장음표시 사용
491쪽
preseneta di quatim testimoni sequira a celebrariones de matrimonio Hart. 97. Ulterius usuvenire aliquando potest , ut attentis gravissimis circumstantiis, minister extra locum determinatum matrimonium celebrandum esse decernat quo in easu, quid servandum sit, ut praesumptio clandestinitatis elidatur ac destruatur, exponit lasemattea t. 7, c. 4, 3 1 n. 18 Haec, quae diximus, ad factum pertinent. Nunc de iure videndum est. Certum est notitiam iuris, ex iurisdictione ministri civilis exorim; unde sequitur matrimonium nullum posse declarari, ubi coram ministro a lege constituto non sit celebratum. Non hic agitur de omnimoda ministri Mentiari haec enim impedimentum radicitus, seu stricto sensu, dirimens constituit, et si minister absit, neque praesides cuiuscumque tribunalis , neque notarii, neque alii eius vices gerere possunt Posito itaque, quod minister ossicio legitime iungatur, h0 est, quod reapse ac vere minister sit iuridice deputatus, et insuper praesens actu existat, quaeritur, quid requiratur, ut ipse idoneus sit ad matrimonium civile rite celebrandum, seu in quonam consistat eius iurisdictio, ut matrimonio legaliter praeesse possit Responsio obvia est ac facilis ex art. 93 iam citato. Etenim iurisdictio oritur ex domicilio, aut comm0ratione alterius saltem coniugis in loco, ubi minister deputatus est. Si itaque nullus ex sponsis nec domicilium, nec moram habeat in loco, in quo minister suo iungitur officio, iuxta sententiam plurium doctorum, impedimentum dirimens habetur, propterea quod iurisdictio adeo una ac indivisa est, ut dispesci nequeat, nec plus a minus ullo modo admittat. Alii autem aliter sentiunt, atque
492쪽
tenent quaestionem de iurisdictione confundi eum quaestione de susscienti matrimonii notititi quae pendet a prudenti iudicis arbitrio, et pius a m nus admittit. Si itaque iudici compertum sit, connubium suisse, propter notitiam in vulgus editam, vere contractum, illud validum permanebit, licet minister proprius non fuerit ex iurisdictionis msectu. Quapropter ourIon . . p. 334, licet admittat matrimonium impugnari posse ob iurisdictionis ministri desectiam, tamen non dissitetur
posse iudices, atteniis circumstantiis, vel abolendum, vel conservandum decernere, licet ministercoram quo sui celebratum, domicilii, vel commorationis alterutrius sponsi minister non sit. Comser Pa ille t. 1, p. 88
Non erit hic abs re rem exemplis, claritatis gratia, illustrare 1 Casus Caius et Caia, nonnullis abhinc mensibus, domicilium Augustae Taurinorum translat s bonis, elegerunt, ibique moram duxerunt. Antea ipsi Florentiam incolebant, ubi bona possidebant, et parentes, amicos, ac cognatos habebant, quos singulis hebdomadibus adibant. Nemo non videt ministrum status civilis urbis Taurinorum habere iurisdictionem ad consensum utriusque pro matrimonio excipiendum. Sed quaeritur, an etiam minister Florentinus , ubi sponsi nec domicilium, nec sedem amplius habent, aliquali iurisdictione in eos polleat Duplex adest sententia, et multa in utramque 4rtem disputantur. 2. Casus Titius ei Titia civitatem Florentinam, ubi sedem et domicilium habebant, relinquunt, et alio se conserunt, ibique domicilium figunt. Verum iter postmodum aggrediuntur, ei Florentiam petunt, ibique post paucos dies, coram ministro
493쪽
