Specimen literarium inaugurale exhibens Prosopographiac Juvenalis partem priorem ...

발행: 1864년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Pauca tantum medicorum nomina in Satiris leguntur, eaque omnia Graecae originis. Id quod minime est mirandum medica enim ars Romae exiguo in honore erat, quapropter ab advenis plerumque atque infimae conditionis hominibus excercebatur quin etiam divites Romani in servorum numero illius artis peritos habere solebant. edicorum autem Romae olim idem ιααρος erat et νιρουρνος tempore tamen TIBERI chirurgi per se artem prosteri coeperunt, ut a CELso docemur Praef.

Libr. VII 1). Dignissimus qui inspiciatur est locus

PLINII e Libr. XXIX, cap. I, s. 4, ubi laudat medicos, qui Romae sub imperatoribus floruerunt inde apparet clarissimos eorum annuam a principibus mercedem accepisse, quorum nonnullos saltem origine Italos fuisse ipsa nomina indicant. Hoc tamen constat medicinam e Graecia Romam translatam esse, quemadmodum in ejusdem LINI libro laudato cap. Ι, s. 6 legimus: OCASSIUS HEMINA ex antiquissimis auctor est primum

82쪽

ο medicis venisse Romam Peloponneso ARCHAGATUM, OLYsANIAE lium, L. AEMILIO, LIVIO Coss. anno

nurbis XXXV. Tum etiam in suis ipsos familiis medicos habuisse imperatores assirmare licet SUETONII testimonio in sua Caligulae cap ΠΙΙ νMitto praetereancum eo ex servi meis medicum, quem scripsi GE νMANICO, si vellet ut retineret', quae verba sunt ex

epistola AususTI ad AGRIPPINAM missa. Idem scriptor in sua Neroni cap. I loquitur de medico manumisso. JUVENALI autem in multis Satiris agit de medicis et semper sere cum contemtu. edicos plerumque Graecos suisse legimus M. III, s. 75 sqq.

quemvis hominum secum attulit ad nos, grammaticus rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur schoenobates, medicus, magus, omnia novit Graeculus esuriens etitam ex ipso ordine, quo hi numerantur, conficias medicos inter infimos sere habendos esse, quamquam scimus hoc in poeta non nimis esse urguendum. Sed saepe eosdem se praebuisse ad turpissimas res perficiendas, mox Videbimus, quum de singulis agemus. Nec omnes tamen eodem contemtu poetam dignos habere

videmus e Sat. XIV, vs. 124: curentur dubii medicis majoribus aegri, tu venam i vel discipulo ommitte Philippi.

Quatuor medicorum nomina in Satiris leguntur, quorum duo, ARCHIGENES et THEMISON clari sunt et aliunde etiam noti, duo, HELIODORU et HILIPPUs, i nobiles et obscuri.

83쪽

ΑROHIGENEs tribus locis in Satiris memoratur et in Scholiis omedicus magnus illius temporis' dicitur. Huius

nomine autem JUVENALI uti videtur pro quovis medico, sed constat tamen illis temporibus vere ejus nominis medicum Romae vixisse et ex omnibus locis au picari licet poetam certum quendam suae aetatis medicum indicare, qui in rebus dubiis advocari soleret. Sat VI, vs. 235 a muliere advocatur, quae simulat se periculoso morbo laborare, quaeque, advocato medico et ex eius fortasse praeceptis, omnibus, quin etiam marito, remotis,

moechis ad se veniendi occasionem praebet. Sat. XIII, vs. 8 verba νε non ege Anticyra nee religene 'significant, a compos mentia est, si non eget helleboro nec opera medici, qui ei venam pertundat in media fronte, quemadmodum in delirio fieri solebat, teste BRITANNIco ad h. l. Sat. XIV, vs. 252 JUVENALIA auadet cuidam viro medicum advocare et antidotum sibi comparare, quum filius ejus mortem patria accelerare cupiat. Sed de ipso RcHIGENE legimus apud SUΙDΛM

