis OPtimatum impe-r1um in vel quia ad optimum publicum spectantes

Oluarchia est imperium ad utilitatem paucorum , scilicet dixitium, spectans. Democratia est imperium populi ad communem

utilitatem spectans. . . Ocblocratia est , cum Vulsus authoritatem suam confert ad augendam potentiam tenuiorum civium

contra OptimateS.

Anarchia, omni in genere politiae contraria, est , in qua nemo praeest aliis, nec quisquam alteri tanquam legitimo Magistratui obtemperat, sed quilibet, facit quod sibi rectum videtur aut lubet. Haec Politiae genera omnia Resp. Rom. experta

est Monarchia fuit sub Regibus , Dictatoribus, Im

72쪽

peratoribus. Haec in Tyrannidzrtar versa At sub Tarquinio Superbo Rege, Dictatore Sylla, Impuratoribus Tiberio, Nerone,Caligula, ω aliis. Aristocinia fuit sub Consulibus, Tribunis miliaribus consulari potestate, & Decemviris legibus scribendis creatis. Oligarchia fuit aliquot annis ante secessionem plebis

in montem sacrum tertio Decemvirorum anno, &iub Imperio Triumvirorum Rei p. constituendae. Democratia , I ribunis pleb. in Remp. inductis , quamdiu illi intra metas tela continuerunt: quando vero contra Patricios & Μajores rugistratus tumultuati sunt & seditiones excitarunt, Ochlocratia enfecta fuit. Ab Anno V. C. 376. impeditis perrotum quinquennium ; ut Liv. vel quadriennium, ut m lunt alii Magistratuum Curulium comitiis, & a Tribunis pleb. Rep. administrata, Ana UZfuit, ..

Comitia, a comeundo dicta, suerunt conventus populi ad serendum de re aliqua suffragium. Inter Concilia & Comitia illud est discriminis, quod

Comitia dicta sunt, quando universuS populus conveniret ; Concilia autem, quando pars tantum ejus aliqua congregata esset: promiscue tamen aliquando ab authoribus pro eodem usurpantur. Non omneSpopuli conventus Comitia dicta fuerunt, sed ii tantum qui ferendorum de re aliqua suffragiorum causa haberentur. Quando vero Religionis, vel ludorum, vel census gratia universus populus, uti saepe fiebat, conveniret, Comitia non fuerunt. Erant primum omnia Comitia Calata dicta, a Graeco verbo i. e. voco : unde Latinum calo rude, vetustum &obsoletum verbum. Comitiorum sic proprie dicto-

73쪽

48 ANTIQUITATUM ROMANARUM L.

rum genera fuerunt tria, curiata , centuriata, de Τributa.

De Comitiis Curiatis. FUerunt Comitia Curiata, in quibus populus curiatim suffragium dicebat, i. e in quibus populi per Curias divin sententia rogabatur, ut, quodpi res Curiae statuissent, id jussum populi esse diceretur. Comitia Curiata sunt a Curiis, de quibus supra. In Comitiis Curiatis, quando nondum Centuriata, nec Tributa suerunt, Omnia quae ad Remp. pe tinuerunt peracta sunt. Reges & alii Magistratus in iis creati: leges omnes quae ad illud usque tempus latae sunt, & judicia peracta: ita ut omnia quae populistiffragiis fiunt non nisi in Comitiis Curiatis fierent. Potestatem convocandi & habendi Comitia Curiata habuerant primum Reges, penes quos summa omnium rerum potestas fuit. Post exactos Reges, Magistratibus quibusdam Patriciis,Consulibus, Praeroribus, Dictatoribus, Interregibus, 3c Pontificibus etiam id jus fuit. Qui in his Comitiis suffragium tulerunt erant Cives Romani, & quidem ii tantum qui in Curias descripti erank: nec Omnes qui in Curias descripti erant cives, sed ii tantum qui in urbe habitarent ; qui vero extra urbem domicilia habuerunt, in Curias descripti non sunt: inter quos quid fuerit discriminis, sic habemus. Omnes cives qui in urbe domicilia haberent, in Curias & Tribus describebantur. Postquam cres cente Rep. multis vicinis populis devictis jus civit iis communicaretur, describebantur illi in Tribus& Cives Romani erant. Quamdiu autem extra umbem viverent in Curias non referebantur, sed sua sa-