civili matrimonium contrahunt. Agitur hic de iurisdictione, ratione personarum, et certum est matrimonium impeti posse, propterea quod sponsi nec domicilium, nec sedem Florentiae amplius habent. Non desunt tamen auctores, qui arbitrantur, Sapienti iudicis aestim utioni relictum esse, ut , mnibus attente consideratis, matrimonii validitas decernatur, si de publica matrimonii existentia
3 casus Claudius et Claudia, incolae Florentini, servatis servandis, in domo communali, coram alterius loci ministro civili, quo cum intimaeoniunctione devincti erant, coniugium iniverunt. Agitur hic de ministri iurisdictione, ratione loci. Nullus ambigendi locus relinquitur, quin matrimonium aboleri possit ast quaeritur, an necessario iudices irritum esse matrimonium decernere debeant De hac quaestione triplex adest sententia Prima negat, eo quod dispositio art. 93 applicari tantummodo debet ministro, qui ratione personae iurisdictionem habet. Secunda affirmat omnino, in casu esse matrimonium radicitus irritum, quia minister extra territorium sibi subieetum est simplex privatus , adeoque nullam actui vim conferre potest. Tertia tandem admittit matrimonium probari posse, sed simul prudenti iudicum arbitrio prorsus permittit, ut omnibus attente inspectis, matrimonium ipsum vel infirment vel confirment. Vide Mercadio. 1, p. 49s, Mourion et pa ille loc. cit. Unde cum Carrigre n. 4016 possumus concludere et rigidam non adeo esse legis divitis prae- acriptionem, quoad formas requisita in matrimonii elabratione ac , ima fronte videri posseι. γ
494쪽
Non est cur de caeteris formis, quae art. 79-80 praescribuntur, Verba faciam, quandoquidem pertum est, ex diciis, ad substantiam contractus civilis eas nullomodo pertinere, adeo ut ex earum omissione connubium haud dissolvatur. Vide Bou-vier t. 4, p. 374, et Carriere l. c. uerlinis progreditur, ut assirmet validum esse matrimonium, licet actus vel nullatenus scriptus, vel iamdiu redactus suerit. Tria praestat hic accurate notare 1 est, quod nullus minister in proprium suum , aut suorum liberorum matrimonium civiliter celebrandum iurisdictionem habet. Tunc enim necesse est, ut alius delegetur 2 est, quod non admittitur amplius nullitatis petitio ob iurisdictionis desectum
in ministro, pos integrum matrimonii annum, exari. 104 3 est, quod nullitas matrimonii, saltem reιοι ad sponsos, purgari ac contegi potest, ex possessione staιus. Vide quae notantur art. 118, 119 et 120 Possessio status habetur, quando, diversis rerum adiunctis, praesertim remine, tructu, sic fama probatur, uti legitimos sponsos vulgo haberi. Dixi saltem relate ad sponsos, quio nonnullis placet, id quoad omnes locum habere
De impedimento impotentiae pauca admodum
495쪽
notantia sunt. Impotentia est et incapacitas consummandi matrimonium, seu habendi persectam copulam coniugalem. ι impotentia multiplex distinguiur, sed ea tantummodo, lege civili, dissolvit matrimonium, quae manifesta, perpetua, et
antecedens est, quamvis ex parte unius dumtaxat ex contrahentibus se teneat. Etenim statuitur art.
102 4 Limpotinet manifesta e perpetua, quandosia anteriore a matrimonio, pud essere propo3tu, me causa di nulliιὰ dati ultro coniuge. a id porro consonat tum iuri canonico, ut patet ex tit de frigid et males tum iuri naturali, siquidem matrimonium involvit mutuam traditionem potestatis orporis ad copulam, ei impotentia perpeius, et antecedens, ex natura rei huiusmodi traditionem impossibilem efficit. Nam nemo potest tradere potestatem illius actus, quem nullatenus habe in sua potestate me etiam potest se obligare ad id, quod dare vel lacere nequit, cum impossibilium nulla sit obligatio leg 185'. de R.