De ejus origine idem dicit GALENus in Afroduelione, qui etiam mentionem iacit de eo in Libr. IV de disi reniti sulanum. Non ignobilis medicus fuisse videtur, quem ne JUVENALI quidem perstringit et culpat ut

ceteros quos memorat medicos. In ea tantum re, quae

narratur in Sat. VI l. l. aut crimini dare ei videtur, quod non viderit mulieris morbum fictum esse; aut, si Viderit, majori etiam culpae eum esse obnoxium. De HELIODOR et PHILIPPO non multum aut nihil

84쪽

aliunde notum est; uterque semel tantum cum contemtua V NAL memoratur. HELIODORUM, quem Scholia illius temporis medicum vocant, quique memoratur etiam

apud Aui uu AEGINATAM Libr. IV, cap. XLIX, Sat. VI, vs. 373 legimus libidinosae alicujus dominae servum castrasse, quod cur illa jusserit apparet e versibus sequentibus:

conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea, nec dubie custodem vitis et horti provocat, a domina laetus spado. Dormiat ille cum domina cet. Nomen ipsum HELIODORI Romae ignesum non erat; saepius enim ejus nominis viros a scriptoribus memoratos invenimus, ita tamen ut ad hunc HELIODORUM,

de quibus agimus, nihil pertineat. PHILIPPI semel tantum ut imperiti medici mentio fit in Sat. XIII, s. 125, ceteroquin plane ignotus est. Aliter tamen judicat . L. Bollen, Beter e stir Milia tiad MLarua de Salires de L. Iun. Juvenalia, Meae 1846, qui pag. 214 sqq. dicit PHILIPPUM inter

medicos majores esse recensendum, et h. l. sortasse PHILIPPUM, ALEXANDRI MAGNI medicum esse intelligendum; si enim, ait, non tantum discipulum sed ipsum quoque PHILIPPUM culpare voluisset JUVENALI scripsisset dis-eistilo se mitissi. His autem argumentis non plane

assentior ordo enim Verborum in poeta non nimis urguendus esse videtur, et, si HILIPPUM cum DoLLENI intelligimus medicum illum ALEXANDRI, verba diseipulo PHILIPPI vix ad malum medicum indicandum apta esse videntur, etiamsi concedamus quod dicit DoLLAN pag. 215 ...uda Oh die meisten Schuler hinter

85쪽

uitae Lelirer istichiaeiben, orausgeselgi, das dieserui seinem ache auriegeichnete enninisse bestigi.' Si contra PHILIPPus ignotus et mediocris medicus est, eo magis discipulus ejus inter malos medicos recenseri potest. Postremo nobis agendum est de medico, qui ab aliis scriptoribus cum laude memoratur, a JUVENALE Vero vehementer culpatur Sat. X, s. 221: Quot THEMIso aegros autumno occiderit uno. JUVENALEM non ocantem sed cum indignatione et contemtu de eo sic loqui inde apparet, quod cum pessimi generis hominibus eum conjungit totusque locus acerbitatis plenus est. Quis tamen fuerit ille THEM1sON non convenit inter JUVENALIA interpretes. GRANGAEUs existimat eum fuisse Cyprium medicum qui, teste ATHENAE Lib. VII, 10 et Libr. X, pag. 438, D ANTIOCHO EPIPHANI in deliciis habitus esset. Cui equidem non

MSentior, quia nusquam memoriae proditum inveni hunc virum Romam migrasse. Ab aliis scriptoribus THEMISON memoratur, qui AususTo imperante Romae vixerit et sectam novam medicinae condiderit, qui idem esse mihi videtur, quem RuPERTI Laodicenum Syrum fuisse dicit, quemque BINRICHIUS ASCLEPIADI auditorem

vocat. In Scholiis THEMIso dicitur νarchiater illius temporis, cui detrahit;V sed quia nusquam de medico hujus nominis inter aequales poetae ulla mentio sit, h. l. clarissimum illum medicum significari existimo, qui sub Aususaeo Romae floruit. GRANGAEus autem de ΤΗEMISON Cyprio agens laudat SENEOLM in 'iει. XCV, ubi tantum H 'HEMIsoNIs secta agitur, nulla tem-