74쪽

Cra patria retinebant: qui autem ex Coloniis, aut Municipiis , vel etiam Provinciis Romam' migrabant, ii cum in Curias describebantur, patria sua sacra relinquere cogebantur, & ea recipere quae ejus Curiae in qua describebantur propria essent. Illi er-gO, 'uibus in urbe erat domicilium, jussuffragii in Comitiis Curiatis habebant, reliqui non item. Comitia Curiata non fere poterant auspicato fieri nisi intra Pomoerium, idque in soro, adeoque in Comitio. Fuit Comitium, locus quo populus Comitiis Curiatis conveniret: erat soro conjunctum, imo pars fori: irruitis annis tecto caruit, & propterea saepe Comitia indicta, ob tempestatem ingruentem, peragi non potuerant, sed dissoluta fuerunt. Longo autem tempore post, ubi Hannibal in Italiam venit, tectum illi impositum fuit, quod postea a Caesare re stauratam. Plurimae statuae in hac fori parte fuerant; item Rostra suae L. Furio Camillo, & Cn. Maenio Coss. ex rostris navium Antiatium condita fuerant: unde Templum illud Ruti a appellabatur, a suggesto ex iis rostris in foro exstructo. Comitia Curiata non diebus quibusvis, sed Comitialibus sunt habita, nec certo aliquo tempore, sed quando postulabat Rei p. necessitas. Modus habendi Comitia Curiata fuit hujusmodi. Primum edicebantur ab aliquo eorum Magistratuum quibus id jus fuisse paulo ante diximus. Convocabatur deinde populus per triginta Lictores. Habebantur etiam auspicato, ita ut obnunciationi parendum esset, si de coelo observatum esset auspicium. Ob- nunciabant autem Augures, quoties signa adversa nunciabant. Post facta auspicia, rogatio de qua Curiae sustragium laturae erant, publice recitabatur equae ubi recitata erat, Praeses Comitiorum Curias in suffragium mittebar, his verbis: Si ita vobis videtur, cuirites , discedite in Curias orsus iam inite. Si C Vero

75쪽

vero Rogario non videbatur e re populi. Iribuni pleb. intercedebant, utenteS solenni verboro, vel .etamur: quod cum fieret, non licebat Curiis sustra eium ferre, sed Comitia vel dissolvebantur, vel in alium diem disterebantur. Nemine autem Tribuno rum intercedente, discedebat populus in Curias, Mde Rogatione consultabat. Post, singulae Curiae una post alteram sorte vocatae,exibant & suifragium ferebant : & ea quidem, quae prima exierat, Principrum dicebatur. Quod autem plures ex ῖO. Curiis jusserant, id ratum habebatur. Atque si primum vocatae consentirent, statim atque sexdecim ex illis suffra- ilium dixerant, finis fiebat Comitiis: quia tum Ce tum esset a pluribus id iussum esse quod sexdecim iussissent: sin dissentirent , eousque vocabantur dum sexdecim consensissent. Observabatur & hoc, ut Curia primb ad suilragium ferendum sociavocata esset boni ominis: si contrarium accideret, Comitia in alium diem proferebantur. Tandem quod pluribus Curiis isum esset, id ad Patres reserebatur, ut ab iis

confirmaretur: qui tamen mos non semper fuit retentus, sed posterioribus temporibus mutatus, ita ut Patrum sententiam Curiae confirmaverint.

Suffragia, & in his Comitiis, & in alus, ab initio semper usitata, suerunt vocalia usque ad legem illam Tabellariam a Gabinio Tribuno pleb. latam, qua cautum erat, ut in Comitiis quibus Magistratus crearentur, populus non voce, sed tabella sustragium' ferret. Ita ab omni parte liberum judicium suum in Magistratibus creandis populus habebat. Secuti hanc legem sunt & alii, quibus cautum, ut non solum in Magistratibus creandis, sed in judiciis populi, in legibus iubendis & vetandis, item in judicio perduellionis tabulae usurparentur. Leges In Comitiis 1erendas oportebat Trinundino ante proponi quam Comitia naberen ur- 1 -