I. unde sicut in aliis contractibus non valet obligatio, qua quis spondet ad quod non potest , ita
nec in matrimonio. Ex verbis citati articuli colligitur, matrimonium eorum , quorum alter probatur impotens non esse propria contrahentium, sed iuridici auctoritate dissolvendum, dummodo tamen alter impotentiae labem ad sollicitandam connubii nullitatem proposuerit. Crimen tandem es etiam impedimentum civile. Ad praecavenda adulteria, et caedes coniugum atque in iustissimam horum criminum poenam, Ecclesia, provido sane decreto, constituit, ut inter
tanti flagitii complices, matrimonium dirimeretur,
496쪽
videlicet consiliuit, ui dirimens matrimonii impedimentum esset; . coniugis homicidium ab utraque parte in eum finem proeuratum, ut simul nuptias inire possent. . Homicidium cum adulterio. 3. Adulterium cum promissione suturi
matrimonii. 4. Adulterium et matrimonium , vivente coniuge, cum adultera attentatum. Haec quatuor criminum genera de iure ecclesiastico,
matrimonium dirimunt, ut in tractatu de matrimonio exposuinrus. At iure civili, homicidium simplex solummodo matrimonii impedimentum constituit ea ratione, qua habetur art. 82 Chiij inii trio eriminala convivio reo , o complicedi omicidio volontario commesso, maneat Orientato neιι persona di uno dei eoniugi, non mi uniri si in matrimonio eoli alιro ooniuge Se m ouanto pronunciaι ι sententa di accusa, ovvero orianatata catιura, si sospendera i maιrimonio no a Miltiadisio sis reminato a Res explicatione non indiget. Ex hisce verbis statim patet, in quo ei- vile a canonico iure, quoad hoc impedimentum, discrepet Iliud certum est in iure canonico, ex simplici homicidio non oriri impedimentum m- minis. Hinc est, ut si quis interficiat alterius coniugis maritum , ut eam in uxorem ducat, matrimonium iniri inter utramque poterii, utpote quod nullis legibus canonicis reprobatum constet. Sunt non pauci ex theologis et canonistis, qui latentur optandum esse, ut Ecclesia hoc etiam in casu impedimentum dirimens statueret.
Sed iam videndum est, ' quasnam nuntiates singula, quae hucusque exposuimus, impedimenta producant; et, quaenam sint iuris ecclesiastici impedimenta, quae in codice civili non habentur,
497쪽
et quaenam e contra in eodem admitiantur, qu rum nulla in iure canonico mentio fit. Ad primum quod attinet, ex iis quae hactenus protulimus, hi-cili iam negotio intelligitur, quod ex duplici impedimento radicitus dirimente nullitas abso a et perperua exoriatur absoluta oritur, quia ab omnibus interesse habentibus, ei ab ipso publico ministerio invocari potest perpetua vero, quia nulla prorsus ratione purgari, aut contegi civiliter potest. Lentavi, ait Mourlo p. 330, 'est prin s seepιibis de ratiAeation , De impedimentis per abrogationem dirimentibus haec statui posse videntur 1. ex desectu libertatis in consensu utriusque vel alterutrius contrahentium, existi niuiuas
relatis et temporaria; 2 ex errore unius circa personam, tum physicam , tum civilem , prodit nullitas relaιiva ae temporaris 3 ex desectu comsensus eorum, a quibus sponsus minor aetate dependet, exsurgit vulιas temporaris ac relativa; 4. Ex desectu pubertatis nascitur iaιitas iasiavissimul acae oraria; 5. ex ligamine sequitur nullitas absoluta a perpetua 6 ex consanguinitate, affinitate, ac cognatione legali oritur nullita ab- solata a perpetua T. ex delectu notitiam, quae tum a iure, tum a laeto procedit, enascitur nullitas abso ruta et emporaria, saltem quoad ipsos sponsos; . ex impotentia oritur nullitas relativati perpetua; . tandom ex homicidio basiata et perpetua nuntias habetur Art. 104. Ad alterum quod speetat, manifestum ex dictis est, legem civilem alium silere de canonicis impedimentis, quae oriuntur 1 . ex conditione servili 2 ex voto 3 ex ordine sacro;-4. ex cog
tione spiriinali I. ex publiea honestate ; . ex
498쪽
raptu in stricto sensu canonico T. ex clandestinitate, vi deereti tridentini; . ex crimine, quod importat adulterium et matrimonium, vivente coniuge, attentatum, vel adulterium cum promissione suturi matrimonii et . ex cultus disparitate. Ad caetera impedimenta canonica quod spectat, ex iis, quae superius exposuimus, satis abunde dignoscitur, qua mitions quove modo lex ea acceperit, ac sua secerit. Si quis porro haec omnia serio mente revolvat, aitenteque cum iis comparet, quae de impedimentis canonicis superius in iraciat a nobis sunt exposita, manifesto perspiciet nullum ferme adesse canonicum impedimentum, quod in omnibus, cum civilibus eiusdem nominis ac generis impedimentis amussim concordet, quin imo videbit nonnulla dari, quae maxime discrepant. Duo hic sedulo notanda sunt. Alterum est ex quo lex nonnulla impedimenta canonica non recenseat, non inde inseras ea prorsus a lege reiici Lex ex gr. de voto solemni, ac de ordine sacro, altum silet sequitur ne ex hoc silentio, quod