86쪽

potis ratione habita, nisi quod eius nomen post AsoLEPIADEM ponitur, unde suspicari licet HEINRIOHIuu non immerito THEMIsoΝEM ASCLEPIADIS auditorem Vocare, quod confirmatur loco liniano SENEGA autem l. l. medicinae artem grammaticae opponit et artium decreta medicinae praeceptis. Nec vero concedo GRANGAEo h. l. ΕΝΕΟΑ egisse de THEMISON Cyprio, qui sub ANTIOO EPIPHANA floruit vixit enim ille rex seculo secundo ante CHRISTUM uatum, ASCLEPIADES Vero non diu ante uousTUM. Si igitur, quod e SENECAE loco confici potest, THEMISONIS secta post SCLEPIADIs ruit, de T MIsoNE Cyprio sermo esse non potest, et vix dubitandum est qui de eo THEMISON agatur, qui usum imperante Romae floruit, quum praesertim Limus nonnullis locis THEMISONEM, sub AUGUSTI imperio Romae viventem, maxima laude memoret, quia Et so quoque, ut legimus in notis BRΙΤΑΝΝΙΟΙ, an- quam optimus medicus commendatur. Memorabilis inprimis est locus I INII e Libr. XXIX, cap. I s. 5, ubi legimus: .... quam postea ASCLEPIADES, ut retu-nlimus, invenerat; auditor ejus THEMISON sui sequeointer initia adscripsit illi, mox procedente aevi ne-.quitia, sua et placita mutavit, sed et illa ANTON1usorius ejusdem auctoritate divi AUGUSTI, quem con-ntraria medicina gravi periculo exemerat.' ASCLEPIADEM autem CICERO memorat Libr. I de Oratore, cap. XIV, 62, ubi CRAssus loquens inducitur: ν quenuero ASCLEPIADES is quo nos medico amicoque usi sumus cet.,' unde quo tempore vixerit apparet. Hujus igitur auditorem THEMISONEM AUGUSTI aetate Romae floruisse admodum probabile est. E LINII autem loco confici potest AususTUM initio THEMISONI praeceptis

87쪽

secutum, deinde ANTONIO UsAE contraria docenti, se commisisse. Nonnulla exempla HEMISONI medicinae et praeceptorum affert LINIus Legimus enim Libr. XIV, cap. XVII, s. I usum potionis, quam oxymeli vocabant, damnatum esse a THEMISONE, quem summum auctorem dicit Libr. XXV, cap. V s. 23 memorat ΤΗΕΜΙsONEM elleborum quoque adhibuisse, sed tamen parcius dedisse quam posteriores, binas scilicet non amplius drachmas, quum sequente vel quaternas dederint, auctoritate HEROPHILI THEMISONEM

scripta quoque edidisse legimus apud LINIUM AE TLώω. XXV, cap. VIII, s. 39. νCelebravit et THE-nuiso medicus volgarem herbam plantaginem tanquam inventor volumine de ea edito.' Apud MARTIALEM Libr. XII, p. 20 THEMIS quidam memoratur, qui propter malos mores et libidinem culpatur; sed nulla

causa esse videtur ad suspicandum huic quidquam commune esse cum nostro HEMISONE.

Mirandum igitur est cur JUVENALIS medicum, a ΡLINIO M CELSO magnopere laudatum et commendatum, tam acerba accusatione notaverit, nisi sorte statuendum est eum HEMIAONIS nomine usum esse pro

quovis medico et illis verbis totam artem medicam derisisse, quam omnibus locis, quibus de ea agit, atro

carbone notare eum videmus.

88쪽

DE PRIMARIIS VIRIS. QUIQUE NOBILITATE, VIRTUTE BELLICA, DIVITIIS INCLARUERUNT.