76쪽

III. COMPENDIUM ABSOLUTUM.. C A P. V. ' .

SIcut Curiata Comitia a Curiis, ita Centuriata a

Centuriis dicta sunt. De Centuriis supra satis diximus in sexta Pop. Rom. divisione. Erant igitur Centuriata Comitia, in quibus populus per classium Centurias divisus suffragium serebat, ita ut suffragia colligerentur centuriatim, & quod plures Centuriae jussistent, id ratum haberetur. Solebant his Comitiis Μagistratus creari, leges ferri, bellum indici, judicium peragi. Ius horum Comitiorum habendorum fuit penes plagistratus majores tantum, ut Consules, Censores. Dictatores, Interreges, Tribunos Mil. consulari potestate , & Decemviros legibus scribendis. In iis suffragium tulerunt Cives Romani, qui in Centurias descripti erant, quique jus suffragii nabebant, non tantum qui in urbe Roma, sed etiam qui extra umbem in Italia habitabant, civitate tamen cum jure suffragii donati erant. Non enim omnes Itali pari jure civitatem adepti sunt: Sad alii cum jure suffragii. alii sine jure sustragit: qui igitur civitate cum jure suffragii donati erant, etiamsi in urbe non habitabant, jus suffragii habebant. . Neque omnes etiam . Cives qui in urbe habitabant jus suffragii in Comitiis Centuriatis habebant: ut illi quia Censoribus ignominiae causa notati in Ceritum tabulas relati sunt, de Ararii facti. In Comitiis Μagistratuum adsuerunt Candidati ἰi. e. illi qui nova officia, novos magistraetus ainbiebant, sic dicti, quia candidis togis indui solebami In genere autem omnibus interfuere Comitiis Dirb. bitores, Rogatores, Custodes & Praecones.

77쪽

Centuriata Comitia haberi oportebat in loco inaugurato extra Ρomoerium. Locus autem Cent. --mitiis destinatus erat Campus Martius : de quo mox. Nulla Comitia, adeoque nec Centuriata, nisi diebus Comitialibus, haberi poterant. Comitia haec Centuriata ex authoritate Senatus fieri oportebat: hoc enim discrimen inter Centuriata, Curi ara & Tributa Comitia, Praeter alia, fuit: quod Tributis non opus esset authoritate Senatus, in reliquis vel maxime necesse eam accedere: ac primis quidem temporibus, post habita Comitia, Patres auctores fiebant, h. e. ea quae populus suis sitffragiis jussisset , confirmabant: Postea vero id jus Senatui ademptum est, &institutum, ut antequam Comitia haberentur, in incertum Comitiorum eVentum p tres authores fierent. Postquam authores facti essent, hoc est, postquam Comitia probassent habenda, tum edictum praemitti necesse erat, ut ad quem diem Convenire populus deberet, multo ante intelligeret: unde fit ut in omnibus historiis tam saepe reperiantur Consules Comitia edixisse. Id vero edictum in tabella scriptum publice proponi solebat. Quoniam autem Comitiis etiam aciesse ex agris homines oportebat, qui in urbem fere, nisi nundinis, hoc est nono quoque die, non veniebant, propterea edictum illud per tot saltem dies publice extare necesse erat,ut populo universo notum esset. In Comitiis legum, leges serendae

solebant a Legistatore populo propalari, ut quid de iis sentiret, perspectum ille haberet: solebant etiam his in Comitiis vel legislator ipse, vel alius quispiam

ejus nomine leges has populo suadere, eumque ad has amplectendas hortari, & id proprie est legem rogare. Nulla Comitia Centuriata jure fieri poterant nili ' captaris antea auspiciis. Deinde etiam eum qui Co- mitia habiturus erat, & Candidatos, ante Comitia auspicatos suisse necesse erat. Captatis sic auspiciis,

78쪽

III. COMPENDIUM ABSOLUTUM. Fῖα sacris peractis, primis quidem temporibus magistratus Comitia habiturus urbem egrediebatur, atque tabernaculum capiebat; eum sequebantur omneS cives armati sub signis, in suis quique Centuriis. Posterioribus vero temporibuS non omnes cives armati in Campum conveniebant , sed tantum praesidii causa paucorum hominum exercitus imperabatur, atquem Janiculum introducebatur & erigebatur vexillum, donec peracta essent Comitia: Hoc etiam semper ub- servatum fuit, ut Consul Comitiorum die, quasi ad

usurpationem vetustatis, extra pomoerium taberna' culum haberet velut dux exercitus.