do impedimentum civile dirimens non sit Scio
adesse nonnullos, qui affirmativam sequuntur Sententiam, ac modis omnibus persuadere conantura civili s ministris matrimonia sacerdotum permitti, ac celebrari tuto posse ac debere. Verum pro sententia negativa plura argumenta depromi possunt, tum ex ipsa praecipua regni lege, quae admitti religionem atholicam esse religionem Staius, tum ex aliis legibus, quibus clerus catholicus agnoscitur sacris canonibus subiectus, ac proinde obnoxius effectibus, qui exinde oriuntur, tum demum ex doctorum ac tribunalium auctori-
499쪽
tale, quae in Galliis, ubi lex pariter de ordine silet,
pro impedimento iudicium protulerunt. εἰ --πωι negaιiva, ait Cl. Audisio, si dimostra alarierimenω, iuridieamente e moralmente. 3 Vide quae ipse habet ad suam thesim demonstrandam in Ar-ehimio diar etesiastis lasc. 26, vol. 5 Februar. 1866. Deus saxit, ut Gubernium etiam in hisce Italiae regionibus prohibeat, expressa lege aut de-eret saltem adminisιrativo, ut aiunt, quominus ministri publici huiusmodi matrimonia in posterum celebrent, aut ut, sin minus iurisconsulti, ac iudices, si res ad eos desere contingat, quod tamen numquam lare exstiturum laeet ominari, exemplum tribunalium , ac iurisperitorum gallorum sequantur, aperteque declarent irritum eorum matrimonium, qui sacros ordines susceperunt, votumque castitatis solemne nuncuparuni.
Vide D. Menio de Demmarti et simoire et consultatio murrae sieur et la da me umonieli, opus inscriptum et De la jurisprudenc fur te mariage des prεtres, sinoniae acia Chambre desig- putes, et des sigies du Code civit surde mariue 1834 Sire 4 Becuei des lois et arrεis M. 19,
p. t. pag. 182, Ami de la Religio et u Boit. 16 p. 51. Andr 4 Cour de droii civi ecclesiastique isto Cour alphabliique et mέthodique de droit canon .s Henrio code Eccl. Fran is . a Chaedon arati dulci ci 1 n. 22, nec Bonia Garriaιa de Tribunali, senova 27 gmn. 1866, n. 4. Alterum notatu dignum illud est, quod impedεmenta, de quibus Codex civilis silet, vim suam
coram Ecclesia integre exserunt, e quod auctoritas civilis impedimentum ab Ecclesia constitutum abrogare nec potest, nec vult. Non potest quidem
500쪽
ui per se patet, et lassus est ipse Napoleon I, quando in discussione haec proserebat et nepeta ligeres ministre des ullas a benis te mariagesvalabias, vivant te isse eiviles, oraqwi aperooiιquetque emmehemen canonique. 1 conserenc de Code t. t. p. 26. In eodem sensu pluries reposuit Porialis. Vide boustret t. 1, p. 800. Non vuli autem
quia, caeteris omissis, laica de matrimonio lex, ex legitiatoris voluntate forum extemum respicit, adeoque conscientiam non attingit, quin imo in individuo, quadam mentis abstractione, hominem socialem ab homine religioso ita distinguit ac separat, ut alimrum quoad relationes mere civiles in ordine externo dumtaxat devinciat, alterum vero liberum prorsus relinquat quoad effectus religiosos in ordine spirituali, seu in iis, quae Deum et conscientiam respiciunt. Ex quo manifestum profecto est, matrimonium christianum, dum in faciem Ecclesiae celebratur, in sua integritate cum suis impedimentis canonicis prorsus relinqui, nihilque lege decerni, quod illi, ut sacramento, obsistat et adversetur.
Tandem tria in codice habentur impedimenta
dirimentia, de quibus nulla in iure canonico mentio fit, eaque sunt 1. desecius consensus parentum 2 desectus publicae notitiae matrimonii 3 desectus iurisdictionis in ministro status civilis. Quae enim de notitia matrimonii ecclesiastici, et de praesentia parocti in locis, ubi concilii Trid decretum sess. XXIV c. 1 publicatum est, ac usu receptum, praescribuntur in iure canonido, nil commune babent cum iis, quae a lege civili decernuntur.
De impedimentis civilibus prohibentibus , quae 1 ad Oppositionem rite ministro significatam l. ad delactum proclamationum , et 3 ad defeetum