I DU VIRIS PRINCIPIBUS. Neque artium tantum et disciplinarum cultores, sed nobiles etiam potentesque viros acerba interdum ironia perstringit poeta, neque illos privatos tantum, sed vel reges ausus est suis verbis aggredi, quin ne imperatoribus quidem ipsis pepercit. Interdum quidem utitur nominibus fictis, saepius tamen addit nomine, Vehementer nobiles viros carpit, aegre serens morum corruptelam et malefacta, quibus nomine suo et civitate Romana indignos se praeberent. De imperatoribus autem accuratius exponere mihi propositum non est, sed breviter tamen quos quomodo in Satiris memoret videamus. De AUGUSTO non nisi in transitu mentionem facit, ubi de alia re agit, de Ct ΑυDIo, ubi loquitur de libidinosa Scelestaque ejus uxore EssALINA et de ejus liberto NARCISSO, nindulsit cui Claudius omnia,' eodemque modo de GALBA TIBERII autem nomen nusquam legitur, sed Sat. X, s. 84, quo loco agit de morte SEIANI, AIACEM eum vocat, quasi insinum. NERO contra mul-

89쪽

tis locis maximo cum contemtu memoratur ejusque crudelitas, saevitia, 1bido, arrogantia, cetera vitia acerbissime perstringuntur. 1 ΟΤΗΟΝΕΜ autem nonnullis locis ridiculum reddit additis epithetis allio et vani VITELLII VESPASIANI, 111 nomina in Satiris non inveniuntur, neque usquam ΟΜΙΤΙΑNI nomen legimus; mirum autem non est poetam hunc non nominasse in

iis Satiris, quos sub saeva ejus tyrannide scripserit, sed etiam in Satiris post mortem DOMITIΑΝ1 editis sub aliis tantum nominibns eum indicat; sic enim in Sat I et VI imperator iste aluti Nero, trideδ, Daci-

δ, Germanicu Vocatur.

Praeter imperatores duorum regum barbarorum Omina inducuntur, AGRIPPAE et AMIRAGI, de quibus paucis videndum est, priusquam ad privatos transeamus. De AGRIPPA igitur legimus Sat. VI, vs. 156 sqq: deinde adamas notissimus et Bernices in digito factus pretiosior hunc dedit limbarbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, servant ubi est mero pede sabbata reges, et vetus indulget senibus clementia porcis. Quae in Scholiis veteribus ad h. l. leguntur merae nugae esse mihi videntur. Primum enim BERNICEN s. BERENICEN Judaicam et Aegyptiam confundunt; deinde verba dedit uno Agrippa orori salso, ut mihi videntur. dicta esse putant de JULIA, AUGUST nepte,

90쪽

deque eius fratre AGR1PPL. Totus enim locus tali interpretationi obstat, et duo postremi versus vix intelligi posse mihi videntur, si Scholiastae fidem praebemus. Facio igitur cum iis interpretibus, qui judicant h. l. mentionem fieri de BERENIO Iudaica et de AaRIPPA ejus fratre. Verba enim Agrippa sorori appositio et

explicatio sunt verborum barbam ine lae Versibus autem postremis JUVENALI consuetudines Iudaeorum ridet, qui sabbata observabant et porcina carne abstinebant I). Qui versus quum arctissime cohaereant cum proxime antecedentibus, vix dubium esse potest, quin AGRIPPA intelligatur Judaeorum reX. Scriptores, quorum opera inprimis adeunda sunt in AGRIPPAE historia exponenda sunt FLAVIUS IOSEPHUS, TACITUs, Io AssIus, apud quos duo AGRIPPA memorantur, major et minor, pater et filius de hoc autem quum locus noster JUVENALI procul dubio agat, de Patre verbo tantum dicamus, quo ad filium transitus Paretur. Huic autem AGRIPPAE, a TIBERI in vincula conjecto, DI CASSIU narrat CALIGULAM vi HERODIS principatum reddidisse, quem CLAUDIUS auxisse sertur, qui honores etiam consulares AGRIPPAE tribuerit. Hujus autem apud FLAVIUM IOSAPHUM multis locis mentio fit, qui in aliis Arelaeol Libr. XVIII, cap. V, Atradit GRIPPAM, RIsTOBui I lium, uxorem duxisse HERODIs neptem, cui nomen esset ἐπρος, ex qua filias tres, quarum majorem natu BERENICEN duos

autem filios. AGRIPPAM et RusUΜ, procreaverit 2ὶ

ii Nugatur etiam Scholiasia, ubi dicit: majoribus porcis parcunt;

snam minores manducant.

SEARCH

MENU NAVIGATION