Si coeptis Comitiis tonitru suPervenisset, tum ea dirimebantur : si ipsis Comitiis morbo Herculeo correptus quispiam repente concidisset, dis luenda erant Comitia, nec justa eo die haberi poterant: unde ille morbus Comitialis dictus est. Populus Romanus, cui quidem jus erat suffragii , ad diem edictum conveniebat in Campo Martio: atque ibi priusquam in Centurias distribueretur, habe.bat Magistratus concionem ad populum, qua roga batur , ut id de quo ageretur jubere aut vetare Vellet. Hujusmodi autem conciones non solum antequam populus in sustragium mitteretur, sed interruptis etiam interdum Comitiis habitae fuerunt. Erat omnium actionum cum populo commune principium velitis, jubeatis, Quirites : qua dicendi formaea ortum est nomen rutationis omnibus actionibus cum populo commune. His peractis, jubebat magistratus populum in suas Centurias discedere ad suffragium ferendum: idque populus faciebat, nisi hic obnu ciatum esset, aut ab aliquo magistratu intercessum. In suffragiis serendis, primis temporibus, primae

ad suffragia vocabantur maximi censius Centuriae: sequentibus autem temporibus , omnes Centuriae in

sortem adjiciebantur , & quae prima educebatur,

79쪽

primum suffragium dicebat, & Praerogativa diCebaiatur : Deinde reliquae vocabantur, quae dicebantur fure vocatae. Ante leges tabellariaS latas, cum P pulus voce suffragium ferebat, erant in singulis Cenaturiis Rogatores qui singulorum rogabant sententias, quas palam singuli proferebant: in quam autem Partem plures ejusdem Centuriae inclinassent, ea rotius Centuriae sententia censebatur : quam deinde Rogator per praeconem nunciari iubebat. Si Μagiltratuum Comitia essent, rogabantur singuli quem vel lent Magistratum esse : & tum nominatim singuli appellabant quem vellent Magistratum creari. Idem in Comitiis Rigis Sacrorum fiebat. Sin Legum Comi ria essent, cum populus legem accipere vellet, solebat uti his verbis solennibus ac velut concepti S, ratiruar, quibus significabat se velle hoc ita fi eri quemadmodum Legiflator fieri vellet. Cam vero legem accipere nollet, utebatur solenni vecto anti luo, quosgnificabat se quod rogaretur antiq9are , i. e. ne

omnino fieret, vetare. Iisdem vocibus etiam utebantur in Comitiis judiciorum. In Comitiis legum Magistratus, post denumerata suffragia, legem aut acceptam, aut antiquatam pronunciabat, populumque dimittebat. In Magistratuum vero Comitiis, solebat is, qui Comitia habebat, priusquam populum

dimitter , eos renunciare, quioῖ jam saepe a Praeconibus pronunciatos populus creasset, adjecta solenni precatione , ut ait Cic. pro Muraena, precatus

irim a Di immortalibus , ludices, M. Deinde qui Conta e ; d fgnati essent, domum de campo duci solebant e magna multitudine populi , ac praeserum Propinq aorum & necessariolum.

80쪽

III. COMPENDIUM ABSOLUTUM. yyC Α Ρ. VI. De Campo Martio. CZinpus Martius , qui alibi Tyberinus dicitur ;fuit locus extra urbem prope port/m Flumentanam; Martius dictus, eo quod Marti sacer vel dicatus esset: eum sortasse Romulus sacravit, non enim traditur. Author est Dionysius moris suisse, in campo Martio Reges & Magistratus creari. In hoc campo praeter nativam loci pratorumque amoenitatem, ornamenta etiam & statuae illustriumvirorum erectae erant: & ex Capitolio, cum ille lacus nimis angustus esse coepisset, propter ornamentorum, quae quotidie inferrentur , multitudinem ue plurima in Campum Martium transara sunt. Campi hujus admirabilis magnitudo, & Curules pariter cursus, & alia equestria certamina expedita suppeditabat: nec minus, tam multis pilam, trochum, palaestram exercitatione tractantibus, aliaqre incumbentia simul opera. Perennes solo herbae , coronatique usque ad fluminis alveum colles , Scenicarum ostentatio picturartim

ejus generis spectacula praestabant, ut dissicile & invitus abscedas. In hoc igitur Campo varia ludicra exercebantur : tu itu exorto delectus in eo habebantur : clari viri mortui cremabantur: & hic campus fere schola Militiae Romanae, ubi juventus Romana ad palum omni genere armorum, & quidem veris duplo graviorum exerceretur, caput petendo, lateribus insidiando, poplites succidendo, insiliendo, resiliendo, punctim potiusquam caesim feriendo, &interim tamen assidue sese protegendo, item jaculando. Pars ibi Tironum pilis, lapidibus, sagittis,

. manu, funda, arcu jaculandis exercebatur: tum vero saltu fossae latitudinem, aut valli altitudinem superare, Praecipue auit m cursu locum Occupare, su-C -- gientem

SEARCH

MENU NAVIGATION